Capitulum 7
Numérotation du verset
Dn. 7,1
Anno primo Balthasar regis Babylonis Daniel somnium vidit. Visionem1 capitis eius in cubili suo et somnium scribens brevi sermone comprehendit summatimque perstringens ait:
1 Visionem] Visio autem
Weber
Numérotation du verset
Dn. 7,2
Videbam in visione mea nocte, et ecce quatuor venti celi
pugnabant in mari magno,
Numérotation du verset
Dn. 7,3
et quatuor bestie
grandes
ascendebant de mari diverse inter se.
Numérotation du verset
Dn. 7,4
Prima quasi leena et alas
habebat aquile.
Aspiciebam donec divulse2 sunt ale eius
2 divulse] evulse
Weber
et sublata est de terra,
et super pedes quasi homo stetit et cor hominis3 datum est ei.
3 hominis] eius
Weber
Numérotation du verset
Dn. 7,5
Et ecce bestia alia similis urso
in parte stetit,
et tres
ordines
erant in ore eius et in dentibus eius, et sic dicebant ei:
Surge
comede carnes plurimas.
Numérotation du verset
Dn. 7,6
Post hec4 aspiciebam, et ecce alia quasi pardus,
4 hec] hoc
Weber
et alas habebat quasi avis quatuor super se,
et quatuor capita erant in bestia
et potestas
data est ei.
Numérotation du verset
Dn. 7,7
Post hec5 aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis
5 hec] hoc
Weber
atque mirabilis et fortis nimis dentes ferreos habebat magnos,
comedens atque comminuens,
et reliqua pedibus suis conculcans.
Dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam,
et habebat cornua decem.
Numérotation du verset
Dn. 7,8
Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum,
et tria de cornibus primis evulsa sunt
a facie eius.
Et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto et os loquens ingentia.
Numérotation du verset
Dn. 7,9
Aspiciebam donec throni positi sunt,
et antiquus dierum sedit.
Vestimentum eius
quasi nix candidum et capilli capitis eius quasi lana munda.
Thronus eius
flamme ignis accensus6,
6 accensus]
om. Weber
rote eius ignis accensus,
Numérotation du verset
Dn. 7,10
fluvius igneus
rapidusque egrediebatur a facie eius.
Millia milium ministrabant ei
et decies centena millia assistebant ei. Iudicium sedit
et libri aperti sunt.
Numérotation du verset
Dn. 7,11
Aspiciebam propter vocem sermonum grandium
quos cornu illud loquebatur,
et vidi quoniam interfecta esset bestia et perisset corpus eiusa
0 Cf. Apc. 17, 16 ; Apc. 19, 20.
et traditum esset ad comburendum igni,
Numérotation du verset
Dn. 7,12
aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vite
constituta essent
eis
usque ad tempus et tempus.
Numérotation du verset
Dn. 7,13
Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus celi quasi filius hominis veniebat,b
0 Cf. Mt. 24, 30 ; Mt. 26, 34 ; Mc. 13, 26 ; Lc. 21, 27.
et usque ad antiquum dierum pervenit,
et in conspectu eius obtulerunt eum.
Numérotation du verset
Dn. 7,14
Et dedit ei
potestatem
et honorem et regnum, et omnes populi tribus et lingue ipsi servient.
Potestas eius potestas eterna que non auferetur,
et regnum eius quod non corrumpetur.
Numérotation du verset
Dn. 7,15
Horruit
spiritus meus.
Ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei
conturbaverunt me.
Numérotation du verset
Dn. 7,16
Accessi
ad unum de assistentibus
et veritatem
querebam ab eo de omnibus his.
Qui dixit mihi interpretationem
sermonum et edocuit7 me.
7 edocuit
Rusch Edmaior. Weber
] docuit
Edmaior.
(Θ Φ) Ω
MJ
Clementina
etc.
Numérotation du verset
Dn. 7,17
He quatuor bestie magne8, quatuor sunt regna que9 consurgent de terra
8 quattuor – b. m.]
inv. Weber
|
9 sunt regna que] regna
Weber
|
Numérotation du verset
Dn. 7,18
Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi,
et obtinebunt regnum usque in seculum et seculum seculorum.
Numérotation du verset
Dn. 7,19
Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, que10 erat dissimilis valde ab omnibus et terribilis nimis. Dentes et ungues eius ferrei, comedebat
10 que] quia
Weber
et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat.
Numérotation du verset
Dn. 7,20
Et de cornibus decem que habebat in capite, et de alio quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua, et de cornu illo quod habebat oculos, et os loquens grandia, et maius erat ceteris.
