Capitulum 1
Numérotation du verset
Mc. 1,1
Initium1 evangelii
1 Initium
Cor2 Cor2 CorS2 (
sic utraque correctio) ΩF ΩP
] principium
CorS2 (
sed in aliquibus
PRINCIPIUM. IERONYMUS ,
epistola 36 [!
De optimo genere interpretandi
] habet
PRINCIPIUM
)
Iesu
Christi
filii Dei
Numérotation du verset
Mc. 1,2
sicut scriptum est in Isaia propheta:
Ecce ego2 mitto
2 ego ΩS
Mt366@ Clementina
]
om.
ΩL
Rusch Weber
angelum meum
ante faciem tuam qui preparabit viam tuam ante te3,
3 ante te Φ
Weber
(
Z P G
) ΩJ
Mt366@
Rusch Clementina
] ante ΩS
, om.
ΩL
Weber
Numérotation du verset
Mc. 1,3
vox
clamantis
in deserto
parate
viam Domini
rectas facite
semitas eius.4
4 vv. 2-3 (ubi etiam dicit quod exemplum sequens e duobus prophetis compositum est. Nam hoc
“
Ecce mitto” etc. in Malachia, hoc autem “Vox clamantis” etc. in Isaia.)
Numérotation du verset
Mc. 1,4
Fuit Ioannes in deserto5
5 Ioannes – in deserto]
inv.
baptizans et predicans
baptismum penitentie in remissionem peccatorum.
Numérotation du verset
Mc. 1,5
Et
egrediebatur ad illum6 omnis Iudee regio et Hierosolymite universi7 et baptizabantur ab illo in Iordane8 flumine
6 egrediebatur ad illum
Cor2
(Gregorius
[coniec.
] anti. glos.) ΩJ ΩR
Mt366 Rusch Weber
] egrediebantur ad illum
Weber
(Z G C) ΩS, egrediebatur ad eum
Cor1 Mt366@
ΩS
Clementina
|
7 omnis Iudee regio - et- Hierosomymite universi
Cor1 Mt366@
Rusch Weber
]
inv.
ΩS
|
8 Iordane
CorS2
(fere ubique) ΩL] Iordanis
CorS2
(al.) ΩH ΩS
Clementina
|
confitentes peccata sua.
Numérotation du verset
Mc. 1,6
Et erat Ioannes
vestitus
pilis camelorum9
9 camelorum ΩH ΩF ΩP ΩS
] cameli
Cor1 Cor2
(grec. anti. glos.) ΩR ΩL
Mt366@ Rusch Weber
et zona pellicea10
10 pellicea
Cor4
] pellicia
Cor2
(anti. glos.)
circa lumbos eius et locustas
et mel silvestre
edebat
Numérotation du verset
Mc. 1,7
et predicabat dicens: Veniet11
11 veniet
CorS1=Cor3
(al.) ΩS
] venit ΩJ ΩL
Catena (
Mt366@ V10650 V10650@)
fortior me
post me cuius
non sum dignus procumbens solvere12
12 solvere] solveer
cacogr. Rusch
corrigiam calciamentorum
eius.
Numérotation du verset
Mc. 1,8
Ego baptizavi13 vos
13 baptizavi
Catena@
] baptizo
Catena
aqua14,
14 aqua
Cor4
²
Catena@
] in
praem. Cor2 (
grec. anti. glos.
) Cor4*
(cancel.)
Catena
ille vero
baptizabit vos
in15* Spiritu sancto.
15 in ΩS
Catena (
V10650 V10650@)
]
om. Catena (Li447 Li447@
@)
Rusch Weber
Numérotation du verset
Mc. 1,9
Et factum est in diebus illis
venit Iesus a Nazareth
Galilee
et baptizatus est in Iordane a16 Ioanne17.
16 a ΩL ΩS
Rusch
] ab
Weber
|
17 a Ioanne – in Iordane ΩJ ΩS
Catena (Li447 Li447@
Mt366@)
]
inv. Rusch Weber
|
Numérotation du verset
Mc. 1,10
Et statim ascendens de aqua vidit celos apertos18
18 celos apertos ΩS
]
inv. Rusch Weber
et Spiritum sanctum19 tamquam columbam descendentem et manentem in ipso.
19 sanctum
Cor2 Cor4*
ΩS
F
]
om.
Spiritum
Cor1 (lectio certior) Cor2 (
SANCTUM
grec. anti. glos.
) Cor4² (
SANCTUM
cancellatum
) CorS2 (
sine
SANCTUM
)
ΩJ ΩL
Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset
Mc. 1,11
Et vox facta est de celis: Tu
es Filius meus dilectus, in te complacui.
Numérotation du verset
Mc. 1,12
Et statim
Spiritus
expulit eum20 in desertum.
20 Spiritus – expulit eum ΩL ΩJ ΩS
Li447
Rusch
]
inv. Li447@
, Spiritus expellit eum
Weber
Numérotation du verset
Mc. 1,13
Et erat in deserto
quadraginta diebus
et quadraginta noctibus
et temptabatur a Satana.
Eratque cum bestiis
et angeli ministrabant ei21.
21 ei
Cor4
ΩJ ΩS
Li447 Li447@
] illi
Cor2 (
anti.
)
ΩL
Rusch Weber
Numérotation du verset
Mc. 1,14
Postquam autem traditus est Ioannes
venit Iesus
in Galileam
predicans evangelium regni Dei
Numérotation du verset
Mc. 1,15
et dicens:
Quoniam impletum est tempus et appropinquabit22 regnum Dei.
22 appropinquabit ΩL ΩS
Cor3
(al.)
Rusch
] appropinquavit ΩJ
Li447 Li447@
Weber
Penitemini
et
credite evangelio.
Numérotation du verset
Mc. 1,16
Et preteriens secus mare Galilee
vidit
Simonem
et Andream
fratrem eius mittentes
retia in mare. Erant enim piscatores.
Numérotation du verset
Mc. 1,17
Et dixit eis Iesus: Venite
post me23. Faciam vos fieri piscatores hominum.
23 me ΩJ ΩS
Li447 Li447@
] + et ΩL
Rusch Weber
Numérotation du verset
Mc. 1,18
Et protinus24
24 protinus ΩJ ΩS
Li447 Li447@
Weber
] statim
Rusch
relictis retibus secuti sunt eum.
Numérotation du verset
Mc. 1,19
Et progressus inde pusillum
vidit Iacobum
Zebedei
et Ioannem
fratrem eius et ipsos in navi componentes25 retia
25 in navi – componentes ΩJ ΩL ΩS
Mt366@ Li447@ Weber
] componentes retia in navi
, inv. Rusch
Numérotation du verset
Mc. 1,20
et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedeo
in navi cum mercennariis secuti sunt eum.
Numérotation du verset
Mc. 1,21
Et ingrediuntur26 Capharnaum
26 egrediuntur
Cor2 (
grec. anti. glos.) ΩL
Li447 Li447@
Mt366@
Rusch Weber
] egrediebantur
@
et statim sabbatis27
27 sabbatis ΩJ ΩL ΩS
Li447@
Weber
] sabbato
Rusch
ingressus in28 synagogam docebat eos
28 in ΩL
Li447 Li447@
ΩS
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Mc. 1,22
et stupebant super doctrina29 eius. Erat
29 doctrina ΩL ΩJ²
Li447@
ΩS
Rusch Weber
] doctrinam ΩJ*
enim docens eos quasi potestatem
habens et non sicut scribe30.
30 scribe ΩL
Li447 Li447@
ΩS
Rusch Weber
] scribere
Li447@
*
Numérotation du verset
Mc. 1,23
Et erat in synagoga
eorum homo in spiritu immundo et exclamavit31*
31 exclamavit ΩJ ΩL
Li447@
ΩS
Weber
] clamavit
Li447 Rusch
Numérotation du verset
Mc. 1,24
dicens: Quid
nobis et tibi Iesu Nazarene?
Venisti ante tempus perdere nos32*?
