Capitulum 9
Numérotation du verset
Os. 9,1
Noli letari, Israel,
interl.|
aliter punitur ignorans Deum, aliter recedens a Deo, servus enim Domini sui voluntatem sciens et non faciens «vapulabit multis»a.
a Cf. Lc. 12, 47.
marg.|
NOLI
LETARE. Gentiles non habentes Dei notitiam, in cultura deorum suorum letabantur. Sicut etiam Israel recedens a Deo gaudebant in cultu idolorum putantes se per hoc pacem habituros, ait ergo:
noli letare
, quia non habebis pacem quam estimas, sed in captivitate punieris, quia fecisti te similem ignorantibus {t. 3: Erfurt, f. 255rb ; facsim., p. 365b} Deum.
marg.|
Ne letentur heretici, nec putent se similes aliis nationibus. Illi enim numquam in Deum crediderunt. Isti quod gravius est a Deo apostataverunt, et areas et torcularia multiplicant et comedunt triticum de quo fit panis luctus et bibuntur vinum Sodomorum quod cum felle aspidum calcatur, et quia multas areas et torcularia sibi preparant, de area et torculari quod calcavit Christus non utuntur, sed quicquid se habere putant mendacio depravatur.
marg.|
Quasi: pro mercede fornicationis putasti tibi, reddi abundantiam rerum que significatur per areas et per vinum, sed quia data a me pro cultura idoli tibi reddi putasti, immittam tibi inopiam famis ut non sit triticum in area nec vinum in torculari et hoc factum est tempore Elie et Elisei, quando matres in Samaria cogente fame, cadaveribus filiorum utebanturb.c
b Cf. 4Rg. (2Rg.) 6, 25.
c Cf.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
noli exultare sicut populi,
interl.|
nationum Deum ignorantes
quia fornicatus es a Deo tuo,
interl.|
ideo iuste puniendus
dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
Numérotation du verset
Os. 9,2
Area et torcular non pascet eos et vinum
interl.|
quo potabant se inebriandos
mentietur eis:
interl.|
deficiet
interl.|
non solum fame atterentur in terra quam a Deo acceperunt, sed etiam ab ea captivabuntur quam suis sceleribus polluerunt
Numérotation du verset
Os. 9,3
interl.|
quia
Non habitabunt in terra Domini.
marg.|
NON
HABITABUNT. HIERONYMUS. Heretici qui ab Ecclesia recedunt et Assyriorum, id est demonum, sacrificia comedunt, non habitant in Ecclesia fidelium, nec libant Domino vinum, quia non spiritualiter in eo letantur, unde non placebunt ei vel ipsi vel ea que offerunt sed immunda reputabuntur et sacrificia eorum quasi panis luctus erunt, quia quicquid fecerunt ut placerent auditoribus accipientes ab illis temporalia vertetur illis in luctum et qui eorum doctrinam susceperunt contaminabuntur. Conciliabula etiam hereticorum non domus Dei sed spelunca latronum appellanturd.
d Cf. Ier. 7, 11 ; Mt. 21, 13 ; Mc. 11, 17 ; Lc. 19, 46
Reversus est
interl.|
corde vel colendo idola eorum
Ephraim Egyptum et in Assyriis pollutum comedit.
interl.|
Sicut enim in terra sua idolothita comedebant, sic captivati ab Assyriis utebantur sacrificiis eorum que polluuntur in hoc quod idolis offeruntur.
Numérotation du verset
Os. 9,4
Non libabunt Domino
interl.|
sed demonibus
marg.|
NON
LIBABUNT. In Chaldea positi carebunt templo et altari in quo solet Deo offerri et ei non placebunt qui libant diis alienis.
vinum et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium,
marg.|
SACRIFICIA. Cum apud Iudeos sacrificium pro mortuo offerebatur que oblatio
panis lugentium
dicitur quia a lugentibus offertur si quis de eo comederet ipse immundus et sacrificium immundum dicebatur. Aliter: corpora mortuorum septem diebus lamentabantur, et in hoc spatio si quis de domo mortui aliquid comederet immundus fiebat. Sic et qui offert et qui comedit et que offeruntur idolis immunda dicuntur.
omnes qui comedent1 eum contaminabuntur, quia panis
1
comedent] comedunt Weber
interl.|
quia panis
pro quolibet cibo oblato accipitur
eorum anime ipsorum,
interl.|
subaudis: Preparatur, quia ideo offerant ut Iude gule satisfaciant
non intrabunt2
2
intrabunt] intrabit Weber
interl.|
polluti Deo non placent
in domum Domini.