Numérotation du verset
Dn. 7,21
Aspiciebam, et ecce cornu illud
faciebat bellum adversus sanctos et prevalebat eis,
Numérotation du verset
Dn. 7,22
donec venit antiquus dierum,
et iudicium
dedit sanctis excelsi, et tempus
advenit et regnum obtinuerunt sancti.
Numérotation du verset
Dn. 7,23
Et sic ait: Bestia quarta regnum quartum
erit in terra, quod maius erit omnibus regnis,
et devorabit
universam terram et conculcabit
et comminuet eam.
Numérotation du verset
Dn. 7,24
Porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt,
et alius
consurget post eos et ipse potentior erit prioribus, et tres reges
humiliabit.
Numérotation du verset
Dn. 7,25
Et sermones contra excelsum loquetur,
et sanctos altissimi conteret
et putabit quod possit mutare tempora et leges,
et tradentur
in manu
eius usque ad tempus
et tempora
et dimidium temporis
Numérotation du verset
Dn. 7,26
Et iudicium
sedebit ut auferatur potentia,
et conteratur
et dispereat usque in finem.
Numérotation du verset
Dn. 7,27
Regnum
autem et potestas et magnitudo regni que est subter
omne celum
detur populo sanctorum
Altissimi,
cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
Numérotation du verset
Dn. 7,28
Hucusque finis verbi. Ego Daniel
multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea
mutata est in me. Verba11 autem in corde meo conservavi.
11 Verba] Verbum
Weber
Capitulum 7
Numérotation du verset
Dn. 7,1
marg.|
Anno Primo Baltassar]
etc. Hic incipit sexta visio Danielis secundum ordinem Libri : sed quarta est secundum ordinem geste rei. Et notandum quod ideo Daniel hoc modo has visiones ordinavit : quia que hucusque dicta sunt, historialia fuerunt, et tempore suo impleta sunt : in consequentibus autem ea que dicuntur, visiones sunt futurum. Dividitur autem hoc cap. in duas partes.
marg.|
Primo ostenditur Danieli visio. Secundo pro parte aperitur interpretatio, ibi
[Horruit spiritus meus]
Tota autem summa visionis huius consistit principaliter in tribus. In quatuor regnis per quatuor bestias significatis, leenam, et ursum, et pardum : sed quarta non exprimitur, licet secundum Hebreos aper intelligatur. In persecutione Antichristi, qui significatur per cornu parvulum. Et in adventu filii Dei ad Iudicium, et in prenunciatione futuri Iudicii. Dicit ergo.
marg.|
{k}
Anno primo Baltassar]
etc. Hactenus seriatim historias persecutus est, quid scilicet sub Nabuchodonosor, et Baltassar Dario, et Cyro mirabilium signorum acciderit. Ab hinc usque ad finem voluminis de suis somniis, et visionibus agit : quorum (ut dicit beatus Hieronymus) solus Propheta conscius est, et nullam habent apud Barbaros signi, vel revelationis magnitudinem : sed tantum scribuntur ut apud posteros eorum que visa sunt, memoria perseveret.
marg.|
{l}
Visio autem,
etc.
et somnium]
et, pro, id est.
marg.|
Vel {l}
Visio autem]
etc. fuit hec, que sequitur.
marg.|
{m}
Et somnium scribens,
etc.
In mari magno]
Oceano, vel, id est in illo quod ab Occidente terminus est terre Promissionis. Notandum quod vidit in summa quatuor ventos, qui significant Angelos bonos, vel malos, prefectos quatuor principalibus regnis, que significantur per quatuor bestias, Assyriorum, Medorum, et Persarum, et Grecorum, et Romanorum, que quatuor regna significata sunt supra 2.e. in statua cuius aurum optimum, etc. Dicit ergo.
Numérotation du verset
Dn. 7,2
marg.|
{n}
Et ecce quatuor venti celi]
id est quatuor angelice
{5.
154vb} potestates, quibus principalia regna commissa sunt.
marg.|
{o}
Pugnabant in mari magno]
id est in mundo. Hoc ideo dicitur (ut dicit beatus Hieronymus) quia unusquisque Angelus facit pro eo regno quod ei commissum est. De hoc plenius dicetur inf. 10. Vel secundum aliam Glossam, per quatuor ventos significantur Angelice potestates contrarie, que regnis in quadripartito mundo positis presunt, quia secundum uniuscuiusque gentis meritum, Potestas bona, vel mala preponitur. De his ventis dicitur quod pugnabant in mari, quia regna sibi commissa faciunt pugnare in mundo.
