Glossa ordinaria

Capitulum 7

Numérotation du verset Os. 7,1 
Cum sanare vellem Israel,
interl.| dimittere peccata idolatrie quam in Egypto vel in deserto exercuit
marg.| CUM  SANARE. Allegorice. Cum salvator post effusionem sui sanguinis et Ecclesiam de gentibus et populis congregatam, vellet populi peccata   sanare per penitentiam subito   Ephraim id est heretici qui falsorum dogmatum promittunt ubertatem, et populus   Samarie qui dicit se precepta Dei custodire, operati sunt idolum falsorum dogmatum, et per illos   ingressus est fur et latro, id est diabolus vel ipsa falsa doctrina hereticorum in Ecclesia. Fur insidiis occulte decipit, latro audacter rapit. Signanter ergo ponit   fur clam   ingressus est latrunculus foris spolians , quia neminem veste Christi possunt spoliare, nisi prius ab Ecclesia foris ad sua dogmata traxerint.
revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samarie,
interl.| aperte facta est idolatria a Ieroboam et a populo Samarie qui secutus est regem suuma hec malitia obstitit Deo volenti condonare priora peccata illius populi.
a Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 25-33.
quia operati sunt
interl.| rex et populus
mendacium
interl.| idolumb vel illa falsa verba isti, sunt dii tui Israel.
b Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 28.
et fur ingressus est spolians, latrunculus foris.
interl.| Ieroboam qui ingressus est latenter ad decipiendum domum Israel et sicut latro vi cogens Dei populum ad idolatriam, spoliavit Dei protectione.
Numérotation du verset Os. 7,2 
Et ne forte dicant in cordibus suis,
interl.| Et cum ita puniantur ne cogitent quod pro veteribus peccatis patrum puniam eos, quia nunc, id est in presenti, pro malitiis suis quas invenerunt circumdati sunt peccata, et mala eorum sicut putant non possunt me latere sed potius ipse adinventiones aperte sunt coram facie mea que omnia clare videt.
marg.| ET  NE  FORTE. Allegorice. Heretici non possunt vetera peccata contra Deum causari, cum antiquis operibus novam addant impietatem et suis ligentur peccatis et cum Deum celare se putant, oculus eius vitare non possunt quia «vultus Domini super facientes mala»c.
c Ps. 33, 16.
omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos
interl.| peccata presentia
adinventiones sue coram mea facie1 facte sunt.
1 mea facie] inv. Weber
interl.| non reverentur faciem meam
Numérotation du verset Os. 7,3 
In malitia sua letificaverunt regem
interl.| Exponit que fecerit in facie Dei qui consentientes voluntati Ieroboam idola coluerunt.
marg.| IN  MALITIA. Allegorice. Qui male operatur vel male de Christo sentit,   regem, id est diabolum, letificat   et in mendaciis prave doctrine principes huius mundi quorum sapientiam Deus destruit. In nostris enim peccatis gaudent principes tenebrarum vel regem qui primum heresim reperit, principes qui propositi hereticorum populis {t. 3: Erfurt, f. 254ra ; facsim., p. 363a} falsum sibi vendicant sacerdotium.
et in mendaciis suis
interl.| quando dicebant isti sunt dii tui Israel
principes.
interl.| qui sub Ieroboam populo prefuerunt
Numérotation du verset Os. 7,4 
interl.| quia letificaverunt, omnes sunt adulteri a Deo recedendo
quasi clibanus succensus a coquente,
interl.| quasi clibanus succenditur ad coquendos panes, ita illi per Ieroboam succensi sunt igne idolatrie ad coquendum panem impietatis.
marg.| QUASI  CLIBANUM. Allegorice. Hereticorum corda igne diaboli succenduntur, ut in eis coquatur panis antichristi qui primum in Ecclesia loquuntur occulte et omnia pacificare promittunt et ut cancer paulatim serpit, fermentum doctrine eorum, de quo diciturd: «Cavete a fermento Pharisaeorum», et cum intumuerit in cordibus deceptorum tunc in apertam prorumpunt insaniam de quibus diciture: «Ex nobis exierunt sed ex nobis non fuerunt».
d Mt. 16, 6 ; Mt. 16, 11.
e 1Io. 2, 19.
quievit paululum civitas a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum.
marg.| QUIEVIT. HIERONYMUS. Fabricatis idolis non statim Ieroboam vim intulit populo, ut ea coleret, ne aliquibus resistentibus eorum cultura evacuaretur et ideo   paululum quievit civitas quia sue voluntati relictus est populus   donec fermentaretur totum mendacium, ut primum principes, deinde satellites, tandem omnis populus propria voluntate regi consentiens corrumperetur, quia quod necessitate fit cito solvitur, quod voluntate perseverat.
