Nicolaus de Lyra

Capitulum 14

Numérotation du verset Mc. 14,1 

Erat autem1 Pascha
1 autem ΩJ] om. ω 1
et azyma2 post biduum. Et querebant3 summi sacerdotes
2 pascha et azyma ΩJ] azam et pascha ΩV |
3 querebant ω 1 Li447 ΩJ ΩS ΩV Rusch Weber ] + eum Li447@ |
et scribe quomodo eum4 dolo tenerent et occiderent.
4 eum CorS2 (al.) Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber] Ihesum CorS2 ΩJ ω1, om. ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,2 

Dicebant autem5*: Non in die festo
5 autem ω1ΩS ΩV Li447 Li447@ ] enim ΩJ Rusch Weber
ne forte tumultus fieret in populo6.
6 in populo Weber (G D) Cor2 (Mt. 26) ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina ] populo Cava Weber (P), populi Cor1 Cor2 (grec. anti. glos.) ω1 J ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,3 

Et cum esset7 Bethanie in domo Simonis
7 esset Cor2 (glos.) ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] + Ihesus Weber (Z P Φ) ω1 ΩJ
leprosi
et recumberet,
venit mulier
habens alabastrum
unguenti nardi spicati8 pretiosi.
8 spicati Cor1 Cor3 (al. ?) ω 1 ΩH ΩF ΩL Rusch Weber ] pistici ΩJ, iter. ΩV
Et fracto alabastro,
effudit super caput eius.
Numérotation du verset Mc. 14,4 

Erant autem quidam
indigne ferentes intra semetipsos et9 dicentes: Ut quid perditio ista10 unguenti facta est?
9 et Cor2 (glos.) ω1 ΩJ ΩV Rusch Weber] om. Li447 Li447@ |
10 ista ΩJ] hec ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,5 

Poterat enim unguentum istud venundari11 plus quam trecentis denariis et dari pauperibus.
11 venundari Z P G Φ Clementina etc.] veniri Weber
Et fremebant12 in eam.
12 fremebant Catena@ etc. ] fremuerunt Catena (Li447 Mt366 cum Beda)
Numérotation du verset Mc. 14,6 

Iesus autem dixit: Sinite eam. Quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me.
Numérotation du verset Mc. 14,7 

Semper enim pauperes habebitis13* vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere. Me autem non semper14 habebitis15.
13 habebitis M P D Cava Catena (Li447@ Mt366@) ΩJ* (rubr. cancel.) ΩS ΩV ] habetis ω1 Ω Rusch Clementina Weber] |
14 non semper ω1 Li447@ ΩJ ΩV Rusch Weber] inv. Li447 |
15 habebitis F P D Cava ω1 Catena (Li447@ Mt366@) ΩJ ΩS ΩV Rusch] habetis Clementina Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,8 

Quod habuit hoc16* fecit,
16 hoc ω 1 ΩF ΩV] hec ΩJ ΩL Rusch Weber
prevenit
unguere corpus meum in sepulturam.
Numérotation du verset Mc. 14,9 

Amen dico vobis,
ubicumque predicatum fuerit evangelium istud in universo mundo17, et quod fecit hec18 narrabitur in memoriam eius.
17 universo mundo Amiatinus M Z P Φ ΩJ ΩV Li447@ Rusch Clementina Wordsworth] universum mundum Weber |
18 fecit hec] hec fecit hoc ΩV*, hec fecit Ω |
Numérotation du verset Mc. 14,10 

Et Iudas Scariothis19, unus ex20 duodecim,
19 Scariothis Amiatinus Rusch Wordsworth Weber , -ioth Li447@ ] -tes Cor2 ( glosse sic habent ) ω 1 ΩJL ΩV Weber (plerique codd.) |
20 ex ω 1 ΩH ΩS ] de ΩF ΩJ ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber |
abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis.
Numérotation du verset Mc. 14,11 

Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos.
Et querebat quomodo illum opportune21 traderet.
21 illum opportune Cor2 ω1 Li447 Li447@ Rusch Weber ] eum opportune ΩJ, opportuno eum ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,12 

Et primo22* die azymorum, quando Pascha immolabant23,
22 primo Cor2 ω 1 ΩJL Li447@ Weber ] prima ΩV Rusch |
23 immolabant] immolabatur ΩV |
dicunt ei discipuli: Quo vis eamus24
24 Quo vis eamus CorS2 ( bene .b. ) ΩJ] Quo vis unde eamus ΩV
et paremus tibi ut manduces25*
25 ut manduces CorS2 ω 1 ΩF ΩJL ΩS ΩV Li447@ Weber ] comedere CorS2 ( vel) Li447 Rusch
Pascha?
Numérotation du verset Mc. 14,13 

