Nicolaus de Lyra

Capitulum 10

Numérotation du verset Mc. 10,1 

Et inde1 exsurgens
1 Et inde CorS1 ΩS ΩJ ΩL ΩP Li447 Li447@ Weber ] Et exinde ΩM Rusch
venit in fines Iudee ultra Iordanem et conveniunt iterum turbe2 ad eum. Et sicut consueverat iterum docebat illos3.
2 iterum turbe ΩM ΩS ΩL Li447 Li447@ Rusch ] inv. ΩJ ΩP |
3 illos ΩM ΩS ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch ] eos ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,2 

Et accedentes Pharisei interrogabant eum:
si licet viro uxorem dimittere temptantes eum.
Numérotation du verset Mc. 10,3 

At ille respondens ait4: Quid vobis precepit5 Moyses?
4 ait F ΩS Li447 Li447@ ] dixit ΩM ΩP, dixit eis ΩJ ΩL Rusch Weber |
5 vobis precipit ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,4 

Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere.
Numérotation du verset Mc. 10,5 

Quibus respondens Iesus ait: Ad duritiam cordis vestri
scripsit vobis preceptum istud6.
6 istud ΩP ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] illud ΩM
Numérotation du verset Mc. 10,6 

Ab initio autem creature masculum et feminam
fecit eos Deus et dixit7:
7 et dixit Φ ΩM ΩP ΩJ ΩS Li447 Li447@ ] om. ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,7 

Propter hoc relinquet homo patrem8 et matrem9 et adherebit uxori sue10.
8 Patrem F ΩS ΩP ] + suum ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
9 matrem ΩM F S J L Rusch Weber ] + suam ΩP Li447 Li447@ |
10 uxori sue CorS2 ΩM F ΩJ ΩP ΩS] ad uxorem suam CorS2 ( al. sic Paris. et est textus ) Cor3 (al.) ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,8 

Et erunt duo
in carne una. Itaque iam non sunt duo sed una caro.
Numérotation du verset Mc. 10,9 

Quod ergo Deus coniunxit11,
11 coniunxit ΩM ΩJ* ΩP ΩS Li447 Li447@ Rusch ] iunxit Cor1 ΩJ² ΩL Weber
homo non separet.
Numérotation du verset Mc. 10,10 

Et in domo iterum12 discipuli eius de eodem13
12 in domo – iterum S Rusch Weber ] inv. Li447 Li447@ |
13 de eodem] om. F * S |
interrogaverunt14 eum.
14 interrogaverunt S Rusch Weber ] interrogabant Li447@
Numérotation du verset Mc. 10,11 

Et ait15 illis: Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium commisit16 super eam.
15 ait ΩM F ΩS ΩP Rusch ] dixit Li447 Li447@ , dicit ΩJ ΩL Weber |
16 commisit F ΩS ΩP ] committit ΩM Li447@ ΩJ ΩL Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,12 

Et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit, mechatur.
Numérotation du verset Mc. 10,13 

Et offerebant illi parvulos ut tangeret eos17.
17 eos ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] illos ΩM ΩJ ΩL Weber
Discipuli autem
comminabantur18 offerentibus. Quos19 cum vidisset20, indigne tulit et ait illis: Sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos. Talium enim est21 regnum Dei.
18 comminabantur ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] comitabantur ΩM |
19 Quos F S ] Quis vel quod CorS2 |
20 vidisset CorS2 ΩM F ΩS ΩP] videret CorS2 ( al.) ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber , + Iesus ΩM F ² ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber |
21 enim est ΩM ΩS Li447@ Rusch ] inv. F ΩP ΩJ ΩL Li447 Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,15 

Amen dico vobis, quisquis non receperit
regnum Dei22 velut parvulus, non intrabit in23 illud.
22 Dei ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] om. ΩP |
23 in ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber] om. ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,16 

Et complexans eos, imponens24 manus super illos benedicebat eos25.
24 imponens ΩS Rusch ] et praem. ΩM ΩP Li447 Li447@ ΩJ ΩL Weber |
25 eos S J Wordsworth Rusch Weber ] illos Li447 Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 10,17 

