Hugo de Sancto Caro

<54.3717> Hugonis de Sancto Caro in postillam super quatuor Evangelistas prologus

Numérotation du verset PrEv. Prol.3717,1 
prol.| HSC1. {6.3a} Quatuor sunt minima terre et ipsa sunt sapientiora sapientibus : Formice populus infirmus, qui preparat in messe cibum sibi. Lepusculus plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum. Regem locusta non habet et egreditur universa per turmas. Stellio manibus nititur et moratur in domibus Regum etc. Prv. 30.d.a Hec sunt quatuor Evangelia, sive eorum eloquia, que modica vel nulla reputantur a terrenis quia et ea audiunt, non tamen faciunt, qui sunt auditores tantum. Contra quos Iac. 1.d. Estote ergo factores verbi et non auditores tantum. Et evangeliste dicuntur sapientiores a sapore et hoc respectu sapientum, de quibus Is. 29.e. et in Abdia 1.e. Perdam sapientiam sapientum. Ier. 4.f. Sapientes sunt, ut faciant malum.
a Prv. 30, 24-27.
Numérotation du verset PrEv. Prol.3717,2 
prol.| HSC1. Item per sapientiora intellige contemplativos, per sapientes activos. Hi quatuor sunt, Mattheus. Marcus, Lucas, Ioannes. Per hominem, Mattheus, et sic de ceteris. Mattheus scripsit hebraice in Iudea. Marcus grece in Italia, Lc. grece in Achaia. Ioannes grece in Asia. Ideo Evangelia numero quaternario recepta sunt, quia per doctrinam quatuor Evangelistarum a morte quadruplici liberamur, scilicet transgressionis, legis naturalis, legis scripte, legis Evangelice. Evangelia sunt quatuor divisim, et altero ordine scripta, tamen unum sunt in una fidei summa, sicut plures sunt Ecclesie varietate nationum et linguarum, et tamen una participatione fidei, et sacramentorum.
Numérotation du verset PrEv. Prol.3717,3 
prol.| HSC1. Solet tamen queri quare istorum Evangelia recepta sunt et non aliorum, ut Bartholomei, Thome et Pauli et Nazareorum. Solutio : quia isti Evangelicam historiam diligentius sunt prosecuti et, licet diversa dixerint, non tamen adversa.
Numérotation du verset PrEv. Prol.3717,4 
prol.| HSC1. Dicitur autem evangelium ab eu, quod est bonum, et angelus, quod est nuncians. Et licet tota Sacra Scriptura possit dici bona nuncians, sola tamen evangelica historia, que de gestis Christi, et doctrina antonomastice dicitur Evangelium. Et sic potest competenter definiri : Evangelium est annunciatio humane salutis, facta proprio ore Salvatoris. Hec enim super omnem aliam pollet prerogativa dignitatis.
Numérotation du verset PrEv. Prol.3717,5 
prol.| HSC1. Materia quatuor Evangelistarum sunt septem signacula, quibus signatus erat liber: Apc. 5.a. Incarnatio videlicet, baptismus, passio, descensus ad inferos, resurrectio, ascensio, adventus ad iudicium.
Numérotation du verset PrEv. Prol.3717,6 
prol.| HSC1. Intentio eorum est per gesta Christi, et doctrinam fidelium vitam instruere. Item omnium intentionem ostendit Ioannes dicens : Hec autem omnia scripta sunt, ut credentes vitam habeatis. Modus, sive ordo agendi eorum talis est. Primo enim Mattheus texit genealogiam, agens de Christi nativitate, et de nutritura eius, de adventu magorum, de fuga in Egyptum et de morte puerorum. Deinde de baptismate et ieiunio et de tentationibus in deserto. Postea de sermone Domini in monte. Deinde gesta et miracula Christi exponit. Tandem de passione, resurrectione et ascensione agit. Et sic terminatur liber Matthei.
Numérotation du verset PrEv. Prol.3717,7 
moraliter
prol.| HSC1. Moraliter. Potest elici ex ordine ipsorum Evangelistarum et nominum interpretatione. Mattheus primus de humanitate agit, quia primo debet quisque se esse hominem advertere, et dignitatem suam attendere. Unde dicit Augustinus : Utinam homo esses ut Mattheus, Mi. 6.c. Indicabo tibi homo etc. Secundo Marcus de resurrectione, quia cum considerat homo, quis sit, et qualis, et a quo, et propter quid resurgit. Eph. 5.d. Surge, qui dormis etc. Tertio Lc. de sacrificio, sive de immolatione, quia cum primo sese cognoscit quis per solicitam sui circumspectionem, et surgit a vitiis per mentis contritionem, et vitiorum detestationem, statim immolat semetipsum per bonorum operum continuationem. Ps. 53. Voluntarie sacrificabo tibi etc. Lc. 2.b. Cum autem obtuleris Domino holocaustum coctum in clibano etc. Quarto, Ioannes de ascensione, quia post tria predicta incipit homo elevari per contemplationem. Explicit Prologus Auctoris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (PrEv. Hugonis de Sancto Caro in postillam super quatuor Evangelistas prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=54&chapitre=54_Prol.3717)

Notes :