Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset Os. 1,1 
Verbum Domini quod factum est
interl.| +   quod «in principio erat apud Deum et Deus erat Verbum»a ¶Codd. : Heil201 Rusch
a Io. 1, 1.
interl.| verbum quod erat «in principio»b apud Patrem,   factum est , id est locutum est vel factum est ut loqueretur   ad prophetam
b Io. 1, 1.
ad Osee
interl.| Salvator
interl.| Hoc est et est quasi titutulus libri
marg.| + HIERONYMUS. Hieronymus] coniec., Heil201 ut prophetam Domini faceret,"ad quem sermo Dei factus est"c et quomodo Deus facit deos et « illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum »d et ad apostolos dicit e : « Vos estis lux mundi », sic et ipse salvator prophetam suum salvatorem faceret. Osee enim salvator interpretatur sicut et Iosue filius Nun. Non enim ‘Auses’ dictus est ut in quibusdam grecis et latinis codicibus legiturf sed Osee id est salvator et additum est ‘Domini’ ut salvator Domini diceretur. ¶Codd. : Heil201; om. Rusch
c Cf. Io. 10, 35.
d Io. 1, 9.
e Mt. 5, 14.
f ¶Fons: Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 1, Os. 1, CCS L76, lin. 3-16, laud. iuxta : ed. Benoît   Mounier, Strabourg  , 2015, p. 223.3-16 : «uerbum domini (quod in principio erat apud deum patrem, et deus erat uerbum) factum est ad osee filium beeri, ut prophetam ⎾quoque deum* faceret, saluatore dicente: si illos dixit deos, ad quos sermo dei factus est, et non potest solui scriptura, quem pater sanctificauit et misit in mundum, uos dicitis: blasphemas; quia dixi, filius dei sum. ut quomodo deus deos facit, et stat in synagoga deorum, in medio autem deos diiudicat; et cum ipse sit uerum lumen, quod illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, ad apostolos loquitur: uos estis lux mundi, sic et ipse saluator prophetam suum faciat saluatorem. osee enim, in lingua nostra, saluatorem** sonat, quod nomen habuit etiam iosue filius nun, antequam ei a deo uocabulum mutaretur. non enim - ut male in graecis codicibus legitur et latinis – ause [Auses AB AD AE AF] dictus est, quod nihil omnino intellegitur; sed osee, id est saluator; et additum est eius nomini dominus, ut saluator domini diceretur».
*quoque Deum] Domini A c , quoque Domini A (-c) D dpc Gadolo
**salvatorem] salvator D V ac X Y AC AD
<Nota> AB =Tours, BM, 275, s11. ; AD = Dijon, BM, 132, s12. AE =Grenoble, BM, 213, s12., AF = Grenoble, BM, 214, s.12 [MM2022]
marg.| HIERONYMUS. Osee interpretatur salvator. Factus est autem sermo Domini ad prophetam, ut prophetam quod animo inspirando Deum faceret et salvatorem populi sui, annuntiando illi verba Dei et prebendo exempla bene vivendi. Sancti autem ad quos fit sermo Domini sunt dii et salvatores per gratiam, cum sit unus Deus et salvator per naturam qui per omnes illos prefiguratus est. Significat ergo Osee Christum filium eius putei qui de seipso dicit g: «Dereliquerunt me fontem aque vive et foderunt sibi cisternas que aquas non valent continere». Habet enim puteus aquas vivo de fonte manantes. Cisterna vero exterius adventicias quas et refrigerat.
g Ier. 2, 13.
filium Beeri
interl.| putei mei ¶Codd. : Heil201 Rusch
marg.| Filium Beeri putei mei scilicet quos puteos fodit Abraham et Isaac et Iacob quos alolophyli obruere conabantur. Puteus perpetuas aquas habet, de vivo fonte manantes cisterna. Externas adventitias quarum et refrigeret. Undeh : « Me dereliquerunt fontem aque vive et foderunt sibi cisternas que aquas non valent continere » ; unde i : « Apud te est fons vite ». ¶Codd. : Heil201; om. Rusch j
h Ier. 2, 13.
i PS. 35, 10.