32 ante tempus
Cor2 (
Mt. 8, 29
) Cor4* Cas574
ΩF ΩS ]
om. Cas239 Cor1 (lectio certior) Cor2
(
ANTE TEMPUS
grec. anti. glos.)
Cor4² (
ANTE TEMPUS
cancellatum
) CorS2 (
grec. sine
ANTE TEMPUS
et dicunt aliqui quod non est textus
PERDERE NOS
vel depressive [dep’s.]
)
ΩF ΩP ΩL
Li447 Li447@
Rusch Sixtina Weber
Scio quia sis33 Sanctus Dei.
33 quia sis
Wordsworth (D P9389² L T
c
) Weber (D) Sarum Cor4
ΩJ
Li447@
ΩS
Rusch
] qui sis
plerique codd. cum graec. Cava
Ф ΩL
Clementina Weber
, quod sis ΩF
Li447,
quis sis
Cor2 (
grec. anti. glos.
),
quis es
Amiatinus
Numérotation du verset
Mc. 1,25
Et comminatus est ei Iesus dicens: Obmutesce
et exi de34*
34 de ΩJ ΩL
Li447 Li447@
ΩS
Weber
] ab
Rusch
homine
Numérotation du verset
Mc. 1,26
et discerpens
eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit35 ab eo.
35 exivit ΩJ ΩL
Li447@
ΩS
Weber
] exiit
Rusch
Numérotation du verset
Mc. 1,27
Et mirati sunt omnes
ita ut conquirerent inter36 se dicentes: Quidnam est hoc? Quenam37 doctrina hec nova?
36 inter ΩJ ΩL ΩS
Li447@
Weber
] intra
Rusch
|
37 Que nam
Cor4* CorS2
(potest hic fieri interrogatio vel legi sub .e. usque
EI.
)
Li447@
ΩS
Clementina
] Que
Cor2
(anti. glos.)
Cor4²
(
NAM
cancellatum)
CorS2
ΩL
Rusch Weber
|
Quia in potestate et38
38 et ΩJ ΩL ΩS
Li447@ Weber
]
om.
Rusch
, etiam
Clementina
spiritibus
immundis imperat
et obediunt ei.
Numérotation du verset
Mc. 1,28
Et processit rumor eius
statim in omnem regionem Galilee.
Numérotation du verset
Mc. 1,29
Et protinus egredientes
de synagoga venerunt in domum Simonis
et Andree cum Iacobo et Ioanne.
Numérotation du verset
Mc. 1,30
Decumbebat39 autem socrus Simonis
39 Decumbebat
Cor2 (
anti. glos.)
CorS2
ΩJ ΩL
Li447 Li447@
Clementina Weber
] Recumbebat
CorS2 (
al.
) Rusch
, Descendebat
cacogr.
ΩS
febricitans
et40 statim dicunt ei de illa.
40 et ΩJ ΩL ΩS
Rusch Weber
] qui
Li447 Li447@
Mt366@
Numérotation du verset
Mc. 1,31
Et accedens elevavit41 eam
41 elevavit ] levavit ΩS
apprehensa manu eius et continuo dimisit eam febris
et ministrabat eis.
Numérotation du verset
Mc. 1,32
Vespere autem facto
cum occidisset
sol,
afferebant ad eum omnes male habentes et demonia habentes.
Numérotation du verset
Mc. 1,33
Et erat omnis civitas congregata ad ianuam
Numérotation du verset
Mc. 1,34
et curavit multos qui vexabantur variis languoribus42
42 vex. - variis languoribus ]
inv.
ΩS
et demonia multa eiciebat et non sinebat ea loqui43
43 ea loqui ΩJ
Li447 Li447@
ΩS
]
inv.
ΩL
Rusch Weber
quoniam sciebant eum44.
44 eum ΩL
Li447 Li447@
ΩS
Rusch Weber
] + Christum esse ΩJ
Numérotation du verset
Mc. 1,35
Et diluculo
valde surgens,
egressus abiit in desertum locum
ibique orabat.
Numérotation du verset
Mc. 1,36
Et prosecutus45 est eum Simon
45 prosecutus
Cor2 (
glos.)
Cor4*
Φ
F
ΩL ΩS
Rusch Clementina
] persecutus
Cor4²
(
PROSECUTUS
sed correxit
PERSECUTUS
et mirum certe) ΩJ
Li447 Li447@ Weber
, secutus
Amiatinus
et qui cum illo46 erant.
46 illo ΩJ ΩL
Li447
ΩS
Weber
] eo
Li447@ Rusch
Numérotation du verset
Mc. 1,37
Et cum invenissent47 eum dixerunt ei: Quia omnes querunt te.
47 invenissent
CorS2
ΩF ΩJ ΩP ΩL ΩS
Rusch Weber
] venissent ad
CorS2 (
al.)
Cas239
ΩM ΩR
Li447 Li447@
<Non hab.>
Wordsworth et Weber
(apparatus)
Numérotation du verset
Mc. 1,38
Et ait illis:
Eamus in proximos vicos et civitates ut et48 ibi predicem.
48 et
F
ΩJ ΩL
Li447 Li447@
ΩS
Weber
]
om. Rusch Weber
(S P)
Ad hoc enim veni.
Numérotation du verset
Mc. 1,39
Et erat predicans in synagogis eorum et49 omni Galilea et demonia eiciens50.
49 et
CorS2
F
ΩJ ΩS
Rusch Weber
] + in ΩP ΩL
, in
Cor2 (
grec. anti. glos.)
CorS2 (
al.
) Li447 Li447@
|
50 eiciens ΩP
] eiciebat
CorS2
(al.)
|
Numérotation du verset
Mc. 1,40
Et venit ad eum leprosus deprecans eum51 et genuflexo
51 eum
Cor2
(grec. anti. glos.) ΩP ΩL
Li447 Li447@
Rusch Weber
]
om.
ΩS
dixit: Si vis
potes me mundare.
Numérotation du verset
Mc. 1,41
Iesus autem misertus eius extendit52 manum suam
52 extendit ΩJ ΩP ΩL ΩS
Rusch Weber
] extendens
Li447@
et tangens
eum53
53 eum ΩL
Li447 Li447@
ΩS
Rusch Weber
] illum ΩJ
ait illi: Volo
mundare.
Numérotation du verset
Mc. 1,42
Et cum54 dixisset,
54 cum
Cas239
ΩL ΩS
Rusch Weber
] + hoc
Li447 Li447@
Mt366@
statim discessit ab eo lepra et mundatus est.
Numérotation du verset
Mc. 1,43
Et comminatus est55 ei. Statimque56 eiecit illum
55 est Φ
Cas239
ΩL
Li447 Li447@
ΩS
Rusch Weber
(PGDC)
Clementina
]
om. Weber
|
56 Statimque
Cas239
ΩJ ΩL
Li447 Li447@
ΩS
Clementina
] + ei
Rusch
, Et statim Φ, Statim
Weber
, Statim et
Weber (GDC)
|
Numérotation du verset
Mc. 1,44
et dixit57 ei58: Vide nemini dixeris
57 dixit ΩJ
Li447
ΩS
Rusch
] dicit
Cas239
ΩL
Li447@
Weber
|
58 ei
Cas239
ΩJ ΩL ΩS
Rusch Weber
] illi
Li447 Li447@
|
sed vade, ostende te principibus59 sacerdotum
59 principibus ΩF ΩS ] principi
Cas239 Cor2
(anti. glos.) ΩM ΩL
Li447 Li447@ Rusch Weber Clementina
et offer pro emundatione tua que60 precepit Moysesa
0 Cf. Lv. 14, 2-4.
60 que ΩJ ΩL
Li447
ΩS
Rusch Weber
] quod
Li447@
in testimonium
illis.
Numérotation du verset
Mc. 1,45
Et egressus61
61 Et
Cor4
F
ΩS
] At ille
Cas239 Cor2 (
anti. glos.