Numérotation du verset
Dn. 7,3
marg.|
{p}
Et quatuor bestie grandes ascendebant]
etc. Hieronymus Regnorum feritas atque crudelitas bestiarum nomine demonstratur. Dicuntur autem ascendere de mari, quia ortum habuerunt in mundo, et creverunt triumphando.
marg.|
{r}
Diverse inter se]
quia unum regnum impugnavit alterum.
marg.|
{q}
Grandes]
quia tantum de principalibus regnis loquitur : de quotum primo subditur.
Numérotation du verset
Dn. 7,4
marg.|
{s}
Prima quasi leena]
Hieronymus Regnum Babyloniorum, seu Assyriorum, quod idem est, propter sevitiam, et crudelitatem, sive propter luxuriam, et vitam libidini servientium, non leo, sed leena appellatur.
marg.|
Aiunt enim hi qui bestiarum scripsere naturas, leenas esse ferociores, maxime si catulos nutriant, et semper gestire ad coitum. Alia enim animalia non semper, sed certo tempore appetunt coitum.
marg.|
{t}
Et alas habebat aquile]
quasi dicat Alis exceptis, cetere leene fuit figura.
marg.|
Alas autem aquile dicitur habere propter longevitatem, quia aquila diu vivit.
marg.|
Habuit enim hoc regnum ortum in secunda etate sub Sarug avo Abrahe, et descendit usque ad quintam etatem sub Baltassar. Vel per alas aquile, superbia et elatio regni potentissimi designantur.
marg.|
Item sicut leo inter bestias, et aquila inter aves : ita hoc regnum suo tempore cetera regna superavit, et ideo per corpus leene, et alas aquile significatur.
marg.|
{u}
Aspiciebam]
id est intendebam in eam.
marg.|
{x}
Donec evulse sunt ale eius]
quando potestas regni debilitata est, vel quando Medi, et Perse, quibus quasi duabus alis volabat, ab eo recesserunt.
marg.|
{y}
Et sublata est de terra]
quia per ipsos regnum Chaldeorum destructum est. Notandum quod sic agit hic de regnis per bestias significatis, ut eorum que dicuntur, quedam ipsis regnis, quedam aliquibus personis que fuerant, vel erant, vel future erant in regnis, conveniant.
marg.|
Unde quod hic dicitur, convenit Nabuchodonosor, qui postquam ale eius evulse sunt, id est potentia eius ablata, et superbia deiecta, et sublatus est de terra, id est eiectus ab hominibus tamquam insanus, sicut dicitur supra 4.f.
marg.|
{y}
Et super pedes quasi homo stetit]
id est rursum in pristinum statum restitutus est, et se non leonem, vel bovem sed hominem esse dicit.
marg.|
{a}
Et cor eius datum est ei]
id est sensu eius restitutus est ei. Vel
[super pedes]
quia qui prius quasi quadrupes, manibus utens pro pedibus cum ceteris animalibus ambulavit, postquam cognovit quod in regno hominum dominaretur Altissimus, tunc super pedes stare cepit more aliorum hominum, erectos habens oculos ad superna.
marg.|
Unde supra 4.g. Post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos ad celum levavi, et sensus meus redditus est mihi. Et potest exponi generaliter de regno, quod postquam subversum est a Medis, et Persis, tunc. {z}
Super pedes quasi homo stetit]
quia tunc Babylonii, qui se prius quasi Deos estimabant, se esse homines, et humilis fragilisque nature intellexerunt. {a}
Et
{5.
155ra}
cor eius]
quia ad cor suum, id est sue fragilitatis cognitionem redierunt.
Numérotation du verset
Dn. 7,5
marg.|
{a}
Et ecce bestia alia]
regnum Persarum quod supra 2.e. significatur per brachia, et pectus argentea.
marg.|
{b}
Similis urso]
per patientiam laboris, quia etiam verberibus impinguatur, et per ferocitatem, et victus parcitatem. Ita enim parcus est (ut quidam dicunt) quod media parte anni nihil sumat in cibum. Sic Medi, et Perse in bellis erant infrangibiles, sicut scribunt Pompeius, et Iustinus. In victu etiam ita parci sunt, ut pene semper pane utantur : propter hospites tamen, vel diem festivum quandoque salem, et cardamomum, vel nasturcium in pulmento accipiunt
[Similis in parte]
quia contra populum Dei nil crudele exercuit. Vel
[in parte stetit]
id est seorsum ab aliis bestiis stetit. Vel secundum Hieronymum
marg.|
{c}
In parte]
una
[stetit]
quod idem est : per quod etiam significatur quod non ita crudele fuit hoc regnum in populum Dei, sicut alia.
