Capitulum 8
Numérotation du verset
Dn. 8,1
Anno tertio regni Balthasar regis visio apparuit mihi.
Ego Daniel post id quod videram
in principio
Numérotation du verset
Dn. 8,2
vidi in visione mea cum
essem in Susis
castro
quod est in Elam regione1,
1 Elam]
scrips. hic et ubique
, Helam
Rusch
| regione] civitate
Weber
vidi autem in visione esse me super portam
Ulai2,
2 Ulai] scrips. hic et ubique cum
Weber
, Ulay hic et ubique
Rusch
Numérotation du verset
Dn. 8,3
et levavi oculos meos et vidi.
Et ecce aries unus stabat
ante paludem
habens cornua excelsa,
et unum excelsius altero atque succrescens.
Postea
Numérotation du verset
Dn. 8,4
vidi arietem cornibus ventilantem
contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem et omnes bestie non poterant resistere ei,
neque liberari de manu
eius, fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.
Numérotation du verset
Dn. 8,5
Et ego
intelligebam.
Ecce autem hircus caprarum
veniebat ab occidente
super faciem totius terre,
et non tangebat terram.
Porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos
Numérotation du verset
Dn. 8,6
et venit usque ad arietem illum cornutum quem videram
stantem ante portam,
et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis sue.
Numérotation du verset
Dn. 8,7
Cumque appropinquasset prope arietem
efferatus est in eum, et percussit arietem et comminuit duo cornua eius
et non poterat aries resistere ei.
Cumque eum
misisset in terram conculcavit, et nemo
quibat liberare arietem de manu eius.
Numérotation du verset
Dn. 8,8
Hircus autem caprarum magnus factus est
nimis.
Cumque crevisset fractum est
cornu magnum
et orta sunt cornua quatuor subter illud per quatuor ventos celi.
Numérotation du verset
Dn. 8,9
De uno
autem ex eis egressum est cornu unum modicum,
et factum est grande contra meridiem
et contra orientem
et contra fortitudinem.
Numérotation du verset
Dn. 8,10
Et magnificatum est
usque ad fortitudinem celi,
et deiecit de fortitudine et de stellis, et conculcavit eas.
Numérotation du verset
Dn. 8,11
Et usque ad principem fortitudinis
magnificatum est,
et ab eo tulit iuge sacrificium,
et deiecit locum sanctificationis eius.
Numérotation du verset
Dn. 8,12
Robur autem
datum est
ei3
3 ei]
om. Weber
contra iuge sacrificium
propter peccata,
et
prosternetur veritas in terra
et prosperabitur
et faciet4.
4 et p. – et f.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 8,13
Et audivi unum de sanctis loquentem,
et dixit unus sanctus alteri
nescio cui loquenti: Usquequo visio
et iuge sacrificium et peccatum desolationis
que facta est,
et sanctuarium
et fortitudo
conculcabitur.
Numérotation du verset
Dn. 8,14
Et dixit ei: Usque ad vesperam et mane
dies5 duo millia trecenti,
5 dies]
om. Weber
et
mundabitur
sanctuarium.
Numérotation du verset
Dn. 8,15
Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem,
et quererem intelligentiam,
ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
Numérotation du verset
Dn. 8,16
Et audivi vocem viri
inter Ulai et clamavit et ait: Gabriel
fac intelligere
istam6
6 istam] istum
Weber
visionem.
Numérotation du verset
Dn. 8,17
Et venit et stetit iuxta ubi ego stabam. Cumque venisset, pavens corrui
in faciem meam, et ait ad me: Intellige fili hominis
quoniam in tempore
finis
complebitur visio.
Numérotation du verset
Dn. 8,18
Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram. Et tetigit me et statuit me
in gradu meo.
Numérotation du verset
Dn. 8,19
Dixitque mihi: Ego ostendam tibi que futura sunt in novissimo maledictionis,
quoniam habet tempus
finem suum.
Numérotation du verset
Dn. 8,20
Aries quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
Numérotation du verset
Dn. 8,21
Porro hircus caprarum rex Grecorum est, et cornu grande quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus.
Numérotation du verset
Dn. 8,22
Quod autem fracto illo
surrexerunt quatuor pro eo, quatuor reges de gente eius consurgent, sed non in fortitudine eius.