)
ΩJ
Rusch Weber
cepit62 predicare et diffamare sermonem ita ut iam non posset manifeste
62 cepit ΩJ
Li447
ΩS
Rusch Weber
] + et
Li447@
* (expunct.)
in civitatem introire63 sed foris
63 in civitatem – introire ΩJ ΩL
Rusch Weber
]
inv. Li447 Li447@
, in civitatem ΩS
in desertis64 locis esse
64 desertis] desetis
cacogr. Rusch
et conveniebant ad eum undique.
Capitulum 1
Numérotation du verset
Mc. 1,1
marg.|
{5.481}
Initium Evangelii Iesu Christi.
Evangelium secundum Marcum in duas partes dividitur, scilicet in prologum et tractatum, secunda ibi. Fuit in deserto Ioannes. Sicut patet ex predictis Marcus brevitati studuit in scribendo, et ego similiter intendo brevitati studere ipsum exponendo, ea que repetit dicta in Mattheo omittendo, et ad expositionem ibi positam remittendo, maxime ubi esset immorandum. Dicit ergo.
marg.|
{1
}
Initium evangelii.
Evangelium idem est quod bona annunciatio, quia ibi annunciatur inenarrabile bonum, quod ab antiquis patribus fuit summe desideratum, secundum quod dicit Salvator Luc. 10.d. Multi prophete et reges voluerunt videre que vos videtis et non viderunt, et audire que vos auditis, et non audierunt.
marg.|
{5.482}
{2
}
Iesu.
Idest, Salvatoris.
marg.|
{3
}
Christi, id est
uncti, quia est rex et sacerdos, quibus in lege debebatur unctio.
marg.|
{4
}
Filii Dei.
Mattheus autem in principio sui evangelii dicit. Filii David filii Abraham, quia eius genealogiam secundum humanam naturam enarrare volebat, ut patet in principio evangelii sui. Marcus vero illam tanquam sufficienter enarratam dimittens, vocat eum filium Dei, scilicet naturalem, non adoptivum, divinam naturam (in qua est idem patri) ostendens. Sciendum etiam, quod Marcus ante conversionem ad fidem, erat instructus in lege et prophetis de Christo testimonium perhibentibus, et ideo a prophetis de Christo incipit suum evangelium, sub uno contextu duas prophetias coniungens. Quarum prima scribitur Malach. 3. Secunda Esa. 40. quarum intellectus patet ex predictis in prologo, verumtamen Marcus hic solum exprimit Isaiam prophetam dicens.
marg.|
{5
}
Sicut
scriptum
.
Quia licet ambo prophete uno spiritu prophetaverint, Isaias tamen principalior est altero, ideo solus nominatur. Et quia auctoritas ultima est ipsius Isaie, res autem denominatur a fine. Item quia Marcus brevitati studebat, ut dictum est in prologo.
marg.|
{5.483}
{1
}
Fuit
Ioannes
in.
Hic ponitur tractatus sive narratio. Circa quod considerandum, quod intentio evangeliste est ostendere reductionem peccatoris in Deum per opus mediatoris, et ideo primo ostendit personam mediatoris, secundo, reductionem peccatoris, ibi. Et statim spiritus expulit.
marg.|
Circa primum mediator ostenditur dupliciter. Primo verbo precursoris, secundo, facto et verbo Dei patris, ibi. Et factum est in diebus. Circa primum describitur locus ubi Ioannes predicabat, cum dicitur. Fuit Io. in. d. Quia predicabat penitentiam agendam. Ut homines essent dispositi ad Christi de proximo venturi receptionem : Et sic loci conditio congruebat sue predicationi. Asperitas enim deserti, austeritatem penitentie designat.
marg.|
{2
}
Et
predicans baptismum
.
Hoc exponitur dupliciter. Uno modo de Baptismo Christi, virtute cuius dimittuntur peccata. Et quia tale baptismum Ioannes dare non poterat, ideo ipsum predicabat dandum per Christum in proximo venturum, et secundum hoc ly baptizans, refertur ad baptismum Ioannis. Et quod sequitur. Predicans baptismum. ad baptismum Christi {5.484} futurum. Alio modo exponitur de baptismo Ioannis, et sic baptizans et predicans referuntur ad predicationem Ioannis et baptismum eius, quia licet baptismo Ioannis non dimitterentur peccata, tamen susceptio illius baptismi erat quedam protestatio agendi veram penitentiam de peccato, per quam dimittuntur peccata.
marg.|
{3
}
Egrediebatur
ad illum omnis Iudea, etc, id est
multi de illa regione et de Ierosolymis. Et est hyperbolica loquutio, sicut in communi modo loquendi dicitur de aliquo spectaculo. Tota civitas vadit ad tale spectaculum, licet aliquando maior pars populi non vadat.
marg.|
{4
}
Et
baptizabantur
ab illo in
Iordane flumine
.
Per illud enim flumen filii Israel transierunt ad terram promissionis, et ideo baptismus Ioannis convenienter factus est in Iordane flumine, quia erat quedam protestatio penitentie agende, per quam est transitus ad terram viventium, secundum quod dicitur Matt. 3.a. Penitentiam agite, appropinquabit enim regnum celorum. Et quia predicatorem decet austeritas vite secundum quod dicit Paulus apostolus 1. Cor. 9.d. Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte cum aliis predicaverim, ipse reprobus efficiar, et ideo subditur.
marg.|
{5.485}
{1
}
Et erat Ioannes vestitus pilis camelorum.
In quo ostenditur austeritas vestitus. Et etiam quia Ioannes veniebat in spiritu et virtute Elie, ut habetur Luce 1. ideo describitur in consimili habitu, prout habetur 4Rg. 1.
marg.|
{2
}
Et locustas et mel silvestre edebat.
In quo ostenditur austeritas victus. Iste est enim cibus pauperum in terra illa.
marg.|
{3
}
Et predicabat dicens, veniet fortior me.
Hoc autem dicebat Ioannes ad removendam falsam opinionem populi, quia credebant ipsum esse Christum.
marg.|
{4
}
Cuius non sum dignus procumbens
solvere
corrigiam calceamentorum eius.
Matt. 3.c. dicitur : Cuius non sum dignus portare calceamenta, potuit enim Ioannes utrumque dicere. Mattheus tamen expressit deportationem, Marcus autem solutionem, tamen per utrumque idem intelligitur. Quasi dicat Ioannes : Tante excellentie est Christus respectu {5.486} mei, quod non sum dignus ei exhibere etiam minimum obsequium non enim Christus habebat calceamenta portanda vel solvenda, quia scribitur Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere. Ipse autem discipulis ad predicandum missis imposuit sine calceamentis incedere, ut habetur Luce. 10. et ideo non est credibile, quod calceamentis uteretur.
marg.|
{5
}
Ego baptizo vos aqua.
Quia baptismus Ioannis lavabat tantum corpora.
marg.|
{6
}
Ille vero baptizabit vos spiritusancto.
Quia in baptismo Christi confertur gratia spiritussancti.
marg.|
{7
}
Et factum est.
Hic consequenter ostenditur mediatoris persone testimonio Dei patris, cum baptizaretur a Ioanne, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{8
}
In diebus illis.
Scilicet in quibus Ioannes baptizabat et predicabat, antequam in carcere clauderetur.
marg.|
{9
}
Venit Iesus a Nazareth Galilee.
In illa civitate fuit nutritus, ut habetur Luce 2.
marg.|
{5.487}
{1
}
Et baptizatus est a Ioanne in Iordane.
Quamvis enim non indigeret aliquo baptismate, venit tamen ad baptismum Ioannis. Primo ut illum approbaret, et ipsum a Deo ordinatum ostenderet contra malitiam aliquorum Iudeorum, qui dicebant ipsum humana fictione adinventum. Secundo ut Ioannes ipsum esse Christum in lege et prophetis promissum populis denunciaret, secundum quod dicitur Io. 1.c. Sed ut manifestetur in Israel. propterea veni ego in aqua baptizans. et ideo dixit de eo. Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi.
marg.|
{2
}
Et statim
ascendens
de aqua, vidit apertos celos.