Et mittit duos ex discipulis suis
et dicit eis: Ite in civitatem
et occurret vobis homo
lagenam
aque
baiulans.
Sequimini eum
Numérotation du verset Mc. 14,14 

et quocumque introierit dicite domino domus: Quia magister dicit: Ubi est refectio mea,
ubi26 Pascha cum discipulis meis27 manducem?
26 ubi ΩJL ΩV Rusch Weber ] + est Li447@ |
27 Pascha - cum discipulis meis ΩV Rusch Weber ] inv. ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 14,15 

Et ipse vobis28 demonstrabit29 cenaculum grande stratum
28 vobis ω 1 ΩV] om. ΩJ |
29 demonstrabit ω 1 ΩJ ΩV Rusch Weber ] monstrabit Li447@ |
et30 illic parate nobis.
30 et ω1 ΩJ ΩV Rusch Weber] om. Li447 @
Numérotation du verset Mc. 14,16 

Et abierunt discipuli eius et venerunt31 in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et paraverunt Pascha.
31 venerunt ω 1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] invenerunt Li447@ *
Numérotation du verset Mc. 14,17 

Vespere autem facto,
venit cum duodecim.
Numérotation du verset Mc. 14,18 

Et discumbentibus eis32 et33 manducantibus34 ait Iesus: Amen dico vobis,
32 eis] illis ΩV |
33 et ω1 ΩH ΩJ ΩS Li447 Rusch Weber] om. Li447@ |
34 eis - et manducantibus ω 1 ΩS etc. ] inv. ΩH |
quia unus ex vobis tradet me35 qui manducat mecum.
35 tradet me ΩF ΩV Rusch ] inv. ω 1 ΩH ΩJL ΩS Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,19 

At illi ceperunt contristari
et dicere36 singillatim: Numquid ego?
36 dicere CorS2 ( al. correctione trahunt EI) ΩF ΩS ΩV Rusch ] + ei CorS2 ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber  
Numérotation du verset Mc. 14,20 

Qui37 ait illis: Unus ex duodecim
37 Qui ω1 ΩS ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] Et Li447@
qui intingit manum mecum38* in catino.
38 manum mecum P Φ ΩS ΩV Rusch ] inv. F Li447 Li447@ Clementina, manum Cor2 (anti. glos.) ω 1 Li447 Li447@ Rusch Weber, mecum Cor2 (grecus non habet MANUM ) Cor4 (MANUM cancellatum est in **<Parisiensi>) ΩJL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,21 

Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est39 de illo40* : Ve autem homini illi per quem Filius hominis41 tradetur.
39 est ω1 ΩS ΩL ΩV Li447 Li447@ Cas574 Rusch Weber] om. ΩJ |
40 illo Cas574 ΩH ΩS ΩV ] eo ΩJ ΩL Catena Rusch Weber |
41 Filius hominis ΩH ΩJ ΩL ΩS ΩV Catena Rusch Weber] om. Cas574 |
Bonum erat illi42*
42 Bonum erat illi ΩH ΩS ΩV Li447@ ] Bonum erat ei Cor2 ω 1 Cas574 ΩJ ΩL Li447 Rusch , Bonum ei Weber
si natus non
fuisset43
43 si natus non fuisset ΩH ΩS ΩV Cas574 Rusch ] si non esset natus Cor2 ( anti. glos. ) Cor2 Li447 Li447@ ΩJ ΩL Weber
homo ille.
Numérotation du verset Mc. 14,22 

Et manducantibus illis
accepit Iesus panem
et benedicens fregit et dedit eis44 et ait45: Sumite, hoc est corpus meum.
44 eis ΩJ etc. ] illis ΩH ΩV |
45 fregit... ait Cor2 ( anti. glos. ) ω 1 ΩJ ΩL |
Numérotation du verset Mc. 14,23 

Et accepto calice, gratias agens
dedit eis46 et biberunt ex illo47 omnes.
46 eis] illis ΩH ΩV |
47 illo ω1 ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] eo ΩJ ΩH ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,24 

Et ait illis: Hic est sanguis meus Novi Testamenti
qui pro multis effundetura.
0 Cf. Is. 53, 11.
Numérotation du verset Mc. 14,25 