Et cum egressus esset26 in via27, precurrens28 quidam genuflexo ante eum
26 esset ΩM F ΩS ΩL ΩP Li447 Li447@ Rusch Weber ] fuisset ΩJ |
27 via Weber (S Z Φ) ΩM F ΩS ΩP ΩJ Li447 Li447@ Rusch ] viam Weber |
28 precurrens F ΩS ] procurrens ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
rogabat eum dicens29: Magister bone, quid faciam ut vitam eternam percipiam?
29 dicens ΩM ΩP ΩJ ΩS Li447 Li447@ ] om. ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,18 

Iesus autem dixit ei30: Quid me dicis bonum?
30 Iesus ... ei F S Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
Nemo bonus
nisi unus31 Deus.
31 unus CorS2 Li447@ ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] solus CorS2 (al.) ΩM ΩP ΩS
Numérotation du verset Mc. 10,19 

Precepta nosti: Ne adulteres32,
32 adulteres] adultes cacogr. ΩP
ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dicas33, ne fraudem feceris, honora patrem34 et matrem35.
33 dicas ΩM F ΩP ΩS] dixeris ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber |
34 patrem . CorS2 F ΩP ΩS] + tuum ΩM ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber |
35 matrem CorS2 ( fere ubique sine TUAM; prior correctio sine ) ΩM F ΩJ² ΩL ΩP Li447@ ΩS Rusch Weber ] + tuam CorS2 ( secunda correctio habet) ΩJ* ( rubr. sublin. ) |
Numérotation du verset Mc. 10,20 

At ille respondens ait illi: Magister, hec omnia 36 conservavi37 a iuventute mea.
36 hec omnia F ΩS ΩL Li447 Li447@ ] inv. ΩM J P Rusch Weber |
37 conservavi F ΩS J Rusch Weber ] observavi ΩM L Li447 Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 10,21 

Iesus autem intuitus est38 eum
38 est F ΩSP Rusch ] om. ΩMJL Li447 Li447@ Weber
et39 dilexit eum et dixit ei40: Unum tibi deest.
39 et F ΩS P] om. ΩM J L Li447@ Rusch Weber |
40 ei F ΩS Li447 Li447@ Rusch ] illi ΩM ΩJ ΩL Weber |
Vade, quecumque habes41 vende
41 habes F S Li447 Rusch Weber ] om. Li447@
et da pauperibus
et habebis thesaurum42 in celo
42 thesaurum F Rusch Weber ] thesauros Li447@
et veni43
43 veni ΩM F ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] om. ΩP
sequere me.
Numérotation du verset Mc. 10,22 

Qui contristatus in verbo abiit merens. Erat enim habens multas possessiones44.
44 habens – multas possessiones F ΩP ΩS Rusch ] inv. ΩJ Weber , h. p. m. ΩM ΩL, p. habens multas Li447 Li447@
Numérotation du verset Mc. 10,23 

Et circumspiciens45 ait discipulis suis: Quam difficile qui pecunias46 habent in regnum Dei introibunt.
45 Circumspiciens ΩS F ] + Iesus ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
46 pecuniam ΩS ΩP] pecunias CorS1 ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber, divitias CorS1=Cor3 (al.), mutil. F |
Numérotation du verset Mc. 10,24 

Discipuli autem obstupebant47 in verbis eius.
47 obstupebant F ΩS ] obstupescebant ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
At Iesus rursus respondens ait illis: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis
in48 regnum Dei introire.
48 in ΩM ΩL ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] om. ΩJ Weber
Numérotation du verset Mc. 10,25 

Facilius est camelum49
49 est camelum] inv. Li447@ *
per foramen acus transire
quam divitem
intrare in regnum Dei.
Numérotation du verset Mc. 10,26 

Quidam50 magis admirabantur
50 Quidam ΩM F ΩS ] Qui ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
dicentes ad seipsos51: Et quis potest salvus fieri?
51 seipsos F S ] semetipsos J Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,27 

Et52 intuens illos Iesus ait illis53: Apud homines impossibile est sed apud Deum omnia possibilia sunt54
52 Et F ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ ] om. ΩM |
53 illis F ΩS ΩP] om. ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
54 apud Deum omnia possibilia sunt F ΩP ΩS ] non apud Deum Wordsworth (Cava), non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,28 

Et post55 cepit ei Petrus56 dicere:
55 Et post ΩM F ΩS ] Et ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch , om. Weber |
56 ei Petrus Rusch ] inv. Li447 Li447@ Weber |
Ecce nos dimisimus omnia
et secuti sumus te.
Numérotation du verset Mc. 10,29 