In baptismo enim Christi apparuit tota trinitas, pater in voce, spiritussanctus in columbe specie, et filius in carne, verumtamen caro unita erat filio in unitate suppositi, vox autem et columba non habebant unitatem suppositi cum patre et spiritusancto, sed tantum in representationi signi et cum per talem apparitionem trinitatis baptizato Christo significatum fuit, quod baptismus Christi deberet conferri in nomine Patris et Filii et Spiritussancti, tamen in primitiva ecclesia ad tempus collatus fuit in nomine Christi, ut habetur Act. 2. et 10. ut nomen Christi in maiori reverentia haberetur. Et ad excludendum errorem illorum, qui virtutem baptismi attribuebant ministris, secundum quod habetur 2. Cor. 1.b. dicentes. Ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego vero Cephe, etc. sed cessantibus illis causis rediit ecclesia ad formam predictam.
marg.|
{3
}
Tu es
filius
meus,
etc. Pre ceteris, quia filius es naturalis, alii autem adoptivi.
marg.|
{4
}
In te complacui.
Ad perficiendum in te opus redemptionis humane. Ad maiorem intellectum dictorum potest queri hic utrum conveniens fuit celum aperiri Christo baptizato, et vocem patris audiri. {5.488} Arguitur quod non, quia talis apertio non fuit secundum veritatem, cum corpora celestia sint incorruptibilia. Nec secundum apparentiam, tantum, quia falsitas fuisset in operibus divinis, quod non convenit. Item, Christo baptizato non fuit aperta ianua celestis, sed in passione, cum ergo talis apertio celi significaret apertionem beatitudinis, videtur quod non debuit fieri Christo baptizato, sed ipso passo. Item, vox patris super Christum erat quedam approbatio sue predicationis, unde Matt. 17.a. ubi similis vox facta est super ipsum in transfiguratione, additur ipsum audite, sed non predicavit immediate post baptismum, sed post incarcerationem Ioannis, ut dicitur inf. eo. ca. ergo etc. Responsio, dicendum, quod Christus baptizatus fuit a Ioanne, non ut baptismo indigeret, sed ut virtutem regenerandi aquis conferret, et ut testimonio Ioannis manifestaretur, ut dictum est. Et propter utrumque conveniens fuit celum aperiri, vocem patris audiri, quia cum testimonio Ioannis quod erat humanum fuit testimonium Dei patris et spiritussancti apparentium in voce et columba, et similiter creature irrationabilis et insensibilis testimonium per illam apertionem celestem. Item, conveniens fuit ad significandum virtutem baptismi dandi per Christum, per quem est introitus in regni Dei, secundum quod dicitur Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritusancto, non potest introire in regnum Dei.
marg.|
Ad primum dicendum, quod illa apertio non fuit in corpore celesti sed in aere, sicut solet fieri in coruscatione in qua videtur celum aperiri, et sic dicunt homines vulgares : Celum aperitur in coruscatione, scriptura autem sacra communiter tenet modum loquendi vulgarem. Nec fuit ibi falsitas aliqua, quia sufficiens erat ad significandum apertionem ianue per baptismum, sicut secundum aliquos Doctores columba illa non fuit vera columba, et tamen non fuit ibi falsitas aliqua ratione dicta, quia sufficiebat ad representandum, vel significandum spiritum sanctum.
prol.|
{5.489} Ad secundum dicendum, quod licet per Christi passionem ianua celi sit aperta quantum ad remotionem impedimenti generalis, quod erat ex peccato Ade, tamen applicatur virtus passionis quantum ad singulares personas beatitudinem intrantes per baptismum : per quem incorporantur Christo et efficiuntur participes redemptionis facte per passionem, et ideo convenientius fuit celum aperiri in baptismo, quam in passione, quia per baptismum est immediate ingressus ad beatitudinem, ut visum est.
marg.|
Ad tertium dicendum, quod licet Christus inceperit predicare publice et communiter post incarcerationem Ioannis, ut dicitur inf. eo. ca. tamen ante incarcerationem dictam docuit, et miracula aliqua fecit et discipulos habuit, ut habetur Io. 2. et 3. licet non ita publice predicaverit sicut post.
marg.|
{1
}
Et statim spiritus.
Hic consequenter describitur reductio peccatoris in Deum per opus mediatoris : Et primo per ipsius predicationem, secundo, per passionis redemptionem, ca. 14. tertio, per resurrectionis glorificationem, cap. 16. Circa primum ponitur predicatio Christi per viam amoris, scilicet cum predicatione curando, et miracula faciendo, secundo per viam timoris terrorem futuri iudicii incutiendo, cap. 13. Adhuc circa primum premittitur Christi predicatio per seipsum tantum. Secundo, cum hoc per discipulos, secunda pars incipit circa medium 3. ca. ibi : Et ascendens in montem. Adhuc circa primum premittitur Christi predicatio, secundo, ex hoc ponitur Iudeorum emulatio. seq. ca. Adhuc circa primum premittitur predicatoris debita dispositio, secundo predicationis executio, ibi : Postquam autem traditus est Ioannes, tertio sequens aliquorum conversio, ibi : Et preteriens secus mare. quarto conversorum confirmatio, ibi : Et ingrediuntur Capharnaum.
prol.|
Circa primum sciendum, quod debita dispositio predicatoris est mortificatio {5.490} carnis, ut sit subdita spiritui, secundum quod dicit Paulus 1. Corin. 9.d. Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis predicaverim, ipse reprobus efficiar. Et solitudo contemplationis, ut ibi hauriatur quod postea populo per doctrinam effundatur. Et licet Christus talibus non indigeret, cum in carne eius nulla fuerit rebellio, et ab instanti sue conceptionis fuerit repletus gratia, virtutibus et scientiis : veruntamen egit talia prebens aliis formam et exemplum, et ideo primo premittitur solitudo deserti, cum dicitur : Et stat. qui est locus aptus contemplationi propter segregationem a tumultu secularium spiritus autem iste a quo dicitur expulsus in desertum, intelligitur spiritus divinus et etiam humanus, quia Christi voluntas erat omnino conformis voluntati divine, et sequitur maceratio carnis, cum dicitur.
marg.|
{2
}
Et erat in
deserto
.
In quibus ieiunavit, ut Mt. 4.
marg.|
{3
}
Et
tentabatur
a
Sathana
.
Modus autem et ordo huius tentationis hic tacetur, sed exprimitur Mt. 4.
marg.|
{4
}
Eratque,
etc. Non tamen nocebat ei, sed magis applaudebant.
marg.|
{5
}
Et
angeli ministrabant illi
.
Per hoc ostendebatur dominus terrestrium et celestium.
marg.|
{6
}
Postquam
autem
traditus
est.
Hic consequenter describitur Christi predicatio. Et primo quantum ad tempus, cum dicitur : Postquam autem traditus est Ioannes. Sicut enim Ioannes erat Christi precursor, ita predicatio ipsius erat previa predicationi Christi, et ideo Christus non predicavit communiter et publice antequam incarceraretur Ioannes finita eius predicatione, secundo quantum ad locum, cum subditur.
marg.|
{7
}
Venit
Iesus
in
Galileam
.
Quare autem ibi primo predicaverit loquendo de publica et communi predicatione, Mattheus expressit 4. cap. circa medium, et ibi est expositum.
marg.|
{8
}
Impletum
est
tempus
.
Scilicet redemptionis humane per prophetas predicta.
marg.|
{9
}
Et
appropinquabit regnum
Dei.
Quia per Christum aperta est ianua celi.
marg.|
{5.491}
{1
}
Penitemini et
credite evangelio
.
Quia sine penitentia preteriti delicti et fide Christi non habetur vita beata.
marg.|
{2
}
Et
preteriens
.