Numérotation du verset
Dn. 8,23
Et post regnum eorum cum creverint iniquitates consurget rex impudens facie
et intelligens
propositiones,
Numérotation du verset
Dn. 8,24
et roborabitur fortitudo eius,
sed non in viribus suis,
et supra quam credi potest universa vastabit, et properabitur et faciet.
Et interficiet robustos et populum sanctorum.
Numérotation du verset
Dn. 8,25
Secundum voluntatem
suam, et dirigetur
dolus in manu
eius, et cor suum magnificabit,
et in copia rerum omnium occidet plurimos.
Et contra principem principum
consurget,
et sine manu conteretur.
Numérotation du verset
Dn. 8,26
Et visio vespere et mane
que dicta est
vera est.
Tu ergo signa visionem,
quia post multos dies7 erit.
7 m. d.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dn. 8,27
Et ego Daniel langui et egrotavi per dies.
Cumque surrexissem faciebam opera regis
et
stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.
Capitulum 8
Numérotation du verset
Dn. 8,1
marg.|
Anno tertio]
etc. Hec est septima visio secundum ordinem Libri : sed quinta secundum ordinem rei geste. Et est scripta Hebraice, id est hebraicis litteris, sed Chaldaico sermone, et alie similiter usque ad finem voluminis. Dividitur autem hoc cap. in duas partes.
marg.|
Primo ponitur visio. Secundo visionis interpretatio, ibi :
[Factum est autem]
Summa autem visionis, et interpretationis est in tribus.
marg.|
In ostensione arietis, per quem significatur regnum Medorum, et Persarum. Et in ostensione hirci arietem percutientis, per quod significatur regnum Grecorum, quod destruxit Medos, et Persas tempore Alexandri. Et tertio agit de persecutione Iudeorum facta a successoribus Alexandri, et maxime ab Antiocho Epiphane. Prenotans ergo tempus quo facta est visio, dicit.
marg.|
{z}
Anno tertio]
etc. Unde patet quod post duos annos superioris revelationis hec visio cernitur. Illa enim in primo anno Baltassar ; hec in tertio.
marg.|
{a}
Visio apparuit mihi]
Hoc dicit, quia subito, et non ex aliqua videndi expectatione eam vidit.
marg.|
{b}
In principio]
id est in prima visione, que per duos annos istam precessit, ut dictum est.
marg.|
{c}
In Susis castro]
non quod castrum sit, sed est, civitas metropolis, et potentissima.
marg.|
Et ideo castrum dicitur, quia tanta firmitate edificata, ut castrum esse videatur.
marg.|
{d}
Quod est in Elam regione]
Symmachus, in Elam civitate,
{5.
156va} a qua etiam regio nomen accepit. Susis autem est metropolis Elamitarum : in qua Daniel, secundum Iosephum, turrim extruxit excelsam, quadro edificatam marmore, tanteque magnitudinis ac pulchritudinis, ut usque in presens nova esse videatur, in eaque Regum Medorum atque Persarum conduntur reliquie, et Custos, sive Editus ac Sacerdos eiusdem loci Iudeus est.
marg.|
Et notandum quod dicitur, secundum Magistrum in Historiis , Susis hic est civitas que in Iudith dicitur Ecbathanis. Sed queritur : cum Susis, et Elam sint civitates. Secundum Symmachum, ut dicit beatus Hieronymus quid est hoc dictum, quod Susis est in Elam civitate ? Et hoc solvit Glossa dicens : In Elam civitate omnia loca que ad eam pertinent, esse dicuntur, quasi dicat Susis dicitur esse in Elam, quia ad eam pertinet. Sed contra hanc solutionem opponitur, quia dicit Hieronymus quod Susis est metropolis potentissima : ergo potius ad eam pertinet Elam, quam e converso. Ideo potest dici quod in veritate nulla fuit translatio Symmachi, et finis Glosse predicte marginalis est, nec est Hieronymi, vel alicuius Sancti. Vel potest dici, ut etiam dicunt quidam, quod Elam erat potior dignitate, et antiquitate, et propter hoc regio ab ipsa denominatur, et alie civitates ad eam pertinere dicuntur.
marg.|
Susis autem maior erat firmitate, et defensione ; et ideo metropolis dicitur.
marg.|
{a}
Vidi autem in visione esse me super portam Ulai]
Nomen est porte : sicut Rome dicitur porta Tyburtina. Vel nomen est paludis, a qua etiam porta sic vocatur, quia palus est ante portam. Ulai enim palus interpretatur. Unde et Symmachus habet, super paludem.
