Capitulum 4
Numérotation du verset
Ion. 4,1
Et afflictus est Ionas afflictione magna et iratus est
Numérotation du verset
Ion. 4,2
et oravit ad Dominum et dixit :
Obsecro Domine numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea ? Propter hoc preoccupavi ut fugerem in Tharsis ? Scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multe miserationis et ignoscens super malitia.
Numérotation du verset
Ion. 4,3
Et nunc Domine
tolle queso animam meam a me quia
melior est mihi mors quam vita.
Numérotation du verset
Ion. 4,4
Et dixit Dominus : putasne bene irasceris tu ?
Numérotation du verset
Ion. 4,5
Et egressus est Ionas
de civitate
et sedit contra orientem civitatis.
Et fecit sibimet umbraculum ibi et sedebat
subter illud in umbra donec
videret quid accideret
{t. 3 : Erfurt, f. 274ra ; facsim., p. 403a}
civitati.
Numérotation du verset
Ion. 4,6
Et preparavit Dominus Deus hederam
et ascendit
super caput Ione ut esset umbra super caput eius et protegeret eum. Laboraverat enim. Et letatus est Ionas super hedera letitia magna.
Numérotation du verset
Ion. 4,7
Et paravit Deus
vermem1
ascensu diluculi in crastinum et percussit hederam
et exaruit.
1 vermem] vermen
Weber
Numérotation du verset
Ion. 4,8
Et cum ortus fuisset sol
precepit Dominus vento callido
et urenti et percussit sol super caput Ione et estuabat
Et petiit2 anime sue ut moreretur.
Et dixit : Melius est mihi mori quam vivere.
2 petiit] petivit
Weber
Numérotation du verset
Ion. 4,9
Et dixit Dominus
ad Ionam :
Putasne bene irasceris3 super hederam ? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem.
3 irasceris] + tu
Weber
Numérotation du verset
Ion. 4,10
Et dixit Dominus : tu
doles super hedera4
in qua non laborasti neque fecisti ut cresceret que
sub una nocte
nata est et sub una nocte periit
4 hedera] scrips. hic et ubique, edera
Rusch
, hederam
Weber
Numérotation du verset
Ion. 4,11
Et ego non parcam Ninive civitati magne
in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam et iumenta multa ?
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ion. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 04/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=44&chapitre=44_4)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ion. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 04/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=44&chapitre=44_4)
Notes :