Hic consequenter describitur predicationis Christi fructus, scilicet aliquorum conversio ad ipsum, videlicet Petri, Andree, et Iacobi, et Ioannis, patet litera usque ibi.
marg.|
{3
}
Et
relicto patre
suo.
Dicuntur autem hic mercenarii aliqui homines, qui in piscatione iuvabant Zebedeum pro mercede. Sciendum autem, quod ista vocatio de qua loquitur hic Marcus, fuit illa qua vocati sunt predicti ad discipulatum Christi ulterius ad propria negotia non reversari. Prius enim vocati fuerant saltem tres illorum ad quandam Christi familiaritatem, postea tamen reversi sunt ad propria negotia, de qua loquitur Ioannes, primo dicens quod duo discipuli Ioannis Baptiste audientes eum dicentem de Christo. Ecce agnus Dei, sequuti sunt eum. Et ibidem subditur, quod Andreas erat unus ex illis duobus, et de altero dicunt Doctores quod fuit Ioannes evangelista. Et de vocatione Petri subditur ibidem. Ista tamen vocatio Ioannis et Andree fuit instrumentaliter verbo Ioannis Baptiste, principaliter autem Christi inspiratione.
prol.|
{5.492} Si autem queratur, quomodo homines secularibus implicati ad solum Christi verbum, relictis omnibus sequebantur eum. Dicendum, quod humanitas Christi instrumentum erat divinitatis coniunctum, sicut manus est instrumentum artificis, et ideo sicut verbum Christi inquantum vox movebat aurem, ita inquantum instrumentum divinitatis movebat mentem.
marg.|
{4
}
Et ingrediuntur
Capharnaum
.
Hic consequenter ponitur conversorum confirmatio per opera miraculosa. Et describuntur hic tria miracula. Primum est de demoniaco curato. Secundum est de socru Petri sanata ibi : Et protinus egredientes. Tertium autem de leproso mundato, ibi : Et venit ad eum. Circa primum dicitur : Et ingrediuntur Capharnaum. In illa enim civitate in principio sue predicationis pluries Christus predicavit, et multa miracula fecit, propter quod Luc. 10.c. Exprobrabat illi civitati, quia per hoc non fuerunt ad Deum vere conversi.
marg.|
{5
}
Et statim
etc. Synagoga enim est locus ubi conveniebant legisperiti, et communis populus ad audiendum doctrinam legis, maxime diebus sabbatorum, in quibus divinis erat vacandum, et ideo tali loco et tempore docebat Christus, quia erant convenientia doctrine eius.
marg.|
{5.493}
{1
}
Et
stupebant
super
doctrinam
eius.
Idest, admirabantur. Tum quia legem et prophetas non didicerat, et tamen clarissime docebat. Tum quia doctrinam suam divinis operibus confirmabat, unde subditur.
marg.|
{2
}
Erat enim
docens eos
quasi potestatem habens
.
Scilicet faciendi miracula. Quod statim ostenditur per factum cum subditur.
marg.|
{3
}
Et erat,
etc. Idest, obsessus a demone.
marg.|
{4
}
Et
exclamavit
.
Dolens de Christi doctrina, que erat animarum salus et medicina. Et quia de salute hominum torquetur diabolus invidia motus, ideo subditur.
marg.|
{5
}
Venisti
perdere
etc. Idest, diminuere et auferre potestatem, nostram nocendi hominibus.
marg.|
{6
}
Scio, quia sis
sanctus
.
Idest, Christus ad salutem hominum missus. Per prophetias enim de Christo dictas que determinaverant tempus, locum et modum veniendi ipsius Christi, secundum quod plenius declaravi in quadam questione de adventu Messie completas in eo, et per alias circunstantias sciebant ipsum esse Christum in lege promissum. unde infra eo. cap. dicitur, quod non sinebat eos loqui, quoniam sciebant eum, scilicet esse Christum, secundum quod expresse dicitur Luc. 4. veruntamen nesciebant ipsum esse Deum. Nec per tentationem Christi in deserto, diabolus potuit scire de Christo utrum esset Dei filius per naturam habens eandem naturam numero cum patre, licet ad hunc finem tripliciter eum tentaverat, ut dictum fuit plenius Matt. 4. Si enim cognovissent demones ipsum esse Deum, nunquam induxissent Iudeos ad ipsum crucifigendum secundum quod dicitur 1. ad Cor. 2.b. Si cognovissent, nunquam dominum glorie crucifixissent. Aliqui autem doctores dicunt, quod non solum non cognoverunt demones ipsum esse Deum (ut dictum est) sed nec etiam cognoverunt certitudinaliter ipsum esse Christum in lege promissum, {5.494} sed tantum hoc cognoverunt quadam coniectura probabili multum, que in hoc loco et aliis locis evangelii pluribus nomine scientie exprimitur. Sed primum dictum magis videtur consonum textui, et dictis sanctorum.
marg.|
{7
}
Obmutesce
.
Compellat enim Christus demones ad tacendum de ipso, ne veris falsa miscerent, et ne videretur querere testimonium ab ipsis. Maxime quia Pharisei dicebant ipsum in Beelzebub principe demoniorum eiicere demonia, ut habetur Matt. 12. ubi dictum Phariseorum plenius excluditur, sicut ibidem exposui.
{8
}
Et
discerpens
.
Contrarium videtur Luc. 4. ubi dicitur de isto demone, quod exivit ab illo et nihil ei notuit. Dicendum, quod demones ab obsessis corporibus solent exire, non solum cum afflictione corporis, sed etiam cum mutilatione alicuius membri. Per hoc ergo quod Lucas dicit, quod nihil ei nocuit, intelligendum est quantum ad mutilationem, quia exivit absque mutilatione membri. Quod autem dicit Marcus discerpens eum, intelligendum est quantum ad afflictionem, quia licet in exitu non mutilaverit eum, tamen multum afflixit, et hoc idem habetur Luc. 4.f. ubi dicitur. Et cum proiecisset illud demonium in medium. per quod intelligitur obsessi afflictio, ibidem subditur. Exivit ab eo, nihil que ei nocuit. per quod excluditur mutilatio.
marg.|
{9
}
Quenam
doctrina
.
Quia preceptis veteris legis addebat novitatem consiliorum, et etiam quia novo modo confirmabat doctrinam suam, scilicet per operationem miraculorum, et ideo subditur.
marg.|
{
10
}
Quia in potestate, etc. Sequitur.
marg.|
{
11
}
Et protinus egredientes.
Hic ponitur secundum miraculum Et dividitur in duas partes, in principalem et incidentalem, secundum ibi. Vespere autem facto. Circa primum dicitur. Et protinus egredientes de synagoga. scilicet, post Christi predicationem et eius confirmationem per expulsionem demonum.
marg.|
{5.495}
{1
}
Venerunt in
domum
.
Ut ibi acciperent refectionem post laborem.
marg.|
{2
}
Recumbebat autem socrus
Simonis
etc. Licet enim virtute nature febris possit curari, non tamen in instanti. Christus autem sanavit eam hic subito, et ita perfecte quod illa mulier ministrabat eis. Ex quo ostenditur illa curatio miraculosa ad discipulorum confirmationem.
marg.|
{3
}
Vespere autem facto.
Hic ponitur pars incidentalis, occasione enim huius sanationis illi qui habebant infirmos in illa villa adduxerunt eos ad Christum querentes remedium, et hoc est quod dicitur, Vespere autem facto. Dicit autem Theophilus expositor, quod ita tarde adduxerunt eos ad Christum, quia illa dies erat dies sabbati, et credebant curationes non esse licitas durante die sabbati, que finiebatur in vespere illius diei.
prol.|
{5.496}
{4
}
Et erat omnis civitas.
Idest, multi de civitate. Et est modus, loquendi hyperbolicus, sicut supra dictum est.
marg.|
{5
}
Et
curavit multos
.
Idest, omnes qui fuerunt ibi adducti, qui erant multi. Aliter exponitur. Multos. idest, plures de adductis, quorum fides et devotio curationem merebatur.
marg.|
{6
}
Et demonia multa eiiciebat.
