Biblia communis

Capitulum 1

Numérotation du verset Ion. 1,1 
Et factum est
verbum Domini
ad Ionam filium Amathi
dicens
Numérotation du verset Ion. 1,2 
Surge et Niniven grandem
et predica in ea quia ascendit malitia eorum1 coram me.
1 eorum] eius Weber
Numérotation du verset Ion. 1,3 
Et surrexit Ionas
ut fugeret in Tharsis a facie Domini.
Et descendit
in Ioppen
et invenit navem euntem in Tharsis. Et dedit
naulum eius et descendit in eam
ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
Numérotation du verset Ion. 1,4 
Dominus autem misit magnum ventum in mare
et facta est tempestas magna in mari
et navis periclitabatur conteri
Numérotation du verset Ion. 1,5 
Et timuerunt naute et clamaverunt viri ad Deum suum
et miserunt vasa que erant in navi in mare
ut alleviaretur ab eis
Et Ionas descendit ad interiora navis et dormiebat {t. 3 : Erfurt, f. 272va ; facsim., p. 399a} sopore gravi.
Numérotation du verset Ion. 1,6 
Et accessit ad eum
gubernator
et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ?
Surge invoca Deum tuum
si forte cogitet2 Deus de nobis ut3 non pereamus.
2 cogitet] recogitet Weber
3 ut] et Weber
Numérotation du verset Ion. 1,7 
et dixit vir ad collegam suum
Venite et mittamus sortes et sciamus quare hoc4 sit nobis.
Et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam.
4 hoc] + malum Weber
Numérotation du verset Ion. 1,8 
Et dixerunt ad eum :
indica nobis causa cuius istud malum sit5
quod est opus tuum
que terra tua6 vel ex quo populo es tu ?
5 sit] + nobis Weber
6 tua] + et quo vadis ? Weber
Numérotation du verset Ion. 1,9 
Et dixit ad eos : Hebreus ego sum
et Dominum Deum celi
ego timeo
qui fecit mare
et aridam.
Numérotation du verset Ion. 1,10 
Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret quia indicaverat eis.
Numérotation du verset Ion. 1,11 
et dixerunt7 :
quid faciemus tibi
et
cessabit mare a nobis ?
et intumescebat super eos8
7 dixerunt] + ad eum Weber
8 super eos] om. Weber
Numérotation du verset Ion. 1,12 
et dixit ad eos
Tollite me et mittite me9 in mare et cessabit mare a vobis.
Scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis est hec10
super vos.
9 me] om. Weber
10 grandis est hec] hæc grandis venit Weber
Numérotation du verset Ion. 1,13 
Et remigaverunt11 viri ut reverterentur ad aridam et non valebant quia mare ibat et intumescebat super eos.
11 remigaverunt] remigabant Weber
Numérotation du verset Ion. 1,14 
Et clamaverunt ad Dominum
et dixerunt
Quesumus Domine ne pereamus in anima iusti12 viri istius et ne des super nos sanguinem innocentem quia tu Domine sicut voluisti fecisti.
12 iusti] om. Weber
Numérotation du verset Ion. 1,15 
et tulerunt
Ionam
et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo.
Numérotation du verset Ion. 1,16 
Et timuerunt viri timore magno Dominum
et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ion. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=44&chapitre=44_1)

Notes :