Glossa ordinaria

Capitulum 5

Numérotation du verset Os. 5,1 
Audite hoc,
interl.| aure corporis
sacerdotes,
marg.| AUDITE  HOC  SACERDOTES qui non de tribu Levi sed qui a populo, ita vocabantur et reges eorum et subiectum populum omnes nullo excepto vocat ad iudicium ut simul omnes audiant cur tradantur inimicis.
marg.| Iuxta tropologiam accusatur populus ne se excuset per hoc quod inductus sit a regibus et sacerdotibus quos hereticorum principes intelligimus principes et accusantur quod positi speculatores ad errorem illaqueent et in pulchro monte qui interpretatur veniens lumen ponunt insidias ut trahant in profundum ad immolandum demonibus, et victima in baratrum declinant ne decepti ad Ecclesiam quandoque respirent. Secundum quosdam Thabor lacus est id est cisterna dicitur, et heretici lacum fodiunt in quem incidunt.
et attendite,
interl.| mentis intellectu retinete
domus Israel, et domus regis auscultate, quia vobis iudicium est,
interl.| iusto iudicio agit Deus vobiscum dum pro peccato hostibus tradit
quoniam laqueus facti estis speculationi et sicut1 rete expansum subter2 Thabor.
1 sicut] om. Weber
2 subter] super Weber
interl.| vos quos posui provisores populi ut errantes regeretis, facti estis laqueus captivitatis et interfectionis et vestro exemplo et doctrina ad mortem irritetis.
marg.| SUBTER  THABOR. Thabor mons est in Galilea rotundus et sublimis in quo aves laqueis solebant capi.
Numérotation du verset Os. 5,2 
Et
interl.| alias: ad
victimas declinastis in profundum
interl.| quamvis ita omnes et principes et populi deliquistis, non tamen putetis vos penitus a me abiectos quia adhuc volo vos perdere sed docere quid agere debeatis.
marg.| Et victimas . Ut nullus ageret penitentiam nec occisus elevaret caput. Siquidem reges et sacerdotes ire populum ad templum Hierusalem prohibuerant.
et ego eruditor omnium eorum.
Numérotation du verset Os. 5,3 
Ego scio Ephraim et Israel non est absconditus a me,
marg.| EGO  SCIO  EPHRAIM. Nomine Ephraim Ieroboam signat, et omnes reges qui eum dignitate et scelere secuti populum deceperunt. Nomine Israel decem tribus deceptas quasi: ego creavi reges et subiectum populum et super opera mea semper intueor, ne desperent sed peniteant.
marg.| EGO  SCIO  EPHRAIM. HIERONYMUS. Principes perversorum dogmatum id est hereticos et subiectum populum scit Dominus non quod approbet, sed quia non possunt latere cum cogitationes vel opera eorum, quia non cogitant de penitentia sed ut in penis proficiant quia spiritus per quem fornicantur in Ecclesia et a vero matrimonio recedunt, aufert cognitionem Dei a cordibus eorum.
quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel.
interl.| id est in presenti tempore reges ceperunt a Deo recedere adorando vitulos aureos et fornicante rege populus secutus est pari studio et ideo pari pena dignus.
Numérotation du verset Os. 5,4 
Non dabunt cogitationes suas
interl.| et hoc scio
marg.| NON  DABUNT. Obstinati in malo non cogitabunt reverti ad Deum suum ut peniteant, sed quod male cogitaverunt perficient et hoc ideo quia spiritus malignus {t. 3: Erfurt, f. 252vb ; facsim., p. 360b} incentor vitiorum vel idolatrie est in cordibus eorum, nec sinit reverti et ideo obliti sunt creatoris sui ne eum sicut decet adorent.
ut revertantur ad Dominum suum, quia spiritus fornicationis
interl.| qui eos excecat
in medio eorum
interl.| sed non impune quia
et Dominum {t. 3: Erfurt, f. 252vb ; facsim., p. 360b} non cognoverunt.
interl.| Ut vel sic cogantur redire ad Deum
Numérotation du verset Os. 5,5 
Et respondebit arrogantia Israel
interl.| quia superbe agunt contra Deum colendo idola
marg.| ET  RESPONDEBIT. Allegorice. Heretici superbiam habent quasi matrem sue iniquitatis, quia semper se iactant scire altiora et in Ecclesie contumeliam semper debacchantur, sed arrogantia et populi et magistrorum pariter corruet. Iudas quoque, id est vir ecclesiasticus qui corpore non mente in Ecclesia versatur, et cum hereticis eundem errorem tenet, frustra nomen ecclesiasticum confitetur quia cum hereticis punietur.
in facie eius
interl.| ne sit impunitus
et Israel
interl.| populus
et Ephraim
interl.| princeps
ruent
interl.| quia exaltabantur
in iniquitate suis3,
3 suis] sua Weber
interl.| nec tamen decem tribus et principes eorum captivabuntur sed etiam due sequentes scelera eorum pariter infirmabuntur
ruet etiam Iudas cum eis.
marg.| RUET  ETIAM. In his verbis notatur quod etiam due tribus iam idola colerent.