Eodem modo dupliciter exponitur idest, omnia vel plura.
marg.|
{7
}
Et non sinebat ea
loqui
.
Ex causis predictis.
marg.|
{8
}
Quoniam
sciebant
eum.
Iam dictum est, qualiter hoc sit intelligendum.
marg.|
{9
}
Et
diluculo valde surgens
.
In hoc dominus exemplum dat, ut predicator et mirabilium divinorum operator debeat fugere populi applausum, verumtamen quia non debet omittere salutem animarum, ideo subditur.
marg.|
{5.497}
{1
}
Eamus in proximos vicos et civitates, etc. Cetera patent.
marg.|
{2
}
Et venit ad eum,
etc. Hic ponitur tertium miraculum de leproso mundato, cuius fides exprimitur cum dicitur.
marg.|
{3
}
Si vis potes me.
Confitendo enim in Christo divinam potentiam, meruit curationem, ideo subditur.
marg.|
{4
}
Iesus autem
misertus
.
Licet enim secundum determinationem legis ex tactu leprosi contraheretur immunditia, tamen hoc in Christo locum non habuit, quia ex tactu lepram curavit.
marg.|
{5
}
Ait illi, volo.
Hic est punctus, et quod subditur.
marg.|
{6
}
Mundare.
Imperativum est, ut ostendat se per modum imperii lepram curare, tanquam dominus creature.
prol.|
{5.498}
{7
}
Et comminatus est ei.
Prohibendo ne hanc curationem divulgaret, donec ostendisset se sacerdotibus, et sacrificium in lege preceptum pro sue emendatione obtulisset. Legalia enim habuerunt cursum suum, et obligationem usque ad Christi passionem, in quo oblatum est unum perfectum sacrificium evacuativum legalium, et ideo usque tunc Christus legalia servavit, sicut declaratum fuit Mar. 5. super illud verbum : Non veni solvere legem, sed adimplere. Et similiter aliis servanda mandavit, ut hic patet.
marg.|
{8
}
At ille.
scilicet post factam oblationem predictam.
marg.|
{9
}
Ut iam non
posset
.
Propter pressuram hominum sibi occurrentium ad querendum sanitates, et videndum miracula.
Numérotation du verset
Mc. 1,moraliter
marg.|
{5.481}
{1
}
Initium evangelii Iesu Christi filii Dei sicut
scriptum
est in
Isaia
etc. Per hoc quod Marcus Evangelium a verbis propheticis inchoavit, {5.482}predicatorem Evangelii sermonem incipere a sacra scriptura debere non a Poeticicis verbis aut Philosophis de monstrabit.
Numérotation du verset
Mc. 1,moraliter
marg.|
{5.483}
{1
}
Fuit Ioannes in deserto
baptizans,
et
predicans
etc. Hieronymus.
{5.484} Vestis autem Ioannis, cibus et potus austeram vitam predicantium designat.
Numérotation du verset
Mc. 1,moraliter
marg.|
{5.485} †
Venit fortior me,
etc. Per hoc autem ostendit Ioannes, quod predicator veritatis se iactate non debet, sed magis alios (veraciter {5.486} tamen) commendare.
marg.|
{9
}
Venit Iesus a Nazareth
Galilee
.
Scilicet ut baptismum Ioannis, et eius doctrinam approbaret. In hoc dans exemplum maioribus, ut approbent bona opera subditorum.
Numérotation du verset
Mc. 1,moraliter
marg.|
{5.487}
{2
}
Et statim ascendens de aqua, vidit celos,
etc. Per hoc designatum {5.488} fuit, quod baptizatus baptismo Christi recipit spiritum sanctum, et efficitur Dei filius adoptivus.
Numérotation du verset
Mc. 1,moraliter
marg.|
{5.489}
{1
}
Et statim
spiritus
eum in
desertum
etc. Per hoc insinuatur, quod illi qui sunt Dei filii adoptivi, sequuntur instinctum spiritussancti, Roman. 8.c. Qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.
marg.|
{4
}
Eratque
cum
bestiis
.
Scilicet pacifice.
marg.|
{5
}
Et angeli,
etc. Per hoc Moraliter insinuatur, quod illi quorum sensualitas {5.490} sub ratione pacifice tenetur, per angelorum ministerium ad celestia transferentur.
marg.|
{7
}
Venit Iesus in
Galileam
etc. Per hoc insinuans quod predicator Evangelii prius debet transmigrare de carnalibus ad spiritualia, et de terrenis ad meditandum celestia, quia Galilea transmigratio interpretatur.
Numérotation du verset
Mc. 1,moraliter
marg.|
{5.491}
{1
}
Et preteriens secus mare Galilee.
Per hoc autem quod Petrus et Andreas relictis retibus, et Iacobus, et Ioannes relicto patre {5.492} vocantem dominum statim sunt sequuti, nobis ostenditur quod non cupiditas temporalis, nec affectio carnalis retrahere nos debent a sequela Christi.
Numérotation du verset
Mc. 1,moraliter
marg.|
{5.493}
{1
}
Et stupebant super doctrina eius. Erat enim docens quasi potestatem habens. Idest, suam doctrinam confirmans operibus miraculorum.
marg.|
†
Et non
sicut scribe
.
Qui suam doctrinam affirmabant iactantia verborum, Per hoc ostenditur, quod predicator evangelii non debet {5.494} doctrinam suam ostentare verborum affluentia, sed eam firmare per opera sancta.
marg.|
{3
}
Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo.
Per quem significatur homo pollutus carnis vitio, de quo dicitur.
marg.|
{8
}
Et
discerpens
eum.
Quia vitium carnale non curatur, nisi carnis afflictione, ut per que peccat quis, per hec et torqueatur.
Numérotation du verset
Mc. 1,moraliter
marg.|
{5.495}
{2
}
Recumbebat autem socrus Simonis febricitans.
Per quam significatur mulier calore luxurie laborans, que manu eius apprehensa sanatur, quia talis mulier eius repressa libertate curatur. Eccl. 26.b. In filia non avertente se firma custodiam.
marg.|
{3
}
Vespere autem facto.
Beda. Mystice solis occubitus passionem, mortemque significat illius qui dicit. Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. et sole occidente plures quam ante demoniaci et egroti sanantur, quia qui temporaliter in carne vivens paucos Iudeorum docuit, omnibus per orbem gentibus fidei salutisque dona transmittit.
marg.|
{7
}
Et non sinebat ea loqui.
Theophilus. In hoc docens nos non {5.496} credere demonibus, etiam si vera dicant, quia si aliquos credentes sibi invenerint, veritatibus mendacia miscent. Unde in collatione Moysi abbatis dicitur, quod quidam anachorita deceptus fuit a demone in angelum lucis se transformante, quia post plura vera que sibi dixerat, proiecit seipsum in puteum ad eius verbum. Nam ei dixit quod tanti meriti erat apud Deum, quod ex hoc nullum pateretur malum, quod fuit falsum, nam ex hoc letaliter fuit vulneratus, et cito post mortuus.
marg.|
{9
}
Et diluculo valde surgens egressus abiit in desertum locum.
Per hoc ostendens, quod predicator evangelii redire debet ad orationis secretum, ut ibi hauriat quod postea populis effundat, ideo sequitur.
Numérotation du verset
Mc. 1,moraliter
marg.|
{5.497} †
Et
erat
predicans in
synagogis
etc.
Et venit ad eum leprosus.
Per lepram que morbus est contagiosus, originalis culpa significatur, que per carnalem generationem ad posteros derivatur, qui manu {5.498} Christi tactus sanatur, quia virtute eius per baptismum emundatur. per oblationem autem muneris, et divulgationem operis significatur quod baptizatus tenetur Deo fideliter servire, et eum iugiter collaudare.