interl.|
que igne Babyloniorum succensa est
Numérotation du verset
Os. 9,5
Quid facietis in die sollemni, in die festivitatis Domini ?
marg.|
QUID
FACIETIS. Cum venerit dies captivitatis que dies erit mihi solemnis et quasi placens hostia, quia in ea vindicabor de hostibus et ponam finem iniurie eorum et flagellabo ingratos filios.
marg.|
O heretici quid facietis cum venerit dies iudicii, quando vitam suis mortem redditurus {t. 3: Erfurt, f. 255va ; facsim., p. 366a} est inimicis ?
Ecce enim
vastati estis a demonibus, qui vos spoliaverunt virtutibus et imitati estis opera infidelium, propter hoc
sepeliet
vos
Memphis
, quia iuxta sententias et blasphemias oris vestri damnabimini, et quod locuti estis in suppliciis sentietis et quicquid argenti in nitore eloquii et falsi dogmatis habuistis possidebit urturica, que vos eterno ardore consumet et
in tabernaculis
id est in conscientiis vestris,
lappa
id est memoria preterite male conversationis torquebit.
Numérotation du verset
Os. 9,6
{t. 3: Erfurt, f. 255va ; facsim., p. 366a} Ecce enim profecti sunt
interl.|
id est proficiscentur
marg.|
PROFECTI
SUNT. Proficiscentur, quia prementibus Chaldeis fugient ad Egyptum, ut sic evadant.
a vastitate,
interl.|
illis non respondentibus ipse respondet, immo que factura sunt divinis oculis intuetur, et predicit, ecce enim prementibus Chaldeis fugient in Egyptum ut sic evadant
Egyptus congregabit3 eos, Memphis sepeliet eos,
3
congregabit] congregavit Weber
marg.|
MEMPHIS.
Memphis
erat civitas metropolis Egyptiorum, antequam Alexandria exaltaretur. Interfecto autem Godolia ab Ismaelee quem Nabuchodonosor terre prefecerat reliquie duarum tribuum fugiendo Chaldeos, cum Ieremia propheta contra preceptum Domini ingresse sunt Egyptumf, et ibi postea persequentibus Chaldeis vel capti sunt, vel sepulti in predicta civitate.
e Cf. 4Rg. (2Rg.) 25, 25.
f Cf. Ier. 41, 17-18.
desiderabile argentum4 eorum
4
argentum] argenti Weber
interl.|
Per
argentum
signantur omnia que argento emuntur ut ville, signat autem longam vastitatem, quia ut prius erant delectabiles habitationes nascentur lappe et urtice.
urtica hereditabit, lappa
marg.|
+
Lappa
: dicta eo quod habeat caulem ingentem per terram dispositam. Hec herba a grecis philotropole dicitur quod vestibus hominum inhereat ob asperitatem sui.
¶Codd. : Lux94 ; om. Rusch
g
g
Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A
in tabernaculis eorum.
interl.|
de quibus supra:
quid facietis
Numérotation du verset
Os. 9,7
Venerunt dies visitationis,
interl.|
afflictionis
venerunt dies retributionis.
interl.|
ut qualia fecerunt talia recipiant
marg.|
VENERUNT. HIERONYMUS. Dies iudicii veniet in probis, in quo affligetur Israel, id est qui iactat se nosse Deum et non sancto Spiritu regitur, sed a demonio in varias partes circumfertur nesciens quid loquitur, dicens Dei filium creaturam, Spiritum sanctum negans esse Deum, et alium Deum bonum, alium mundi creatorem dicens, quorum insania multiplex est, quia multe iniquitates. Semel autem sciendum quicquid in hoc propheta de Israel et Ephraim dicitur, ad hereticos referri qui vere insanientes contra Deum loquuntur mendacium.h
h Cf.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
Scito
interl.|
Nunc recognosce verba tua que solebas dicere de meis prophetis
te5
5
Scito te Ω] Scitote Weber
interl.|
esse
interl.|
o
Israel
marg.|
SCITO
TE. Vel o
Israel
qui promittebas tibi pacem,
scito te
in hoc
stultum
fuisse et insanum prophetam qui putabas te esse spiritualem sed non venit pax secundum estimationem tuam.
stultum
interl.|
sine intellectu
interl.|
in me
prophetam,
marg.|
Etiam
scito prophetam
quem ego misi tibi ad annuntiandam veritatem, quem tu dicebas insanum fuisse virum sancto Spiritu plenum et vera prophetantem.
insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tue et
interl.|
est
multitudo amentie.
interl.|
Propter ergo innumera peccata, multam incurristi amentiam ut nec per te scires quid ageres, et eos qui per Spiritum sanctum vera tibi prophetabant, non audires sed amentes vocasti.