j ¶Fons: Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 1, Os. 1, CCS L76, lin. 18 sqq., laud. iuxta : ed. Benoît   Mounier, Strabourg  , 2015, p. 223. 17-16 : «iste ergo saluator filius est beeri, id est putei mei, quos puteos fodit abraham, isaac et iacob, et allophyli eos semper obruere conabantur. inter puteum et lacum, id est cisternam, hoc interest, quod puteus perpetuas aquas habet, et de uiuo fonte manantes. cisterna quae refrigerat, aquas suas externas et aduentitias possidet. unde per hieremiam prophetam loquitur deus: me dereliquerunt fontem aquae uiuae et foderunt sibi cisternas quae aquas non ualent continere. de hoc fonte ad deum psalmista proclamat: apud te est fons uitae, in lumine tuo uidebimus lumen». [MM2022]
in diebus Ozie
interl.| fortitudo Domini ¶Codd. : Heil201 Rusch
marg.| IN  DIEBUS  OZIE. HIERONYMUS. Hi reges regnabant in populo Dei cuius nomen est confessio, sed in Israel qui sibi idola fecerat regnabat Ieroboam qui interpretatur chronismos chronismos] corr., cronimos cacogr. Rusch , id est temporalitas vel mora, quia mundum amavit, et in ipso ipsius amore morari studuit non inquirens futuram.
marg.| HIERONYMUS. Ozias qui et Azarias regnavit in Hierusalem super duas tribus quinquaginta duobus annis, cui succedens Ioathan Ioathan] corr., Ioathas cacogr. Rusch filius regnavit annis sedecim post quem filius eius Achaz similiter annis sedecim, cuius anno undecimo decem tribus captivate sunt a Salmanasar rege Assyriorum alias Chaldeorum et in montibus Medorum locate. Post Achas regnavit Ezechias filius eius annis viginti novem. Unde patet Osee et ante captivitatem prophetasse sub Ozia et Ioathan et ipsam ingruentem sub Achaz luxisse, et preteritam propter emendationem Iude retexuisse sub Ezechia rege. Eo autem tempore quo Ozias cepit regnare super Iudam regnabat duodecimo anno super Israel Ieroboam pronepos Iehu cui Iehu Dominus promiserat, quod usque ad quartam sobolem filii eius regnarent, eo quod interfecisset Iezabel, et duos impios reges, Ioram regem Iude, et Achab regem Samarie cum septuaginta eius fratribus.
marg.| HIERONYMUS. Hieronymus] om. Md042v Md253-2 "Osee de tribu Isachar fuit fuit] om. Md042v Md253-2 ortus in Belemoth Belemoth] corr., Bethleemoth Md253-2, Bethleem Moth Md042v Rusch ; cf. Andreas de Sancto Victore , Expositionem super duodecim prophetas, CCCM 53G, p. 7.55: « Bedemoth » ;   Hugo de Sancto Caro: « Bethsimoth ». *, hic prenuntians dedit signum signum] + infra ultimo scol. Md253-2 k: ‘Veniet Dominus in terra sicut quercus que est in Silo’ etc. Hic in terra sua sepultus placita quiete dormivit."l"Gerit autem figuram Christi qui ex fornicatione gentium accepit in corpore suo suo] + mystico scol. Md253-2 (mixtico) Ecclesiam"m. Prophetavit vero vero] autem Md042v contra decem tribus pauca de duabus loquens. Prophetavit Prophetavit autem Rusch] prophetavit vero Md042v, pronuntiavit autem Md253-2 (+ infra II ? scol.) autem historialiter Iudeos in ultimo tempore ad Christum redituros. Tertium quoque diem dominice resurrectionis predixit predixit] + infra II scol. Md253-2 n. ¶Codd. : BSG65 , f. 1v (non contuli) ; Md042v, f. 4rb ; Md253-2, f. 1va, Rusch
k ¶Fons: Sententia ex Os. 14, 9 ( Vetus latina forte iuxta Theodotionem, cf. Hugo de Sancto Caro infra laud.) << Libellus sancti Epiphanii episcopi priorum prophetarum, § 5, ed. F. Dolbeau, « Deux opuscules latins, relatifs aux personnages de la Bible et antérieurs à Isidore de Séville », Revue d'histoire des textes, 16 (1986), p. 120: « Osee. Iste fuit ex Melebot, quae erat tribus Isacar, et sepultus est in pace in terra sua. Et dedit prodigium dicens:"Veniet in terra dominus, sicut quercus quae est in Silom". Ex semetipsa in duodecim fuerit partita, et facte fuerint ex ea totidem quercus ». <Non hab.> Sabatier, t. 2, loc. cit.