Numérotation du verset Os. 5,6 
In gregibus suis et in armentis suis
interl.| in hostibus maiorum et minorum animalium hoc factum est quando pressi ab hostibus placare Deum intendebant sera moti penitentia.
marg.| IN  GREGIBUS  SUIS. «Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo ?»a et iterumb: «Non accipiam de domo tua vitulos».
a Ps. 49, 13.
b Ps. 49, 9.
marg.| Allegorice. Heretici putant quod in multitudine sacrificiorum placent Deum et Iudas, id est ecclesiastici quod faciendo eleemosynas peccata redimant in quibus permaneant cum sacrficium preterita, non presentia delere soleat. Ideo non inveniunt Deum qui a talibus aufertur. Prevaricantur autem quando Dei precepta negligunt, alienos filios generant cum opera faciunt diaboli, ideo quotidie et sigillatim cum suis partibus hoc est malis que egerunt, ad eternam damnationem properant.
vadent
interl.| non tantum Israel sed et Iudas
ad querendum Dominum
interl.| quem prevaricatione offenderunt, hostiis placare nitentur
et
interl.| tamen
non invenient:
interl.| placabilem
ablatus est ab eis.
interl.| a recedentibus ipse secessit
interl.| quia non Deo sed demonibus
Numérotation du verset Os. 5,7 
In Domino prevaricati sunt quia filios alienos
interl.| in errore idolorum vel quos per ignem ducentes idolis consecraverunt
marg.| QUIA  FILIOS. Alii dicunt quia uxores alienigenas duxerunt sicut in Esdrac legitur et filios genuerunt quos postea repudiare compulsi sunt.
c Cf. 1Esr. 10, 2.
genuerunt,
interl.| et ideo
nunc
interl.| cito
devorabit eos mensis cum patribus4 suis.
4 patribus] partibus Weber
interl.| prius solebant longe post futura predicere, sed nunc veniet Assyrius et Chaldeus et per singulos menses devorabunt eos cum suis partibus, id est possessionibus quas in divisione terre ad mensuram funiculi susceperunt.d
d Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
marg.| NUNC  DEVORABIT. Legimus in libro Regume et Paralipomenonf, quia sub rege Phacee Phacee] scrips., Facee Rusch qui regnabat in decem tribubus, venit Theglathphalasar Theglathphalasar] scrips., Teglaphalaar Rusch rex Assyriorum et magnam partem populi Samarie transtulit in Assyrios, secundo anno prime olympiadis apud Grecos, nondum Roma condita Albe vicesimo anno imperabat Amulius quem Romulus regno expulit.g
e 4Rg. (2Rg.) 15, 29.
f 2Par. 28, 6-8.
g Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
Numérotation du verset Os. 5,8 
Clangite bucina in Gabaa
interl.| Septuaginta: super colles
marg.| IN  GABAA.   Gabaa collis interpretatur,   Rama excelsa. He due civitates sunt in tribu Beniamin sibi vicine, in   Gabaa natus est Saul Ramah in septimo milario ab Hierusalem quam rex Israel occupare voluit ut exitum et introitum clauderet tribui Iude, Bethaven que quondam Bethel et est in tribu Ephraim ubi erat vitulus aureusi. Monet autem ut destructionem tam decem tribuum quam duarum non humili voce defleant sed omnibus qui in circuitu eius sunt magno ululatu annuntiet.   In Gabaa ergo, id est super colles   et Rama , id est in excelso monet nuntiari bucina pastorum que fit ex recuruo cornu animalis et tuba que fit ex aere vel argento in usus bellorum et solemnitatum.
h Cf. 1Rg. (1Sm.) 10, 26.
i Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 32.
