Hugo de Sancto Caro

<38.494b> Prologus ‘Danielem prophetam’

Numérotation du verset Dn. Prol.494b,1 

Incipit prologus sancti Hieronymi in Danielem prophetam. 1 - Danielem prophetam iuxta Septuaginta interpretes Domini salvatoris Ecclesie non legunt, utentes Theodotionis editione, et hoc cur acciderit nescio. Sive enim quia sermo chaldaicus est et quibusdam proprietatibus a nostro eloquio discrepat, noluerunt Septuaginta2 interpretes easdem lingue3 lineas in translatione servare4 ; sive sub nomine eorum ab alio nescio quo non satis chaldeam linguam sciente editus est liber5, sive aliud quid cause extiterit ignorans, hoc unum affirmare possum quod multum a veritate discordet et recto iudicio repudiatus sit. Sciendum quippe Danielem maxime et Esdram hebraicis quidem litteris, sed chaldaico sermone conscriptos, et unam Ieremie pericopen, Iob quoque cum arabica lingua plurimam habere6 societatem.
1 Incipit... prophetam Rusch ] om. La10 |
2 Septuaginta] .VII. La10 |
3 lingue] om. Weber |
4 servare] servire La10* |
5 editus est liber] liber editus est La10, editus liber est Weber |
6 p. h.] inv. Weber |
Numérotation du verset Dn. Prol.494b,2 

Denique et ego adolescentulus, post Quintiliani et Tullii lectionem ac flores eius7 rhetoricos, cum me in lingue huius pristinum8 reclusissem et multo sudore multoque tempore vix cepissem anhelantia stridentiaque verba resonare et quasi per cryptam ambulans, rarum desuper lumen aspicerem9, impegi novissime in Danielem et tanto tedio affectus sum ut desperatione subita omnem veterem laborem10 voluerim contemnere. Verum, adhortante me quodam11 Hebreo et illud mihi sua lingua crebrius ingerente12*:"Labor omnia vicit improbus"a, qui mihi videbar sciolus inter Hebreos13, cepi rursum discipulus esse Chaldaicus. Et, ut vere fatear, usque ad14* presentem diem magis possum sermonem chaldaicum15 legere et intelligere quam sonare.
a VERGILIUS , Georgicon, 1.145-146.
7 eius] om. Weber |
8 pristinum Rusch ] pistrinum Weber |
9 aspicerem] aspicere Weber |
10v. l. La10 Weber ] inv. Rusch |
11 quodam] om. Weber |
12 ingerente] suggerente Rusch |
13 Hebreos] eos Weber |
14 ad La10 Weber ] in Rusch |
15 chaldaicum] chaldeum Weber |
Numérotation du verset Dn. Prol.494b,3 

Hec idcirco refero16 ut difficultatem vobis Danielis ostenderem qui, apud Hebreos, nec Susanne habet historiam nec hymnum trium puerorum nec Belis draconisque fabulas quas nos, quia in toto orbe disperse sunt, veru anteposito easque iugulante subiecimus, ne videremur apud imperitos magnam partem voluminis detruncasse. Audivi ego quemdam de preceptoribus Iudeorum, cum Susanne derideret historiam17 et a greco nescio quo eam18 diceret esse confictam, illud opponere quod Origeni19 Africanusb opposuit: etymologias has apo tou schinou schisai et apo tou prinou prisai 20, de greco sermone descendere. Cuius rei intelligentiam nos21 nostris hanc possumus dare ut, verbi gratia, dicamus de22 arbore ilice dixisse eum"ilico pereas" et a lentisco"in lentem te comminuat angelus" vel"non lente pereas" aut"lentus - id est flexibilis per vitia23 - ducaris ad mortem" sive aliud quid ad arboris nomen conveniens. Deinde tantum fuisse otii tribus pueris cavillabatur ut in camino estuantis incendii metro luderent et per ordinem ad laudem Dei elementa provocarent omnia24, aut quod miraculum divineque aspirationis indicium, vel draconem interfectum offa picis vel sacerdotum Belis machinas deprehensas que magna25 prudentia sollertis viri quam prophetali essent spiritu perpetrata. Cum vero ad Abacuc pervenerat26 et de Iudea ad Chaldeam raptum discophorum - id est discum ferentem cibum27 - lectitabatc querebat exemplum ubi legissemus in toto Veteri Testamento quemquam sanctorum gravi volasse corpore et in puncto hore tanta terrarum spatia transisse. Cui cum quidam e nostris satis promptulus ad loquendum Ezechielem adduxisset in medium et diceret eum de Chaldea in Iudeam fuisse translatum, derisit hominem et ex ipso volumine demonstravit Ezechielem in spiritu fuisse28 transpositumd. Denique et Apostolum nostrum, videlicet ut eruditum virum et qui legem ab Hebreis didicisset, non fuisse ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixissee: «Sive in corpore sive extra corpus, nescio, Deus scit». His et talibus argumentis apocryphas in libro Ecclesie fabulas arguebat.
b Cf. ORIGENES , Epistula ad Iulium Africanum, § 2, .
c Cf. Dn. 14, 32-38.
d Ez. 8, 3.
e 2Cor. 12, 2.
16 refero] om. Weber |
17 historiam Weber ] historia cacogr. Rusch |
18 eam] om. Weber |
19 Origeni] + quoque Weber |
20 etumologias... prisai] corr. , apo thoy chynoychyse et apo thoy prynoi pryse Rusch , ἐτυμο Λ ογίας has ἀπὸ τοῦ σχίνου σχίσαι καὶ ἀπὸ τοῦ πρίνου πρĩσαι Weber |
21 intelligentiam nos] inv. Weber |
22 de] ab Weber |
23 per vitia] om. Weber |
24 p. o.] inv. Weber |
25 magna] magis Weber |
26 pervenerat Rusch ( om. apparatus Bruyne )] veniret , venerat Bruyne Weber |
27 id est... cibum Rusch ] om. Clementina Bruyne Weber |
28 fuisse] se uidisse Weber |
Numérotation du verset Dn. Prol.494b,4 

