Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset Os. 2,1 
Dicite
interl.| o tribus Iuda
fratribus vestris:
interl.| decem tribubus ne desperitis de salute eorum
marg.| DICITE  FRATRIBUS. HIERONYMUS. Quia tanta claritas est in die Christi et efficacia homines efficacia homines Md253-2, f. 3rb] efficaci.ahomines cacogr. Rusch de tribu Iuda non desperent de salute decem tribuum, sed verbo et voto et litteris ad penitentiam provocent, quia frater appellatur ex eo quod dicitur   populus meus et soror ex eo quod dicitur misericordia consecuta. Potest hoc et ad omnes credentes referri, ita vos qui in Christum creditis tam Iudei quam gentiles dicite fractis ramis, id est populo priori qui abiectus est:   populus meus , quia frater tuus est et   misericordiam consecuta quia soror tua est. «Cum enim plenitudo gentium intraverit tunc omnis Israel salvus fiet»a. Hoc dicitur ne de hereticis penitus desperemus.
a Rm. 11, 25.
Populus meus et sorori vestre Misericordiam consecute1.
1 consecute] consecuta Weber
Numérotation du verset Os. 2,2 
Iudicate matrem vestram, iudicate,
interl.| quia talis mater vestra est, vos autem filii redarguite
interl.| quia de meretrice uxor facta pristinos mores non derelinquit
marg.| IUDICATE  MATREM. HAIMO. Ostendite synagoge quod ipsa que abiecit me, iam non est uxor legittima, et ego abiiciam eam ne sim   vir eius . Sed ut eam mihi possim coniungere, qui sum vir anime peniteat saltem post adventum meum in carne, de immunditia et fornicatione quam cum idolis exercuit. Removeat ergo culturam idolorum ab amore et presentia sua, quia multorum patebat libidini deos omnium gentium colens.   Auferat etiam adulteria   de medio uberum, id est de corde in quo prius malum opus concipitur. Cor quippe inter ubera est de quo cogitationes exeunt, que postea usque ad opera perveniunt hortatur itaque ne propter scelera privetur gratia divinitus concessa. Post admonitionem supponit comminationem:   Ne forte expoliem eam nudam. Vestis qua regebatur illa plebs intelligitur Dei auxilium doctrina legis et prophetarum et tutela angelorum que omnia minatur auferre nisi peniteat a scelere, ut redeat ad diem nativitatis sue id est ethnicis comparetur. Post adventum veritatis etiam cultura legis in idolatriam reputatur.
quoniam ipsa non uxor mea et ego non vir eius.
interl.| Nota patientiam et et Md253-2 Rusch] om. Md042v, et dilectionem praem. Md253-2 clementiam viri iam repudiatam, iam abiectam. Precepit filiis ad penitentiam revocare quasi matrem non insultare, quasi a patre dimisse. ¶Codd. : Md042v, f. 7r ; Md253-2, f. 3ra, Rusch
interl.| hoc dicite: ¶Codd. : Md042v, f. 7r ; Md253-2, f. 3ra, Rusch
Auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria2 sua de medio uberum suorum,
2 adulteria] scrips., adnlteria cacogr. Rusch
marg.| AUFERAT  FORNICATIONES. HIERONYMUS. Fornicaria est que pluribus copulatur, adultera que uno viro dimisso alteri coniungitur utroque modo peccavit synagoga.
marg.| Hec omnia aptantur Iudeis Christum negantibus et hereticis varia dogmata corde et opere sequentibus, quorum fornicatio est inter ubera, id est in artificiis idolorum et variorum dogmatum corde versatur qui nisi penituerint infidelibus comparantur, et expoliati virtutibus quas in Ecclesia perceperunt ut etiam quod falso habere videbantur in nihilum redigatur.
