Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Dn. 6,1 

Placuit Dario et constituit super1 regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo,
1 super] supra Weber
Numérotation du verset Dn. 6,2 

et super eos principes tres ex quibus Daniel unus erat, ut satrape illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
Numérotation du verset Dn. 6,3 

Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo.
Numérotation du verset Dn. 6,4 

Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum. Unde principes
et satrape
querebant occasionem
ut invenirent Danieli ex latere regis2,
2 regis] regni Weber
nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset
et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo.
Numérotation du verset Dn. 6,5 

Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem nisi forte in lege Dei sui.
Numérotation du verset Dn. 6,6 

Tunc principes et satrape
subripuerunt regi,
et sic locuti sunt ei: Dari3 rex in eternum vive.
3 Dari] Darie Weber
Numérotation du verset Dn. 6,7 

Consilium inierunt cuncti principes regni tui4, magistratus et satrape senatores et iudices ut decretum imperatorium exeat et edictum, ut omnis qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te rex mittatur in lacum leonum.
4 tui] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 6,8 

Nunc itaque rex confirma sententiam et scribe decretum
ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prevaricari cuiquam liceat.
Numérotation du verset Dn. 6,9 

Porro rex Darius proposuit edictum et statuit.
Numérotation du verset Dn. 6,10 

Quod cum Daniel comperisset,
id est constitutam legem, ingressus est domum suam,
et fenestris apertis in cenaculo suo contra Hierusalem
tribus temporibus
in die flectebat genua sua et adorabat, et confitebatur coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
Numérotation du verset Dn. 6,11 

Viri ergo5 illi, curiosius inquirentes, invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum,
5 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Dn. 6,12 

et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta nisi a te rex mitteretur in lacum leonum ?
Ad quos6 respondens rex ait: Verus est7 sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod prevaricari non licet.
6 quos] quod Weber |
7 est] om. Weber |
Numérotation du verset Dn. 6,13 

Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Iude
non curavit
de lege tua
et de edicto quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.
Numérotation du verset Dn. 6,14 

Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est,
et pro Daniele posuit cor
ut liberaret eum,
et usque ad occasum solis laborabat ut erueret eum.
Numérotation du verset Dn. 6,15 

Viri autem illi intelligentes regem
dixerunt ei: Scito rex quia lex Medorum atque Persarum est8 ut omne decretum quod constituit rex
8 est] om. Weber
non liceat immutari.
Numérotation du verset Dn. 6,16 

Tunc rex precepit
et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus quem colis semper ipse liberabit te.
Numérotation du verset Dn. 6,17 

Allatusque est lapis unus et positus est super os laci, quem obsignavit rex annulo suo,
et annulo optimatum suorum ne quid fieret contra Danielem9.
9 Danielem] Daniel Weber
Numérotation du verset Dn. 6,18 

Et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt allati10 coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.
10 allati] illati Weber
Numérotation du verset Dn. 6,19 

Tunc rex primo diluculo consurgens festinus
ad lacum leonum perrexit,
Numérotation du verset Dn. 6,20 

appropinquansque lacui,
Danielem voce lacrimabili inclamavit,
et affatus est eum:
Daniel serve Dei viventis,
Deus tuus cui tu servis semper putasne valuit te liberare a leonibus ?
Numérotation du verset Dn. 6,21 

Et Daniel regi respondens ait: Rex in eternum vive.
Numérotation du verset Dn. 6,22 

Deus meus misit angelum suum
et conclusit ora leonum,
et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me, sed et coram te rex delictum non feci.
Numérotation du verset Dn. 6,23 

Tunc vehementer rex11 gavisus est super eum12, et Danielem precepit educi de lacu13, et nulla lesio inventa est in eo quia credidit Deo suo.
11 v. rex] inv. Weber |
12 eum] eo Weber |
13 lacu Rusch (h om. )] + eductusque est Daniel de lacu Weber |
Numérotation du verset Dn. 6,24 