Numérotation du verset
Os. 9,8
Speculator
interl.|
est
marg.|
SPECULATOR. Deus constituit reges, et sacerdotes, et prophetas ut providerent populo. Unde dicitur ad Ezechieli: «Speculatorem dedi domui Israel». Dicit ergo propheta:
Ephraim
id est Ieroboam
cum Deo meo
id est secundum voluntatem Dei mei, constitutus est speculator ad hoc, ut et ipse et sequaces reges populo Dei utilia providerent, et sicut prophete ad bona erigerent, sed in omnibus viis, id est actionibus suis factus est laqueus, quia suadendo et per potentiam cogendo ad idolatriam inducebat. Unde dicitur:
Insania in domo Deus eius
.
i Ez. 5, 17.
Ephraim cum Deo meo,
interl.|
et est
propheta laqueus ruine
interl.|
sed ipse est laqueus in quo populus capitur
factus est6 super omnes vias eius insania
6
factus est] om. Weber
interl.|
vitulus aureus
marg.|
INSANIA. Prelati Ecclesiarum aliquando in Ecclesia Dei confingunt insaniam, vel in Scripturis prave interpretando vel in unoquoque credentium qui domus Dei recte dicitur errorem generando, ut quicumque sequitur eos illaqueetur ad casum.
in domo Dei eius.
interl.|
in Bethel ubi prius domus Dei
Numérotation du verset
Os. 9,9
Profunde peccaverunt,
interl.|
usque in baratrum impietatis
sicut in diebus Gabaa.
interl.|
ideo
marg.|
{t. 3: Erfurt, f. 255vb ; facsim., p. 366b}
IN
DIEBUS
GABAA. Reducit ad memoriam scelus filiorum Israel quando uxor levite redeuntis de Bethleem, nefando concubitu necata est, vel quando relicto Deo fecerunt sibi regem de urbe Gabaa id est Saulj, et multo peius peccaverunt nunc eligendo Ieroboam et adorando idola, tunc enim remansit populus in cultu Dei, nunc post scisma secuta est idolatria. Possunt hec et ad prelatos Ecclesie referri qui prava doctrina ledunt eos quibus prodesse debent.k
j 1Rg. (1Sm.) 11, 4.
k Cf.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
Recordabitur
interl.|
Deus qui quia patitur oblitus putatur
interl.|
in primo separando ab Ecclesia
iniquitates7 eorum
7
iniquitates] iniquitatis Weber
interl.|
in captivitate occidet
et visitabit
interl.|
tandem damnando
peccata eorum.
interl.|
que in se
Numérotation du verset
Os. 9,10
Quasi uvas in deserto {t. 3: Erfurt, f. 255vb ; facsim., p. 366b} inveni Israel,
interl.|
in Abraham
quasi prima poma ficulnee
interl.|
que delectabilia sunt et cum amore colliguntur ob celeritatem maturitatis
in cacumine
interl.|
in initio ipsius populi per gratiam elegi Abraham, Isaac et Iacob qui mihi adheserunt.
eius
interl.|
ficus
vidi partes8 eorum,
8
partes] patres Weber
interl.|
licet autem a bonis geniti et educti de Egypto servierunt libidini
ipsi autem intraverunt ad Beelphegor
interl.|
idolum Moabitarum et Deus tentiginis
tentiginis] corr., tintiginis Rusch
et abalienati sunt
interl.|
a Deo
in confusione,
interl.|
in confusionem sui recesserunt, digni obiectione omnium
et facti sunt abominabiles sicut ea que dilexerunt.
interl.|
undel: «Similes illis fiant qui faciunt ea», ut non idolatrie sed ipsa idola vocentur
l Ps. 113, 16 ; Ps. 134, 18.
interl.|
et ideo
Numérotation du verset
Os. 9,11
Ephraim
interl.|
decem tribus
marg.|
EPHRAIM. Gloriabantur decem tribus et preferebant se fratri suo Iude, quod multos haberent filios et exercitus sed hi omnes vel captivati vel interfecti sunt. Cito ergo recessit ab eis gloriatio eorum. Vel
gloria eorum
, id est auxilium Dei, cito recessit ab eis et avolavit etiam
a partu et ab utero et ab conceptu
, quia etiam filios et posteros eorum deseruit Dei auxilium. Unde subditur:
Quod si et
.