Respondens Iesus ait: Amen dico vobis, nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores57 aut patrem aut matrem58 aut filios aut agros propter me et propter evangelium,
57 sorores] + vox illegibilis ΩJ* (rubr. cancel.) |
58 aut p. – aut. m. ΩM ΩS ΩP ΩL Li447@ ΩJ Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,30 

qui non accipiat59 centies tantum,
59 accipiat ΩM ΩS ΩL Li447@ Rusch Weber ] accipiet ΩP ΩJ Li447
nunc in tempore hoc domos60
60 domos F ΩS ΩP] + et ΩM ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
fratres et sorores et matres61 et filios et agros cum persecutionibus
61 matres ΩS Li447@ Rusch Weber ] matrem ΩM
et in62 seculo futuro vitam eternam.
62 in S Rusch Weber ] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 10,31 

Multi autem erunt primi63 novissimi
63 primi S Rusch Weber ] om. Li447@
et novissimi primi.
Numérotation du verset Mc. 10,32 

Erant autem64 in via ascendentes Hierosolymam65 et precedebat illos66 Iesus
64 autem CorS2 S Li447 Rusch Weber ] enim Li447@ |
65 Hierosolymam S Rusch ] in praem. ΩM ΩL Li447 Li447@ Weber |
66 illos CorS2 (al.) ΩM ΩL ΩS ΩP Li447@ Rusch Weber ] om. CorS2 ΩJ |
et stupebant
et sequentes timebant et assumens iterum duodecim
cepit Iesus67 illis68 dicere que essent ei69 ventura70.
67 Iesus F ΩS ΩP ] im. ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
68 illis ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] om. ΩP |
69 ei S Rusch Weber ] om. Li447@ , eis Li447 |
70 ventura ΩJ ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] eventura ΩL |
Numérotation du verset Mc. 10,33 

Quia ecce ascendimus71 Hierosolymam et Filius hominis
71 ecce ascendimus S Li447 Rusch Weber ] ate accendimus Li447@
tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt72 eum morte et tradent eum gentibus
72 condemnabunt F* ΩS] senioribus et condemnabunt ΩM F ² ΩP Li447 Li447@ , senioribus et damnabunt ΩJ ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,34 

et illudent ei et spuent eum73 et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget.
73 spuent eum F ΩS ΩP ] conspuent eum ΩM ( om. eum) ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,35 

Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedei
dicentes: Magister, volumus ut quodcumque
petierimus facias74 nobis.
74 facias ΩM F ΩP ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber ] fiat ΩS
Numérotation du verset Mc. 10,36 

At ille dixit eis: Quid vultis ut faciam vobis?
Numérotation du verset Mc. 10,37 

Et dixerunt: Da nobis ut unus ad dexteram tuam75 et alius76 ad sinistram tuam77 sedeamus in gloria tua.
75 tuam ΩM F ΩJ ΩL ΩP ΩS Li447@ Weber ] om. Li447 Rusch Wordsworth ( G ) |
76 alius ΩM F ΩJ ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] alter ΩP (hapax) |
77 tuam ΩM F ΩJ ΩL ΩP ΩS Li447@ Weber ] om. Li447 Rusch Kells Wordsworth ( G ) |
Numérotation du verset Mc. 10,38 

Iesus autem dixit eis78: Nescitis quid petatis.
78 dixit eis F ΩS ΩP Li447 Li447@ ] ait illis ΩM, ait eis ΩL ΩJ Rusch Weber
Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum79
79 bibiturus sum CorS2 ( bene, sic textus ) ΩS ΩP] bibo CorS2 ( al. ) ΩM ΩL ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber
aut baptismo80
80 baptismo ΩJ ΩS Li447 Li447@ Rusch ] baptismum ΩL Weber
quo81 baptizor baptizari?
81 quo F S ] + ego ΩM ΩJ ΩP ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,39 

At illi dixerunt ei: Possumus. Iesus autem ait82 illis83: calicem quidem quem ego bibo bibetis84 et baptismo85 quo ego baptizor baptizabimini.
82 Ait] dixit F |
83 illis F ΩS ΩP] eis ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
84 quidem quem ego bibo bibetis Cor1 ΩM F ΩS ΩP ΩJ Li447 Li447@ Weber ] quidem meum bibetis Rusch (hapax) |
85 baptismo F ΩJ ΩS Li447@ Rusch ] baptismum ΩL Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,40 