Iubente autem rege, adducti sunt viri illi qui accusaverunt14 Danielem et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum,
14 accusaverunt] accusaverant Weber
et non pervenerunt usque ad pavimentum laci
donec arriperent eos leones et omnia ossa eorum comminuerunt.
Numérotation du verset Dn. 6,25 

Tunc Darius rex scripsit universis populis et15 tribubus et linguis habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur.
15 et] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 6,26 

A me ergo16 constitutum est decretum
16 ergo] om. Weber
ut in universo imperio et regno meo tremiscant17 et paveant Deum Danielis.
17 tremiscant] tremescant Weber
Ipse est enim Deus vivens
et eternus in secula,
et regnum eius non dissipabitur, et potestas
eius usque in eternum.
Numérotation du verset Dn. 6,27 

Ipse est18 liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in celo et in terra
18 est] om. Weber
qui liberavit Danielem de manu
leonum.
Numérotation du verset Dn. 6,28 

Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii
regnumque Cyri Perse.

Capitulum 6

Numérotation du verset Dn. 6,1 
marg.| Placuit] etc. Hoc capit. dividitur in quinque partes. In prima ponitur sublimatio Danielis a Dario. Secundo invidia Principum, et decreti adversus Danielem excogitatio, ibi :   [Unde Principes, et Satrape] Tertio decretum statuit, et Daniel quasi violator decreti accusatur, ibi :   [Porro rex Darius] Quarto Regis turbatio ostenditur, quo dolente Daniel in lacu leonum positus, sanus diluculo a Rege invenitur, et emuli eius leonibus exponuntur, ibi :   [Quod verbum cum audisset] Quinto per epistolam Regis Deus Danielis predicatur, ibi :   [Tunc Darius rex] Dicit ergo.
marg.| {a} Placuit Dario] etc. Quinta visio Danielis secundum ordinem libri, sed septima secundum ordinem geste rei. Sumitur autem hic visio pro visibili, et aperto miraculo, quod factum est cum liberatus est Daniel a leonibus.
marg.| {b} Et Rex non sustineret] aliquam   [molestiam] in suscipiendis rationibus.
marg.| {c} Igitur Daniel superabat omnes Principes, et Satrapas] in discretione, et sapientia.
marg.| {d} Quia Spiritus Dei] id est sapientia divinitus collata.
marg.| {e} Super omne regnum] ut scilicet solus preesset toti regno, et non haberet secum duos socios.
marg.| {f} Unde Principes] duo, cum quibus erat tertius.
marg.| {g} Et Satrape] centum viginti. Unde Septuaginta habent. Et duo viri quos constituit cum eo, et Satrape centum viginti, etc.
marg.| {h} Querebant occasionem] invidia stimulante.
marg.| {k} Ut invenirent Danieli] acquisitive, id est ad incommodum eius, et dedecus ; sicut etiam alias dicitur, Hic venit tibi. Vel sic.
marg.| {h} Querebant] id est studiose scrutabantur, et investigabant.
marg.| {k} Ut invenirent Danieli] id est contra Danielem.
marg.| {i} Occasionem] aliquam scilicet opportunitatem accusandi.
marg.| {l} Ex latere Regis] id est ex eo quod ad equalitatem, et parilitatem Regis aspiraret. In hoc enim forte voluerunt eum accusare, quod videretur aspirare ad regnum. Vel.
marg.| {h} Querebant occasionem Danieli ex latere Regis] id est pro eo quod erat ex latere Regis, et familiaris, et collega regis, propter hoc enim invidebant ei. Vel, id est querebant eum accusare ex latere Regis ; id est quod forte aliquid mali contra Regem moliretur, quod esset contra tantam familiaritatem quam videbatur pretendere. Vel secundum Hebreos, id est querebant occasionem in sermone, tactu, nutu, internuncio ad reginam, vel aliquam concubinarum Regis ; que latus Regis dicuntur, quia ex latere dormiunt.