l ¶Fons: Cf. Isidorus Hispalensis , De ortu et obitu patrum, cap. 41, ed. Chaparro Gómez, Paris, 1985, p. 171-173: « Osee, de tribu Isachar ortus in Belemoth ; hic praenuntians dedit signum: "Veniet Dominus in terra si [sicut O L] quercus quae est in Silo". Ex semetipsa in duodecim diuisa fuerit partes, totidemque quercus effecerit. Hic in terra sua sepultus placita quiete dormivit ».
<Attest.> Cf.   Hugo de Sancto Caro , Postillae in Bibliam (Os. 1, 1), p. 167va litt. c: « Igitur Osee de tribu Issachar fuit ortus forte in Bethsimoth que et Bethsesimoth: Ios. 12.b, Nm. 33.f Bethleemoth. Hic prenuncians dedit signum: Veniet Dominus sicut quercus que est in Silo. Hoc sumitur de fine libri huius ubi dicitur:"Ego ut abietem virentem" [Os. 14, 9] etc. Dicit Theodotio:"Ego sicut quercus que est in Silo". Hic in terra sua sepultus placida quiete dormivit, id est sine martyrio ». << Cf.   Petrus Comestor , Historia scolastica, 4Rg., c. 21, PL 198, 1402D-1403A: « Osee de tribu Issachar ortus in Bethemoth. Sed hic, ut [1403A] ait Hieronymus [Glossa ordinaria], praenuntians dedit signum: « Veniet Dominus in terra, sicut quercus, quae est in Silo » etc., quod non legitur in Scriptura ejus secundum editionem nostram. Forte quod Hieronymus dixit ‘signum’, hoc Epiphanius dixit ‘prodigium’, dicens de Osee:"Et dedit prodigium, dicens: Veniet in terra Dominus, sicut quercus, quae est in Silo cum ex semetipsa in duodecim fuerit partita, et factae fuerunt ex ea totidem quercus". Prophetavit autem contra decem tribus, pauca de duabus loquens. Et pronuntiavit historialiter Judaeos in ultimo tempore ad Christum redituros. Tertium quoque diem Dominicae resurrectionis praedixit. Hic in terra sua sepultus placida quiete dormivit ». <Non hab.>   Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), CCSL 76.
m Isidorus Hispalensis , Allegoriae quaedam sanctae Scripturae vel de nominibus legis et euangelii, par. 111, PL 83.114: « Oseas Christi demonstrat figuram, qui ex fornicatione gentium assumpsit in corpore suo Ecclesiam ».
n Cf. Os. 6, 3: « Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius ».
marg.| HIERONYMUS. Mirum videtur secundum superficiem historie, cur vel Dominus iusserit vel cur propheta iussus accipere fornicariam paruerit. Sed neque Dominus rem turpem precepit, nec propheta obediendo peccavit sed potius fornicariam ad pudicitiam revocavit et manens in bonitate sua de mala fecit bonam. Quod autem in eo fit carnaliter in Deo fit spiritualiter, qui accepit synagogam viri sui immemorem, et cum multis diis gentium fornicantem. Et notandum quod et in hoc propheta et in aliis ita de adventu Christi et de vocatione gentium prenuntiatur ut radix historie secundum hoc quod littera sonat, penitus non deseratur, sed que dicuntur a propheta suo tempori conveniant, ne concionem cui propheta loquitur non docere de his que estimat, {t. 3: Erfurt, f. 249vb ; facsim., p. 354b} sed de incertis et futuris ludere videatur. Due ergo mulieres quas Osee accepit scilicet Gomer meretrix que tres filios peperit et alia que quindecim argenteis conducitur, et vocatur adultera referuntur ad Israel et Iudam. ¶Codd. : BSG65 , f. 1v (non contuli, finis differt); Rusch o
o Sententia anonyma