marg.|
HIERONYMUS. Heretici instabiles et lascivi ab Ecclesia recedunt et gloriantur, si multos pravo dogmate generent quos, etsi enutriti fuerint, in fornicatione Dominus minatur puniendos cum magistris eorum, et erit eis eternum ve. Replicat etiam qualis fuerit Ephraim. Quando inquit erat in Ecclesia inter fluctus huius seculi, firma permanebat in Christo fundata, sed nunc filios suos ab Ecclesia ad diabolum ducit ad mortem. Moraliter per filios male cogitationes vel prava dogmata intelliguntur. Que omnia"interficiet Dominus spiritu oris sui"m et"in illa die peribunt omnes cogitationes et dogmata eorum"n.o
m Cf. 2Th. 2, 8.
n Cf. Ps. 145, 4.
o Cf.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
quasi avis avolavit,
interl.|
velociter de loco suo in captivitatem abiit
gloria eorum
interl.|
quia facile pariebant
interl.|
que erat
a partu et ab utero
interl.|
quia facile in utero gerebant
et a conceptu.
interl.|
quia facile concipiebant
interl.|
subaudis: avolavit
Numérotation du verset
Os. 9,12
Quod si et enutrierint filios suos,
interl.|
Si habuerint licentiam nutriendi multos filios, non proderit eis quia debent tradi neci vel captivitati
absque liberis eos faciam in hominibus, sed et ve eis cum recessero ab eis.
interl.|
nec solum temporalis hec pena sed eternum
ve
erit
eis
, destitutus a meo auxilio
Numérotation du verset
Os. 9,13
Ephraim, ut vidi,
interl.|
exponit qualis prius fuerit Ephraim ut magis appareat deiectio
interl.|
qui nunc desertus erat olim
Tyrus erat fundata in pulchritudine,
marg.|
Tyrus
in medio maris abundans omnibus divitiis. Huic Tyro se similes putaverunt decem tribus in multitudine divitiarum, et sicut
Tyrus
non timet circumverberantes undas, sic ille populus Dei circumcinctus auxilio pro nihilo habebat iras adversantium populorum.
marg.|
Sic pulcher et validus Dei auxilio vallatus sicut Tyrus mari, vel secundum Septuaginta:
quasi scopulus durissimus qui contemnit omnes circumverberantes procellas
.p
p Cf.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
Ephraim9 educet10 ad interfectorem filios suos.
9
Ephraim] et praem. Weber
10
educet] educit Weber
marg.|
EPHRAIM
EDUCET. Iste interfector intelligitur Azael rex Syrie qui Samariam {t. 3: Erfurt, f. 256ra ; facsim., p. 367a} longa obsidione ita fame afflixit, ut illius habitatores intelligerent utilius esse ad eum exire et gladio cito perire, quam longa inediaq. Quia vero videt propheta quia in abundantia donorum Dei superbierant, precatur auferri causam superbie, provocans Deum ad auferendum.
Da eis Domine
et statim ipse sibi resondet
da eis vulvam sine liberis
, ne glorientur de multitudine filiorum.
q Cf. 4Rg. (2Rg.) 6, 24-8, 29.
marg.|
Si his que Deus dat pro benedictione in contrarium utamur, aliquando iuste subtrahuntur, iuxta illudr: «Muta fiunt labia dolosa». Et alibis: «Disperdat Dominus universa labia dolosa».t
r Ps. 30, 19.
s Ps. 11, 4.
t Cf.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
Numérotation du verset
Os. 9,14
Da eis, Domine. Quid dabis eis ? Da eis vulvam
interl.|
vox prophete
sine liberis et ubera arentia.
interl.|
ut etsi genuerint non habeant unde lactare possint
Numérotation du verset
Os. 9,15
Omnes nequitie eorum in {t. 3: Erfurt, f. 256ra ; facsim., p. 367a} Galgal,
interl.|
ubi Saul unctus in regemu, ibi Samuel iram Dei populo nuntiavit
u Cf. 1Rg. (1Sm.) 10, 1-9.
