Capitulum 14
Numérotation du verset
Os. 14,1
interl.|
vox prophete non tam imprecantis quam predicantis
Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum1 suum.
1
Deum] Dominum Weber
interl.|
colendo idola illum qui erat dulcis et beneficus coegerunt ad vindictam
interl.|
ideo
marg.|
PEREAT
SAMARIA. Bellatores Samarie interficientur, lactantes eliduntur
{t. 3: Erfurt, f. 259ra ; facsim., p. 373a}
pregnantes dirumpuntur ut, pereunte malo semine et exustis zizaniis remaneat solum triticum in horreo Dei recondenduma.
a Cf. Mt. 13, 29-30.
marg.|
Allegorice. Pereant heretici qui iactant se precepta Dei servare, et cum sint immundissimi se mundos vocant, negantes penitentiam per quam peccata purgantur. Quicquid autem dicunt repugnat Deo, et clementem faciunt sibi crudelem. Vel eo ut qui perfecti viri esse deberent, spirituali gladio truncentur, quasi parvuli qui elidendi sunt ad petram, de qua diciturb:"Beatus qui tenebit et adlidet parvulos suos ad petram". Fete quoque eius que de malo semine conceperunt discindentur ne pessimos filios faciant.
b Cf. Ps. 136, 9.
In gladio
interl.|
subaudis: Assyriorum
pereant2, parvuli eorum {t. 3: Erfurt, f. 259ra ; facsim., p. 373a} allidantur3
2
pereant] pereat Weber
3
allidantur] elidantur Weber
interl.|
id est in terra conterantur
et fete eius discindantur.
interl.|
pregnantes gladio dirumpantur in mortem
Numérotation du verset
Os. 14,2
Convertere, Israel,
interl.|
ab idolatrie impietate
interl.|
ne autem pereas
marg.|
CONVERTERE. Cum predixisset propheta calamitates que decem tribubus pro idolatria imminebant nunc convertens ad illas, dat consilium ut peniteant, et orent Deum.
marg.|
Moraliter. Que corruit in peccata consurgat ad penitentiam, faciens «fructus dignos penitentie»c et revertatur ad malis operibus.
c Lc. 3, 8.
ad Dominum Deum tuum
interl.|
cuius factura es, cui servitutem debes
quoniam corruisti in iniquitate tua.
interl.|
corruisti per idolatriam, consurge per cultum Dei
Numérotation du verset
Os. 14,3
Tollite vobiscum verba
interl.|
proferte preces et delictorum veram confessionem
marg.|
TOLLITE. Postquam hortatus est ad penitentiam docet quomodo ad Deum fundant orationes.
et convertimini
interl.|
tam verbis quam operibus
ad Dominum
interl.|
qui verus medicus
et4 dicite ei: Omnem aufer iniquitatem
4
et] om. Weber
interl.|
talia debet unusquisque fidelis dicere
marg.|
OMNEM. Nihil languoris nihil pristine ruine relinquas ne mali seminis pullulent rediviva plantaria, et te auferente malum poterimus offerre bonum carnalibus hostiis reprobatis, placabilis hostia est Deo pura confessio.
marg.|
Allegorice. Vituli labiorum confessio sancte Trinitatis et incarnationis et passionis et resurrectionis. «Corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem»d. Hanc hostiam qui offert, non sperat in rege Assyriorum. Dicitur ergo hereticis: Convertimini ad Deum qui corruistis per falsitatem. Tollite verba fidei et confessionis, et dicite Deo:
Aufer iniquitatem
que versatur in corde uestro, et accipe bonam confessionem, et sic reddemus victimam labiorum te laudando, et gratias agendo, et
non ascendemus
per superbiam super equos, id est illos quos genuimus in errore et non
dicemus ultra
operi manuum nostrarum, id est dogmati quod artifici eloquio conficimus: Tu es Deus noster. Et qui sic revertitur ad Deum placat pium patrem.
d Rm. 10, 10.
et accipe bonum
interl.|
confessionem, preces, gratiarum actiones
et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
interl.|
«Sacrificium Deo spiritus contribulatus»e, carnalibus hostiis reprobatis, placabilis hostiaf est Deo pura confessio.
e Ps. 50, 19.
f Cf. Nm. 5, 8.
