Glossa ordinaria

Capitulum 3

Numérotation du verset Os. 3,1 
Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade et1 dilige mulierem dilectam amico et adulteram,
1 et] om. Weber
interl.| Iuxta litteram tu eam adulteram diligis, sed ipsa non diligit te, sed - te spreto - alium plusquam te diligit et ad quid hoc pertinet, subdit, sicut Dominus diligit multum   filios Israel , sed   ipsi spreto eo colunt   alienos deos .
marg.| ADHUC. Sicut per fornicariam decem tribus, ita per hanc   adulteram Iudeam specialiter intelligimus cui propheta iungi precipitur. Potest tamen et per illam et per istam universaliter israeliticus designari populus.
sicut diligit Dominus filios Israel et ipsi respiciunt2 ad deos alienos et diligunt vinacia3 {t. 3: Erfurt, f. 251va ; facsim., p. 358a} uvarum.
2 respiciunt] respectant Weber
3 vinacia] vinacea Weber
interl.| acina
marg.| VINACIA  UVARUM. Per   vinacia demones, qui creati sunt in magna pinguedine Spiritus sancti. Sed per superbiam arefacti, de celo sunt proiecti, quos colunt Iudei. Vel   vinacia traditiones Iudeorum ab omni veritate vacue pro quibus Iudei traditiones Dei derelinquunt. Signat enim hec adultera presens tempus Iudeorum quos diligit Deus qui omnium exspectat salutem et aperit aperit] scrips., apperit Rusch ianuam penitentibus. Sed illi relicto Deo inutiles res sequuntur.
Numérotation du verset Os. 3,2 
Et fodi eam mihi
interl.| ut vineam
interl.| Septuaginta: conduxi eam mihi pretio quasi mulierem , ut mercede suscepta cessat adulterare et cum propheta dormiat.
quindecim argenteis et coro ordei
interl.| triginta modiis
et dimidio coro ordei.
interl.| quindecim modiis
interl.| quod est cibus iumentorum quia erat sicut"mulus in quo non est intellectus"a.
a Cf. Ps. 31, 9.
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 251va ; facsim., p. 358a} CORO  ORDEI, id est triginta modiis et dimidio, id est quindecim qui reddunt quadraginta quinque modios hac mercede conducitur. Quintadecima die mensis Nisan qui est martius, percussa sunt primogenita Egyptiorum et Israel eductus est de Egyptob et hac mercede in Dei servitute conductus et pro primogenitis Israel qui plagam non senserunt quindecim sicli argentei in templi denario denario] corr., donario cacogr. Rusch offeruntur. Quadragesima quinta die ad montem Sina pervenit populus et statim altera die precipitur ut abstineant a coitu feminarum et per triduum sanctificati preparent se ad accipiendam legem, et quinquagesimo die Moyses accepit decalogum. Bene ergo quadraginta quinque modiis ordei dicuntur conducti, qui post adventum Christi sedent et exspectant adventum viri sui,"donec plenitudo gentium introeat, et sic omnes Israel salvus fiat"c qui interim nec Deum habet nec idolis servit nec utitur cibo hominum sed ordeo iumentorum, quia nihil spirituali in lege habet sed litteram sequitur.
b Cf. Ex. 12, 2-51.
c Cf. Rm. 11, 25-26.
marg.| Nisan dicuntur mensis in quo pascha est, sive martius sive aprilis.
Numérotation du verset Os. 3,3 
Et dixit4 ad eam: Diebus multis5
4 dixit] dixi Weber
5 Diebus multis] Dies multos Weber
interl.| pro hac mercede
exspectabis
interl.| Septuaginta: sedebis
me, non fornicaberis
interl.| cum idolis
et non eris viro, sed et ego exspectabo te.
interl.| nec mihi a quo conducta es legittime coniungeris
marg.| EGO  EXSPECTABO. Ne putes me tibi inferre iniuriam, par pari refero. Ego vir tuus, sedeo animo et exspecto adultere penitentiam ut saltem in fine Israel credatd et"fiat unus pastor et unus grex"e.
d Cf. Rm. 11, 26.
e Cf. Io. 10, 16.
Numérotation du verset Os. 3,4 
Quia dies multos
interl.| usque ad iudicii diem
sedebunt
interl.| contracti
filii Israel
interl.| pasti ordeo
sine rege
interl.| Christo qui constitutus est rex super Sion
et sine principe
interl.| de Iacob, id est sine ipso Christo salvatore et sacerdote quia non veniet Christus donec deficiet princeps de Iuda et regnet Herodes alienigena.
et sine sacrificio et sine altari
interl.| quia subverso templo et Hierusalem incensa, nec sacrificium nec sacerdotium exercere possunt
et sine ephod
interl.| super humerale
marg.| ET  SINE  EPHOD. HIERONYMUS.   Ephod proprie superhumerale sed hic pro omni vestimento sacerdotali accipitur potest poni et pro lineis vestimentis sicut Samuel   ephod lineo indutus legiturf, hec omnia Iudei ad septuaginta annos captivitatis referunt sed melius intelligitur vel de presenti tempore, vel de ultima Iudeorum conversione. Modo enim sedent Iudei perdito loco absque omnibus istis, sed nos habemus Christum sacerdotem et corpus eius et sanguinem, et vestem innocentie et   therafin , id est signum et memoriam Domini expressam in cordibus nostris.
f 1Rg. (1Sm.) 2, 18.
et sine therafin.
marg.| Et sine therafin . Therafin dicuntur figure et simulacra que hic intelligimus, cherubin et seraphin vel quelibet alia templi ornamenta.
marg.| + Teraphin : figure vel imagines. ¶Codd. : Lux94 ; om. Rusch g
g Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A
Numérotation du verset Os. 3,5 
Et post hec revertentur filii Israel
interl.| cum finitum erit tempus cecitatis que ex parte contigit in Israel, revertentur fide per predicationem Elie et Enoch.
et querent Dominum Deum suum
interl.| Patrem
et David regem suum
interl.| Christum de stirpe David qui manu forti solvit compeditos captivitate populi sui
et pavebunt ad Dominum
interl.| conversi
marg.| Pavebunt ad . Stupebunt ad Dominum Patrem et ad bonum Filium. De bono Patre cum viderint in sua et Patris maiestate regnantem, vel ad bona de quibus diciturh: «Credo videre bona Domini in terra viventium», vel ad bonum id est ad Spiritum sanctum qui cum Patre et Filio unus est Deus.
h Ps. 26, 13.
et ad bonum eius in novissimo dierum.
interl.| nos sumus in quos fines seculorum devenerunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Os. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=40&chapitre=40_3)

Notes :