Numérotation du verset Os. 2,3 
ne forte expoliem eam nudam et statuam eam secundum diem nativitatis sue
interl.| quando erat in Egypto absque Deo et viro
et ponam eam
interl.| Si noluerit converti
interl.| sicut fecit in solitudine ut ducatur in captivitatem patiens sitim omnium bonorum et ad patriam redire non valeat. Undeb: «Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta».
b Mt. 23, 38 ; Lc. 13, 35.
marg.| ET  PONAM  EAM  QUASI. HAIMO. Hoc etiam plus faciam quia"quando eduxi eos de Egypto"c occisis patribus in deserto filii eorum intraverunt in terram promissionis. Sed nunc filii cum patribus captivabuntur et extra terram nativitatis morentur quia sunt filii fornicationis, quia genui sunt in cultura idolorum, qualem fidem habebant patres talem tradebant filiis. Unde sequitur:   Quia fornicata est mater eorum . Vipera viperam generabat que a Deo impudens facta est ut gloriam querat in scelere dicens:   Vadam post amatores meos qui dant necessaria ad victum et vestitum. Hoc dixerunt Iudei dum colerent deos gentium quod dona que a Deo habebant a demonibus {t. 3: Erfurt, f. 250va ; facsim., p. 356a} haberent. Potest etiam referri ad eos qui Dei filium negantes auctorem seditionis elegerunt. Ideo confusi sunt ut non solum se sed etiam posteros damnarent dicendod: «Sanguis eius super nos et super filios nostros». Potest referri et ad hereticos qui dicunt mater, quia generant alios in errore qui cum suis sequacibus confunduntur, quando in errore deprehenduntur quia proposuerant sequi varia dogmata heresis.
c Ex. 12, 51.
d Mt. 27, 25.
et statuam eam velut terram inviam
marg.| + invia : sine via. ¶Codd. : Lux94 ; om. Rusch
et interficiam eam siti.
Numérotation du verset Os. 2,4 
Et filiorum illius non miserebor quoniam filii fornicationum sunt.
Numérotation du verset Os. 2,5 
Quia fornicata est mater eorum, confusa est
interl.| obstupuit, versa est in admirationem sceleris
que concepit eos,
interl.| fecit diaboli filios
quia dixit: Vadam post amatores meos
interl.| demones idola
interl.| fide et dilectione sequar deos, vel imitabor gentes quarum deos colo
qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum.
marg.| QUI  DANT  PANES. HIERONYMUS. Panis hereticorum luctus perpetuus, aqua cenosa doctrina qua etiam baptisatos suffocant, lana et linum simulata sanctitas et munditia quia «veniunt in vestimentis ovium»e, oleum adulatio. Unde diciturf: «Oleum peccatoris non impinguet caput meum». Potus sacra Scriptura quam illi pervertunt.
e Mt. 7, 15.
f Ps. 140, 5.
Numérotation du verset Os. 2,6 
Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis et sepiam eam maceria
interl.| ne possis ire quo volebas
et semitas suas non inveniet.
interl.| quas sepe pede trivisti
marg.| PROPTER  HOC. Et spinas punctio dolorum per murum obstaculum. Vias ergo, id est actiones tuas, duris laboribus implicabo et ponam obstaculum, ne ad hoc quod vos pervenias.   Et semitas suas . More prophete de alia ad aliam subito transit personam ut ab imitatione istius auditores deterreat.
Numérotation du verset Os. 2,7 
Et sequetur
interl.| multo studio
amatores suos
interl.| Assyrios vel Chaldeos, querens ab eis in tribulatione auxilium
marg.| ET  SEQUETUR  AMATORES. Providentia Dei sepe subtrahit nobis quod cupimus, insuper et affligit ut sic ad eum redire cogamur. Unde in libro Iudicum filii Israel sepe pressi malis ad Dominum clamant qui suscitat eis salvatoremg. Sequuntur etiam heretici amatores, a quibus sepe deserti ad sinum matris Ecclesie revertuntur, quia flagella per omnia erudiunt Israel.
g Cf. Idc. 3, 9.
et non apprehendet eos
interl.| ad hoc ut ferant auxilium, sed ab eis captivabuntur
et queret eos et non inveniet
interl.| sibi propitios
et dicet
interl.| et hac compulsa neccessitate
vadam
interl.| «Quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus»h.