Numérotation du verset Os. 7,5 
Dies regis nostri ceperunt principes furere a vino
interl.| pati amentiam luxurie vel idolatrie
marg.| DIES  REGIS. Succensa massa populi in veneratione idoli ceperunt dicere ad fores Ieroboam. Iste est   dies regis nostri quem noster imperator festinum nobis constituit, in hoc gaudemus et ludimus et vitulos adoramus. Et populo ita clamante principes qui erant ad regimen civitatis et populi instituti cum populo amittentes intelligentiam mentis ceperunt oblivisci Dei, et in ligna idolorum impingere, et more fanaticorum quid agerent nescire.
marg.| Allegorice. Populi a rege diabolo et ab eius principibus vel a principe hereseos, et eius ducibus seducti, relicta Ecclesia alias solemnitates colunt et clamant: hic est dies regis nostri Valentini, Arii, Marcionis. Qui audientes quod ei prepositi sunt non inebriantur vino, ne leve putetur peccatum esse, sed insaniunt ex vino, de quo Moysesf: «Fel draconum vinum et venenum aspidum insanabile». Unde deceptis populis et ducibus princeps extendit manum, cum illusoribus quorum corda sunt succensa. Tota enim die heretici non videbunt"solem iustitie"g quia oppressus est eorum sensus, horum corda variis perturbationibus succensa sunt sicut ira et avaritia, et devorant iudices suos qui, scilicet aliquid virtutum et discretionis habent, quibus discernant mala a bonis, vel iudices hereticorum a suis populis devorantur, ut quorum domos devorant turpis lucri gratia eorum devorentur assensu.
f Dt. 32, 33.
g Cf. Mal. 4, 2.
extendit manum suam cum illusoribus.
interl.| Videns rex populum clamantem et principes insanientes extendit manum, id est prebuit assensum his qui variis laudibus ei alludebant qui illusores cum rex suus insidiaretur eis, et ab Deo suo abduceret abduceret] corr., abdueeret cacogr. Rusch , prebuerunt ei cor suum quasi clibanum ut eos flammis idolatrie ardere faceret. Ideo enim assensus est populo qui eum tota mente videbat conversum ad errorem.
Numérotation du verset Os. 7,6 
Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum cum insidiaretur eis, tota nocte dormivit coquens eos mane ipse succensus quasi ignis flamme.
interl.| Versatus in tenebris peccatorum et misso igne in clibanum securus fuit, quia videt nullum resistere sue voluntati sed omnes coquere panem impietatis,   mane vero   succensus flamma sceleris aperte et impudenter recessit a cultu Dei et coram omnibus ad immolandum venit.
interl.| quid plura ?
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 254rb ; facsim., p. 363b} CUM  INSIDIARETUR. Dolose Ieroboam fecit vitulos ne forte populus Israel pergens ad templum Dei Hierosolimis sumpta occasione reconciliaretur regi Iude. Insidiabatur ergo ne ad templum Domini ascenderent sed vitulos quos fecerat adorarent.
Numérotation du verset Os. 7,7 
Omnes calefacti sunt quasi clibanus
interl.| quia non iam per insidias sed impudenter a cultu Dei secedunt
et devoraverunt iudices suos
interl.| occiderunt eos qui nolebant consentire
interl.| vel bene intelligentes pravo exemplo corrumpunt
omnes reges eorum ceciderunt.
interl.| Denique omnes reges post Ieroboam recesserunt a religione Dei et ambulaverunt in viis Ieroboam «qui peccare fecit Israel»h.
h 3Rg. 22, 53. Cf. 3Rg. 15, 34 ; 3Rg. 16, 2 ; 3Rg. 16, 19 ; 3Rg. 16, 26; 4 Rg. 3, 3 ; 4Rg. 10, 29 ; 4Rg. 13, 2; 4Rg. 13, 6, et passim ; Sir. 47, 29.
marg.| OMNES  REGES. Omnes principes hereticorum cadunt quia, quamvis clament ad Deum, non tamen digne invocant nomen eius quia «quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit»i.
i Cf. Ioel. 2, 32 ; Rm. 10, 13 ; Act. 2, 21.
Non est qui in eis clamet2 ad me.
2 in eis – clamet] inv. Weber
interl.| ut relictis idolis revertatur
marg.| Non est in eis, quasi hec omnia passi sunt ut Deum querant quem querere noluerunt.
Numérotation du verset Os. 7,8 
Ephraim
interl.| regnum decem tribuum
in populis ipse commiscebatur,
interl.| nationum similis eis recedens a cultu Dei
Ephraim factus est subcinericius panis3 qui non reversatur.