Super qua re lectoris arbitrio iudicium relinquens29, illud admoneo non haberi Danielem apud Hebreos inter prophetas, sed inter eos qui Hagiographa conscripserunt. In tres siquidem partes omnis ab eis Scriptura dividitur: in Legem, in Prophetas et in Hagiographa, id est in quinque et octo et undecim libros de quo non est huius temporis disserere.
29 relinquens Rusch Bruyne ( plerique codd. )] derelinquens Weber
Numérotation du verset Dn. Prol.494b,5 

Que autem ex hoc propheta, immo contra hunc librum, Porphyrius obiciat, testes sunt Methodius, Eusebius et30 Apollinaris, qui multis versuum millibus eius vesanie respondentes, nescio an curioso lectori satisfecerint. Unde obsecro vos, o Paula et Eustochium, fundatis31 pro me ad Dominum preces ut, quamdiu in hoc corpore32 sum, scribam aliquid gratum vobis, utile Ecclesie, dignum posteris. Presentium quippe iudiciis oblatrantium33 non satis moveor, qui in utramque partem aut amore labuntur aut odio34. f
f ¶Fons : HIERONYMUS, Prologus in Dn., Weber, p. 1341-1342. DE BRUYNE, Préfaces, X: Prophetae maiores, n°1.4, p. 125-126. Cf. Repertorium biblicum, n° 493.
¶Codd. : Weber ; La10 (contuli § 1-2), sparsim contuli Bruyne
30 et] om. Weber |
31 fundatis] undatis cacogr. Rusch |
32 corpore] corpusculo Bruyne Weber |
33 oblatrantium Rusch ] om. Bruyne Weber |
34 odio] + Explicit prologus Weber |