Sedere autem ad dexteram meam86 vel ad sinistram87,
86 meam F ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] om. ΩM |
87 sinistram F ΩJ ΩS Li447@ Rusch Weber ] sinistrum ΩP |
non est meum dare vobis sed quibus paratum est.
Numérotation du verset Mc. 10,41 

Et88 audientes
88 Et ΩM ΩJ ΩL ΩS Catena (Li447 Li447@) Rusch Weber] om. ΩP
decem indignati sunt89
89 indignati sunt ΩS ΩP Rusch ] ceperunt indignari ΩM ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber
de Iacobo et Ioanne.
Numérotation du verset Mc. 10,42 

Iesus autem vocans eos
ait illis: Scitis quia hi90 qui videntur principari gentibus91 dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum.
90 hi(i) ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber] om. ΩM |
91 principari gentibus ΩM ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,43 

Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior
erit minister vester92,
92 minister vester F ΩS] inv. ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 10,44 

et quicumque voluerit in93 vobis primus esse94, erit omnium servus.
93 in ΩM F ΩP ΩL ΩS Li447@ ΩJ (post. corr. ) Rusch ] inter Kells ΩJ ( Cor3 exp. et cancel. : ter) |
94 in vobis – primus esse ΩM ΩL ΩS Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP |
Numérotation du verset Mc. 10,45 

Nam et filius hominis
non venit
ut ministretur95* ei96 sed ut ministraret
95 ministretur ΩJ ΩS Li447@ ] ministraretur ΩM ΩP ΩL Rusch Weber |
96 ei F S Rusch Weber ] om. Li447@ |
et daret animam suam redemptionem pro multis.
Numérotation du verset Mc. 10,46 

Et veniunt97 Hiericho98.
97 veniunt ΩM F ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] venerunt ΩJ ΩP |
98 Hiericho Weber (M P G D) Catena Rusch Clementina] Hierichum Weber |
Et proficiscente eo de Hiericho,
et discipulis eius et plurima multitudine, filius Thimei Barthimeus cecus sedebat99 iuxta viam mendicans.
99 cecus sedebat ΩM F ΩJΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩP
Numérotation du verset Mc. 10,47 

Qui cum audisset quia100 Iesus Nazarenus est101,
100 quia ΩM F ΩP ΩL ΩS Rusch Weber ] quod ΩJ Li447 Li447@ |
101 est F ? ΩJ ΩL ΩP ΩS Li447 Li447@ Weber ] esset Rusch |
cepit clamare et102 dicere: Iesu Fili David, miserere mei103.
102 et F Rusch Weber ] ac Li447 Li447@ |
103 Iesu fili David - miserere mei ΩM ΩP ΩS (inv.), mutil. F ] Fili David Iesu miserere mei ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 10,48 

Et comminabantur ei multi104* ut taceret. At ille multo magis clamabat105:
104 ei multi ΩM F ΩJ ΩP ΩL ΩS Catena (Li447@ Mt366 Mt366@) ] ei Li447 inv. Rusch , illi multi Weber | multi om. Li447 |
105 clamabat S Rusch Weber ] + dicens Li447@ |
Fili David, miserere mei.
Numérotation du verset Mc. 10,49 

Et stans
Iesus iussit eum106 vocari.
106 iussit eum F ΩS ] precepit illum ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber
Et vocabant107* cecum108,
107 vocabant F ΩS ] vocant ΩM ΩJ ΩL Catena (Gz378@ Li447 Li447@ Mt366 Mt366@) Rusch Weber |
108 cecum ΩJ ΩL ΩS Li447 Li447@ Rusch Weber ] eum ΩM |
dicentes ei: Animequior esto,
surge,
vocat te.
Numérotation du verset Mc. 10,50 

Qui proiecto vestimento suo
exiliens venit ad eum.
Numérotation du verset Mc. 10,51 