marg.| + Prophete sic de adventu Christi et vocatione gentium pollicentur ut que dicunt presenti tempori convenianti, ne concionem ob aliud convocatam non docere de hiis que estimat, sed de incertis ac futuris ludere videantur. Itaque hic Gomer filia Debelaim, que ab Osee ducitur et parit filium nomine Iezrael, qui interpretatur semen Dei, in cuius sanguinis ultionem regnum Iehu subvertitur sic ad vocationem gentium referenda est ut illi tempori congruat in quo filium generasse memoratur. Due ergo he mulieres, scilicet Gomer meretrix que parit tres liberos, primum Iezrael, secundum puellam, que vocatur absque misericordia, et tertium qui dicitur ‘non populus meus’; et altera que conducitur quindecim argenteis, et coro et dimidio coro hordei, et vocatur adultera, referuntur ad Israel et Iudam. He sunt due mulieres que in Zacharia upupe, milivi vel Herodii pennas habere dicuntur, et ire in terram Sennaar, ubi Babylon condita est. Has sub nomine duarum sororum significat oolam et oolibam. H sunt due virge quas Ezechiel in unam virgam sociat. ¶Codd. : BSG65 , f. 1v; om. Rusch p
p Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 1 (Os. 1, 3-4), CCSL 76, p. 10.148-169.: « Prophetae sic multa post saecula de aduentu christi et uocatione gentium pollicentur, ut praesens tempus non neglegant, ne concionem ob aliud conuocatam non docere de his quae stant, sed de incertis ac futuris ludere uideantur. itaque et haec gomer filia debelaim, quae ab osee uxor accipitur, et concipit ex eo, et parit ei filium nomine iezrael, qui interpretatur semen dei, in cuius sanguinis ultionem regnum subuertit iehu (siue, ut male error obtinuit, iuda) sic ad uocationem referenda est nationum, ut illi tempori congruat, sub quo filium generasse memoratur. t ne longo tractatu lectoris auiditatem differam, duae istae mulieres quarum una uocatur gomer, et est meretrix; parit que tres liberos, primum iezrael, secundum puellam, quae uocatur: absque misericordia, et tertium masculum qui et ipse appellatur: non populus meus; et altera mulier quae conducitur argenteis quindecim, et coro, et dimidio coro hordei, et uocatur adultera, referuntur ad israel et ad iudam, id est ad decem tribus quae erant in samaria sub rege ieroboam, qui fuit de ephraim, et ad iudam, qui regnabat in hierusalem de stirpe dauid. has mulieres sub nomine duarum sororum oola significat et ooliba; hae in duabus uirgis quas hiezechiel in unam uirgam sociat, demonstrantur ».
marg.| Tradunt Hebrei omnes patres vel avos vel propinquos prophetarum quorum nomina in principiis illorum preponunt prophetas extitisse, licet eorum non legantur vaticinia. Unde patet quod Beeri pater Osee propheta fuit. ¶Codd. : BSG65 , f. 1v (non contuli); Rusch
Ioathan2
2 Ioathan] scrips. hic et ubique, Ioathim ΩJ, Ioatham Heil201 Rusch Weber
interl.| Domini consummatio ¶Codd. : Heil201 Rusch
Achaz
interl.| virtus ¶Codd. : Heil201 Rusch
Ezechie
interl.| imperium Domini ¶Codd. : Heil201 Rusch
regum Iuda
interl.| Quorum hi Quorum hi] coniec. propter obscur. mf. regnabant in populo ¶Codd. : Heil201, om. Rusch q
q ¶Fons: Hieronymus, Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 1, Os. 1, CCS L76, lin. 18 sqq., laud. iuxta : ed. Benoît   Mounier, Strabourg  , 2015, p. 226.25-27 : « Ozias interpretatur fortitudo Domini; Ioatham Domini consummatio atque perfectio; Achaz uirtus; Ezechias imperium Domini. Hi regnabant in populo Iuda, cuius nomen confessio est ». [MM2022]
et3 in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel.
3 et Heil201 Rusch Weber] om. X S ΨD ΩJ
Numérotation du verset Os. 1,2 
Principium loquendi Domino in Osee4.