h Lc. 15, 17.
et revertar ad virum meum priorem
interl.| Deum qui per legem me sibi desponsavit
quia mihi bene3 erat tunc
3 mihi bene] inv. Weber
interl.| quando preceptis eius obedivi
magis quam nunc.
interl.| quando pro idolatria miserus affligor
Numérotation du verset Os. 2,8 
Et hec nescivit,
interl.| secundum partem illam que non revertitur vel etiam secundum partem illam que prius reversa post deterius peccat
marg.| ET  HEC  NESCIVIT. HAIMO. Ad hoc respicit quod supra dixerat, quod populus Israel temporalia que a Deo acceperat idolis deputabat et, quia nescivit Deum esse auctorem horum, ex illo auro et argento fecit sibi Baal idolum Sidoniorum. Mystice per   vinum letitia spiritualis signatur quam non in hoc seculo sed in Deo habere debuerunt, per   frumentum lex qua pasci debuerunt, per   oleum sensus illuminatio, per   argentum nitor eloquii, per   aurum preceptum dilectionis Dei et proximi. In quibus omnibus, non Deum sed demones venerabantur.
quia ego dedi ei frumentum4,
4 frumentum] + et Weber
interl.| quod confirmat cor hominis
vinum
interl.| quod letificat
et oleum
interl.| quod illuminat
marg.| Oleum quod «illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum»i. Hec omnia quia potius ad idolatriam quam ad culturam Dei referebant, decepti et alios decipientes. Ideo hec omnia Deus aufert eis, ut qui non senserunt ex copia sentiant ex inopia.
i Io. 1, 9: « Erat lux vera quae illuminat... ».
et argentum
interl.| «igne examinatum probatum terre purgatum»j.
j Ps. 11, 7.
multiplicavi ei et aurum
interl.| sapientiam
que
interl.| vel: quo
fecerunt Baal.
interl.| idolum Babyloniorum
marg.| QUE  FECERUNT  BAAL. HIERONYMUS. Baal singulari numero, Baalim baalim] scrips., bahalim Rusch plurali masculino genere, eadem idola nominantur. Ubicumque enim in fine hebraici sermonis -im syllabam legimus numeri pluralis est masculini generis ut cherubim, seraphim. Ubi autem -oth legitur, numeri pluralis est in feminino genere ut sabaoth quod interpretatur militiarum exercituum virtutum. Quia vero Baal in multis locis colebatur, ideo Baalim pluraliter enumeratur.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 250vb ; facsim., p. 356b} Baal interpretatur superior quia superiora dogmata putantur se habere quam Ecclesia, vel devoratio quia in ipsa false opinionis scientia devoratur.
Numérotation du verset Os. 2,9 
Idcirco {t. 3: Erfurt, f. 250vb ; facsim., p. 356b} convertar et sumam frumentum meum
interl.| messis vel arce quia tunc maior erit dolor cum quodammodo rapientur tecta e manibus
in tempore suo
interl.| vindemie vel torcularis
et vinum meum in tempore suo et liberabo lanam meam et linum meum
marg.| LIBERABO  LANAM  MEAM. Cum ipsi sunt servi diaboli sub illa servitute tenent   lanam ,   linum , sed liberat Deus ne ab iniquis dominis possideantur.
que operiebant ignominiam eius.
marg.| QUE  OPERIEBANT. HIERONYMUS. Ignominiam quam operiebant idola ipsorum sunt quorum altaria variis vestibus decorabant. Spiritualiter vestimenta sunt auxilium Dei et custodia angelorum que aufert dator Deus ab ingratis ut relicti in sua iniquitate tradantur diabolo ad eternam penam.