marg.|
{d}
Et tres ordines erant in ore eius]
etc. id est tres ordines dentium habebat in ore suo, per quod tria regna debemus accipere, Babyloniorum, Medorum, et Persarum, que in unum redacta sunt. Vel
[tres ordines dentium]
sunt tres Principes qui regno prefuerunt, sicut dicitur supra 6.a. Qui centum viginti Satrapis prefuerunt.
marg.|
{e}
Et sic dicebant ei]
Hoc refertur ad Assuerum quem Septuaginta Artaxerxen vocant, cui dixit Aman Esther. 3.c. ut occideret Iudeos.
Numérotation du verset
Dn. 7,6
marg.|
{f}
Et ecce alia quasi pardus]
regnum scilicet Macedonum, quod per ventrem, et femora erea significatur, supra 2.e. Et comparatur pardo velocissime bestie que preceps fertur ad sanguinem, et saltu in mortem ruit, propter impetum Alexandri. Item pardus varios habet colores, et Macedones sub se varia regna habuerunt.
marg.|
{g}
Et alas habebat]
non duas tantum, sed
[quatuor]
quia (sicut dicit Hieronymus) nihil fuit velocius Alexandri victoria. Vel per quatuor alas possunt quatuor Principes significari, quorum fultus auxilio ferebatur in bellum : qui, et per quatuor capita designantur, de quibus subditur.
marg.|
{h}
Et quatuor capita erant in bestia]
Hieronymus Quatuor capita quatuor dicit duces Alexandri, qui postea successores regni extiterunt, Ptolemeum, Seleucum, Philippum, Antigonum.
marg.|
{i}
Et potestas data est ei]
ne credatur a se habuisse predicta, ideo hoc dicitur.
Numérotation du verset
Dn. 7,7
marg.|
{k}
Et ecce bestia quarta]
Imperium Romanorum quod significatur supra 2.e. per tibias ferreas et pedes in parte ferreos et in parte fictiles.
marg.|
Unde et hic etiam dicitur habere dentes ferreos. Et dicit beatus Hieronymus quod nomen bestie tacetur, ut si quid ferocius bestiis supradictis cogitaverimus, hoc Imperio Romanorum attribuamus. Hebrei dicunt quod hic tacetur, suppleri in Ps. 79. Exterminavit eam aper de silva.
marg.|
{l}
Terribilis]
contra hostes.
marg.|
{m}
Atque mirabilis]
consiliis ad regendum cives.
marg.|
{n}
Et fortis nimis]
in munitionibus, et castris.
marg.|
{o}
Dentes ferreos habebat magnos]
: quia omnia regna de facili vastaverunt, sicut ferrum comminuit et domat omnia, supra 2. Dentes enim regni (ut dicit Glossa) sunt Principes fortissimi, quibus Rex devorat omnia, sicut homo dentibus.
marg.|
{p}
Comedens atque comminuens]
quia quosdam occidebant et delebant omnino.
marg.|
{q}
Et reliqua pedibus suis conculcans]
quia alios vivos dimittentes, tributo, et servituti subiugabant.
marg.|
{r}
Dissimilis autem erat, ceteris bestiis]
etc. Hieronymus quia in prioribus bestiis singula fortitudinum signa fuerunt, sed in hac omnia sunt.
marg.|
{s}
Et habebat cornua decem]
Hoc respicit ad finem mundi, dicit Hieronymus sicut omnes Doctores Ecclesiastici tradunt : quia
{5.
155rb} tunc Romanum regnum dividetur in decem regna : quod significatum est per decem Soles in vaticinio Sibylle, quos in fine mundi predixit venturos.