marg.|
{b}
Et levavi oculos meos, et vidi]
Forte prius ad Deum, et post ad videndum que erant inferius.
marg.|
{c}
Et ecce aries unus]
regnum Medie, et Persidis.
marg.|
{d}
Stabat ante paludem]
Alia Littera, ante portam [
habens cornua excelsa]
duo scilicet. Habent enim Hebrei dualem numerum quo nos caremus, et ideo per duo
cornua excelsa,
excelsi eorum Reges intelligendi sunt Cyrus, et Darius.
marg.|
{e}
Et unum excelsius altero]
Cyrus scilicet qui multo maior nominis, et glorie fuit quam Darius : totam enim Asiam sibi in brevi subiugavit.
Numérotation du verset
Dn. 8,4
marg.|
{f}
Postea vidi arietem]
etc. ut prius.
marg.|
{g}
Contra Occidentem]
etc. quia regnum istud, quod precipue dominabatur in Oriente, contra alias regiones pugnavit, quod factum est tempore Darii Arsami filii, qui fuit ultimus Rex Persidis, et Medie, qui etiam fuit potentissimus, et ditissimus.
marg.|
{h}
Et omnes bestie non poterant resistere ei]
Reges et Tyranni fortes, et potentes.
marg.|
{i}
Neque liberari de manu eius, fecitque secundum voluntatem suam]
etc. potentia et virtute.
marg.|
{k}
Et ego intelligebam]
Glossa, mutationem regnorum, priori visione provocatus. Contra inf. eod. e. Gabriel fac intelligere visionem. Solutio : Intellexit per arietem significari regnum, sed forte nescivit quod. Vel forte cepit intelligere, et Angelus plenius eum instruxit.
marg.|
{l}
Ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terre]
etc. regnum Grecorum. Grecia est Occidentalis secundum situm Medie, et Persidis : Et dicitur non tangere terram pre nimia velocitate, Glossa, quia magis victoriis cucurrit, quam bellis.
marg.|
{5.
156vb} {m}
Porro hircus habebat cornu insigne]
Alexandrum qui regnum Medorum, et Persarum destruxit.
marg.|
Vel hircus Alexandrum significat, cornu Monarchiam totius mundi, quam habuit inter oculos, id est in sua dispositione, et sapientia : quia cum potentia habuit astutiam, et sapientiam. Qui comparatur hirco qui est petulans, et fetidus, et Alexander fuit luxuriosus, et inde fetidus.
marg.|
{n}
Et venit usque ad arietem]
etc. Darium Arsami filium.
marg.|
{o}
Quem videram stantem]
quasi immobilem.
marg.|
{p}
Ante portam]
etc. Supra dictum est, Ante paludem, sed pro palude, alii portam transtulerunt, cui translationi hec, Glossa consonat.
marg.|
{q}
Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum]
id est ferino more impegit in eum.
marg.|
{r}
Et comminuit duo cornua]
Medos et Persas : sive duo regna Medie, et Persidis.
marg.|
{s}
Et non poterat aries resistere]
Alexandro.
marg.|
{t}
Cumque eum misisset in terram]
victum.
marg.|
{u}
Et nemo]
amicorum eius
[quibat,
marg.|
{x}
Hircus autem caprarum magnus]
Glossa subiugato orbe. {y}
Factus est nimis]
subito.
marg.|
{z}
Cumque crevisset]
Hieronymus Cornu grande, ipse est Rex primus, Alexander, quo tricesimo secundo etatis sue anno mortuo in Babylone, surrexerunt pro eo quatuor Duces eius, qui sibi Imperium diviserunt. Egyptum enim Ptolemeus Lagi filius obtinuit ; Macedonas vero Philippus qui et Arideus dictus est, frater Alexandri, Syriam, et Babylonem, et omnia regna Orientis Seleucus Nicanor ; Asie vero regnavit Antigonus.
marg.|
{a}
Fractum est cornu magnum]
morte.
marg.|
{b}
Et orta sunt quatuor cornua subter, vel super illud per quatuor ventos celi]
id est per quatuor climata mundi.
marg.|
{c}
De uno autem ex eis egressum est]
etc. id est Seleuco, Antiochus Epiphanes, filius Seleuci, qui et Philopator appellatus est, qui cum obses fuisset Rome, et nesciente Senatu per dolum cepisset Imperium, contra Ptolemeum Philometorem, regem Egypti dimicavit : Hoc est.