Numérotation du verset
Mc. 1,ADDITIO I.
prol.|
{5.499} In capit. 5. Ubi dicitur. In postil. Ideo non est credibile, quod calceamentis uteretur.
prol.|
Uti calceamentis manifestum est esse de communi hominum consuetudine, non solum rudium seu imperfectorum, sed etiam sanctorum ut patet de Moyse Exo. 3.b. cui in reverentiam terre sancte dicitur per angelum. Solve calceamenta de pedibus tuis. Similiter de Iosue legitur Ios. 5.d. Unde non est incredibile, quod Christus qui non solitariam duxit vitam, sed cum hominibus conversatus est, ut Baruch. 4.d. calceamentis uteretur. Convenientissimum enim est, ut quis cum eis quibus conversatur, saltem in licitis et honestis conformetur, unde 1. Cor. 9.d. Omnibus omnia fa. sum. Nec obstat illud quod Posti. allegat, quod Christus imposuit discipulis ad predicandum missus sine calceamentis incedere.
prol.|
Primo, quia non omnia que ipsis discipulis ad predicandum missis imposuit Christus, ipse servavit. Preceperat enim eis. In civitates Samaritanorum non intraveritis. Mt. 10.a. quod tamen ipse Christus non servavit, ut habetur Io. 4. Similiter Mt. 10.a. In viam gentium ne ab. se. Christus autem abiit in viam gentium, ut patet Mt. 15.b. ubi legitur. Secessit in partes Tyri et Sydonis. Unde illud quod legitur Actu 1.a. Cepit Iesus facere et docere. Intelligitur de his que simpliciter sunt bona secundum legem naturalem vel divinam, seu de his que pertinent ad perfectionem vite. Usus autem calceamentorum de se nec est bonus nec malus secundum utramque legem predictam : unde Secundum Augustinum de doctrina Christiana. In omnibus non usus rerum, sed libido utentis in culpa est.
prol.|
Secundo, quia illud quod dicitur Luc. 10.a. Nolite portare peram nec calceamenta, a doctoribus. Intelligitur, non ut litera sonat, sed figurative, unde in glo. ibidem utrumque de mortui animalis corio fit, unde nihil mortale vult esse in illis quos ad predicandum mittit, hec in glo. Que quidem glo. non mystica tantum censenda est, sed potius literalis. Nam cetera que Christus prohibuit discipulis ad predicationem missis, ad literam intellecta sunt impeditiva officii predicationis, inquantum aliquam sollicitudinem superfluam secum trahunt, sicut est possidere aurum et argentum, vel portare sacculum vel peram et huiusmodi. Sed calceamenta manifestum est, quod non impediunt ad itinerandum, sed potius expediunt, unde dominus qui Israeliticis exeuntibus de Aegypto, ad festinationem exeundi et ambulandi hortabatur in esu agni paschalis, precipiebat eos habere calceamenta in pedibus, ut patet Ex. 12.b. Cuius ratio est, ne nudis pedibus ambulando per offensionem lapidum vel huiusmodi, impedirentur ab itinere. Ex quibus videtur sequi quod Christus non prohibuit predicatoribus materialiter calceamenta, sed intelligendum est prout in gl. allegata. Hoc enim patet. inf. 6.c. manifeste, ubi Christus discipulis ad predicandum missis iubet calceari sandaliis, ubi Augus. de consensu evangelistarum dicit, quod Marcus dicendo calceari sandaliis, aliquid hoc calceamentum mystice significationis admonet, et ideo nullam contradictionem includit, si uno loco calceamenta discipulis prohibeantur, et in alio eisdem precipiantur, cum secundum mysticam expositionem utrumque sit verum. Si quis autem intantum voluerit protervire, quod nullo modo calceamenta intelligantur nisi materialiter, tunc ex dictis apostoli habebit concedere, quod predicatores evangelii debent habere calceamenta. Dicit enim Eph. 5.c. State ergo succincti etc. Et sequitur. Et calceate pedes in preparatione evangelii pacis. Oportet ergo dicere, quod tam in dictis Christi prohibentis calceamenta discipulis, quam in dictis Apostoli precipientis, predicatoribus calceari, utrobique intelligantur calceamenta non materialiter. sed spiritualiter. Tertio, nam consuetudo ecclesie universalis maximam habet auctoritatem. Ipsa enim doctrina catholicorum doctorum ab ecclesie auctoritatem habet. Dicit enim Aug. in lib. de utilitate credendi. Non crederem evangelio, nisi ecclesia illud mihi traderet. Constat autem, quod ex consuetudine ecclesie universalis predicatores divini verbi materialibus utuntur calceamentis, nec ex hoc reprehenduntur, nisi forte illi qui ex regula vel constitutione ad hoc restringuntur. Ceteri autem nullo modo tam generaliter et irreprehensibiliter hoc fecissent si ex precepto Christi hoc fuisset interdictum predicatoribus, ut posti. videtur sentire. Quarto quia ex his verbis Ioannis Baptiste Aug. intellexit ad literam, quod Christus calceamenta materialiter portabat, unde dicit in li. de verbis domini. De his calceamentis quibus calceati sumus confortat me dominus Iesus, quia nisi calceatus fuisset, de eo Ioannes non dixisset, cuius non sum dignus corrigiam calceamenti solvere. Surrepat ergo humana presumptio di. Ego evangelium servo, quia nudo pede ambulo. Hec ille. Est etiam alia ratio ad propositum, vide. infr. c. 6. in additione secunda.
Numérotation du verset
Mc. 1,ADDITIO 2
marg.|
In eo. c. Ubi dicitur in postil. Dicendum quod illa apertio non fuit in corpore celesti sed in aere. Melius dicendum est secundum Hiero. super Mt. dicentem, quod non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis celi aperti sunt, sicut Ezechiel in primo sui voluminis apertos esse commemorat, secundum quam sententiam nec in corpore {5.500} celesti, nec in aere apertio illa fuit facta, sed tantum respectu ipsius Christi hanc apertionem spiritualiter considerantis. Quod etiam ipse modus loquendi evangelistarum testatur. Dicitur enim Mt. 3.d. Et ecce aperti sunt celi. Ubi Chrys. Quod corporaliter aperitur, omnibus apertum est. Similiter et Marcus dicit de Christo tamen. Vidit calos apertos. Quasi ipsa apertio celorum ad visionem Christi referatur, s. intellectualem, prout Christus baptismo iam sanctificato vidit apertum esse celum hominibus, quod tamen antea viderat fiendum, unde in hac apertione secundum Tho. in 3. par. q. 29. ar. 5. in cor. questionis. Tria sunt consideranda que pertinent ad efficaciam nostri baptismi. Primo quidem principalis virtus ex qua baptismus efficaciam habet. Que quidem est virtus celestis, scilicet divina, quod recte significatur per apertionem celorum. Secundo, ad efficaciam baptismi operatur fides ecclesie et eius qui baptizatur. Baptismus enim est fidei sacramentum, per fidem autem cognoscimus celestia, que sensum et humanam rationem excedunt, ad quod significandum aperti sunt celi. Tertio, quia per baptismum aperitur nobis introitus regni celestis, prout in postilla.
Numérotation du verset
Mc. 1,ADDITIO 3
marg.|
In eod. cap. Ubi dicitur in postil. Si enim cognovissent demones ipsum esse Deum, nunquam induxissent.
prol.|
Non videtur ratio quare demones non induxissent Iudeos ad crucifigendum Christum, etiam si cognovissent ipsum esse Deum. Demones enim cum sint in termino damnationis, quanto ad maiora peccata homines trahere possunt, tantum ad illud magis conantur, et ideo Beda in hoc loco loquens de diabolo sic dicit. Non igitur ideo Iudeis eum crucifigere persuasit, quia Dei filium non esse putavit. Ex quo patet, quod etiam si filium Dei ipsum esse putasset, adhuc persuasisset ut crucifigeretur. Dictum autem Apostoli. 1. Cor. 2.b. dicentis. Si enim cognovissent, nunquam dominum glorie crucifixissent, etc. Non facit ad propositum. Loquitur enim de hominibus qui tanquam viatores quantumcunque viles sint, nondum tamen communiter attingunt ad terminum damnationis.
