Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset Os. 8,1 
interl.| ergo
In gutture tuo
interl.| mente non tantum in ore
marg.| IN  GUTTURE. Sic exalta vocem tuam, ut sit similis tube ut multi audient, quia multi peccaverunt hoc clama, ita veniet Nabuchodonosor adversus Hierusalem et templum Deia, cum tanta velocitate et rapacitate sicut aquila, festinat ad predam.
a Cf. 4Rg. (2Rg.) 25, 1-13 ; Esr. 5, 12.
si1
1 si] sit Weber
interl.| Osee
tuba
interl.| vox Dei ad prophetam
quasi aquila
interl.| aperta predicatio
marg.| Per aquilam diabolus qui cupit ponere nidum super astra celi. Undeb: «Si exaltuatus fueris ut aquila Iude detraham te dicit Dominus». Unde in legec precipitur ne comedamus aquilam. Hec aquila venit   super hereticorum conciliabula, qui quondam fuerant domus Dei et hoc ideo quia prevaricati sunt legem et sine causa dicunt: Tu es Deus meus. Et nos qui dicimur Israel et Christiano nomine censemur scimus te. Sed hoc frustra dicit Dominus, cum ipsi constituerunt sibi reges, et principes habeant adversarios meos quos non cognovi, quia mei notitiam non merentur et argentum suum et aurum suum. Quicquid sermonis vel spiritualis intelligentie habebant, naturaliter vertebant in idola que in corde suo finxerunt, ideo interierunt.
b Abd. 1, 4.
c Cf. Lv. 11, 13
super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt fedus meum
interl.| ut destruat Hierusalem non ad locum alium veniet, non ob aliam causam hoc iubebo nisi pro eo quod transgressi sunt fedus meum faciendo idola
et legem meam prevaricati sunt.
interl.| qua dixi: «Non facietis vobis deos aureos vel argenteos».d
d Ex. 20, 23.
Numérotation du verset Os. 8,2 
Me invocabunt:
interl.| imminente tribulatione
interl.| o
interl.| dicentes pressi angustia
Deus meus et2 cognovimus te Israel.
2 et] om. Weber
marg.| Cognovimus. Nos qui dicimur Israel nomen Iacob qui tibi placuit reservantes cum alie gentes te ignorarent.
Numérotation du verset Os. 8,3 
interl.| responsio Dei quomodo vocamini Israel qui proiecistis   bonum , id est Deum a quo dictus est Israel
interl.| ideo
inimicus
interl.| Assyrius vel diabolus
persequetur eum.
Numérotation du verset Os. 8,4 
Ipsi regnaverunt
interl.| me rege relicto petierunt sibi Saulem regeme vel Ieroboamf
e Cf. 1Rg. (1Sm.) 8, 5-10.
f Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 20.
marg.| IPSA  REGNAVERUNT. Contra meam voluntatem petierunt sibi regem, sicut cetere gentes habent. A qua stultitia ut revocaret eos Samuel exponebat eis legem regni, et filios et filias eorum regibus servituras predicebat, ut reverterentur ad Deum regem clementissimumg.
g Cf. 1Rg. (1Sm.) 8, 10-22.
marg.| Potest hoc intelligi de Ieroboam et regibus qui ei successerunt, quia etsi Deus iratus Salomoni regnum eius dividi voluit, non ideo cum Israel sibi regem constituere debuit sed secundum {t. 3: Erfurt, f. 254vb ; facsim., p. 364b} preceptum legis debuisset interrogare Deum, quem regem vellet institui. Quod enim Deus vult fieri ad utilitatem aliquando per ignaros et repugnantes impletur ad ipsorum damnationem. Undeh: «Oportet filium hominis tradi», sed"ve homini illi per quem tradentur"i.
h Lc. 24, 7.
i Cf. Mt. 26, 24 ; Mc. 14, 21 ; Lc. 22, 22.
et non ex me,
interl.| non mea sed populi voluntate
principes extiterunt et non cognovi,
interl.| quia non elegi ideo reprobavi
argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola ut interirent.
interl.| Propter abundantiam divitiarum quas dedi ad effluentiam et ornatum, me neglecto, fecerunt sibi idola que sunt causa interitus eorum.
Numérotation du verset Os. 8,5 
Proiectus est vitulus tuus
interl.| quasi de auro et de argento fecerunt vitulum unde iratus estj
j Cf. Ex. 32, 24.
marg.| PROIECTUS  VITULUS. HIERONYMUS. Non in urbe que dicitur Samaria positi sunt vituli sed in Dan et Bethelk. Per Samariam ergo omnes urbes decem tribuum designantur, et quod ponitur vitulus in singulari numero pro plurali numero, est intelligendum ut de duobus vitulis intelligatur exponit autem interitum   proiectus est , id est per Assyrios destructum est templum idolorum et ipsi conflati vituli et in captivitatem delati, quia   furor meus vindicavit in eis vitulis vel cultoribus eorum.
k Cf. Cf. 3Rg. (1Rg.) 12, 32.
marg.| Allegorice. Heretici vituli qui relicitis celestibus proni sunt in terram, et tamen dicunt se servare precepta legis hos vitulos proiecit Deum et irascitur eis et miratur que tanto sit perversitas ut colant idola que fecerunt. Hos vitulos non accipit Israel qui se videre Deum figit a ceteris gentibus, sed de sacris Scripturis conflavit pravum intellectum et est artifex Dei sui qui cito peribit sicut aranee aranee] scrips., areanee Rusch tela que levi flatu dirupitur.
marg.| Ista communiter possunt legi, tam de hereticis quam de his qui fecerunt vitulos in Samaria.