marg.| {m} Nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt] {5. 153vb} id est causam suspicionis. Vel   [Nullam causam, et suspicionem reperire potuerunt] id est Ita iustus erat, quod nec causa aperta, nec suspiciosa mali inveniebatur contra eum.
marg.| {n} Eo quod fidelis esset] Regi fideliter in omnibus serviens, non defraudans bona domini sui, nec gloriam eius usurpare intendens.
marg.| {o} Et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo] id est culpe suspicio. Ecce quam sancte conversatus est in eius vita : ut nec etiam suspicio mali a diligenter querentibus inveniri potuerit.
marg.| {p} Non inveniemus] Hieronymus Felix conversatio in qua inimici nullam reperiunt occasionem, nisi forte in legitimis Dei.
marg.| {q} Danieli huic aliquam occasionem] despective.
marg.| {r} Nisi forte in lege Dei sui] An etiam ibi possint, dubitant.
marg.| {s} Tunc principes, et Satrape] Glossa Quod veritate non poterant, mendacio moliuntur.
marg.| {t} Surripuerunt Regi] etc. Hieronymus Pulchre dixit, surripuerunt. Non enim hoc locuti sunt, quod agere cogitabant : sed pro honore Regis, inimico moliuntur insidias. Surripere enim est sic aliquem in verbis fallere, ut pro se suique commodi gratia cui dicuntur, dici videantur : cum tamen potius contra ipsum sint, magisque dicentium voluntati serviant.
marg.| {u} Ut decretum Imperatoris] vel Imperatorium exeat, id est quale solent Imperatores dare.
marg.| {x} Et edictum] simul scilicet cum decreto.
marg.| {y} Ut omnis qui petierit aliquam petitionem] etc. In hoc videbantur honorare Regem, ut nullus aliquid peteret, nisi ab eo.
marg.| {z} Nunc itaque Rex confirma sententiam] tuo consensu.
marg.| {a} Et scribe decretum, ut non immutetur quod statutum est] etc. quasi, hoc scribatur in decreto, quod nullus mutet quod a Medis Persisque constitutum fuerit. Vel tu.
marg.| {a} Scribe] ut cum auditum fuerit quod sic scripseris, nullus audeat immutare.
marg.| {m} A Medis, et Persis] Glossa Perspicuum est unum regnum fuisse sub Dario, et Cyro, Medorum atque Persarum, quia Cyrus nepos Darii ex filia. Unde Daniel modo sub hoc, modo sub illo fuisse dicitur.
marg.| {z} Porro Rex Darius proposuit decretum] vel edictum [  et statuit] id est legem petitam constituit.
marg.| {d} In cenaculo suo] ubi est locus aptus orationi, Mt. 6.a. Cum oraveris intra in cubiculum tuum, Tob. 3.b. Ad hanc vocem perrexit in superius cenaculum domus sue. Dominus Pascha celebrat in cenaculo, Lc. 22.b. Et Act. 1.c. Super centum viginti animas credentium Spiritus sancti, descendit in cenaculo.
marg.| {e} Contra Hierusalem]  : secundum illud 3Rg. 8.e. Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos, etc.
marg.| Item Dt. 12.a. Ad locum quem elegerit Dominus Deus vester, etc. Et ex hoc sumitur, quod si non possent ad locum illum venire, saltem contra locum illum, ipsum adorarent.
marg.| {f} Tribus temporibus in die flectebat genua sua] Hieronymus Tria tempora quibus Deo flectenda sunt genua, tertiam horam, et sextam, et nonam Ecclesiastica traditio intelligit. Denique tertia hora descendit super Apostolos Spiritus sanctus. Act. 2.a. Sexta volens Petrus comedere, ad orationem ascendit in cenaculum. Act. 10.b. Nona Petrus, et Ioannes pergebant ad Templum. Act. 3.a.
marg.| {g} Confitebaturque] confessione laudis, vel peccatorum.
marg.| {5. 154ra} {a} Coram Deo suo] non alieno, Ps. 80. Neque adorabis Deum alienum. {b}   Viri ergo illi curiosius] etc. id est magna cura, et solicitudine : vel, id est quadam curiositate. Curiositas est non magne utilitati magnam operam impendere, vel aliena negotia, et non ad se pertinentia studiosius inquirere.