Numérotation du verset
Dn. 7,8
marg.|
{t}
Et ecce cornu]
etc. Hoc est Antichristus ignobilis, in obscuro loco nasciturus : qui ex semine quidem parentum concipietur, sed post conceptum malignus Spiritus descendet in uterum matris : cuius virtute deinceps puer nascetur, aletur, et adolescet. Unde Filius perditionis dicitur, 2Th. 2.a.
marg.|
{x}
De medio eorum]
quia in tempore regni eorum nascetur.
marg.|
{u}
Parvulum]
quia in principio nullius momenti reputabitur in oculis Regum terre.
marg.|
{z}
A facie eius]
id est a presentia potestatis eius, quia de illis decem Regibus tres prius interficiet, Regem scilicet Africe, Egypti, et Ethiopie, tunc alii septem victori colla submittent. Aliter exponit hoc Andreas <de Sancto Victore> dicens quod decem Reges futuri sunt in regno Romanorum, et de medio eorum, id est tempore regni eorum, et inter ipsos, et in terra eorum, Rex parvulus orietur, qui nullius momenti apparebit in oculis illius Regis qui tunc regnabit, alicuius scilicet de illis decem, et confliget cum illo a quo despectus est, et interficiet eum, et duos alios etiam sibi invicem succedentes similiter occidet : sicque in brevi tribus Regibus victis, clarus habebitur, et sic totum regnum Romanum obtinebit : post in Hierusalem Templum edificaturus ascendet cum Iudeis, ut in eo sedeat tamquam ipse sit Deus.
marg.|
Et nota quod hoc dicit Andreas <de Sancto Victore> opinando, et incertum se esse fatetur de futuris, Hieronymus autem primam expositionem ponit, reprobans expositionem Porphyrii, qui aliter exponit, et de bestiis, et de decem Regibus.
marg.|
{z}
Et ecce oculi quasi oculi hominis]
etc. Hoc dicit, ne eum putemus iuxta quorundam opinionem, vel Diabolum, vel Demonem, sed unum de hominibus in quo totus Satanas habitaturus est corporaliter : verba sunt beatus Hieronymi Aliter.
marg.|
{z}
Ecce oculi]
id est alta de se sentiet, sicut primus homo. Vel sicut exponitur in Historiis , id est alta et mirabilis scientia, quia magice mirabilia faciet, et inveniet thesauros absconditos.
marg.|
{a}
Et os loquens ingentia]
: quia Deum se dicet. Dicitur autem quod circumcidet se, et dicet se esse Messiam, et confluent ad eum Iudei, et reedificabit Templum, et solium suum ponet in eo, convertetque ad se homines terrore, muneribus, et miraculis ; Eliam, et Enoch interficiet.
Numérotation du verset
Dn. 7,9
marg.|
{b}
Aspiciebam]
etc. Postquam egit de quatuor regnis, et Antichristo, agit de divino Iudicio, et regno Sanctorum. Unde dicit, Aspiciebam, potestatem scilicet predicti cornu.
marg.|
{c}
Donec throni positi sunt]
sedes Iudicum, per quod significatur quod Sancti malos iudicabunt post finem regnorum mundi, et post persecutionem Antichristi, Mt. 19.d. Sedebitis, et vos super thronos.
marg.|
{d}
Et antiquus dierum sedit]
id est Deus eternus iudicabit. Nota quod vidit Daniel thronum unum precipuum in quo sedebat Antiquus dierum, et cum eo vidit sedentes in aliis thronis suos Assessores.
marg.|
Et postea sicut dicetur infra eodem d. vidit Filium hominis venientem usque ad Antiquum dierum : Per hoc notatur quod Deus pater, iudicabit per auctoritatem ; Filius hominis per ministerium, et sententie prolationem ; Sancti per assensum, et approbationem.
marg.|
Item per hoc quod dicit, Antiquus dierum sedit, notatur Iudicis eternitas, et sententie maturitas, quia senes maturi sunt. Item Iudicis sapientia commendatur, quia Iob. cap. 12.b. In antiquis est sapientia.
marg.|
{e}
Vestimentum eius quasi nix candidum]
etc. In hoc notatur sinceritas iudicii, et puritas, per munditiam scilicet lane, et albedinem nivis, quia non accipiet, personas, nec iudicium corrumpet. Vel per albedinem vestis significatur
{5.
155va} gloria maiestatis in qua iudicabit.
marg.|
{a}
Thronus eius flamma]
vel flamme ignis : rote eius, vel secundum Aliam Litteram, currus
[eius ignis accensus]
Videbatur Danieli quod Sedens in throno veheretur curru, et quod circa thronum, et currum esset ignis : per quod significatur quod ignis ante ipsum precedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius, Ps. 96.
