<40.507b> Prologus ‘Temporibus Oziae’

  Incipit prologus in librum Osee prophete. - Temporibus Ozie et Ioathe, Achaz et Ezechie regum Iuda et Ieroboam - filii Iohe regis, Osee filius Beeri ad prophetiam dicendam Spiritu sancto repletus est. De memorato itaque numero regum, Achaz rex Iudaa et Ieroboam rex Israelb, Dominum derelinquentes, ut historie Regum et Paralipomenon indicant, etiam Israel idololatrie crimen imperio ac potestate sua admittere coegerunt. Propter quod Deus ad Osee hec locutus est dicens: Accipe tibi uxorem fornicariam sive fornicationum et fac filios fornicationis. Fornicariam itaque, non electione corporis meretricem sed gentilem Deum ignorantem appellat, que Dei creatoris sui amore contempto, simulacrorum se subiecit desideriis. Sed cum Dei precepto propheta in hac re paruisset, conceptum ex ea filium Iezrael precepit nominare, Deo pollicente, post breve tempus sanguinem Iezrael in domo Iehu vindicare. Cuius promissionis hec causa est: Iehu per Eliseum in regem inuncto ad defendendum sanguinem Naboth civis Iezrael, que tunc temporis metropolis erat, quem Iezabel Achab regis Israel uxor interemerat, sicut Regum historia exponit, is cum graviter iuxta divinum preceptum vindicandi sanguinis causa in omnem memorati domum desevisset, hoc peracto Dominum dereliquisse invenitur. Cuius pronepote Ieroboam, qui lectione comprehensus est, originis sue facta imitante ac contra Dei precepta et religionem cum populo Israel agente, sanguis Naboth, qui in loco certe Iezrael fuerat profusus, in domo Iehu patris memorati Ieroboe propter peccatum redundaturus significatur. Hinc factum est ut ira Dei in populo Israel per denuntiationem prophete processura diceretur. Domui autem Iude misericordia lectione comprehensa ob hoc promissa est, quia Ezechias rex Iude filius Achaz, sublatis idolis, que tam pater eius quam ceteri reges consecraverunt, templum Dei purgasse ac purificasse monstratur. c
a Cf. 4Rg. 16 ; 2Par. 28.
b Ieroboam I ; cf. 3Rg. 11, 26-14, 20, praesertim 3Rg. 15, 30.34 ; 3Rg. 16, 2.19.26.31 ; 4Rg. 3, 3 ; 10, 29.31, etc. ; Sir. 47, 29.
c ¶Fons. : HIERONYMUS (PSEUDO), Prologus in Osee propheta, ed. DE BRUYNE, Préfaces, XI: Prophetae minores, n° 6. Cf. A. T. S ULAVIK, Guillelmus de Luxi [1267-1275 c.]. In Osee expositio propheta, CCCM 219, p. 148.1-148.23. Cf. Repertorium biblicum, n° 507 et 11252. Cf. M. C. DIAZ Y DIAZ , Index scriptorum latinorum Medii Aevi Hispanorum, t. 1, 1958, p. 16, n. 58.

<40.507b> Prologus ‘Temporibus Oziae’