Et respondens Iesus dixit ei109* : Quid tibi vis 110* faciam?
109 Iesus dixit ei F S ] Iesus dixit illi ΩM ΩP ΩJ ΩL Catena@ (Li447 Mt366 Gz366) Rusch , illi Iesus dixit Weber , Iesus ait illi Catena (Gz378 Li447 Mt366) |
110 tibi vis ΩM F ΩS ΩP Li447 Li447@ ] inv. ΩJ ΩL Rusch Weber |
Cecus dixit ei111: Rabboni,
111 dixit ei F ΩS] autem praem. ΩM ΩP ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber, dixit ad eum Rusch
ut videam.
Numérotation du verset Mc. 10,52 

Iesus autem dixit112 ei113: Vade114,
112 dixit F ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] ait ΩM ΩJ ΩL Weber |
113 ei F ΩS ΩP Li447 Li447@ Rusch ] illi ΩM ΩJ ΩL Weber |
114 Vade Cor1 (lectio certior) |
fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.

Capitulum 10

Numérotation du verset Mc. 10,1 
marg.| {5.583} {1 } Et inde exurgens. Hic ponitur confutatio Phariseorum de aliquibus in lege permissis, et primo, describitur confutatio Phariseorum, secundo sacerdotum, seq. cap. Prima in duas, quia primo describitur {5.584} Phariseorum confutatio, secundo discipulorum instructio ibi. Et offerebant illi parvulos. Sententia prime partis patet ex dictis Mt. 19. Licet enim Mattheus idem factum sub alio refert ordine, non tamen differt quantum ad veritatem, at dicit Aug. et hoc invenitur frequenter in veteri Testamento ut pote libris Reg. et Para. quod eadem dicta, et facta exprimuntur hic, et ibi, sub alio tamen ordine.
marg.| {5.585} {1 } Quid vobis precepit Moyses. Mt. 19. dicit quod Pharisei hoc dixerunt Christo quasi ei obiiciendum. Et dicendum, quod Christus primo quesivit hoc ab eis, ut hic dicitur, quia antequam diceret suam sententiam, volebat quod audiretur eorum falsa opinio, qua credebant hoc esse licitum, et ideo tunc quasi obiiciendo dixerunt.
marg.| {2 } Moyses permisit libellum repudii, etc.   Et in   domo iterum discipuli   . Quia discipuli adhuc rudes ad plenum non intellexerunt verbum Christi, ideo cum venissent ad domum iterum interrogaverunt eum, et ipsi idem repetiit quod prius dixerat in presentia {5.586} Phariseorum.
marg.| {3 } Et   offerebant   . Hic consequenter describitur instructio discipulorum, et primo ponitur dicta instructio, secundo instructionis confirmatio, ibi. Et proficiscente eo de Iericho. Prima in tres, quia primo instruit discipulos de humilitate, que est fundamentum aliarum virtutum, secundo, de voluntaria paupertate, ibi. Et cum egressus esset, tertio, de toleranda adversitate, ibi. Et assumens iterum duodecim. Primum autem docet per hoc quod dicit nullum intrare in regnum celorum, nisi puerum, id est, humilem, eo modo loquendi quo dicitur 1. Regum 15.c. Cum esset parvulus in oculis tuis. Et patet sententia ex dictis Matthei 19.
marg.| {5.587} {1 } Et cum   egressus   esset. Hic consequenter docet discipulos de voluntaria paupertate. Circa quod primo movetur questio, secundo ponitur questionis solutio, ibi. Iesus autem dixit ei. In qua solutione Christus primo ostendit quid sit necessarium ad salutem, videlicet observatio mandatorum, secundo, quid requiritur ad maiorem perfectionem que consistit in observatione consiliorum, in qua perfectione, primum est abrenuntiatio temporalium, ut quis libere possit sequi Christum, et hoc ponitur ibi. Iesus autem intuitus, etc. Sententia duarum partium primarum patet ex dictis Mt. 19.
prol.| {5.588} {2 } Iesus autem intuitus. Hic docetur voluntaria paupertas, et primo quantum ad eius perfectionem, secundo, quantum ad eius difficultatem, ibi. Qui contristatus. tertio, quantum ad eius remunerationem, ibi. Et post hec cepit ei Petrus dicere. Sententia istarum partium patet ex dictis Mt. 19. exceptis que sequuntur. Iesus autem intuitus est eum, et dixit ei. Propter bonam conversationem suam preteritam, ostendit sibi vultum amicabilem. Verumtamen ad perfectionem maiorem non potuit ascendere propter impedimentum divitiarum. Aliqui enim sunt apti ad bene vivendum in inferiori statu, non tamen in maiori, et perfectiori.