Samaria,
interl.| quia Samaria non audit vocem Domini convertitur ad alios quasi ad tertiam personam
iratus est furor meus in eis. Usquequo non poterunt emundari ?
interl.| Quasi: Que hec est amentia ? Dedi eis locum penitentie et ipsi noluerunt converti et exponit qui sit vitulus a cuius sordibus non possunt emundari non ab aliis acceperunt sicut Baal a Sidoniis, sed Israel et populus Ieroboam adinvenitl.m
l Cf. Cf. 3Rg. (1Rg.) 16, 31.
m Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
Numérotation du verset Os. 8,6 
Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum
interl.| factura est infirma
et non est Deus,
interl.| quem manus format artificis
quoniam in aranearum tela3 erit vitulus Samarie.
3 tela] telas Weber
interl.| Sicut tela aranearum vento dissolvitur, sic   vitulus ille in nihilum redigitur quamvis speciosus videatur, ex hoc quod est aureus.
Numérotation du verset Os. 8,7 
Quia ventum seminabunt
interl.| id est inania opera faciunt, quia"idolum nihil"n.
n Cf. 1Cor. 8, 4.
marg.| QUIA  VENTUM.   Ventum seminat qui semina corrupta vento nec habentia medullam spergit, unde nullus fructus surgit, sic in illis nulla spes boni operis.o
o Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
et
interl.| ideo
turbinem metent
interl.| tempestatem captivitatis
interl.| "Circumfertur omni vento doctrine"p et"de carne corruptionem metent"q.
p Cf. Eph. 4, 14.
q Cf. Gal. 6, 8.
culmus stans non est in eis,
interl.| nec stipulam nec spes fructus in illis
marg.| CULMUS  STANS. GREGORIUS. Culmus germen non habet cum vita meritis caret. F  arinam culmus non facit, cum is qui in presenti seculo proficit nihil subtilitatis intelligit, nullum boni operis fructum reddit sed si quando hypocrite bona opera ostendunt, de his malignorum spirituum vota satiantur.
germen non faciet farinam
interl.| in quam mulier evangelica mittit fermentumr
r Cf. Mt. 13, 33.
marg.| NON  FACIET. Hereticus non facit farinam, id est non pervenit ad fructum boni operis. Quod si aliquando bona opera agant, alieni comedunt ea quia favoribus hominum elati, remuneratione carebunt et ab hostibus, id est demonibus, devorantur. Sunt enim similes paganis ut nomen Christianitatis amittant. Sunt et vasa in contumeliam qui debuerant esse in honorem. Quid enim immundius hereticorum dogmatibus.
quod et si4 fecerit, alieni comedent eam.
4 et si] inv. Weber
marg.| QUOD  ET  SI. Si aliquando boni aliquid fecerint, Assyrii vel demones auferent, quia iacta semina volucres celi comedents.
s Cf. Mt. 13, 4 ; Mc. 4, 4 ; Lc. 8, 5.
Numérotation du verset Os. 8,8 
Devoratus est Israel,
interl.| interfectus ab hostibus vel a demonibus qui bona auferunt
nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
interl.| factus est similis gentibus idola colentibus Israel vel Christiano nomine amisso
marg.| QUASI  VAS. Vas immundum quo utimur ad proicienda stercora, cuius immunditie comparatur hereticus, vel quia sordibus illorum idolorum maculatur.
Numérotation du verset Os. 8,9 
Quia ipsi ascenderunt {t. 3: Erfurt, f. 255ra ; facsim., p. 365a} ad Assur,
interl.| non sponte sed invita captivitate
marg.| ASCENDERUNT.   Assur interpretatur magnus sensus, ad hunc ascendit hereticus, cum putat se aliquid magni pre ceteris intelligere, unde sibi videtur quasi solitarius esse, dat munera diabolo, et sicut gentes corporalia simulacra adorant, sic isti idola que in corde suo confixerunt.
onager solitarius
interl.| non oves pascue Dei
marg.| {t. 3: Erfurt, f. 255ra ; facsim., p. 365a} ONAGER. Silvestri asino qui domestica pascua non tenet sed sponte per diversa pascua vagatur, et solitariam diligit habitationem, comparat recedentes a Deo et diversa fabricantes idola, et ideo a Deo deserti sunt.t
t Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
sibi Ephraim munera
interl.| pro auxilio
dederunt amatoribus.
interl.| Assyriis quibus quondam in amicitia iuncti fuerunt temporibus Manaenu.
u Cf. 4rg. (2Rg.) 15, 19.