marg.| Allegorice. Heretici qui in Gabaa et R  ama excelsam sibi sapientiam pollicentur, iubentur ululare in domo idoli, id est falsorum dogmatum que venerantur ut malum suum non tegant, sed cunctis manifestent qui cum prius essent domus Dei nunc per errores sunt domus inutilis. Et ideo iam non sunt ante faciem Beniamin, qui interpretatur filius dexterej, et significat sanctos ad dexteram venturos sed   post tergum eius, ubi oculos non habet quia non eterna sicut iusti, sed temporalia petunt. Omnis enim iactantia   Ephraim qui interpretatur ubertas in brevi   in desolatione erit et cum iudicii dies et tempus correctionis advenerit verba sua fuisse vera ostendet Deus.
j Gn. 35, 18.
tuba in Rama, ululate in Bethaven,
interl.| vitulus aureus pro cuius adoratione modo captivabunturk.
k Cf. Ex. 32, 4.
interl.| que est
post tergum tuum Beniamin.
interl.| ubi finitur tribus beniamin et incipit tribus Ephraim
interl.| ululate quia
Numérotation du verset Os. 5,9 
Ephraim
interl.| tam domus regia quam decem tribus
in desolatione
interl.| captivitate
marg.| EPHRAIM  IN  DESOLATIONE.   Israel et   Ephraim ductis in captivitatem et terra eorum redacta in solitudinem principes Iuda qui flere debuerunt, et populum suum {t. 3: Erfurt, f. 253ra ; facsim., p. 361a} ab idolatria revocare, ne et ipsi similia sustinerent, ceperunt letari quod terra eorum sibi pateret ad possidendum.
erit in die correptionis,
interl.| afflictionis per quam corrigi possunt
in tribubus Israel ostendi {t. 3: Erfurt, f. 253ra ; facsim., p. 361a} fidem.
interl.| verba que de eis prophetata sunt ipso actu ostendam esse fidelia
Numérotation du verset Os. 5,10 
Facti sunt principes Iuda quasi assumentes
interl.| Septuaginta: transferentes
marg.| FACTI  SUNT. Allegorice. Ad principes Ecclesie dicitur quod non debent exultare et de perditione hereticorum salutem estimare, sed de scandalo eorum uri, quia super talem principes qui de aliorum miseria gloriabantur et qui transferunt terminos, id est aliud predicant quam ab apostolis acceperunt effundet Deus   iram sicut aquam .
terminum,
interl.| fines captivorum possidendo
interl.| ideo
super eos effundam quasi aquam iram meam.
interl.| quia venient Babyloni et ita eos quasi aque impetus occupabunt non suis viribus, sed indignatione Dei.
interl.| quia
Numérotation du verset Os. 5,11 
Calumniam patiens est5 Ephraim,
5 est] om. Weber
interl.| non quantum ad Deum qui iuste hoc facit, sed quantum ad hostes qui quamvis peiores, tamen eos opprimit primum Phul, deinde Theglathphalasar Theglathphalasar] scrips., Tegalasar Rusch l, postea Salmanasarm.
l Cf. 4Rg. (2Rg.) 15, 19-29 ; 1Par. 5, 26.
m Cf. 4Rg. (2Rg.) 17, 3 ; 4Rg. (2Rg.) 18, 9.
marg.| CALUMNIAM. Tropologice. Heretici sepe sophismatibus et arte diabolica opprimunt Ecclesiam, qui non munditiam vere fidei sed sordes sequuntur mendacii, qui traditi diabolo et angelis eius videntur sibi calumniam pati et in se esse fractam iudicii veritatem.
marg.| Non ideo traditi sunt Chaldeis quod ipsi fuerint meliores, sed quia Ieroboam incipiente et populo sequente, Israel secutus est sordes idolorum iusto Dei iudicio fractus est a Chaldeis.
fractus iudicio,
interl.| pro hac causa
quoniam
interl.| Ephraim et Ieroboam
cepit abire
interl.| pro hac causa
post sordem.
interl.| id est idola
Numérotation du verset Os. 5,12 
Et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda.
interl.| Sicut tinea vestimentum   et putredo lente ligna consumunt, sic ego prius decem et postea duabus tribus longum tempus penitentie tribuens, tandem damnabo et sicut   tinea citius quam   putredo consumit ligna, ita   Ephraim prius captivabitur quam   Iudas.
marg.| EGO. Punitis hereticis qui per Ephraim intelliguntur, etiam Iudas, id est qui in Ecclesia permanent vel hereticorum erroribus vel vitiis implentur, simili sententie subiacebunt.
marg.| Non Iudas sed domus eius consumitur, quia de genere eius reservantur unde nascatur ille cui repositum estn: «Et ipse erit exspectatio gentium».
n Gn. 49, 10.