Numérotation du verset
Dn. 7,10
marg.|
{b}
Fluvius igneus]
etc. In hoc penarum perpetuitas, per fluvium scilicet, et acerbitas per ignem, et impetuositas per rapidum significatur. Vel, Fluvius igneus rapidusque, id est severa, et velox sententia.
marg.|
{c}
Egrediebatur a facie eius]
id est ab ipso, vel a presentia eius. Et notetur Iudicii severitas, sceleritas, et potestas. Peccatores enim in Infernum trahet, sicut aqua rapida trahit lutum, Am. 5.g. Revelabitur quasi aqua Iudicium, etc.
marg.|
{g}
Millia millium ministrabant ei]
Hieronymus Non quod ministrorum Dei numerus definitus sit : sed quia maiorem multitudinem humanus sermo explicare nequit. Ista sunt millia, de quibus in Ps. 67. Currus Dei decem millibus multiplex, millia letantium : Dominus in eis. {e}
Et decies centena millia assistebant ei]
Hieronymus et Gregorius habent, Decies millia centena millia.
marg.|
{f}
Iudicium sedit]
id est Ordo iudicantium, sive Iudices, qui cum Deo erant iudicaturi, sederunt in thronis.
marg.|
{g}
Et libri aperti sunt]
quia Iudicibus sedentibus conscientie singulorum patebunt, Hieronymus Conscientie, et opera singulorum in utraque parte, vel bona, vel mala, omnibus revelabuntur.
Numérotation du verset
Dn. 7,11
marg.|
{h}
Aspiciebam propter vocem]
etc. Nunc ostenditur Prophete quomodo per iudicium Dei tolletur dominatio regnorum, et deiicietur regnum Antichristi. Unde dicit, Aspiciebam propter vocem, etc.
marg.|
Id est diligenter attendebam, que sententia daretur in Bessiam illam horribilem, propter sermones superbie, et blasphemie, quos Rex ille undecimus loquebatur, scilicet Antichristus.
marg.|
{i}
Et vidi quoniam interfecta esset Bestia]
Hec est sententia, que in Bestiam data est, quod significat destructionem regni Romani, vel regni Antichristi.
marg.|
{k}
Et perisset corpus eius]
id est omnes mali.
marg.|
{l}
Et traditum esset ad comburendum igni]
gehennali.
Numérotation du verset
Dn. 7,12
marg.|
{m}
Aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas]
Hieronymus Quia destruetur Romanum Imperium propter blasphemiam Antichristi, qui preerit tunc, et obtinebit illud, et simul omnia alia regna delebuntur, et nequaquam erit terrenum Imperium, sed sanctorum conversatio, et adventus Filii Dei triumphantis.
marg.|
{n}
Et tempora vite constituta essent eis]
id est Tunc intellexi quod regnis non esset eternitas, sed potius duratura sunt ad tempus, non in eternum dominatura.
marg.|
Quidam habent, usque ad tempus, prefinitum scilicet a Deo.
marg.|
Alii habent, usque ad tempus, et tempus, id est usque ad tempus prefinitum a Deo, et tempus quo meruerunt terminari. Vel sic : Interfecta Bestia, non dicit statim alias interficiendas, sed potestatem earum auferendam, et tempus vite eis constitutum, quia destructo Antichristo, et eius complicibus, non statim omnes Reges terrarum, sive omnia regna cessabunt, sed spatium eis concedetur penitendi.
marg.|
{o}
Usque ad tempus]
a Iudice scilicet assignatum, et determinatum.
Numérotation du verset
Dn. 7,13
marg.|
{5.
155vb} {p}
Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus celi quasi Filius hominis]
etc. Quia predixit Iudicium Dei, et destructionem Antichristi, et cessationem prelationis mundane : nec ostendit ministrum Iudicii, sive Iudicem, qui hoc facturus esset : ideo subiungit.
marg.|
{p}
Aspiciebam,
etc.
et ecce cum nubibus celi]
etc. quia Filius Dei in natura humana baiulis nubibus veniet ad Iudicium : secundum illud Act. 1.b. Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in celum. Et Apc. 14.c. Vidi, et ecce nubem candidam. Dicit autem.
marg.|
{p}
Aspiciebam ergo in visione]
etc. quia subito, et improvise veniet Filius hominis ad Iudicium.
marg.|
{q}
Et usque ad antiquum dierum pervenit]
quia tunc apparebit quod Christus per omnia est equalis patri, Phil. 2.a. Non rapinam arbitratus est esse se equalem Deo.
marg.|
{r}
Et in conspectu eius]
id est patris.
marg.|
{s}
Obtulerunt eum]
quia talem in Iudicio se representabit, qualem se patri pro nobis obtulit in cruce. Obtulerunt, Angeli scilicet, et Sancti qui cum eo venient ad Iudicium. Approbabunt enim oblationem factam in Cruce, et gratias agent patri pro filii passione.