marg.| {c} Invenerunt Danielem orantem] pro bonis adipiscendis, vel simpliciter, sine adiuratione. {d}   Et obsecrantem Deum suum] pro malis amovendis : vel, cum adiuratione, Hieronymus Ex hoc loco discimus, ne temere nos offeramus periculis, sed quantum in nobis est, insidias declinemus.
marg.| Unde et Daniel non in foro, non in plateis faciebat contra Regis imperium, sed in abscondito domi, ne veri Dei, et omnipotentis iussa negligeret.
marg.| {e} Ut omnis homo, qui rogaret] etc. Hieronymus Tacent de Danielis nomine, ut cum Rex generaliter se iussisse responderit, verbo suo teneatur, ne aliter super Danielem faciat, quam locutus est.
marg.| {f} Verus est sermo] id est verum est quod mitti debet in lacum leonum, si quis hoc fecerit.   [Iuxta decretum] id est secundum quod se habet decretum Medorum atque Persarum : quia decretum eorum erat ut legem quam Rex statuisset, nec ipsi Regi, nec alii mutare liceret. {g}   Daniel de filiis captivitatis Iuda] Quasi, quod magis est intolerabile, captivus Regis contemnit imperium.
marg.| {h} Non curavit de lege tua] que omnibus veneranda est.
marg.| {i} Et] pro, id est   [de edicto]
marg.| {k} Et pro Daniele posuit cor] id est totam intentionem suam, Hieronymus Intellexit se propria responsione deceptum, et quod causa insidiarum esset invidia. Itaque ne contra legem suam facere videretur, non auctoritate regia, sed ratione atque consilio vult Danielem de discrimine liberare, et intantum nititur, et laborat, ut Rex potentissimus usque ad Solis occasum cibum non capiat, et illis in malo tanta pertinacia est, ut nec voluntate Regis moveatur, nec iniuria.
marg.| {l} Viri autem illi intelligentes Regem] id est Regis voluntatem super Danielis liberatione.
marg.| {m} Scito Rex, quia lex Medorum] etc. Glossa quasi dicat Noli frustra laborare, quod constituisti non potes immutare. Lex universalis falli non potest.
marg.| {n} Tunc Rex] cum suo se sentiret ligatum decreto.
marg.| {o} Precepit] non adversariis, sed suis ministris.
marg.| {p} Dixitque Rex Danieli] cum in lacum mittitur Daniel, Hieronymus Cedit multitudini, et consentientibus adversariis mortem amici non audet negare, quodque ipse obtinere non potuit, Dei tradidit potentie : nec ambigue loquitur ut dicat, Si potuit liberare te : sed audacter, et confidenter, Deus, inquit, tuus quem colis, etc. Audierat enim tres pueros, qui inferioris a Daniele gradus erant, flammas vicisse Babylonicas, et Danieli multa mysteria revelata, unde et diligebat eum, hominemque captivum habebat in honore maximo.
marg.| {q} Quem obsignavit] etc. Antiquitus enim habebant annulum pro sigillo, Hieronymus Credit Dei potentie, et qui de leonibus securus est, de hominibus pertimescit. Obsignat enim, {5. 154rb} et annulo Optimatum, ne quid suspicionis habere videretur.
marg.| Item alia ratione, ne quasi non confidens de Dei potentia pro amico aliquid machinari crederetur : ideo obsignat in annulo Optimatum, et ut clarius elucescat virtus liberantis.
marg.| {r} Et abiit Rex in domum suam, et dormivit] id est dormitum ivit, et cubiculum intravit. Sed dolor mentis, et anxietas somnum non admisit, quia sequitur.
marg.| {s} Et somnus recessit ab eo] Hieronymus Si Rex nesciens Deum, hoc facit pro altero quem vult a discrimine liberare ; quanto magis nos pro peccatis propriis inedia, et vigiliis debemus Deum ad clementiam flectere.
marg.| {t} Tunc Rex primo diluculo] id est cum primo dilucesceret.