<38.494> Prologi Hieronymi in Danielem expositio

Numérotation du verset Dn. Prol.494,1 
marg.| Danielem Prophetam] etc. Hunc librum transtulit Hieronymus de Chaldeo ad petitionem Chromatii Episcopi, sed ipsum exposuit ad petitionem Paule et Eustochii. Vel forte melius, exposuit ipsum ad petitionem Pammachii, et Marcelle : sicut habetur in originali, quod ad eos dirigit huius libri commentum. Sed prius quam commentaret in hunc librum, transtulerat eum, et miserat Paule et Eustochio. Unde et premittitur {5. 145rb} Prologus ipsius Hieronymus ad Paulam et Eustochium.
Numérotation du verset Dn. Prol.494,2 
marg.| Qui dividitur in quinque partes. Primo dicit quod iuste Translatio Septuaginta repudiata sit. Secundo dicit quo sermone Daniel scriptus fuerit, ibi [Sciendum quippe] Tertio dicit, quod difficultas maxima in eius translatione fuerit, ibi   [Denique et ego] Quarto dicit quod quedam huius libri partes in Hebreo non habentur, et obiectiones recitat Iudeorum contra quedam, que in hoc libro continentur, ibi   [Hec idcirco refero] Quinto rogat Paulam et Eustochium ut pro ipso orent, ibi   [obsecro vos]
Numérotation du verset Dn. Prol.494,3 
marg.| Et notandum quod Daniel apud Hebreos non est inter Prophetas, sed inter Hagiographa ; sicut nec David. Quod non potest esse, quia aliqua fabulosa hic interseruntur, ut de Susanna, et Dracone, et Bel, cum Iudei hoc non habeant in Libro, scilicet Danielis cum aliis visionibus. Sed sciendum quod Prophete quandoque dicuntur qui spiritum habent prophetie sive gratiam prophetalem : quandoque strictius pro eis qui ex officio habent prophetare, et ad hoc missi sunt ; et secundum hoc nec David, nec Daniel Prophete dicuntur. Unde notandum quod Iudei Vetus Testamentum dividunt in Legem, et Prophetas, et Hagiographa. Legem vocant quinque libros Moysi. Prophetas, Iosue, Iudices, Samuel, Malachim, Isaiam, Ieremiam, Ezechielem, et duodecim Prophetas. Inter Hagiographa vero ponunt Iob, David, Proverbia, Ecclesiastem, Cantica canticorum, Danielem, Dibre Haiamim, Esdram, Esther. In quinque ergo dividunt, et octo, et novem. Unde liber Sapientie, et Ecclesiasticus, et Iudith, et Tobias, et Pastor non sunt in Canone, nec libri Machabeorum : sed inter Apocrypha reputantur. Sed Apocryphum dicitur, cuius auctor ignoratur, licet veritas sit manifesta ; vel cuius Auctor certus est, sed veritas ignoratur : vel utroque modo. Dicit ergo:
Numérotation du verset Dn. Prol.494,4 
marg.| {a} Danielem] idest Librum Danielis.
marg.| {b} Ecclesie] primitive, scilicet. Modo translatio Theodotionis non legitur, cum factus fuerit Ebionita ; maxime cum habeatur melior translator, scilicet Hieronymus .
marg.| {c} Nescio] expresse : tamen aliquas coniecturas assignat. Assignat enim causam cause quare non legitur ab Ecclesia Translatio Septuaginta. Causa enim est quod non fideliter seu perfecte transtulerunt a Chaldaico, scilicet sermone, in quo scriptus fuit liber iste, in Grecum, in quem Septuaginta transferebant. Huius cause causam dicit, scilicet Chaldaicus sermo a Greco discrepabant quibusdam proprietatibus : et ideo nolentes transferre verbo ad verbum, sicut erat in Chaldeo, defecerunt in multis. Noluerunt enim omnes proprietates sermonis Chaldaici servare, quia ille proprietates loquendi non erant apud Grecos. Habent enim Greci alias proprietates loquendi, ut per allusiones, sicut Hebrei per parabolas Dicit ergo.
marg.| {d} Quia] etc. Quo, scilicet scriptus est Daniel.
marg.| {e} A nostro] In hoc enim Hieronymus peritus erat et ideo dicit A nostro eloquio, id est ab Hebreo. {f}   Noluerunt] id est nescierunt : sed sic dicit pro eorum reverentia.
marg.| {g} Easdem lingue lineas] id est sermonis Chaldaici proprietates.
marg.| {h} Sive sub nomine] etc. Alia causa quasi dicat Forte non ex ignorantia Septuaginta factum est : quia ipsi forte non transtulerunt hunc librum, sed alius ignorans Chaldaicum.
marg.| {i} A veritate] Hebraica. Non quod Liber iste in Hebreo scriptus sit, et de Hebreo translatus ; sed in Chaldaico Hebraicis litteris : sicut Gallicum Latinis litteris scribitur.