Amen dico vobis quod iam non bibam
de hoc48 genimine vitis
48 de hoc Cor2 ( anti. Mt. 26) ) Cor4 ΩH ΩF ΩS ΩV Li447@ Rusch ] om. ω 1 ΩJ ΩL, ex hoc Li447, de Weber
usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei.
Numérotation du verset Mc. 14,26 

Et hymno dicto,
exierunt in montem Olivarum49.
49 Olivarum ω 1 ΩF ΩL ΩV Li447@ Rusch Weber ] Oliveti ΩJ
Numérotation du verset Mc. 14,27 

Et ait illis50 Iesus: Omnes51 scandalizabimini in me in ista nocte52
50 illis ΩF Li447@ Rusch ] eis Cor2 ( glos. ) ΩJ ΩL Weber   |
51 Omnes Cor2 ( anti.glos. : OMNES SCANDALIZABIMINI )] + vos ΩV |
52 in me ω1] om.L Weber | ista nocte ΩF ΩV Rusch ] inv. ω1J Li447 Li447@ Clementina Weber |
quia scriptum estb: Percutiam pastorem
0 Cf. Za. 13, 7.
et dispergentur oves gregis53*.
53 oves gregis Kells Cor2 (anti. glos. Mt. 26, 31 GREGIS sed postea quam anti. glos.) ΩH ΩR ΩP ΩS ΩV Li447 Li447@, mutil. ΩF] greges ! Cas239, oves gregis mei Wordsworht (L), oves Cor4 ( GREGIS cancellatum est in ** ) ω 1 ΩJ ΩL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,28 

Sed postquam54 resurrexero precedam vos in Galileam.
54 postquam CorS2 (al.) ΩF ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] posteaquam CorS2 ω1JL
Numérotation du verset Mc. 14,29 

Petrus autem ait illi55:
55 illi ΩH ΩV Rusch ] ei Cor2² (anti. glos.) ΩM ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber
Etsi omnes scandalizati fuerint56 sed non ego.
56 fuerint ΩJ etc. ] + in te ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,30 

Et ait57 illi Iesus: Amen dico tibi quia tu hodie in hac nocte58, priusquam gallus bis59* vocem dederit, ter me es negaturus.
57 ait ω1 ΩJ ΩV Li447@ Rusch Weber] om. Li447 |
58 hac nocte ΩV Rusch ] inv. ω1 ΩJL Li447 Li447@ Weber |
59 gallus bis ω 1 ΩH ΩS ΩV Li447 ] inv. ΩJ ΩL Rusch Weber , bis Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 14,31 

At ille amplius loquebatur: Et si oportuerit me simul commori tecum60, non te negabo. Similiter autem et61 omnes dicebant.
60 tecum CorS2 (al. correctione trahendo TIBI ) ΩJ ΩV Li447 Li447@ Rusch ] tibi CorS2 ω 1 ΩL Weber, mutil. ΩF |
61 et ω1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 14,32 

Et veniunt62 in predium
62 veniunt Rusch Weber ] venerunt ΩV
cui nomen Gethsemani.
Et ait discipulis suis: Sedete hic
donec orem.
Numérotation du verset Mc. 14,33 

Et assumit Petrum et Iacobum et Ioannem secum. Et cepit pavere et tedere.
Numérotation du verset Mc. 14,34 

Et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem.
Sustinete hic et vigilate mecum63*.
63 mecum Cor2 (grecum anti. glos. Mt. 26) ΩH ΩS ΩP ΩV*] om. Cas239 ΩM ω 1 ΩJ ΩL Ω (exp.) Li447 Li447@ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 14,35 

Et cum processisset paululum procidit super terram
et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora.
Numérotation du verset Mc. 14,36 

Et dixit: Abba pater,
omnia possibilia sunt tibi64, transfer calicem hunc a me65. Sed non quod ego volo sed quod tu.
64 possibilia sunt tibi ω 1 ΩV Rusch ] pos. tibi sunt inv. Li447@ Weber , tibi possibilia sunt Li447 ΩJL |
65 calicem hunc a me ΩJ ΩL Rusch Weber ] hunc calicem a me ΩV, a me hunc calicem ΩS |
Numérotation du verset Mc. 14,37 