Numérotation du verset
Dn. 7,14
marg.|
{o}
Et dedit ei]
pater filio, id est se dedisse manifestabit.
marg.|
{t}
Potestatem]
Mt. ult. d. Data est mihi omnis potestas.
marg.|
{x}
Et honorem]
Phil. 2.b. Dedit illi nomen quod est super omne nomen.
marg.|
Vel potestatem, et honorem, et regnum, id est potestatem, et honorem regni.
marg.|
{y}
Et omnes Populi, Tribus]
etc. Ps. 71. Omnes Gentes servient ei. In hoc notatur amplitudo regni. Sed si esset amplum, et breve, parum esset : propter hoc sequitur.
marg.|
{z}
Potestas eius, potestas eterna que non auferetur]
sicut potestas aliarum bestiarum ablata est, supra 4.g. et supra 3.g. fere idem.
marg.|
{a}
Quod non corrumpetur]
vetustate, vel, id est non violabitur munerum acceptione, Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet.
Numérotation du verset
Dn. 7,15
marg.|
{b}
Horruit spiritus meus]
visa destructione Iudicii, quam in predictis intellexi.
marg.|
{c}
Ego Daniel territus sum in his]
que vidi.
marg.|
{d}
Et visiones capitis mei]
mentis.
marg.|
{e}
Conturbaverunt me]
pro earum incertitudine.
Numérotation du verset
Dn. 7,16
marg.|
{f}
Accessi ergo,
etc.
Et veritatem querebam ab eo]
etc. id est veram interpretationem.
Numérotation du verset
Dn. 7,17
marg.|
[Que consurgent de terra]
id est de omnibus terram incolentibus, et terram amplectentibus.
Numérotation du verset
Dn. 7,18
marg.|
{g}
Suscipient autem regnum Sancti]
etc. celeste, quasi dicat regnis de terra consurgentibus de medio sublatis, regnum Altissimi Dei, quod homo predictus significabat, concors Sanctorum multitudo suscipiet, et regnabunt cum Deo Altissimo.
marg.|
{h}
Et obtinebunt regnum usque in seculum]
id est ab hoc seculo in quo regnant per gratiam usque in futurum seculum in quo regnabunt in gloria. Unde subditur.
marg.|
{i}
Et]
pro, id est.
marg.|
{k}
In seculum seculorum]
id est ad seculum consecutivum seculorum, id est in eternum, Hieronymus. Si hoc de Machabeis intelligitur, secundum Porphyrium, scilicet, doceat qui ista dicit, quomodo regnum eorum perpetuum sit.
Numérotation du verset
Dn. 7,19
marg.|
{b}
Volui]
et voluntatem, supple, sciendi Angelo expressi. Et notandum quod hic recapitulat Daniel ea que supra dixerat, ut addat aliqua que vidit de cornu parvulo.
marg.|
{c}
Dentes, et ungues eius ferrei]
: de quibus supra dixerat.
marg.|
{d}
Comedebat, et comminuebat]
etc. Dentibus comedebat, et unguibus comminuebat, et quod dentes effugiebat, et ungues, pedibus conculcabat. Per quod significatur quod Romani dentibus et unguibus, id est crudelitate sua occidebant, sed pedibus, id est cupiditate conculcabant, id est sub tributo nationes redigebant.
Numérotation du verset
Dn. 7,20
marg.|
{e}
Et de cornibus decem]
etc. supple, volui scire.
marg.|
{f}
Et de alio]
parvulo scilicet, et undecimo.
marg.|
{g}
Ante quod]
id est a facie cuius
[ceciderant,
marg.|
{h}
De cornu]
inquam, illo. Hoc superius dixerat.
Numérotation du verset
Dn. 7,21
marg.|
{i}
Aspiciebam]
id est per somnum mihi videbar aspicere, vel, attente cornu illud intuebar.
marg.|
{k}
Et ecce cornu illud]
Antichristus
[faciebat bellum]
Hoc superius omisit, et hic supplet. Et forte de industria reservavit huic loco, ut melius continuaretur responsio Angeli.
marg.|
{l}
Adversus Sanctos]
Eliam, et Enoch, vel quoslibet.
marg.|
{m}
Et prevalebat eis]
etc. Glossa corporibus vexandis. Vel hoc dicit, quia interficiet Eliam, et Enoch.