Numérotation du verset Os. 2,10 
Et nunc
interl.| liberata lana et lino
revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius
interl.| ut quam velatam amabant nudatam contemnant
marg.| ET  NUNC  REVELABO. Idola que colebant Chaldei amatores et Assyrii cum quibus Iudei diu pacem habuerant. In quorum vero oculis stultitia Iudeorum revelatur, quando capta Hierusalem et templo subverso viderunt hostes Cherubin imagines et idolum Baal et dicebant. Quia Iudei sicut alie gentes idola venerabantur pro iniquitate sua nobis subiiciuntur.
marg.| HIERONYMUS. Hec Iudea historialiter et allegorice passa est que et primum ab Assyriis et Chaldeis, tandem a Romanis irreparabiliter captivata solemnitates secundum ritum suum cum letitia non celebrat, que omnia ab eis ablata in Ecclesia a fidelibus spiritualiter celebratur. Undek: «Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius». Hec referuntur ad hereticos qui doctrinam et scientiam permutantes egressi de Ecclesia deseruntur a Deo, quorum turpitudo patet amatoribus quos prius deceperant et traditi bestiis, id est diabolis eorum morsibus relinquuntur.
k Mt. 21, 43.
et vir non eruet eam de manu mea.
interl.| nullius fortitudo poterit eruere a potestate mea sed iusto iudicio faciam captivari ab hostibus.
Numérotation du verset Os. 2,11 
Et cessare faciam omne gaudium eius,
interl.| cum fuerit in Babylonia servitute
sollemnitatem eius,
interl.| Pasche, Pentecosten, Tabernaculorum
neomeniam eius,
interl.| Calendas
marg.| + Nomenia: nova luna kalende . ¶Codd. : Lux94 ; om. Rusch l
l Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A
sabbatum eius et omnia festa tempora eius.
interl.| in quo epulis et otio vacabant
Numérotation du verset Os. 2,12 
Et corrumpam vineam eius et ficum eius de quibus dixit:
interl.| ideo auferam quia   dixit , id est putabat hoc non a Deo quasi a coniuge dari, sed a diabolo quia colebat eum
marg.| ET  CORRUMPAM. Historialiter grandine gelu et ariditate ut nullam habeant arborem fructiferam. Mystice per vinum letitia cordis per sicum dulcedo temporalis iocunditatis que auferuntur ab ingratis quasi a meretrice.
Mercedes he mee sunt quas dederunt mihi amatores mei et ponam eam in saltum5 et comedet eam6 bestia agri.
5 saltum] saltu Weber
6 eam] illam Weber
marg.| ET  PONAM  EAM. Ne habeat arbores pomiferas sed in solitudine redigatur quod et prius ab Assyriis et Chaldeis et tandem a Romanis completum est. Unde sequitur:   et commedet eam bestia agri . Exercitus Romanorum vel bestia diabolus qui hos commedit trahendo ad culturam suam pro qua in eternum exterminantur.
Numérotation du verset Os. 2,13 
Et visitabo
interl.| Cum visitare frequentius in bono soleat accipi hic in malum ponitur pro afflictione
marg.| ET  VISITABO. Servat personam meretricis que ut pleaceat amatoribus ornat se auro et gemmis et pulchritudinem quam natura non habet arte exquirit.
marg.| In auris doctrina que aures ornatur, monile colli predicatio que aliis emittitur. Hec misit"ante porcos et sanctum dedit canibus"m iuxta illudn: «Circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua». Sed et heretici immolant baalim incensum, dum dogmata que quasi idola sibi finxerunt sequuntur, ornant aures quibus verba audiuntur et collum quo proferuntur ut eloquii venustate placeant. Non enim dignantur Ecclesie rusticam simplicitatem que meretricea ornamenta abiicit sed artifici et eleganti mendacio amatoribus suis hominibus vel demonibus placere intendunt.
m Mt. 7, 6.
n Prv. 11, 22.
super eam dies Baalim
interl.| id est pro diebus quibus coluit Baal affligam
quibus
interl.| in ipsis solemnitatibus quibus immolabat demonibus penis affligetur
accendebat incensum
interl.| non Deo sed demonibus
et ornabant7 inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos
7 ornabant] ornabatur Weber
interl.| oblita mariti legittimi adeo ut nec memoriam eius haberet
et mei obliviscebatur dicit Dominus.