marg.|
{d}
Contra Meridiem]
id est contra Egyptios.
marg.|
{e}
Et contra Orientem]
Persas.
marg.|
{f}
Et contra fortitudinem]
Glossa, populum Dei, qui in ipso fortis. In Templo enim simulacrum Iovis Olympii statuit.
marg.|
{g}
Et magnificatum est usque ad fortitudinem celi]
Glossa, id est filios Israel ; qui Angelorum custodia vallabantur.
marg.|
{h}
Et deiecit de fortitudine, et de stellis]
quia plures Sanctorum, qui erant fortes in cultu Dei, idololatrie subiecit, qui etiam erant quasi stelle alios illuminantes scientia Legis, Sacerdotes scilicet, et Levitas, qui videbantur esse fortes per constantiam, stelle per scientiam. Vel
[deiecit de fortitudine]
munitionum.
marg.|
{i}
Et de stellis]
ipsos Iudeos opprimens, ut habetur 1Mcc. 1.
marg.|
{k}
Et usque ad Principem]
id est contra Deum templum eius violando, statuens in eo idolum. Vel, id est contra Iudeam. Vel primum melius.
marg.|
{5.
157ra} {a}
Et ab eo tulit iuge sacrificium]
quia mane, et vespere offerebatur. Tribus enim annis, et dimidio fecit iste Antiochus sacrificium cessare in Hierusalem.
marg.|
{b}
Et deiecit]
vel polluit locum Sanctificationis eius, id est Hierusalem vastavit, vel Templum polluit.
marg.|
{c}
Robur autem datum est ei]
etc. quasi dicat Hoc non sua virtute fecit, sed propter peccata populi data est ei a Deo potestas, ut esset virga Dei. Iob. 34.d. Regnare facit hominem hypocritam.
marg.|
{d}
Et prosternetur veritas]
veri Dei cultus, et lex.
marg.|
{e}
In terra]
id est in Iudea, vel in terrenis cordibus. Is. 59.c. Corruit in platea veritas.
marg.|
{f}
Et prosperabitur, et faciet]
Glossa secundum cor suum : quicquid scilicet ei placuerit. Et propter hoc non addit, (hoc faciet, vel illud :) ut intelligatur quod ei placuerit. Hoc est quod dicitur Prv. 1.d. Prosperitas stultorum perdet eos. Et loquitur specialiter de hoc, quod prospere ad effectum perduxit quicquid contra Templum, et Hierusalem facere cogitavit.
marg.|
{g}
Et audivi unum de Sanctis loquentem]
Glossa Angelum quemlibet tacito nomine. Videbatur Danieli, quod audisset in somnis unum Angelorum loquentem ad se, et querentem quod sequitur : {h}
Usquequo visio]
etc. id est usque ad quod tempus lex Domini conculcabitur ? Lex dicitur visio, quia ipsa est preceptum lucidum illuminans oculos, et sapientiam prestans parvulis. Vel usquequo visio, hec scilicet complebitur, id est quanto spatio complebitur ex quo ceperit compleri ?
marg.|
{i}
Et usquequo iuge sacrificium]
desolabitur scilicet.
marg.|
{k}
Et usquequo peccatum desolationis]
id est peccatum Antiochi, quod fecit desolando Templum, quousque, supple, impunitum manebit ? Vel, id est Peccatum Templi desolati in quo statutum est idolum, quandiu supple : Et vocatur peccatum desolationis ipsa statua : sicut infra 9.g. Erit in Templo abominatio desolationis. Et Mt. 24.b. Cum videritis abominationem desolationis, etc.
marg.|
{l}
Et usquequo sanctuarium Dei]
id est Templum, et civitas sancta Hierusalem.
marg.|
{m}
Et fortitudo]
Sanctorum, id est ipse populus Dei sanctus qui solet appellari fortitudo, sicut habetur supra eod.
marg.|
{n}
Conculcabitur]
ab Antiocho.
marg.|
{o}
Et dixit]
Angelus ei, alii Angelo qui quesierat.
marg.|
{p}
Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti]
id est anni sex, menses tres, dies viginti.
marg.|
{p}
Et]
post hoc
[mundabitur sanctuarium]
id est Templum sub Iuda expiabitur, 1. Mt. 4.e. Et legitur sic Littera : Dies erunt duo millia trecenti : dies, dico, durantes.