Numérotation du verset
Dn. 7,22
marg.|
{n}
Et iudicium dedit]
Glossa victoriam Iudicii.
marg.|
{o}
Et tempus advenit]
Iudicii.
marg.|
{p}
Et regnum]
eternum
[obtinuerunt Sancti]
Numérotation du verset
Dn. 7,23
marg.|
{q}
Et sic ait]
Angelus scilicet.
marg.|
{r}
Bestia quarta regnum quartum]
Romanorum scilicet.
marg.|
{s}
Omnibus regnis]
precedentibus.
marg.|
{t}
Et devorabit]
Glossa gladio.
marg.|
{u}
Universam terram]
habitantes in terra.
marg.|
{x}
Et conculcabit]
tributo.
marg.|
{y}
Et comminuet eam]
a potentia deiiciet.
Numérotation du verset
Dn. 7,24
marg.|
{z}
Porro,
etc.
et alius consurget]
Antichristus, dicit Glossa.
marg.|
{a}
Et tres Reges humiliabit]
Lybie, Egypti, et Ethiopie.
Numérotation du verset
Dn. 7,25
marg.|
{b}
Et sermones contra Excelsum loquetur]
blasphemando in Christum. Symmachus
[Sermones quasi Deus loquetur]
dicendo scilicet se esse Deum.
marg.|
{c}
Et Sanctos Altissimi conteret]
cum Eliam, et Enoch occidet, vel alios quoslibet affliget.
marg.|
{d}
Et putabit,
etc.
tempora, et leges]
id est temporum leges, id est a multis temporibus observatas, vel temporales leges ut sit Endiadis, Hieronymus In tantam erigetur superbiam, ut leges Dei, et cerimonias mutare conetur.
marg.|
Vel {e}
Tempora]
id est temporalia, vel ordinem, et cursum temporum.
marg.|
{f}
Et leges]
id est consuetudines, et statuta hominum.
marg.|
{g}
Et tradentur]
Sancti a Deo puniendi.
marg.|
{h}
In manu]
potestate.
marg.|
{i}
Usque ad tempus]
id est usque ad tres annos, et dimidium, Hieronymus Tempus annum significat, tempora iuxta Hebraici sermonis proprietatem, qui et ipsi dualem numerum habent, duos annos prefigurant : dimidium autem temporis sex menses quibus Sancti potestati Antichristi permittendi sunt.
Numérotation du verset
Dn. 7,26
marg.|
{k}
Et]
post hoc [
Iudicium sedebit]
id est Iudicantes sedebunt, Sancti scilicet, quos illud cornu parvulum oppresserat.
marg.|
{5.
156rb} {l}
Ut auferatur potentia]
Antichristo : quia iudicio, et petitione Sanctorum auferetur potentia Antichristi.
marg.|
{m}
Et conteratur]
in corpore amisso, scilicet regno.
marg.|
{n}
Et dispereat]
in anima in perpetuum, quia Dominus Iesus eum interficiet spiritu oris sui.
Numérotation du verset
Dn. 7,27
marg.|
{o}
Regnum autem, et potestas]
id est regia potestas. {p}
Et magnitudo]
id est amplitudo.
marg.|
{q}
Que est subter]
Hieronymus super omne celum, Glossa quasi regnum celeste. {r}
Detur populo Sanctorum Altissimi]
id est communitati Sanctorum, que servit Altissimo.
marg.|
{s}
Et omnes reges]
id est omnes iusti, quorum cor in manu Dei. {t}
Servient ei]
Altissimo
[et obedient]
Duo dicit, quia Deo servient tam corde, quam corpore, laudando in futuro, Ps. 83. Cor meum, et caro, mea exultaverunt.
[Hucusque finis verbi]
Hieronymus id est Hic est finis istius verbi atque sermonis quem mihi Dominus in presenti visione revelavit.
Numérotation du verset
Dn. 7,28
marg.|
{x}
Ego Daniel]
quasi dicat Cepi cogitare de his, que audieram, maxime de ultima Sanctorum persecutione, et inde cepi anxiari, et turbata est serenitas animi mei interius, et faciei qualitas immutata. {y}
Verbum autem]
quasi dicat Quamvis anxiarer, tamen
[verbum in corde meo conservavi]
id est in corde meo fixi, et thesauro memorie commendavi. Vel forte cogitabat apud se utrum que viderat, aliis revelaret, an apud se conservaret, et inde turbabatur, et facies eius mutabatur. Et tandem fuit eius consilium, ut apud se conservaret, et aliis non revelaret. Et hoc est quod dicit, Verbum autem, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 03/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_7)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 03/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_7)
Notes :