Numérotation du verset Os. 2,14 
Propter hoc ecce ego lactabo eam
interl.| quasi non tamen desperes, licet superius minatus sim
marg.| PROPTER  HOC. Quia misericors sum blandiar illi, ut ad me convertatur {t. 3: Erfurt, f. 251ra ; facsim., p. 357a} promissio enim bonorum mala mitigat. Undeo:"Venite ad me qui laboratis". Et sicut prius de Egypto eduxi et in deserto ab hostibus protexi sic faciam cum eos de terra captivitatis ad proprium solum reduxero. In adventu enim Filii aperiet spem salutis, et dabit locum penitentie et blandietur ei.
o Mt. 11, 28.
et educam8 eam in {t. 3: Erfurt, f. 251ra ; facsim., p. 357a} solitudinem et loquar ad cor eius.
8 educam] ducam Weber
marg.| ET  LOQUAR  AD. HIERONYMUS. Loquitur verba mollia et consolatoria ut tristitiam temperet gaudio,   ad cor loquitur qui cordi tristato ex annuntiato gaudio satisfacit. Hoc impletum est quando Christus discipulis dixitp: «Iam non dicam vos servos sed amicos». Et iterum q:"Filioli adhuc multa hec vobiscum dixi".
p Io. 15, 15.
q Cf. Io ; 16, 12.
Numérotation du verset Os. 2,15 
Et dabo ei vinitores eius ex eodem loco
interl.| Sicut in exitu Egypti, Moysen et Aaron
marg.| ET  DABO  EI. HIERONYMUS.» Vinea Domini Sabaoth domus Israel est»r huic dati sunt principes de eodem populo primum Moyses et Aaron postea Zorobabel, Iesus Neemias et Esdras tandem apostoli.
r Is. 5, 7 ( Vetus latina, p. 155-157 iuxta LXX [praeter α’] versio C E) ut laud. v. g.   Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), CCSL 76, p. 26.322-323. Weber (iuxta α’ < hebr.): « ... exercituum... ».
et vallem Achor
interl.| ubi interfectus est Achor
interl.| subauditur: dabo
marg.| ET  VALLEM  ACHOR. Cum filii Israel cepissent Iericho Achor, furatus est de anathemate, quo peccato Israel non potuit resistere hostibus suis, sed ipso Achor interfecto in valle que ex ipso nomen habet, meror Israelitarum in gaudium convertitur et desperatio in spem, et sicut punito illo Israelite habuerunt spem vincendi, sic destructa Hierusalem et templo per Romanos et punitis his qui peccaverunt in Christo quasi destructis figuris iam apostoli habent gaudium et spem quod totum mundum Christo subicient. Achor conturbatio, quia turbavit Israel et ipse postea turbatus est.
marg.| + Achor : vallis tumultus vel turbarum eo quod ibi tumultuatus vel turbatus sit Israel. ¶Codd. : Lux94 ; om. Rusch s
s Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A
ad aperiendam spem et canet ibi iuxta dies iuventutis sue et iuxta dies ascensionis sue de terra Egypti.
interl.| quia Hierusalem est in montibus, Egyptus in humili loco, de qua spiritualiter dicitur t: «Ve qui descendunt in Egyptum propter auxilium».
t Is. 31, 1.
marg.| ET  CANET  IBI. Quando egressa est de Egypto quo tempore plebs illa in fide Dei crescebat, ab idolatria Egyptiorum conversa et ad meliora ascendebat, sicut nunc canit et letatur Ecclesia per baptismum a diabolo liberata et dicit u: «Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est».
u Ex. 15, 1.