marg.| {5.589} {1 } Propter me. Idest, propter amorem mei.
marg.| {2 } Et propter   evangelium   . Idest, doctrinam Christi.
marg.| {3 } Qui non   accipiet   . Quia pro temporalibus accepti in presenti bona spiritualia, que tantum excedunt temporalia quantum centenarius unitatem. Aliter autem potest exponi de religiosis qui pro uno patre carnali, vel fratre dimisso, habent spirituales patres, et fratres multos, et possessiones, et agros, inquantum ex possessionibus omnium fidelium sufficienter sustentantur secundum illud Apostoli, 2. Cor. 6.b. Quasi nihil habentes, et omnia possidentes.
marg.| {4 } Et   novissimi primi   . Quia reprobatis Iudeis quibus data fuit lex tanquam {5.590} populo a Deo preelecto, gentiles sunt vocati. potest etiam exponi aliter, quia aliqui tarde venientes ad fidem, vel religionem, aliquando ita fervide operantur quod precedunt meritis illos, qui venerunt in iuventute.
marg.| {5 } Erant   autem   in via. Hic consequenter Christus instruit discipulos de toleranda adversitate, Et primo ponitur eorum in structio, secundo reprimitur ipsorum ambitio, ibi. Et accedunt. Primum docet Christus exemplo sui, quia prompte et hilariter ascendebat in Ierusalem, ubi erat passurus mortem secundum quod discipulis iam predixerat, et hoc adhuc replicat, et patet sententia ex dictis Mt. 20. hoc excepto.
marg.| {6 } Et stupebant. Ex hoc quod ita prompte, et hilariter ibat ad locum passionis.
marg.| {5.591} {1 } Et sequentes timebant. Quia nondum erant perfecti usque ad tolerantiam martirii. Quod patuit per effectum, quia Petrus inter alios ferventior, postea timore mortis negavit Christum. {2 }   Et accedunt. Hic consequenter reprimitur discipulorum ambitio. Et primo duorum in speciali, secundo omnium in generali, ibi. Audientes decem. Sententia prime partis patet ex dictis Mt. 20. excepto quod seq.
prol.| {5.592} {3 } Filii Zebedei   dicente   .   Magister   . Mt. 20. dicitur, quod mater eorum formavit istam petitionem. Sed quia fuit introducta ad hoc per filios, ideo dicuntur hic eam fecisse. Quia quod per amicos facimus quodam modo per nosipsos facimus.
marg.| {4 } Aut baptismo quo ego baptizor. Tincturam enim sanguinis sui in sua benedicta passione vocat hic baptismum.
marg.| {5 } Et audientes decem. Hic reprimitur ambitio discipulorum in generali. Et patet sententia ex dictis Mt. 20.
marg.| {5.593} {1 } Et proficiscente eo de Iericho. Hic ponitur instructionis precedentis confirmatio per illuminationem ceci. Et patet sententia ex dictis Matthei 20. excepto quod sequitur.
marg.| {2 } Cecus sedebat. Mt. 20. dicitur quod erant duo ceci, sed {5.594} quia unus erat magis notus, et clamabat altero fortius, ideo hic solus exprimitur.
marg.| {3 } Animequior esto. Id est, magis quietus animo, ac si dicant appropinquat tua illuminatio.
marg.| {4 } Qui proiecto. In quo mendicabat, ut celerius veniret ad Christum.
marg.| {5.595} {1 } Rabboni. Id est magister mi.
Numérotation du verset Mc. 10,moraliter 
marg.| {5.583} {1 } Et inde exurgens venit in sines Iudee, etc. Sequitur.
prol.| {5.584} {2 } Si licet   viro   . Uxor ista potest intelligi sapientia Philosophica : et hec non est a doctoribus Theologis simpliciter repellenda, nam{5.585} in multis valet ad fidei consolationem, et disputando cum hereticis ad eius defensionem, sed si fornicetur est repudianda. Et hoc fit, quando propter rationes Philosophicas incipit quis dubitare de fide que est supra rationem.
Numérotation du verset Mc. 10,moraliter 