3 panis] om. Weber
interl.| panis non reversatus omni parte plenus est sordibus, ita Ephraim non agendo penitentiam circumdatur cineribus peccatorum.
marg.| EPHRAIM  FACTUS. Allegorice. Heretici nihil differunt ab errore gentium et qui fuit princeps in Ecclesia   factus est subcinericius omni parte immundo cinere et ignium ardore circumdatus, ut non redeat ad Deum sed in errore permaneat cuius robur comedunt demones qui sunt alieni et hostes sed ipsi non advertunt inimicos esse.
Numérotation du verset Os. 7,9 
Comederunt
interl.| interficiendo et bona eorum rapiendo
alieni
interl.| Assyrii, Chaldei
robur eius
interl.| fortes in illo populo, vel thesauros in quibus fidebant
et ipse nescivit,
interl.| Deum suum vel causam cur sit traditus.
{t. 3: Erfurt, f. 254rb ; facsim., p. 363b} sed et cani effusi sunt in eo et ipse ignoravit.
interl.| subaudis: finem regni imminere
interl.| nesciunt
marg.| SED  ET  CANI. Non parvo tempore in hac malitia fuit sed usque ad senectutem, et ultimam regni eversionem permansit in errore.
marg.| Cani . Heretici effunduntur quando stultitia cordis eius usque ad finem vite in eo perseverat. Sicut enim cani in iusto pro sapientia, sic in impio pro stultitia accipiuntur, et cum sic humilietur hereticus, ignorat vetustatem sue malitie de qua dicitur quod antiquatur et senescit prope interitum est et non revertetur ad Dominum per penitentiam.
marg.| Allegorice. Heretici qui ab Ecclesia recedunt, ex cordi columbe comparantur, quia terrena desiderantes Assyriis traduntur et cum profecti fuerint de Ecclesia, expandet super eos Deus rete et testimoniis Scripturarum et artifici sermone sapientie contextum ut elevantes se contra Domini sapientiam ad humilia detrahat comminando de pena ut sic correcti non pereant in eternum.
Numérotation du verset Os. 7,10 
Et humiliabitur superbia Israel a4 facie eius,
4 a] in Weber
interl.| qui se erexit non in Deo sed in multitudine exercitus confisus est ab eo qui «superbis resistit»j, interficientur ab Assyriis principes exercitus in quibus gloriabatur et hoc in facie , id est in presenti.
j Iac. 4, 6 ; 1Pt. 5, 5.
nec reversi sunt
interl.| exponit quod obscure dixerat: Factus est Ephraim , scilicet   subcinericius panis
ad Dominum Deum suum
interl.| qui cito reverteretur ad eos si fuissent reversi. Unde Ieremiask: «Revertimini ad me et ego revertar ad vos».
k Ier. 3, 12.
et non quesierunt eum
interl.| ut perfecte crederent vel bene operarentur
in omnibus his.
interl.| adversitatibus adversitatibus] corr., adncrsitatibus cacogr. Rusch
Numérotation du verset Os. 7,11 
Et factus est Ephraim quasi columba
interl.| Quasi in evangelio diciturl: «Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbe». Simplices ne aliis noceamus, prudentes ne aliorum insidiis capiamur. Prudentia sine simplicitate calliditas est, simplicitas sine prudentia stultitia est. Unde hic columba stultitiam populi designat qui non Deum sed Egyptum invocat.m
l Mt. 10, 16.
m Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 2 (Os. 7, 11-12), CCSL 76, p. 77, 265-271: « Praecipit dominus in euangelio ut simus simplices quasi columbae, et astuti quasi serpentes, ut imitantes simplicitatem columbarum, et serpentis astutiam, nec aliis nocere possimus, nec ab aliis patiamur insidias; sed simplicitate et prudentia exhibeamus hominem temperatum, quia prudentia absque bonitate, malitia est; et simplicitas absque ratione, stultitia nominatur ».
seducta
interl.| a diabolo
non habens cor.
interl.| intelligentiam que suos fetus non potest defendere
Egyptum invocabant, ad Assyrios abierunt.
interl.| in auxilium deos suos colendo
interl.| et ideo
interl.| non voluntarii, sed captivi
Numérotation du verset Os. 7,12 
Et cum profecti fuerint,
interl.| in captivitatem
expandam super eos
interl.| ibi non poterit latere meam potentiam sed ostendam super eos eam ne redire possit ad terram suam donec ego velim
rete meum
interl.| quo comprehendentur comprehendentur] corr., comprehendentnr cacogr. Rusch
quasi volucrem celi detraham eos
interl.| ab altitudine superbie sue deponam eos
cedam eos secundum auditionem cetus eorum.