Numérotation du verset Os. 2,16 
Et erit in die illo ait Dominus:
interl.| postquam in me veraciter crediderit
marg.| ET  ERIT  IN  DIE. In memoriam Beli consecratum est idolum quod Bel dicitur et hoc nomine a prophetis idolum Babylonis sepe vocatur. Hunc Sidonii sepe Baal dicunt vel Baalim. Et interpretatur Baal baal] scrips., bahal Rusch habens, Baalim habens me. Unde et mulieres vocant maritos suos Baalim, id est vir meus, scilicet habens me in coniugio. Hebrea vero lingua vir dicitur is et uxor issa. Unde hic dicitur plebs credens volens me ostendere virum suum vocabit me is id est vir non Baalim quod similiter interpretatur vir meus, quia etsi secundum ethimologiam posset dici, tamen idolorum odio non debet dici, ne in cultu Dei recordemur nominis idolorum, ne dum virum nominet idolum cogitet quod potest esse propter ambiguitatem verbi, ex hoc habemus ex solis vocibus inordinate prolatis heresim posse incurri.
Vocabit me Vir meus et non vocabit me ultra Balim9.
9 Balim] Baali Weber
interl.| etsi recte posset dici, tamen propter similitudinem nominis idoli debet vitari
Numérotation du verset Os. 2,17 
Et auferam nomina Baalim de ore eius et non recordabitur ultra nominis eorum.
Numérotation du verset Os. 2,18 
Et percutiam eis fedus in die illo10, cum bestia agri
10 illo] illa Weber
interl.| Cum abstulerim nomina idolorum. Unde Isaiev: «Habitabit lupus cum agno». Petro dictum est ut omnes bestias mactet et manducetw.
v Is. 11, 67.
w Cf. Act. 10, 11-15.
marg.| CUM  BESTIA. Nomine bestiarum et volucrum gentiles signantur qui hec pro Deo colebant. Unde purgati non eisdem nominibus sed rationales vocantur. In his iam"confregit Deus potentias arcuum, scutum et gladium et bellum"x quibus armis fractis iam secure dormiunt credentes sub uno pastore Christo.
x Ps. 75, 4.
et cum volucre celi et cum reptili terre et arcum et gladium et bellum conteram
interl.| omnem rebellionem que erat inter Iudeos et gentes quia Christus veniens «utraque fecit unum»y duos parietes coniungens in spe future resurrectionis
y Eph. 2, 14.
de terra
interl.| de Ecclesia
et dormire eos faciam fiducialiter.
interl.| Vel modo quiescunt anime sanctorum in spe future resurrectionis.
interl.| Secure quiescere in mea fide et pace.
interl.| hanc septimam etatem quiescuntium fecit Christus veniens in carnem
Numérotation du verset Os. 2,19 
Et sponsabo te mihi in sempiternum
interl.| circumcisio data Abrahe fuit signum sempiternum inter Deum et semen illiusz.
z Cf. 17, 9-14.
et sponsabo te mihi in iustitia
interl.| ut iuste vivas
marg.| ET  SPONSABO. Ter ponit sponsabo. Primo despondit eam sibi in Abraham, vel cum eduxit eam de Egypto ut uxorem habeat sempiternam. Secundo in monte Sina dans eis pro sponsalibus legis iustitiam et iudicium et iunctam legi misericordiam ut si peccaverit captivetur et si penituerit revocetur. Tertio in adventu {t. 3: Erfurt, f. 251rb ; facsim., p. 357b} Filii quod est in fide Trinitatis in qua fide credentes statim sciunt quia ille est Deus quem prius negaverunt. Hec ergo meretrix que ita fuerat coniuncta in externos viri complexus, quia in Egypto idola coluit, iterum per legem assumitur, quam quia preterit prophetis quasi sponso sodalibus interfectis, tertio venit filius quo crucifixo et a mortuis resurgente, desponsatur non iam in iustitia legis, sed in fide et gratia evangelii et cognitione veritatis.
marg.| HIERONYMUS. Nota misericoridam viri Dei: meretrix diu fornicata ad virum revertitur, nec conciliari viro sed sponsari dicitur, et vide distantiam inter Dei et hominum coniugia: homines de virgine non virginem faciunt, Deus iunctus meretricibus virgines reddit.
et iudicio
interl.| discretione inter bonum et malum.
et in misericordia et miserationibus.