marg.| {k} Pericopen] id est partem primam. A peri, quod est circum, et cope, quod est sectio. {l}   Cum Arabica] minore.
marg.| {5. 145va} {a} Flores] colores.
marg.| {b} Lingue] Hebraice, scilicet.
marg.| {c} Pistrinum] idest, studium : et est locus in quo fit panis.
marg.| {d} Anhelantia] Sermo enim Hebreus ab intimis formatur. Unde multe sunt ibi aspirationes.
marg.| {e} Et quasi per cryptam ambulans] id est viam subterraneam, ubi parum est luminis.
marg.| {f} Impegi] quasi in obscuriorem ad transferendum, maxime cum non essem peritus in Chaldaico.
marg.| {g} Inter Hebreos] etc. Hebrea lingua, et Chaldea valde affines sunt. Patres enim Hebreorum fuerunt Chaldei. Sed quibusdam proprietatibus differunt, et ideo Hieronymus didicit Chaldaicum, ut sciret illas proprietates transferre.
marg.| {h} Ut difficultatem] ad transferendum.
marg.| {i} Fabulas] secundum Hebreos, vel quosdam hereticos. Vel fabula dicitur levis historia.
marg.| {k} Veru] idest, obelo : que est figura quedam in modum sagitte barbare, superflua queque iugulans. Asteriscus est figura ad modum astri, diminuta supplens, et illuminans, quas invenit Origenes.
marg.| {l} Iugulante] id est significante, quod debeat iugulari ; non secundum veritatem, sed secundum Hebreos.
marg.| {m} Audivi ego quendam] Hic ostendit, quod quedam que hic dicuntur, in Hebreo non habentur.
marg.| {n} De preceptoribus] id est magistris.
marg.| {o} Etymologias has] id est allusiones, ut inf. 13.f. Cum quereret Daniel, Sub qua arbore vidisti eos ? et ille diceret, Sub ilice Respondit Daniel, Ilico pereas : quia scilicet ilico convenit cum ilice. Alius autem, Sub lentisco ; et Daniel, In lentem comminuaris. Alii transtulerunt, Sub cino ; In cinerem redigaris. Et Sub prino : et puniaris. Et usus est paronomia, colore quodam qui continetur sub agnominatione.
marg.| {p} Ut, verbi gratia, dicamus] Sic argumentabatur ille Iudeus. Allusiones sunt in hoc libro, que in Hebreo esse non solent. Ergo non scripsit eum Daniel, sed Grecus aliquis quantum ad fabulas illas. Sed dicendum quod in Hebreo quandoque sunt huiusmodi allusiones, ut Ios. 7. de Achor.
marg.| {5. 145vb} {q} Flexibilis] etc. id est curvus.
marg.| {r} Deinde] Alia illius obiectio.
marg.| {s} Cavillabatur] id est cavillando obiiciebat.
marg.| {t} Metro] etc. In Hebreo enim illud canticum metrice scriptum est. Contra quod e contrario potest obiici, quia et Ionas philosophatus est in ventre ceti, Ione 2.a.
marg.| {u} Aut quod miraculum] Tertia obiectio quasi dicat Melius dicenda sunt talia esse facta per industriam hominis quam a Spiritu sancto : ergo talia non sunt de veritate prophetie huius libri. Sed solvendum, quod 3Rg. 3.c. Salomon de hominis industria iudicium fecit inter mulieres. Et Iosue 8.a. Ante Hai insidias posuit. Et nihilominus hec a Spiritu sancto fuerunt ; et in libris Sacre Scripture recitantur.
marg.| {x} Cum vero ab Habacuc] Quarta obiectio.
marg.| {y} Discophorum] discum ferentem.
marg.| {z} Querebat] etc. Iste volebat ita persuadere, quod ex quo simile in Scriptura non habetur, non est huic credendum. Sed hoc nihil est : quia Gn. 5.c. Enoch translatus est corporaliter, sicut et Elias 4Rg.2.b. et etiam maius erat spatium usque ad Paradisum terrestrem a locis unde assumpti sunt, quam a Iudea in Babylonem.
marg.| {a} Ezechielem] 40.a.
marg.| {b} Sed dixisse, sive in corpore, sive extra] 2Cor. 12.a.
marg.| {c} In libro Ecclesie] in Daniele quem recipiebat Ecclesia.
marg.| {d} Hagiographa] Sanctorum scripta, vel sancta scripta. Ab hagios, quod est sanctum ; et graphe, scriptura.
marg.| {e} In tres siquidem partes] De hoc satis habetur in Prologo galeato super librum Regum.
marg.| {f} Methodius] Origenis discipulus.
marg.| {g} In utramque partem] laudandi, et vituperandi.
Explicit expositio Prologi S. Hieronymi. Postilla super Danielem Prophetam incipit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Dn. Prologi Hieronymi in Danielem expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=38&chapitre=38_Prol.494)

Notes :