marg.|
IN
GALGAL. Galgal revelatio vel volutabrum. Dicit ergo omnes malitias hereticorum revelandas esse quando vulva eorum sterilis efficietur, quia videbunt ignominiam suam et qui iactabant se ad alta conscendere, detrudentur in infernum, quos ideo Deus
habet exosos
, quia loquuntur contra eum mendacium. Unde sequitur:
Propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiciam eos
, ideo heretici de domo Dei sunt eiecti.
marg.|
Habet Deus
ibi eos exosos
quia hominem regem eligentes a Dei recesserunt imperio, vel in
Galgal
ubi populus fuerat circumcisus secundo, postea causa religionis coluerunt idola in quorum cultura omnia secula commiserunt.v
v Cf.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Os.), loc. cit., CCSL 76 sententialiter.
quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum,
interl.|
idolorum culturam quam adinuenerunt
de domo mea eiciam eos
interl.|
Cum decem tribus recessissent a domo Dei quomodo eiciende dicuntur, sed domus Dei potest dici, vel terra promissionis, vel Bethel, vel Hierusalem de qua captivi ducti sunt, vel certe domus Dei celum a quo corpore deficientes repellendi sunt.
non addam ut diligam eos
interl.|
in errore manenetes
marg.|
NON
ADDAM. Quod
non
diligat
eos
clarum est, et quod omnes reges Israel a Deo fuerant recedentes, usque hodie enim permanent in captivitate.
omnes principes eorum
interl.|
heresiarche vel demones
marg.|
OMNES
PRINCIPES. Reges decem tribuum omnes per idolatriam a Deo recesserunt. Potest dici de adventu Christi, in quo tam Iudas quam Israel de domo Dei eiectus est, ne salvetur cum credentibus.w
w Cf.
Hieronymus
, Commentarii in prophetas minores (Os.), lib. 2 (Os. 9, 15), CCSL 76, p. 103.428-430: « Sed quomodo eis poterit coaptari non addam ut diligam eos, cum postea hierosolymam sint reducti; et omnes
principes eorum recedentes, cum legerimus dauid, asa, iosaphat, ezechiam et iosiam reges fuisse iustos? unde ad christi tempora transeundum est quod in
aduentu eius eiecti sint
de domo dei, et nequaquam saluentur ut israel, sed ut populus christianus. unde et dominus fecit sibi flagellum de funiculis, et eiecit eos de templo, quia domum patris eius fecerant domum negotiationis ».
recedentes.
interl.|
ut Arius et alii
Numérotation du verset
Os. 9,16
Percussus est Ephraim,
interl.|
a Deo qui eos tradidit hostibus
radix eorum exsiccata est,
interl.|
Deus in quo fundatus vel boni patres qui errantibus subvenire non poterunt, nec Deus eos proteget ideo nec fructum facient, quia nec filios generabunt nec bona opera habebunt
fructum nequaquam facient,
marg.|
Metaphora ab arbore cuius si radix siccatur non fert fructum et si etiam paulum fecerit statum in ipso flore siccatur.
marg.|
Potest hoc dici de omnibus Iudeis qui mortem eius inclamaverunt, ideo Deus repulit eos et exsiccavit ne
fructum
non possint ferre. Qui etsi fecerunt et nisi fuerint legem Dei meditari, et quasi amantissimos filios aliquid scientie et doctrine de corde suo protulerint, a Deo succidentur
succidentur] corr. succidentar cacogr. Rusch
et erunt vagi in nationibus non habentes templum vel altare vel civitatem.
marg.|
Heretici non possunt facere fructum virtutum, quia Deum in quo radicari deberent perdiderunt, et si aliquos genuerint Deo adversante morientur, vel fructus eorum omnia quie fingunt et de corde suo generant que arefient et peribunt, hi abiecti a Deo et ideo
vagi in nationibus
, nunc ad has nunc ad illas sententias transeundo, et gentilium imitantur errores.
quod et si11 genuerint,
11
et si] inv. Weber
interl.|
ut supra quasi enutrierint filios, absque liberis eos faciam
interficiam amantissima uteri eorum.
Numérotation du verset
Os. 9,17
interl.|
vox prophete:
Et12 abiciet13 eos
12
Et] om. Weber
13
abiciet] corr., aiibciet cacogr. Rusch
interl.|
faciet ire captivos
Deus meus, quia non audierunt eum
interl.|
Dominum prophetarum
interl.|
ut ipsum solum colerent
et erunt vagi in nationibus.
interl.|
Per diversa loca diversas culturas sequendo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Os. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=40&chapitre=40_9)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Os. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=40&chapitre=40_9)
Notes :