4 (loquendi) Domino Amiatinus ΦERG ΘΗ²M² S² Q ΨD Cor1 (hebr. Domino in Osee) Cor2=Cor3 (anti.) ΩJ² Rusch Sixtina Clementina] Dominum Cor2=Cor3 (Hieronymus:   loquendi Dominum quod iuxta eundem sensum [‘Domini’] ex parte suppositi legetur) Ed1455 Weber | verbi Domini in Osee Cor2=Cor3 (hebr.), loquendi in Osee Domino ΩM
interl.| vel loquendi Dominum in Osee
marg.| PRINCIPIUM  LOQUENDI  DOMINO  IN  OSEE. Quia etiam alii prophete sub Ozia Ioathan et Achaz prophetaverunt et nomina eorum in suis titulis posuerunt, potest dici quod primum ad Osee sit locutus et postea ad ceteros, vel ad Osee primum sit hec locutus que sequuntur de fornicaria postea vero cetera.
marg.| Notandum quod ad Osee locutus est Dominus inspirando ei prophetiam et in Osee locutus est id est per Osee aliis proponens doctrinam.
Et dixit Dominus ad Osee:
interl.| Pater ad Filium
Vade, sume tibi uxorem fornicationum
interl.| Non tantum fornicariam, sed que multas fornicationes fecit, quia tanto patientior propheta quanto sordidiorem ducit
marg.| VADE  SUME  TIBI. Septuaginta:   Tolle tibi uxorem fornicationis et filios fornicationis . Iubetur autem sumere fornicariam et sumere filios eius, ut quos illa de fornicatione genuerat iste de meretrice generet liberos.
et fac5 filios fornicationis6
5 fac] om. Weber
6 fornicationis] fornicationum Weber
interl.| vel: fornicationum
interl.| quia de meretrice
quia fornicans fornicabitur
interl.| quasi non tam dicuntur dicuntur] scrips., dicunrur cacogr. Rusch hec in re quam in significatione
interl.| Iuda vel proprie Samaria et Israel, id est decem tribus que recesserant a Domino quando hec dicebantur
a Domino.
interl.| recedens
interl.| non ad eum sed per eum ad alios
marg.| TERRA A  DOMINO. Potest ex eo quod non additur omnis terra non Iuda, sed decem tribus intelligi.
Numérotation du verset Os. 1,3 
Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit ei7 filium.
7 ei] om. Weber
marg.| Gomer interpretatur consummata et perfecta,   Debelaim : palata id est massa caricarum pinguinem quas in modum laterum figurantes, ut diu illese permaneant calcant atque compingunt que Ezechie ulceri apposite sunt. Vel   Debelaim voluptas dicitur promissus vero salvator ex gente Iudeorum eandem gentem Israel in fornicatione et voluptate que dulcis videtur fruentibus, abominatam iubetur accipere uxorem et filium ex ea genitum vocat Iezrael, id est semen Dei in figuram sui carnaliter ex ea geniti.
Numérotation du verset Os. 1,4 
{t. 3: Erfurt, f. 250ra ; facsim., p. 355a} Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen eius Iezrael,
interl.| Dei semen vel filius
marg.| VOCA  NOMEN  EIUS. Quantum ad litteram Iezrael est metropolis in regno decem tribuum in qua occisus est Naboth ad quem vindicandum suscitatus est Iehu qui delevit Achab et Iezabelr. Sed quia ipse et filii eius post conversi sunt ad idolatriam, regnum quoque eius subvertendum dicitur. Sub cuius pronepote Ieroboam cepit prophetare Osee, quo Ieroboam mortuo, filius eius Zacharias successit quem sexto mense imperii sui occidit sellum de alia stirpe genitus statimque reges Assyrii ceperunt Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse que erat trans Iordanem, deinde Neptalim, ad extremum omnes reliquas tribus fueruntque a Zacharia pronepote Iehu usque ad Osee sub quo omnes tribus captivantur anni quadraginta novem. Typus autem seminis Dei et ultio sanguinis eius refertur ad Domini passionem propter quam et domus Iuda et regnum totius Israel dicitur subvertendum.
r Cf. 4Rg. 9, 30-37.
marg.| VOCA  NOMEN etc. Idem valet ac si dixisset: Voca nomen eius Naboth cuius sanguis erat vindicandus. Sed Naboth designatur nomine loci in quo sanguis eius effusus est ut ibidem significetur vindicandus quasi dixisset: Voca Iezraelitem et hoc in figura Christi cuius sanguis contra crucifixores et irrisores erat vindicandus.