Et venit et invenit eos dormientes.
Et ait Petro: Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare mecum66?
66 mecum Cor2 ( grec. anti. glos. Mt. 26) ω 1 ΩV Li447 Rusch ] om. Cor4 ( cancel. in ** ) Li447@ ΩJL Weber
Numérotation du verset Mc. 14,38 

Vigilate et orate ut non67 intretis in temptationem.
67 ut non Cor2 ω 1 ΩH Li447 Li447@ Rusch Weber ] ne Cor4 (post. corr.) ΩJ
Spiritus quidem promptus est, caro autem68* infirma.
68 autem Cor2 ( anti. glos. Mt. 26 ) CorS2 (al.) ω 1 ΩH ΩS ΩV Li447 Li447@ ] vero Cor2 CorS2 ΩJ Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 14,39 

Et iterum abiens eumdem sermonem oravit69 dicens.
69 eundem sermonem - oravit ΩH ΩS Rusch ] inv. ω 1 ΩJL ΩV Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,40 

Et reversus, denuo invenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum gravati
et ignorabant quid responderent ei.
Numérotation du verset Mc. 14,41 

Et venit tertio et ait illis: Dormite iam et requiescite.
Sufficit. Venit hora. Ecce Filius hominis tradetur70 in manus peccatorum.
70 Filius hominis - tradetur ΩF ΩV Rusch ] inv. ω 1 ΩJL Li447 Li447@ Weber (traditur)
Numérotation du verset Mc. 14,42 

Surgite, eamus.
Ecce qui me tradet prope est.
Numérotation du verset Mc. 14,43 

Et adhuc eo loquente, venit Iudas Scarioth71 unus ex72 duodecim et cum eo73 turba74 multa
71 venit Iudas Scarioth Cor2 ( anti. glos. Mt. 26 ) ΩL] ecce Iudas Scarioth ΩJ¸ ven. Iudas Amiatinus, ven. Iudas Scariot(h)es ΩF ΩV, ven. Iscariotes Clementina |
72 ex ΩJ etc. ] de Clementina |
73 eo ΩF ΩL ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] illo ω1 ΩJ |
74 turba ΩJ] tuba ΩV* |
cum gladiis et lignis, missi75 a76 summis sacerdotibus et scribis et77 senioribus.
75 missi Li447 Li447@ Rusch ] om. ω1 ΩF ΩJL ΩV Weber |
76 a ΩJ Weber etc. ] om. Z F P G Φ Clementina |
77 et F P G Clementina] + a ΩJ Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,44 

Dederat autem traditor eis signum78* dicens:
78 traditor eis signum ΩF ΩV Li447 Li447@ Rusch ] traditor eius eis signum ΩH ΩS , eis traditor eius signum ΩR ΩP, signum traditor eius eis ΩM, traditor eius signum eis Cas239 Cor2 ( greci anti. ) ω 1 ΩJL Weber, Cor4 ( utrumque etiam est in ** correc. scilicet EIUS et EIS )
Quemcumque osculatus fuero ipse est, tenete eum et ducite caute.
Numérotation du verset Mc. 14,45 

Et cum venisset statim accedens ad eum ait: Rabbi. Et osculatus est eum.
Numérotation du verset Mc. 14,46 

At illi manus iniecerunt in eum et tenuerunt eum.79
79 v. 46 At illi... eum ΩJ] om. ΩV* ( corrector marg. compl.)
Numérotation du verset Mc. 14,47 

Unus autem80* de circumstantibus educens gladium
80 Unus autem Cor2 ( antiqui sic habent ) CorS2 (vel) ω 1 ΩM ΩF ΩS ΩV] Unus autem quidam Cas239 Cor2 ( grec. ) CorS2 (vel²) Li447 Li447@ Rusch Weber , Videns autem quidam Cor4 CorS2 ΩJ, Videns autem unus CorS2 (in aliquibus <codicibus>)
percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi81* auriculam.
81 illi Cas239 ω 1 ΩH ΩM ΩF ΩR ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ Weber ] ei ΩP Rusch
Numérotation du verset Mc. 14,48 

Et respondens Iesus ait illis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me.
Numérotation du verset Mc. 14,49 

Quotidie enim82 eram apud vos83* docens in templo84 et non me tenuistis. Sed ut impleantur85 Scripture.
82 enim] om. ΩJ |
83 Quotidie enim eram apud vos ΩH ΩF ΩV] Quotidie eram apud vos Cas239 Cor2 ( grec. anti. glos. ) ω 1 ΩH ΩM ΩF ΩR ΩJ ΩPL Li447@ ΩS Weber, Quotidie apud vos eram Rusch |
84 docens - in templo ΩH ΩF ΩV] inv. ω 1 ΩJ etc . Rusch Weber |
85 impleantur Weber (P) ω 1 ΩF ΩV Rusch Clementina ] adimpleantur ΩH ΩJ ΩS ΩL ΩV Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,50 