marg.| {u} Consurgens, festinus ad lacum] Glossa, quia credit eum vivere, qui Deo vivo crediderat.
marg.| {x} Danielem voce lachrymabili inclamavit] Hieronymus Cordis affectum lachrymis indicat, et oblitus regie dignitatis victor ad captivum, Dominus currit ad servum.
marg.| {y} Putasne valuit] etc. Hieronymus. Non quod dubitet de Dei potentia, de quo supra dixerat, Deus tuus quem colis semper, ipse liberabit te, sed ambiguam sententiam temperat, ut cum Daniel illesus apparuerit, quanto res incredibilior est, tanto adversus Principes iustior sit indignatio.
marg.| {z} Rex in eternum vive] Glossa Honorat honorantem se, et ei vitam interpretatur eternam.
marg.| {a} Et conclusit] vel, obturavit ora leonum, Hieronymus Non leonum feritas immutata, sed rictus eorum, et rabies conclusa est ab Angelo, et ideo clausa, quia Prophete bona opera precesserant : ut non tam gratia liberationis sit, quam iustitie retributio.
marg.| {b} Tunc vehementer Rex gavisus est super eum] vel super eo salvatum, vel salvato, Iosephus dicit quod inimici Danielis dicebant eum liberatum non divina providentia : sed quia satiati erant leones, ideo eum non tetigerunt, et propter hoc Rex fecit prius leones multis carnibus saturari, et post Principes in lacum mitti, ut eorum malitia probaretur, qui statim devorati sunt.
marg.| {c} Quia credidit Deo suo] Glossa Fides vincit mundum, 1. Io. 5.a. Credidit Deo Daniel, quia contra Regis edictum adoravit Deum suum, credens quod eum ab omni periculo liberaret.
marg.| {d} Et in lacum leonum missi sunt] Glossa
prol.| Nec enim lex equior ulla est, Quam necis artificem arte perire sua.
marg.| Prv. 10.b. Iustus de angustia liberatus est, Esther. 7.d. Suspensus est Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo, inf. 13.g. Fecerunt illis, sicut nequiter egerant.
marg.| {e} Et non pervenerunt usque ad pavimentum laci] Glossa Forte ibi erant gradus ascensionis.
marg.| Vel potest dici, quod susceperunt eos leones in ora sua cadentes.
marg.| {5. 154va} {a} Donec] id est quin prius, {b}   A me ergo] Hieronymus non habet, ergo Glossa, tamen legit sic : A me ergo pax, inquit, vobis multiplicetur, quasi, dixeram, Pax multiplicetur, et propter hoc ego facio hoc decretum. Vel potest dici quod Rex post salutationem predictum miraculum in epistola sua posuit, et ad hoc continuatur quod dicit, A me ergo.
marg.| {c} Tremiscant, et paveant] Glossa, Hic est miraculorum fructus, ut nomen Dei exaltetur. {d}   Ipse est enim Deus vivens] alii mortui, dicit Glossa.
marg.| {e} Et eternus] alii transitorii.   [Eternus in secula] id est eternaliter in omnia secula perseverans.
marg.| {f} Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in celo] Forte audierat quod in Sole fecerat pro Ezechia, et in Sole, et Luna pro Iosue.
marg.| {g} Et in terra] ut istud de Daniele.
marg.| {h} Porro Daniel perseveravit] id est in honore remansit in Chaldea.
marg.| {i} Usque in regnum Darii, et regnum Cyri Perse] id est usquequo Cyrus, et Darius obtinuerunt regnum Chaldeorum, et coniunxerunt cum regno Medorum, et Persarum, et tunc Daniel in Mediam translatus in honore fuit. Et nota quod unum regnum vocat regnum Darii, et Cyri, quia Cyrus sub Dario regnabat. Aliter.
marg.| {h} Porro Daniel perseveravit] id est vixit usque ad regnum Darii finitum.
marg.| {i} Usque ad regnum Cyri Perse] inchoatum, quando scilicet Cyrus mortuo avunculo suo Dario solus regnavit. Dicitur Cyrus Persa, quia de Perside natus, vel quia in Perside regnavit primo, vel quia pater eius Persa fuit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_6)

Notes :