marg.| HIERONYMUS. Iezrael est metropolis in regno Samarie, iuxta quam sunt campi latissimi et vallis vasta plus quam decem milibus tenditur passuum. In hac commisso prelio ab Assyriis cesus est Israel, id est decem tribus. Que dicte sunt Ephraim propter Ieroboam de Ephraim genitum qui prius fecit scisma in populo. Dicuntur et Ioseph quia et Ioseph pater Ephraim. Dicuntur et Samaria que et ipsa altera metropolis fuit decem tribuum que postea ab Augusto dicta est Augusta, id est sebaste in qua ossa Ioannis Baptiste condita sunt. Post divisionem vero decem tribuum a duabus propter maximam multitudinem que Ieroboam secuta est pristinum nomen Israel remansit in decem tribubus et propter tribum Iuda que regnavit in Hierusalem due tribus dicuntur Iuda.
quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrael
interl.| occisionem populi mei
super domum Iehu8
8 Iehu Rusch] Ieu Edmaior., Hieu Weber
interl.| que tunc regnabat
marg.| SUPER  DOMUM  IEHU. HAIMO.   Iehu super quem sanguis Naboth fusus in Iezrael dicitur visitari, significat Iudeos a quibus sanguis Christi requiritur, quando a Romanis occisi et per totum mundum sunt captivati.
marg.| In omnibus prophetis per decem tribus significantur heretici quorum maxima multitudo, sed precipue in Osee due tribus in quibus est rex de David ad Ecclesie personam referuntur. Arcus ergo, id est fortitudo hereticorum, de quibus diciturs: «Filii Ephrem mittentes arcum conversi sunt in die belli». Confringetur in valle seminis Dei, id est Christi de quo humilia et terrena senserunt quia «Pater non {t. 3: Erfurt, f. 250ra ; facsim., p. 355a} iudicat quemquam sed omne iudicium dedit filio»t.
s Ps. 77, 9.
t Io. 5, 22.
et
interl.| ut non sit
interl.| nec mirum, quia etiam quiescere faciam
quiescere faciam regnum domus Israel.
Numérotation du verset Os. 1,5 
Et in illa die
interl.| quando ulciscar Iezrael super domum Iehu, et regnum Israel Assyrio vincente delevero
conteram arcum
interl.| robur
Israel in valle Iezrael.
Numérotation du verset Os. 1,6 
Et concepit adhuc et peperit filiam.
interl.| Postquam confractus est Israel et regnum eius destructum, non iam Iezrael, id est semen Dei, nec masculus sed femina imbecillis sexus nascitur que vitiorum pateat iniurie et habeat femininum animum Deum reliquens et idola colens. Unde et oblivioni data, quia usque hodie servit Persarum regibus.
Et dixit ei: Voca nomen eius Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israel sed oblivione obliviscar eorum.
marg.| VOCA  NOMEN  EIUS  ABSQUE. Allegorice. Qui propter sanguinem seminis Dei vocantur   absque misericordia Iudei sunt qui dixeruntu: «Sanguis eius super nos et super filios nostros». Domus autem Iuda, id est qui de Iudeis confessi sunt Christum non in fortitudine exercitus sed evangelica predicatione salvantur, incredulis de eo det populo perpetua per Romanos servitute damnatis.
u Mt. 27, 25.
marg.| Quod in Israel et Iuda secundum historiam dicitur, ad hereticorum conciliabula et ad Ecclesiam refertur, quia illis absque misericordia relictis et regno privatis Ecclesia Dei virtute superat.
Numérotation du verset Os. 1,7 
Et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo
interl.| in memetipso vel filio meo
marg.| ET  DOMUI  IUDA. HIERONYMUS. Quando decem tribus captivate sunt ab Assyriis Iudas salvatur de manu Sennacherib, non humana virtute sed solo Dei robore qui misit angelum suum et percussit una nocte de exercitu centum octoginta quinque milliav.
v Cf. 4Rg. (2Rg.) 19, 35.
et non salvabo eos in arcu
interl.| armis bellicis
et gladio et in bello et in equis et in equitibus.