[Usque ad vesperam et mane]
id est per vesperam et mane sibi succedentes. Vel melius : Dies erunt duo millia trecenti : dies, dico, currentes a mane inceptivo usque ad vesperam : et a vespera usque ad mane terminativum precedentis diei, et inceptivum sequentis, quasi dicat De diebus naturalibus est intelligendum tantum. Vel sic :
[Usque ad vesperam et mane]
id est Predicta desolatio durabit a mane usque ad vesperam, et a vespera usque ad mane, id est nocte et die durabit, id est continue. Et dies duo millia trecenti futuri sunt, in quibus hoc fiet. Sed contra Supra 1Mcc. 4. dicitur quod tribus annis tantum fuit Templum prophanarum : non ergo sex. Solutio : Antiochus bis venit in Hierusalem, et Templum violavit. Si numeres a primo ingressu eius, tunc erunt sex anni : si a secundo, tunc tantum tres. Hieronymus Hunc locum plerique Nostrorum ad Antichristum referunt : et quod sub Antiocho in typo
{5.
157rb} factum est, sub illo dicunt in veritate complendum. Quod autem sequitur. Et mundabitur Sanctuarium, Iude Machabei significat tempora.
marg.|
{q}
Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem]
predictam.
marg.|
{r}
Et quererem intelligentiam]
ab Angelo. Vel, id est scire appeterem. Vel, id est studerem ut acumine ingenii comprehenderem.
marg.|
{s}
Ecce stetit in conspectu meo quasi species viri]
id est Angelus in specie viri.
marg.|
{t}
Et audivi vocem viri]
predicti Angeli.
marg.|
{u}
Inter Ulai]
id est inter portam Ulai, et paludem, vel inter duos muros porte.
marg.|
{x}
Gabriel]
Glossa ad quem pertinet, ut dicit Hieronymus Iudei dicunt istum qui precepit, esse Michaelem.
[Consequenter autem, quia visio de preliis erat]
et regnorum successionibus, Gabriel qui prepositus est preliis, huic officio mancipatur : qui et in mundum missus est, quando Dominus nasciturus erat, et indicturus bellum Demonibus.
marg.|
{y}
Fac intelligere istam visionem]
Hieronymus habet, istum, Danielem scilicet.
marg.|
{z}
Et venit]
Gabriel.
marg.|
{a}
Et stetit iuxta ubi ego stabam]
super portam. {b}
Intellige fili hominis]
quasi Hominem te esse momento. Intellige, dico.
marg.|
{c}
Quoniam in tempore finis complebitur]
id est consummationis seculi, quasi. Non modo, sed in fine in Antichristo. Vel {b}
Intellige]
id est Tanto magis attendas his que dicturus sum, quia in diebus tuis non complebitur visio, ut per visum possis certificari, sed in fine.
marg.|
{d}
Collapsus sum pronus in terram]
pre timore.
marg.|
{e}
In gradu meo]
id est super pedes meos.
marg.|
{f}
Ego ostendam,
etc.
in novissimo maledictionis]
id est tempore Antichristi, quando maledictio et blasphemia abundabit. Vel in tempore Antiochi, in ultimo scilicet tempore huius desolationis, que ex transgressionibus Legis, ubi transgressorum scribuntur maledictiones, populo tuo superventura est.
marg.|
{g}
In novissimo ergo maledictionis]
id est in ultimo tempore et remoto, quando maledictiones Legis complebuntur.
marg.|
{h}
Quoniam habet]
etc. quasi, Ideo dixi, in novissimo, quia illud desolationis et maledictionis tempus habet finem suum. Neque enim semper durabit. Vel novissimum maledictionis est extremum vite illius maledicti Antiochi Epiphanis, qui hec que dicturus sum mala, facturus est. Vel, Tempus prosperitatis habet finem suum, id est finietur et veniet persecutio, et maledictio. Vel, Tempus visionis habet finem suum, id est completionem, id est quandoque complebitur.
marg.|
{i}
Aries]
Darius filius Arsami.
marg.|
{k}
Rex Medorum est]
id est regnum, vel ipse Alexander, ut dictum est.
marg.|
{l}
Ipse est Rex primus]
Alexander.
marg.|
{m}
Quod autem fracto illo]
id est mortuo.
marg.|
{n}
Surrexerunt quatuor pro eo]
: hoc significat quod.
marg.|
{o}
Quatuor Reges de gente eius consurgent]
de Grecis, et de familia ipsius Alexandri.
marg.|
{p}
Sed non in fortitudine eius]
: quia Alexandro nullus comparari potuit.
marg.|
{q}
Et post,
etc.
cum creverint iniquitates]
id est cum meruerit iniquitas Iudeorum, ut opprimantur.
marg.|
{r}
Rex impudens]
Antiochus Epiphanes inverecundus, et quem nullam turpitudinem committere pudebit.
marg.|
{5.