Numérotation du verset Os. 2,20 
{t. 3: Erfurt, f. 251rb ; facsim., p. 357b} Et sponsabo te mihi in fide et scies quia ego Dominus.
Numérotation du verset Os. 2,21 
Et erit in die illa11:
11 die illa] inv. Weber
interl.| quando te mihi in fide spondeo
marg.| ET  ERIT  IN  DIE. HIERONYMUS. Secundum litteram potest intelligi quod in adventu Christi bona temporalia promittuntur credentibus ut propter ipsum qui semen Dei est omnia suo ordine currant, sicut ab initio sunt condita et utilitati hominum deserviant et tamen Iudei adhuc post tanta bona corporaliter antichristum exspectant. Spiritualiter celi qui «gloriam Dei enarrant»aa exauditi sunt, rogantes pro muliere Chananeaab et pro socru Petriac, et celi audiunt terram, id est homines qui sunt in Ecclesia,   terra audit   triticum id est ita prebet spiritualem intelligentiam veteris et novi Testamenti ut letificet corda audientium, modificando doctrinam secundum capacitatem audientium.   Et hec omnia id est celum et terra, apostoli scilicet et universalis Ecclesia, audient   Iezrael id est semen verbi Dei perducent ad effectum operis ut faciat aliud semen fructum centesimum aliud sexagesimum aliud trigesimumad.
aa Ps. 18, 2.
ab Cf. Mt. 15, 21-28.
ac Cf. Mt. 8, 14-15 ; Mc. 1, 29-31 ; Lc. 4, 38-39.
ad Cf. Mt. 13, 8.
marg.| Asserunt Iudei tempore sui Messie hec adimplenda que ut omnia suo ordine currant serviet suo creatori creatura.
Et12 exaudiam, dicit Dominus, et13 exaudiam celos
12 Et] om. Weber
13 et] om. Weber
interl.| apostolos
et illi exaudient terram.
interl.| ut illam celesti pluvia irrigent
Numérotation du verset Os. 2,22 
Et terra exaudiet triticum et vinum et oleum et hec exaudient Iezrael.
interl.| de qua veritas de terra orta est, in qua paterfamilias seminat bonum semen
marg.| ET  HEC  EXAUDIENT. HIERONYMUS. Hoc spiritualiter ad apostolos pertinet qui incipiendo ab Hierusalem sua predicatione et miraculis corda audientium ubique fructificare faciunt. Qui sunt semen dum audiunt a Domino seminatores dum «in omnem terram exiit sonus eorum»ae.
ae Ps. 15, 5.
Numérotation du verset Os. 2,23 
Et seminabo eam mihi in terram
interl.| bonam
interl.| in filium credentis synagoge que erat sine misericordia dum idola colebat
marg.| ET  SEMINABO  EAM. Meretrix que Deo copulata fuerat et tres ediderat, primum Iezrael, secundam Abque misericordia, tertium Non populus meus. Iam videt propter fidem Dei et semen Dei mutata nomina, et possunt hec omnia referri spiritualiter ad decem tribus que Israel dicuntur que sub nomine meretricis tres liberos ediderunt. Generaliter ad omnes Israelitas qui crediderunt.
et miserebor eius que fuit Absque misericordia.
interl.| mutabo nomina quibusdam assumptis
Numérotation du verset Os. 2,24 
Et dicam Non populo meo: Populus meus es14 tu
14 es] om. Weber
interl.| de hoc populo dictum estaf: «Vos estis qui permansistis mecum in temptationibus meis et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum».
af Lc. 22, 28.
et ipse
interl.| conversus ad fidem
dicet: Deus15 meus es tu.
15 Deus] Dominus Weber
interl.| «Tu es Christus filius Dei vivi»ag.
ag Mt. 16, 16.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Os. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=40&chapitre=40_2)

Notes :