Numérotation du verset Os. 7,13 
Ve eis,
interl.| id est damnatio eterna post presentem tribulationem
marg.| VE  EIS. Hereticis est ve eternum qui recedunt a creatore qui redemit eos sanguine, et loquuntur contra Deum mendacia dogmata, et ululant in conciliabulis suis, que cubilia appellantur quasi ferarum lustra, in quibus libidini et stupris vacant, et quicquid dicunt putant se in laudes Dei dicere: Ululatus est luporum et canum insanientium sonitus, raro hereticus diligit castitatem et qui se amare simulat, sicut Catafrige, ore venenato mel promittit sed turpe est dicere que in occulto facit.
quoniam recesserunt a me.
interl.| colendo idola
interl.| ideo
Vastabuntur,
interl.| ab hostibus et miseri erunt
marg.| VASTABUNTUR. Omnes simul a rege usque ad mendicum   vastabuntur, sicut communi consilio idola fabricata sunt. Possunt hec verba ad tempus passionis Christi referri, quia sicut communi consilio mortem eius tractaverunt, ita pariter in {t. 3: Erfurt, f. 254va ; facsim., p. 364a} festo paschali ab hostibus celi sunt.
quia prevaricati sunt in me,
interl.| adorando vitulosn et meum preceptum transgrediendo quo dixio:"Non facietis vobis alienos deos".
n Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 28.
o Cf. Ex. 20, 23.
et
interl.| tamen
ego redemi eos
interl.| de Egyptia servitute
et ipsi locuti sunt contra me mendacia.
interl.| «Isti sunt dii tui Israel»p.
p Ex. 32, 4.
Numérotation du verset Os. 7,14 
Et non clamaverunt ad me in corde suo,
interl.| etsi ore
sed ululabant
interl.| canticum idolatrie ululatum vocat quia, amisso rationali sensu, lupis vel canibus similes erant
in cubilibus
interl.| luxurie vacantes
{t. 3: Erfurt, f. 254va ; facsim., p. 364a} suis super triticum et vinum ruminabant
interl.| falsis mysteriis corporis et sanguinis Christi
marg.| SUPER, id est super corpus et sanguinem Christi, simulat se legem Dei ruminare et meditari, et recedit a Deo qui docuit eum in Ecclesia, et dedit fortinudinem qua adversariis resisteret et cogitat contra Deum malitiam instituendo heresim.
marg.| Non sicut homines comederunt sed quasi iumenta ruminaverunt, id est abundantiam rerum quam habebant sepius ad voluptatem quasi ad fauces revocabant, ut inde delectabilius pascerentur nihil nisi cibos et luxuriam querentes.
marg.| Heretici revertuntur in ritum gentium ut sint absque iugo Christi, et notitia Dei facti sunt ut arcus dolosus, arcus dolosus qui vulnerat dirigentem, sic heretici auctoritate Scripturarum auctorem Scripturarum impugnantes sibi mortem inferunt. Unde principes eorum, id est heresiarche propter insaniam lingue sue qua Deum blasphemant sententia Dei iudicis ferientur facientes hoc eadem in falsi nominis Ecclesia quod ante fecerunt in Egypto, id est dum morabantur in tenebris gentilitatis hereticorum enim et gentilium Ecclesie sunt questiones, quia non sequuntur auctoritatem Scripturarum sed humanam rationem.
et5 recesserunt a me.
5 et] om. Weber
interl.| dando se idolo
Numérotation du verset Os. 7,15 
Et ego erudivi
interl.| per Moysen et alios prophetas
et confortavi brachia eorum
interl.| dedi fortitudinem bellandi, sicut tempore Iosue vel Machabeorum
et
interl.| tamen
in me
interl.| qui tanta eis feci
cogitaverunt malitiam.
interl.| cum non possent nocere cogitatione sola, meam potentiam ad idola transtulerunt
Numérotation du verset Os. 7,16 
Reversi sunt ut essent absque iugo,
interl.| ad id quod fuerunt antequam eos vocarem per Abraham et Moysen, ut absque iugo legis et notitie deruerentur in precipitia
facti sunt ut6 arcus dolosus
6 ut] quasi Weber
interl.| Deus intendat eos contra adversarios, ipsi contra Deum vertuntur et sagittas blasphemie mittunt
interl.| ideo
cadent in gladio
interl.| materiali vel spirituali
principes eorum,
interl.| qui alios deceperunt ipsi primi ruunt
a furore lingue sue
interl.| qui vitulos ausi sunt vocare deos
ista subsannatio eorum in terra Egypti.
interl.| Derisionem contra Deum in terra promissionis faciunt quam in Egypto didicerunt colendo Apim et cetera portenta Egyptiorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Os. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=40&chapitre=40_7)

Notes :