157va} {a}
Et intelligens propositiones]
id est perastutus, et advertens obscure dicta. Vel, id est callidus prevenire aliorum propositum. Vel, id est intelligere faciens et aperto actu demonstrans has visiones, que nunc proponuntur : quia opere complebit, et faciet unde intelligetur hec visio, que modo est obscura.
marg.|
{b}
Et roborabitur fortitudo eius]
contra Egyptios et Persas, et Iudeos.
marg.|
{c}
Sed non in viribus suis]
sed Dei, a quo omnis potestas. Rm. 13.a. Vel, quod sic faciet, non tam viribus suis, quam vastatorum perversitati, qui hoc meruerunt, ascribendum est.
marg.|
{d}
Et supra quam credi potest]
: Antiochus enim fuit primo vilis, et obses Rome : nec aliquid tale credi poterat de eo.
marg.|
{e}
Et prosperabitur, et faciet]
idest, prospere faciet, que voluerit.
marg.|
{f}
Et interficiet robustos et populum Sanctorum]
id est Iudeos sanctos in cultu Dei, et fortes prius auxilio Domini.
marg.|
{g}
Secundum voluntatem suam]
malitiosam.
marg.|
{h}
Et dirigetur dolus in manu eius]
id est dolosa cogitatio eius prosperos habebit successus.
marg.|
{i}
Et cor suum magnificabit]
id est in magnam superbiam elevabitur.
marg.|
{k}
Et in copia rerum]
etc. quia per munera que dabit, multos vincet, sicut dicitur 1Mcc. 6.
marg.|
{l}
Et contra Principem Principum]
id est Deum consurget, Templum eius violando, contra eum blasphemando, Sanctos eius persequendo, et trahendo ad idololatriam.
marg.|
{m}
Et]
post hec omnia
[sine manu conteretur]
id est sine occisione gladii, vel belli morietur, morbo scilicet et tristitia.
marg.|
{n}
Et visio]
etc. id est visio, que dicta est tibi a me, o Daniel, vera esse apparebit vespere et mane transeunte, id est cum tempora pertransierint, veritas visionis apparebit. Vel visio, que dicta est tibi a me, ita vera est, sicut verum est quod sint vespere et mane. Vel sic.
marg.|
{n}
Visio que dicta est, vespere et mane]
complenda scilicet, id est per successiones temporum.
marg.|
{o}
Vera est]
quasi dicat Verum est quod succedentibus temporibus implebitur visio, sicut dictum est. Nota quod hec omnia exponunt Glossa mystice de Antichristo.
marg.|
{p}
Tu ergo signa visionem]
Hoc addit Gabriel, id est hanc visionem habe, vel scribe sub signaculo. Non enim aperte potest scribi : quia non aperte, donec implebitur, poterit intelligi. Vel, Signa visionem, id est memorie commenda.
marg.|
{q}
Ego Daniel langui]
quia timor eum nimis concusserat. Vel quia forte minus equo corpori indulsit, ut melius revelationibus, et visionibus intenderet.
marg.|
{r}
Cumque surrexissem]
de lectu egritudinis, et convaluissem.
marg.|
{s}
Faciebam opera]
turrim illam excelsam, de qua Iosephus meminit.
marg.|
{t}
Et stupebam ad visionem]
admirabar profunditatem visionis.
marg.|
{u}
Et non erat qui interpretaretur]
quia nullus homo cui somnium narrabat, illud interpretari sciebat. Vel, Non erat qui interpretaretur, sicut Angelus. Vel forte, quia Reges audierat ab Angelo, et eorum nomina nesciebat, aut etiam quo tempore acciderent, et ideo stupebat ad visionem, cum nullus ei hoc interpretaretur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_8)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_8)
Notes :