prol.| Incipit... prophete Rusch] Item secundus prologus [in XIIProph.] Ro1082  {t. 3: Erfurt, f. 249ra ; facsim., p. 353a} Incipit prologus in librum Osee prophete. - Temporibus Ozie et Ioathe, Achaz et Ezechie regum Iuda et Ieroboam regum Iuda et Ieroboam] om. CCCM219 - filii Iohe Iohe R1082 Rusch CCCM219 Bruyne (T=Sankt Gallen, Stiftsbibliothek, 238)] Ioas Bruyne regis regis] + Israhel R1082 Bruyne CCCM219 , Osee filius Beeri ad prophetiam dicendam Spiritu sancto repletus est. De memorato itaque numero regum, Achaz rex Iudaa et Ieroboam rex Israelb, Dominum Dominum Rusch CCCM219] Deum Bruyne derelinquentes, ut historie Regum et Paralipomenon indicant, etiam etiam Bruyne (T) Rusch CCCM219] + in Bruyne Israel idololatrie crimen imperio ac potestate sua admittere {t. 3: Erfurt, f. 249rb ; facsim., p. 353b} coegerunt. Propter quod Deus ad Osee hec hec Rusch Bruyne] om. CCCM219 locutus est dicens: Accipe tibi uxorem fornicariam sive fornicationum sive fornicationum Bruyne (T) Rusch CCCM219] om. Bruyne et fac fac Bruyne (Tb) Rusch CCCM219] + tibi Bruyne filios fornicationis. Fornicariam itaque, non electione electione sic Rusch] elocata Bruyne (T), elocati Bruyne CCCM219 corporis meretricem sed gentilem Deum ignorantem appellat, que Dei creatoris sui amore contempto, simulacrorum se subiecit subiecit Rusch CCCM219] subiecerat Bruyne desideriis. Sed cum Dei precepto propheta in hac re paruisset, conceptum ex ea filium Iezrael precepit precepit Bruyne (M) Rusch CCCM219] precepitur Bruyne nominare, Deo pollicente, post breve tempus sanguinem Iezrael in domo Iehu vindicare. Cuius promissionis hec causa est: Iehu per Eliseum in regem inuncto ad defendendum sanguinem Naboth civis Iezrael, que tunc temporis metropolis erat, quem Iezabel Achab Achab Rusch Bruyne CCCM219] om. CCCM219 regis Israel uxor interemerat interemerat Rusch Bruyne] –rimerat CCCM219 , sicut Regum historia exponit, is is] hiis CCCM219, his Bruyne (TR) cum graviter iuxta divinum preceptum vindicandi sanguinis causa in omnem memorati domum desevisset, hoc peracto Dominum dereliquisse invenitur. Cuius pronepote Ieroboam, qui lectione comprehensus est, originis sue facta imitante ac contra Dei precepta et religionem cum populo populo Rusch CCCM219] populi Bruyne Israel agente, sanguis Naboth, qui in loco certe certe Bruyne (M) Rusch CCCM219] certo Bruyne Iezrael fuerat profusus, in domo Iehu patris memorati Ieroboe propter peccatum peccatum Rusch CCCM219] peccata Bruyne redundaturus significatur. Hinc factum est ut ira Dei in populo Israel per denuntiationem prophete processura diceretur diceretur Bruyne Rusch CCCM219] <diceretur> CCCM219 . Domui autem Iude IuBruyne (M) Rusch CCCM219] Iuda Bruyne misericordia lectione comprehensa ob hoc promissa est, quia Ezechias rex Iude filius Achaz Achaz Bruyne (R²) Rusch CCCM219] Achab codd. Bruyne , sublatis idolis, que tam pater eius quam ceteri reges consecraverunt, templum Dei purgasse ac purificasse monstratur. ¶Codd. : Rusch Bruyne CCCM219 ; non percontuli: Ro1082 To100 c
a Cf. 4Rg. 16 ; 2Par. 28.
b Ieroboam I ; cf. 3Rg. 11, 26-14, 20, praesertim 3Rg. 15, 30.34 ; 3Rg. 16, 2.19.26.31 ; 4Rg. 3, 3 ; 10, 29.31, etc. ; Sir. 47, 29.
c ¶Fons. : Hieronymus (pseudo), Prologus in Osee propheta, ed.   De Bruyne, Préfaces, XI: Prophetae minores, n° 6. Cf. A. T. S  ulavik, Guillelmus de Luxi [1267-1275 c.]. In Osee expositio propheta, CCCM 219, p. 148.1-148.23. Cf. Repertorium biblicum, n° 507 et 11252. Cf. M. C.   Diaz y Diaz , Index scriptorum latinorum Medii Aevi Hispanorum, t. 1, 1958, p. 16, n. 58.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Os. Prologus ‘Temporibus Oziae’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=40&chapitre=40_Prol.507b)

Notes :