Hugo de Sancto Caro

<54.595b> Epistola Hieronymi ad Damasum Papam

Numérotation du verset ProlEv. Prol.595b,1 

Incipit epistola Hieronymi ad Damasum papam in quatuor evangelistas. - Hieronymus, beatissimo pape Damaso. Novum opus me facere cogis ex veteri, ut post exemplaria Scripturarum toto orbe dispersa quasi quidam arbiter sedeam et quia inter se variant que sint illa que cum greca consentiant veritate, decernam. Pius labor sed periculosa presumptio iudicare de ceteris, ipsum ab omnibus iudicandum, senis mutare linguam et canescentem mundum ad initia retrahere parvulorum. Quis enim doctus pariter vel indoctus, cum in manus volumen assumpserit et a saliva quam semel imbibit viderit discrepare quod lectitat, non statim erumpat in vocem me falsarium, me clamans esse sacrilegum, qui audeam aliquid in veteribus libris addere, mutare, corrigere? Adversus quam invidiam duplex causa me consolatur, quod et tu qui summus sacerdos es, fieri iubes, et verum non esse quod variat, etiam maledicorum testimonio comprobatur. Si enim latinis exemplaribus fides est adhibenda, respondeant quibus tot sunt exemplaria pene quot codices. Sin autem veritas est querenda de pluribus, cur non ad grecam originem revertentes, ea que vel a vitiosis interpretibus male edita, vel a presumptoribus imperitis emendata perversius, vel a librariis dormitantibus aut addita sunt aut mutata corrigimus? Neque vero ego de Veteri disputo Testamento, quod a septuaginta senioribus in grecam linguam versum, tertio gradu ad nos usque pervenit. Non quero quid Aquila, quid Symmachus sapiant, quare Theodotion inter novos et veteres medius incedat. Sit illa vera interpretatio, quam apostoli probaverunt. De Novo nunc loquor Testamento quod grecum esse non dubium est, excepto apostolo Mattheo, qui primus in Iudea evangelium Christi hebraicis litteris edidit. Hoc certe cum in nostro sermone discordat, et diversos rivulorum tramites ducit, uno de fonte querendum est. Pretermitto eos codices quos a Luciano et Hesychio nuncupatos paucorum hominum asserit perversa contentio, quibus utique nec in Veteri Instrumento post Septuaginta interpretes emendare quid licuit, nec in novo profuit emendasse, cum multarum gentium linguis Scriptura ante translata doceat falsa esse que addita sunt. Igitur hec presens prefatiuncula pollicetur quatuor tantum evangelia, quorum ordo est iste: Mattheus, Marcus, Lucas, Ioannes, codicum grecorum emendata collatione sed veterum, que nec multum a lectionis latine consuetudine discreparent ita calamo imperavimus, ut his tantum que sensum videbantur mutare, correctis, reliqua manere pateremur ut fuerant. Canones quoque quos Eusebius Cesariensis episcopus Alexandrinum secutus Ammonium in decem numeros ordinavit, sicut in greco habentur expressimus. Quod si quis de curiosis voluerit nosse que in evangeliis vel eadem vel vicina vel sola sint, eorum distinctione cognoscet. Magnus siquidem hic in nostris codicibus error inolevit, dum quod in eadem re alius evangelista plus dixit, in alio quia minus putaverint, addiderunt, vel dum eundem sensum alius aliter expressit, ille qui unum e quatuor primum legerat, ad eius exemplum ceteros quoque estimaverit emendandos. Unde accidit, ut, apud nos, mixta sint omnia, et in Marco plura Luce atque Matthei. Rursum in Mattheo plura Ioannis et Marci, et in ceteris reliquorum que in aliis propria sunt inveniantur.
Numérotation du verset ProlEv. Prol.595b,2 

Cum itaque canones legeris qui subiecti sunt confusionis, errore sublato, et similia omnium scies, et singulis sua queque restitues: In canone primo concordant quatuor: Mattheus, Marcus, Lucas, Ioannes ; in secundo tres: Mattheus, Marcus Lucas ; in tertio tres: Mattheus, Lucas, Ioannes ; in quarto tres: Mattheus, Marcus, Ioannes ; in quinto duo: Mattheus, Lucas ; in sexto duo: Mattheus, Marcus ; in septimo duo: Mattheus, Ioannes ; in octavo duo: Lucas, Marcus ; in nono duo: Lucas, Ioannes ; in decimo propria unusquisque que non habentur in aliis ediderunt.
Numérotation du verset ProlEv. Prol.595b,3 

Singulis vero evangeliis ab uno incipiens usque ad finem librorum dispar numerus accrescit. Hic nigro colore prescriptus sub se habet alium ex minio discolorem numerum, qui ad decem usque procedens indicat prior numerus in quo sit canone requirendus. Cum ergo aperto codice, verbi gratia, illud sive illud capitulum scire volueris cuius canonis sit, statim ex subiecto numero doceberis, et recurrens ad principia in quibus canonum est distincta congeries, eodemque statim canone ex titulo frontis invento, illum quem querebas numerum eiusdem evangelii qui et ipse ex inscriptione signatur invenies, atque e vicino ceterorum tramitibus inspectis, quos numeros e regione habeant adnotabis, et cum scieris, recurres ad volumina singulorum et sine mora repertis numeris quos ante signaveras, reperies et loca in quibus vel eadem vel vicina dixerunt. Opto ut in Christo valeas, et memineris mei papa beatissime. a
a ¶Fons : Hieronymus, Praefatio in Mt., DE BRUYNE, Préfaces de la Bible latine, XIII.1 (Hi 1), p. 153 [CPL 591 E (A); CPL 591 a] ; Edminor., p. 1515-1516. - Repertorium biblicum, n° 595. [MM2022]

<54.595b> Epistola beati Hieronymi ad Damasum papam in quatuor evangelistas incipit

prol.| {6.2ra} {ut in Biblia communi } a
a ¶Codd. : Editiones = Glossa ordinaria <54.1>, ed. Sacra-Pagina  ; om. codd.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (ProlEv. Epistola beati Hieronymi ad Damasum papam in quatuor evangelistas incipit), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=54&chapitre=54_Prol.595b)

Notes :