Numérotation du verset
Os. 14,4
Assur non salvabit nos,
interl.|
amodo non ponimus spem in Assyriis sed in te qui es verus adiutor
super equum non ascendemus,
interl.|
Egyptiorum qui veloces habebant equos, sed «fallax equus ad salutem»g.
g Ps. 32, 17.
nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum,
interl.|
id est
ultra
non adorabimus
opera manuum nostrarum
, scilicet vitulos
quia eius qui in te est misereberis
interl.|
id est populi Israel qui te per infidelitatem amiserat, revertentis ad te, sicut pater pius
misereberis
misereberis] corr. imsereberis cacogr. Rusch
populi5.
5
populi] pupilli Weber
interl.|
vel: P
upilli
.
marg.|
PUPILLI, quia a malo patre diabolo recessit et ideo salvatur. Vel
populi
Israel, de quo diciturh: «Filius meus primogenitus Israel».
h Ex. 4, 22.
Numérotation du verset
Os. 14,5
Sanabo contritiones eorum
interl.|
dimittam peccata quibus confracti et vulnerati sunt
marg.|
SANABO. Redeuntibus ad patrem per penitentiam respondet Deus. Hoc capitulum et tunc ad decem tribus et nunc in adventu Christi et ad Iudeos, et ad herecticos et ad gentiles possumus referre, quia quicumque penitentiam egerint veniam consequentur. Et notandum salutem Israelis et reversionem ad Deum, et redemptionem de captivitate non carnaliter ut Iudei putant accipi, sed spiritualiter ut verissime comprobatur.
diligam eos
interl.|
ego - diligentes me - diligo
spontanee
interl.|
sola misericordia, quia «ipse prior dilexit nos»i.
i 1Io. 4, 10 ; 1Io. 4, 19.
quia aversus est
interl.|
per penitentiam
furor meus
interl.|
qui pro peccatis
ab eis6.
6
eis] eo Weber
interl.|
et
Numérotation du verset
Os. 14,6
Ero quasi ros,
interl.|
infusus hoc rore
interl.|
quia estum estuantis incendii et libidinis auferam
Israel germinabit quasi lilium
interl.|
imitans lilium
lilium] corr., illum cacogr. Rusch
qui dixitj: «Ego sum flos campi et lilium conuallium».
j Ct. 2, 1.
et erumpet {t. 3: Erfurt, f. 259rb ; facsim., p. 373b} radix eius ut Libani.
interl.|
id est voluntas bona ad effectum boni operis ducetur.
marg.|
Arbores Libani excelse quantum in arvas extollunt verticem tantum ad ima radicem demergunt ut nulla tempestate moveantur.
marg.|
Quia dixerat:
erumpet radix ut libani
ne putemus de cedris et infructuosis
{t. 3: Erfurt, f. 259rb ; facsim., p. 373b}
arboribus loqui, virum ad Deum conversum comparat olive fructifere, de quo alibik: «Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei». Hec oliva habet odorem ut Libani vel thuris ut possit dicerel: «Christi bonus odor sumus» Deo. Huius fructum sapientes virginesm paraverunt, qui tumorem mitigat, languentia membra recreat, lumen prebet in tenebris, in agone certantes ungit.
k Ps. 51, 10.
l 2Cor. 2, 16.
m Cf. Mt. 25, 4.
Numérotation du verset
Os. 14,7
Ibunt
interl.|
«De virtute in virtutem»n.
n Ps. 83, 8.
rami eius
interl.|
in quibus aves Dei requiescunto
o Cf. Mc. 4, 32.
et erit quasi oliva gloria eius
interl.|
Id est operibus misericordie que signantur per oleum impinguatur et accenso lumine in tenebris lucet aliis exemplum bene operandi tribuens.
et odor eius ut Libani.
marg.|
Libanus apud grecos et Hebreos mons dicitur et thus hic pro thure ponitur. Sicut enim odore thuris sic delectamen, vel fama iusti hominis, vel si pro monte ponitur, Libanus est mons fertilissimus, densissimus arborum comis protectus.