Numérotation du verset Os. 8,10 
Sed et cum mercede conduxerunt5 nationes,
5 conduxerunt] conduxerint Weber
interl.| in auxilium, unde supra: «Abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem»v.
v Os. 5, 13.
nunc congregabo eos
interl.| Pariter ad pugnam ut simul pugnetis et pariter victi captivemini.
marg.| NUNC  CONGREGABO. HIERONYMUS. Qui hactenus amabant dare munera adversariis quos diligebant, nunc cessare faciam ut suis principibus nulla tributa solvant donec captivitati non tributa, sed seipsos ad omnes contumelias tolerandas prebeant.
marg.| Nunc congregabo eos in Ecclesiam, scilicet qui fuerant ante dispersi et quiescent paulisper ab onere regis. Unde Apostolusw: «Si ne nobis regnatis atque utinam regnetis» et principum quos habent in synagogis diaboli constitutos.
w 1Cor. 4, 8.
et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
interl.| ne dent munera vel tributa, donec perveniant ad Assyrios, ubi non munera dabunt quasi liberi, sed gravi servitute prementur
Numérotation du verset Os. 8,11 
Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum,
interl.| non solum in Dan vel Bethel rex et populus sed in montibus et in diversis locis idola coluerunt peccatum peccato addentes
interl.| ideo ducentur in captivitatem ut desinant dare regibus munera
marg.| QUIA  MULTIPLICAVIT. Allegorice. Cum sit «unus Deus, una fides, unum baptisma»x, heretici multiplicant altaria, id est varia dogmata non ad placandum Deum, sed ad multiplicandum peccatum. Unde leges Dei non merentur accipere, qui acceptas contemnunt, etsi quid dixerint de Scripturis, non divinis verbis sed sensibus gentilium comparandum est. Hi relicta una hostia Christi, multas immolant et omnes comedunt, et ideo quicquid sacrficiorum vel virtutum vel eleemosynarum fecerint non suscipitur a Deo.
x Eph. 4, 5.
facte sunt are eius6 in delictum.
6 are eius] ei are Weber
interl.| pro modo ararum modus delicti
Numérotation du verset Os. 8,12 
Scribam ei multiplices leges meas
interl.| In his quas iam dedi, id est ex prius datis et neglectis apparet quod et has negligerent.
marg.| SCRIBAM. Dederam legem ut unum altare esse in Hierusalem, sed quia fecerunt multas aras et spreverunt legem datam per Moysen, quo medicamine potero eos corrigere. Posset videri ut si alias leges scriberem eis corrigerentur, sed has quoque ex nequitia sua negligerent, unde nec addende videntur.
que velut aliene computate sunt.
interl.| posset videri altaria multiplicata esse ad cultum Dei quod removet
Numérotation du verset Os. 8,13 
Hostias offerent7,
7 offerent] affer affer Weber
interl.| varia offerunt sacrificia, non ut Deo placeant sed ut ventrem impleant et ideo Deus non suscipit
immolabunt carnes et comedent et8 Dominus non suscipiet eas, nunc
8 et] om. Weber
interl.| in presenti
interl.| et quia permanent in delictis
recordabitur
interl.| ad vindictam
marg.| NUNC  RECORDABITUR. Allegorice. Iniquitas ante baptismum que in baptismo dimittitur, peccatum post baptismum. Unde dicitury: «Beati quorum remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata». Hec omnia imputabuntur hereticis ut et pro veteribus et novis puniantur, quia qui de Egypto per confessionem Christi exierunt, per infidelitatem in Egyptum redeunt, et obliviscentes Dei sui multa sibi delubra faciunt. Iudas vero, id est vir ecclesiasticus, in malis operibus vel perversa Scripturarum interpretatione edificavit sibi urbes munitas, non Dei auxilio sed artifici mendacio quos errores Deus succendet et destruet igne Spiritus sancti.
y Ps. 31, 1.
iniquitatis eorum
interl.| ante legem
et visitabit
interl.| per flagella captivitatis
peccata eorum,
interl.| post legem
ipsi in Egyptum convertentur.
interl.| colendo deos eorum vel petendo auxilium ab eis, diffidendo a protectione Dei vel etiam corporali contra Dei prohibitionem reversi abierunt in Egyptum.
interl.| et hoc ideo quia
Numérotation du verset Os. 8,14 
Et oblitus est Israel
interl.| decem tribus
factoris sui et edificavit delubra,
interl.| idolis in excelsis
et Iudas urbes munitas multiplicavit9, {t. 3: Erfurt, f. 255rb ; facsim., p. 365b} et mittam ignem in civitates eius et devorabit edes illius.
9 urbes munitas – multiplicavit] inv. Weber
interl.| Cum due tribus vidissent decem recedentes a Deo punitas non tamen conversi sunt ad Deum, sed edificaverunt urbes per quas protegerentur ab hostibus sed nihil profuit eis, quia quartodecimo anno Sedechie destruxit Sennacherib illas urbes munitasz qui sicut ignis tam publicas quam privatas domos combusunt.
z Cf. 4Rg. (2Rg.) 18, 13 ; 2Par. 32, 1.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Os. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=40&chapitre=40_8)

Notes :