Numérotation du verset Os. 5,13 
Et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum,
interl.| intelligens populus decem tribuum infirmitatem suam et sciens Iudas se ideo captivandum quod consenserat illi in malo, non a Deo sed a rege Assyriorum querit auxilium, et ideo multa millia de tribu Iuda per Phacee et Rasin captivata sunto.
o Cf. 4Rg. (2Rg.) 16, 1-20.
marg.| ET  VIDIT. Heretici vel etiam ecclesiastici aliquando se funibus peccatorum constrictos, nec Dei auxilium querunt sed diaboli qui est ultor peccatorum et ideo manent in vinculis peccatorum et cum diabolo iuste damnantur. Quidam per regem ultorem significant Christum ad quem in iudicio clamabuntp: «Domine, aperi nobis» sed eorum prohibente merito non poterit liberare, quia in iudicio non ex misericordia sed ex iustitia agetur. Unde q: «In inferno quis confitebitur tibi?». Legiturr quod sub Manaen rege decem tribuum Israel miserit dona Assyriis ut liberaret eum a Damascenis. Iudas vero sub rege Achaz misit munera Theglathphalasar ut liberaret de manu Phacee regis Israel et Rasin regis Damasci qui tunc quidem liberavit sed postea eosdem debellavit, quia cui Deus adversatur a nullo potest liberari. Unde et subditur:   Et ipse non poterat sanare vos .
p Mt. 25, 11 ; Lc. 13, 25.
q Ps. 6, 6.
r 4Rg. (2Rg.) 15, 14.
et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem,
interl.| a quo sperabant ultionem
et ipse non poterat6 sanare vos
6 poterat] poterit Weber
interl.| quia solius Dei est liberare a tribulatione et solvere vincula peccatorum vel captivitatis.
nec solvere poterit a vobis vinculum.
interl.| quin multa millia de Iuda per Rasin et Phacee captiventurs.
s Cf. 4Rg. (2Rg.) 16, 1-20.
Numérotation du verset Os. 5,14 
Quoniam ego
interl.| et ideo illi non potuerunt solvere quia ego adversor
marg.| Quoniam ego. HIERONYMUS. Septuaginta: Ego quasi panthera Ephraim et quasi leo domui Iuda. Nihil leoni fortius, nihil panthera velocius. In panthera ergo velox per Assyrios interitus regni Samarie. In leone fortissimum contra Israel et Iudam aliquando post regnum ostenditur Chaldeorum et quia feris se simulaverat, servat adhuc methaphoram in eorum damnatione ut quicquid est sevius sciant se passuros in eius indignatione.
marg.| Allegorice. Hereticis et ecclesiasticis peccantibus Deus clemens vertitur in sevitiam ferarum et tollit eis predam, id est quos deceperant reducit ad fidem et non habitabit in consiliis perversorum sed redit ad locum suum de quo aitt: «Ego in Patre et Pater in me est» et eos despicit donec deficiant ab iniquitate, et querant eum per penitentiam.u
t Io. 14, 10.
u Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
quasi leena Ephraim et quasi catulus7 domui Iuda. Ego, ego capiam et vadam,
7 catulus] + leonis Weber
interl.| comprehendi ab hostibus faciam et etiam   vadam cum eis ut in ipsa captivitate me presentem ultorem sentiant.
et8 tollam
8 et] om. .Weber
interl.| de propria terra
et non est qui eruat.
interl.| a potestate Dei non est qui potest rapere. Potest vero qui tenetur manu Dei propria voluntate exire ut Iudas proditor.
Numérotation du verset Os. 5,15 
Vadens revertar ad locum {t. 3: Erfurt, f. 253rb ; facsim., p. 361b} meum,
interl.| celum
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 253rb ; facsim., p. 361b} VADENS. Locus Dei magnificentia et maiestas ipsius. Vel si hec verba ad Filium proprie referantur, locus Filii Pater. Ait ergo: Cum traditi fueritis hostibus, secure residebo in mea maiestate, vel in Patre nec descendam ad vos ut vobis irascar vel miserear. Vel qui bestiis comparor, ullo humano affectu movebor sed quasi oblitus vestri quos protegebam hostibus subiacem permittam,   donec deficientes a malo urgente servitute   queratis faciem meam penitendo.
donec deficiatis et queratis faciem meam.
interl.| Undev: «Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam et salutare tuum da nobis».
v Ps. 84, 8.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Os. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=40&chapitre=40_5)

Notes :