Numérotation du verset
Os. 14,8
Convertentur sedentes in umbra eius,
interl.|
Qui primum a patre recesserant et post conversi, hoc accipiunt premium ut sedeant sub
umbra eius
, id est sub protectione illius habitent.
interl.|
et
marg.|
CONVERTENTUR. Vel
vivent tritico
, id est corpore et sanguine Domini, vel vivent in eterna beatitudine per eum qui est frumentum verum.
vivent
interl.|
qui mortui fuerant
tritico
interl.|
abundantia omnium rerum
et germinabunt
marg.|
ET
GERMINABUNT. Quasi electi bonis operibus germinant, sicut Christus qui est vera vineap.
p Cf. Io. 15, 1.
quasi vinea memoriale eius quasi7 vinum Libani.
7
quasi] sicut Weber
marg.|
MEMORIALE
EIUS.
Vinum Libani
potest dici diversis pigmentis conditum ut suavem odorem emittat. Sicut enim pigmentatum vinum redolet suaviter, sic memoria iusti hominis Deum bonis operibus imitantis. Vel
vinum Libani
est, quod Deo in templo offerebatur. Sicut enim delectabatur in vino quod ei offerebatur, sic gaudet ex odore qui de fide et operibus credentium procedit.
Numérotation du verset
Os. 14,9
Ephraim quid mihi ultra idola ?
interl.|
Quasi: Cum ex penitentia tanta bona percepturus sis
quid ultra
, o
Ephraim
, opponis
mihi idola
?
marg.|
EPHRAIM, id est omnis penitens qui meus cepisti esse per penitentiam amodo contemne idola.
Ego exaudiam
interl.|
qui aversum humiliavi, penitentem suscipiam
et dirigam eum
interl.|
per me viam recte ire faciam
ego ut abietem virentem
interl.|
Subaudis: debi cum ut haberet viriditatem fidei et operationis et semper mente celestia peteret.
marg.|
EGO
UT
ABIETEM. Septuaginta:
Ego sicut iuniperus condensa ex me fructus eius inventus
. De iuniperis iuxta Septuaginta Salomon ianuas templi fecitq, quia Christus per quem ad Patrem ascendimusr hanc habet naturam ut semper floreat et novos
fructus
faciat, numquam virorem deponat. Hec iuniperus sub umbra sua qui escentibus ne mundi huius ardore feriantur, et ne percutiat caput eorum estus sicut olim caput Iove, dat fruges, et requiem et saturitatem.
q Cf. 3Rg. (1Rg.) 6, 34 ; 2Par. 3, 5.
r Cf. Io. 14, 6
ex me fructus eius8 inventus est.
8
eius] tuus Weber
interl.|
Omnis operatio eius, vel novi Testamenti observatio ex meo processit dono.
Numérotation du verset
Os. 14,10
Quis sapiens
interl.|
per se
marg.|
QUIS
SAPIENS. His verbis propheta obscuritatem voluminis, et difficultatem explanationis ostendit.
Quis
? Quasi: Rarus est qui hec omnia possit scire nisi per sanctos patres ex gratia Christi in carne advenientis exposita fuerint.
et intelliget ista ?
interl.|
Quid significent due mulieres et partus earum et cetera que in prophetia continentur?
Intelligens
interl.|
per alios
et sciet hec ?
interl.|
scilicet hoc intelligendum est de omnibus
quia recte vie Domini
.
Quia recte vie Domini
interl.|
id est mandata novi et veteris Testamenti
marg.|
QUIA
RECTE. In his viis non ambulat nisi qui convertitur ad Dominum, et a quo aufertur velamen quod erat super faciem Moysis, et qui dicit cum Davidt: «Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua», hic ambulabit et inveniet Christum.
s Cf. Ex. 34, 34 ; 2Cor. 3, 15.
t Ps. 118, 18.
et iusti ambulabunt in eis.
interl.|
soli iusti recte intelligunt et opere adimplent
Prevaricatores vero
interl.|
Iudei, heretici, falsi Christiani qui in lege peccant, et per legem gravius punientur.
corruent in eis.
interl.|
undeu: «Ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel».v
u Lc. 2, 34.
v Cf.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 3 (Os. 14, 10), CCSL 76, p. 158.247-250: « Sin autem dixerit cum dauid: reuela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua, ambulabit in eis, et christum inueniet; et iudaeos atque haereticos, quos vel praeuaricatores vel impios scriptura nunc nominat, offendere in eis, et infirmari atque corruere sentiet; iuxta illud quod scriptum est: ecce
iste
positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in israel ».
EXPLICIT OSEE9.
9
Osee] + propheta Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Os. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=40&chapitre=40_14)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Os. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=40&chapitre=40_14)
Notes :