Numérotation du verset Os. 1,8 
Et ablactavit eam que erat Absque misericordia.
interl.| Alii non dilecta sed hoc verius
marg.| ET  ABLACTAVIT. HIERONYMUS. Qui vocabatur semen Dei, versus in feminam et propter imbecillitatem virium offensamque Dei ductus in captivitatem quia Dei misericordiam non habebat non ablactatus sed ablactata dicitur quia iam robur viri amiserat.
marg.| HAIMO.Qui vero ablactatur non utitur lacte matris sed alienis sustentatur alimentis. Sic Israel a Domino proiectus et captivatus in Babylone cibis sustentatur gentilium comedens idolothita, nec iam utitur lacte legis quo vivebat in terra sua. Unde sic immisericorditer dicitur ablactata ut nec legis superficiem intelligat.
Et concepit et peperit filium.
Numérotation du verset Os. 1,9 
Et dixit ei9: Voca nomen eius Non populus meus, quia vos non populus meus et ego ero non10 Deus11 vester.
9 ei] om. Weber
10 ero non] inv. Weber
11 Deus] om. Weber
marg.| NON  POPULUS  MEUS. HAIMO. Hoc ad eos potest referri qui tunc temporis ab Assyriis sunt captivati et maxime ad eos qui post adventum Christi, ipsum Christum negando et occidendo perdiderunt locum et gentem, et dicuntur   non populus Dei sed filii diaboli, quia qui non habet Filium nec habet Patrem. Potest et ad hereticos referri qui de Deo male sentientes ab eo repelluntur, ne sit Deus pars hereditatis eorum.
Numérotation du verset Os. 1,10 
Et
interl.| quia
erit numerus filiorum Israel quasi arena maris
interl.| ubique dispersorum sicut modo est
marg.| ET  ERIT  NUMERUS. Licet Iudei vel tunc per Assyrios vel nunc per Romanos sint captivati, tamen hominibus sunt innumerabiles ad utilitatem credentium modo reservati et ut in extremo intret plenitudo ex eis.
que sine mensura est et non numerabitur.
interl.| pre multitudine
Et erit in loco ubi dicetur eis:
marg.| ET  ERIT  IN  LOCO. HAIMO. In gentibus quia in omnibus gentibus modo dicuntur Iudei non servi Dei sed diaboli, sed quando credent predicantibus Elia et Enoch ab omnibus filii vocabuntur Dei. Vel locus Hierusalem ubi longo tempore Iudei colentes idola dicebantur non populus Dei sed tempore incarnationis Christi, apostolis aliisque fidelibus inde assumptis datur"potestas eis filios Dei fieri"w.
w Io. 1, 12.
Non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis.
interl.| cum idola surda et muta abiicient
Numérotation du verset Os. 1,11 
Et congregabuntur
interl.| cum gentibus in unam fidem
interl.| Conversi ad fidem de duabus tribubus
filii Iuda et filii Israel
interl.| decem tribuum
interl.| Unde Ezechiel: «Et princeps unus in medio eorum, David servus meus»x.
x Ez. 34, 24.
marg.| ET  CONGREGABUNTUR  FILII  IUDA. HAIMO. Per Iudam signantur due tribus illi coniuncte scilicet Beniamin et tribus sacerdotalis id est levitica, per Israel decem alie. Tempore vero incarnationis Christi et de duabus et de decem tribubus qui reversi erant de captivitate, morabantur in Iudea de quibus multi crediderunt in Christum. Vel per Israel gentiles, per Iudam Iudei credituri signantur. Vel per Israel heretici, per Iudam catholici viri qui omnes ponent Christum sibi caput et ascendent de terrenis sensibus, et humilitate littere occidentis ad spiritualem intelligentiam.   Quia magnus dies Iezrael, quia tempus ab incarnatione Domini usque ad finem seculi magne {t. 3: Erfurt, f. 250rb ; facsim., p. 355b} est claritatis ubi remisso peccatorum datus et aditus regni celorum aperitur.
pariter et ponent
interl.| omnes
interl.| Christum
et ascendent
interl.| Iuda et Israel quasi ab inferis quia infidelitate mortui
de terra
interl.| in qua Iuda et Israel unum principem habebunt
quia
interl.| ideo
magnus dies
interl.| «Hec est dies quam fecit Dominus, exultemus et letemur in ea»y.
y Ps. 117, 24.
Iezrael.
interl.| seminis Dei qui est Christus, in quo vere impletur quod per sanguinem Naboth Iezraelitis prefiguratur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Os. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=40&chapitre=40_1)

Notes :