marg.| {3 } Et   offerebant   . Parvuli possunt dici pauperes, et generis infimi per discipulos autem impedientes ne offerantur Christo, significantur{5.586} ecclesie rectores vel religiosi, qui propter paupertatem vel generis infirmitatem repellunt eos a debita promotione vel receptione ad religionem, cum tamen alias sint apti, propter quod impedientes arguuntur ore Christi, ideo subditur.
marg.| Talium est enim regnum Dei. Mt. 5. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum, etc.
marg.| † Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus. Id est, sine superbia et dolo.
Numérotation du verset Mc. 10,moraliter 
marg.| {5.587} † Non intrabit. Sequitur.
marg.| Magister   bone, quid   . ipsum interrogabat, quia licet crederet eum hominem purum, tamen eum reputabat in lege peritum, propter quod respondit dicens.
marg.| Quid me dicis bonum. Ex quo credis me hominem purum.
marg.| Precepta   nosti, etc. Quasi dicat, eorum observatio sufficit ad salutem, sed non ad evangelicam perfectionem, ideo subditur.
marg.| Unum   tibi deest   . Beda. Non partem tantum, sicut Ananias, et Saphira Act. 5.b.
prol.| {5.588} † Et da pauperibus. Non amicis carnalibus nisi fuerint indigentes.
marg.| Et   habebis thesaurum   in   celo   . Chryso. Ostendit quod plus reddit quanto maius est celum, quam terra.
marg.| Qui   contristatus   abiit   merens   . Impeditus a perfectione, quam querebat, possessionum amore.  BEDA. Inter pecunias habere, et amare, multa distantia est, unde. Salomon non ait. Qui habet, sed qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Et accipit amare pro fidem in divitiis ponere. Et de talibus subditur.
marg.| Quam   difficile   , qui pecunias   habent   . Et capitur hic difficile pro impossibili, ut patet ex litera sequenti, et declaratum fuit plenius Matthei 19.
Numérotation du verset Mc. 10,moraliter 
marg.| {5.589} † Ecce nos dimisimus omnia, et   sequuti   . Hoc moraliter facit qui inordinatum amorem ad omnia terrena deponit, et talis nunc recipit centies tantum, quia pro abiectione carnalis amoris {5.590} recipit charitatis donum, quo se et omnia ordinat in Deum.
marg.| Multi autem erunt. Quia detenti circa terrenorum amorem inordinatum, primi sunt in hoc seculo, sed erunt novissimi in futuro.
Numérotation du verset Mc. 10,moraliter 
marg.| {5.591} † Quia ecce ascendimus. Frequenter predixit discipulis passionem suam, per hoc significans quod multoties esset passurus in membris suis, unde Act. 9.a. dixit. Saule Saule quid me persequeris ? Et Petro imminente sua passione dixit. Vado Romam iterum crucifigi.
marg.| {2 } Et accedunt. Isti credebant Christum in Ierusalem temporaliter regnaturum. Et quoniam erant eius cognati, volebant {5.592} esse post eum primi. Et istis quantum ad hoc sunt similes, qui de terrenis honoribus sunt multum solliciti, et de celestibus negligentes, quod est valde fatuum. Ideo dominus dixit illis.
marg.| Nescitis quid. Sicut fatuus qui petit caseum, et negligit aurum.
marg.| {5 } Et audientes. Humanum quid passi, propter quod Christus utrosque reprimens, cepit eos docere de humilitate, per quam honor celestis acquiritur, et contemnitur terrenus.
Numérotation du verset Mc. 10,moraliter 
marg.| {5.593} {1 } Et proficiscente eo de Iericho, et discipulis eius, et plurima. Sequitur.
marg.| Barthimeus   cecus sedebat   . Barthimeus qui filius pinguedinis interpretatur significat hominem delitiis carnalibus nutritum, ideodicitur cecus scilicet sapientie luce privatus de qua dicitur Iob {5.594} 28. quod non invenitur in terra suaviter viventium, quia delicie carnales hebetant intellectum.
marg.| Qui cum audisset. Talis enim cum audit de Salvatore, debet clamare per orationem devotam, ut ab eo recipiat sapientie lumen qui dat omnibus affluenter, saltem de necessariis ad salutem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mc. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=56&chapitre=56_10)

Notes :