Numérotation du verset
Mc. 1,replica
prol.|
In primo cap. Ubi dicitur. Non sum dignus solvere corrigiam calceamenti, etc. Postil. hoc exponens dicit, per hoc significari vile obsequium quasi dicat, non sum dignus ei in minimo obsequium prestare. Non enim ad literam Christus calceamenta solvenda habuit qui apostolis ne portarent interdixit, quia cepit Iesus facere et docere, etc. Burg. hoc dictum egre ferens fortasse propter postil. nudi pedem calceamentorum usum parvipendit, non attendens quod sanctus Dionysius cap. 15. angelice hierar. singulari misterio describit angelos discalceatos, ut ostenderet ad divinas illuminationes suscipiendas et communicandas nudi pedes esse aptiores. Attendat Bur. primum ecclesie electum et deputatum rectorem Moysen, non nisi nudi pedem ad divina contemplanda accedere potuisse. Ex. 3.a. Et prophetarum disertissimum Isaiam ad Dei preceptum nudi pedem incessisse, Isa. 20.b. Et magistrum unium nudi pedem sedisse, ut patet ex Marie penitentia, que pedes eius lavit, Luc. 7.g. Apostolosque calceatos non fuisse. Et quamvis omnium illarum rerum sint rationes mystice per doctores et glossam assignate, verum est tamen ad literam illam contigisse, et Moysi et Isaie et apostolis precepta fuisse : Ecclesie catholice usus est in picturis et imaginibus aliquorum sanctorum depictis cum calceis, imagines tamen apostolorum et Christi nudi pedes apparent, que picture libri laicorum dicuntur, et rerum gestarum rememorative, Unde. Burg. se inaniter fatigat, in commendatione calceamentorum in suggillationem postil. quasi dixerit vel senserit evangelicos predicatores sub precepto Christi astrictos ad abiectionem calceorum, quod tamen non intendit, sed dicit apostolos prohibitos. Constat autem predicatores verbi Dei multa licenter facere, que facere apostolis non licebat. Constat enim apostolos reliquisse omnia que eorum successores non relinquunt, sed quidem thesaurizant. Constas etiam apostolos vota emisisse, que successores eorum non emiserunt. Constat apostolos in illatis contumeliis fuisse gaudentes, successores eorum iniurias acriter vindicantes, et sic de multis aliis. Frustra etiam Burg. se fatigat ad persuadendum Christum incessisse calceatum, quia ut dicit convenientissimum fuit se conformare cum his cum quibus conversabatur in licitis et honestis. Allegat ad hoc apostolum. 1. Cor. 9.d. Omnibus omnia factus sum. Et sicut Burg. subsumit de calceamentis, ita et ego sub sumo de divitiis et possessionibus, que sunt honeste et licite, igitur conveniebat Christum fuisse divinem et proprietarium, sicut Burg. arguit eum calceatum, sed consequens est contra Christi professionem. Dixit enim. Vulpes foveas habent, etc. filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Ita subsumi potest de nuptiis et multis aliis licitis et honestis, patet igitur principium Bur. modicum veritatis habere. Item si propter conversari cum hominibus, prout allegat Burg. Baruch. 3. Christus debuit esse calceatus igitur fuit calceatus antequam incarnatus. Tenet consequentia, quia illa conversatio cum hominibus, allegata, exponitur ad literam de conversatione cum Iudeis in deserto. Apostolus etiam per Burgen. allegatus, per totum capitulum probat oppositum intentionis sue, quia probat ibi auctoritatibus et rationibus a licitis abstinendum veris predicatoribus, sicut accipere sumptus necessarios ab his quibus predicant. Vide Bonon. in apologia. Nec valet {5.501} responsum Burg. ad argumentum Postillatoris, quia facit glossam novam illius dicti. Cepit Iesus facere et docere. Et puto suam glossam fore errori propinquam, illud, scilicet dictum intelligendum esse solum de his que simpliciter sunt bona secundum legem naturalem et divinam, quia secundum illam glossam Christus non fecisset nec docuisset opera super erogationis neque condescensionis, neque consilia, que non sunt similiter bona ad legem naturalem et divinam pertinentia, alias enim non possent omitti sine peccato, quod falsum est, ut patet Mt. 19. Melius ante glossatur illud dictum, quod cepit Iesus facere et docere, id est quidquid ad virtutem et austeritatem vite, pertinet, quod Christus docuit, ipse primo fecit. Et quia nudipeditio austeritatis est, et apostolis precepit, ideo fecit, quod est argumentum posti.
prol.|
Sed huic rationi Burg. dat instantiam dicens. Christus precepit apostolis. In viam gentium ne abieritis. Mt. 10.a. et tamen ipse transiit per mediam Samariam, etc. Hic dico, quod instantia non valet, quia non dicitur Act. 1. quod Christus docuit quidquid fecit, sed dicitur, quidquid docuit, hoc primum fecit, et fecit que non docuit facienda, prout Aug. dicit. Non enim Christus dixit. Discite a me mortuos suscitare, super aquas siccis pedibus ambulare. Non hoc dixit, sed quid ait ? Discite a me, quia mitis sum et humilis. Potest etiam dici, quod cum Christus transiret per mediam Samariam, ibant etiam cum eo apostoli, qui per eum prohibiti erant ad predicandum gentibus propter causas assignatas in glo. auctoritatis allegate et sic Christus etiam servavit, quia occasionalis fuit eius transitus per Samariam, non principaliter intentus ad ibi predicandum. ideo Matthei quintodecimo. c. dixit mulieri. Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel. Et sequitur. Non est bonum sumere panem filiorum et dare canibus.
prol.|
In eod. cap. Ubi dicitur. Celi aperti sunt. postil. exponit de signo visibili sensibili, vel imaginaria visione considerato. Burgen. autem {5.502} non vult aliquod fuisse reale signum in aere, sed solius Christi specialem intuitum significare celum apertum. Sed doctores per eum allegati non loquuntur cum precisione, restringentes se ad solam spiritualem visionem Christi, cuius signum representativum in aere apparuit etiam Ioanni Baptiste, propter id quod dicitur Io. 1. Ipse baptizans accepisse a Deo signum agnoscendi baptizatum. Nam si precise de Christo intelligeretur visio spiritualis illius apertionis celi, mirum videtur ad quem finem, cum anima Christi viderit omnia in verbo que verbum. Sicut igitur non oportuit dici aperiri celum, ut celum videat, quia perfectior est visio omnium in verbo quam in specie propria. Intelligibilius igitur videtur dici, quod Ioannes viderit imaginaria vel sensuali visione (sicut Ezechiel) super Christum celum aperiri, sicut vidit spiritum descendere ad perhibendum testimonium de efficacia baptismi Christi, per quod aperitur ianua celi. Vidit inquam in hoc, sicut in signo representante.
prol.|
In eod. cap. postil. preponderat opinionem dicentium demones non scivisse Christum esse Deum, propter hoc quod dicitur prime. Cor. 2.b. Si enim cognovissent, nunquam dominum glorie crucifixissent, idest, induxissent Iudeos ad crucifigendum. Burg. autem abiicit rationem dicens, quod non videtur ratio etiam si novissent eum esse Deum, quare non induxissent, quia conantur homines trahere ad peccata maiora libentius. Sed Burg. potuit bene videre rationem multiplicem, cur ad crucifigendum non induxissent. Nam diabolus scivit per mortem Christi suum perire imperium, et hominem salvari, et regnum Christi exaltari, etc. que quia diabolo preiudicant, scienter ad sui preiudicium non conatur, unde et si trahit libenter homines ad vitia, non tamen in sue potestatis destructionem, et sic allegatum de Apostolo est magis ad propositum quam de hominibus malis, de quibus Burg. exponit quia nemo utens ratione sibiipsi nocere cupit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mc. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=56&chapitre=56_1)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mc. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=56&chapitre=56_1)
Notes :