Tunc discipuli eius86 relinquentes eum omnes fugerunt.
86 eius] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 14,51 

Adolescens autem quidam sequebatur eum87
87 eum Cor2 ( glos. ) ω 1 ΩM ΩF ΩR ΩJ ΩP ΩL ΩS ΩV Rusch ] illum Li447 Li447@ Weber
amictus sindone
super nudo
et tenuerunt eum.
Numérotation du verset Mc. 14,52 

At88 ille relicta89
88 At ΩJ] Et ΩV |
89 relicta ω 1 ΩJ Li447@ Rusch ] reiecta ΩL Weber |
sindone nudus profugit ab eis.
Numérotation du verset Mc. 14,53 

Et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem
et convenerunt in unum90* omnes91 sacerdotes et scribe et seniores.
90 in unum Cor2 (anti.) ΩH ΩF ΩR Li447 Li447@ ΩS] om. ΩM Cor4 ( cancel. ) ω 1 ΩJ ΩL Rusch, conveniunt Weber |
91 omnes ω 1 ΩM ΩF ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] summi ΩJ |
Numérotation du verset Mc. 14,54 

Petrus
autem a longe secutus est eum
usque intro92 in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris
92 intro ω1 ΩF ΩJ Li447 ΩS ΩV Rusch Weber] om. Amiatinus M G ΩM Li447@ Wodsworth
et calefaciebat se ad ignem.
Numérotation du verset Mc. 14,55 

Summi vero sacerdotes et omne concilium93 querebant adversus Iesum94 testimonium95 ut eum morti traderent nec inveniebant.
93 concilium ω 1 ΩJ ΩV Li447 Rusch Weber ] consilium Li447@ |
94 quer. - adv. Iesum Cor2 ( grec. anti. glos. ) ω 1 ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] inv. ΩJ |
95 adversus Iesum – testimonium] inv. ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,56 

Multi enim falsum testimonium96 dicebant adversus eum
96 falsum testimonium ΩV Li447 Li447@ Rusch ] inv. ω 1 ΩJL Weber
et convenientia testimonia non erant.
Numérotation du verset Mc. 14,57 

Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum dicentes:
Numérotation du verset Mc. 14,58 

Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc
manufactum
et post97 triduum aliud non manufactum edificabo98.
97 post ΩS ΩV Rusch ] per ω 1 ΩJ ΩL Li447@ Weber |
98 Ego dissolvam... et edificabo ΩJ] Ego dissolvam et edificabo ! Cor2 (glos.)] Ego ... et reedificabo ΩV |
Numérotation du verset Mc. 14,59 

Et non erat conveniens testimonium eorum99.
99 eorum ΩS ΩJ Rusch ] illorum ω 1 ΩL ΩV Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 14,60 

Et exsurgens100 summus sacerdos in medium
100 Et exurgens ΩJ Rusch Weber ] Exurgens autem ΩS, Exurgens Cor2 ( grec. anti. glos. ) ΩV
interrogavit Iesum101 dicens: Non respondes quicquam
101 Iesum ω1 Li447 ΩJ ΩV Rusch Weber ] ipsum Li447@
ad ea que tibi obiiciuntur102 ab his?
102 tibi obiiciuntur ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber] inv. ΩJ
Numérotation du verset Mc. 14,61 

Ille autem tacebat et nihil respondit.
Rursum103 summus sacerdos interrogavit104 eum et dixit ei: Tu es Christus filius Dei105 benedicti?
103 Rursum ω1 ΩV Rusch Weber ] Rursus Li447 Li447@ ΩJ |
104 interrogavit Li447@ Rusch ] interrogabat ω 1 ΩJL ΩV Weber |
105 Dei Cor2 (grec. anti. sic habent) ω1 ΩV Li447 Li447@ Rusch Clementina ] om.L Weber |
Numérotation du verset Mc. 14,62 

Iesus autem dixit illi106:
106 illi ω1 ΩJ Li447 Rusch Weber] ei Li447@ ΩV
Ego sum.
Et videbitis Filium hominis
a dextris sedentem virtutis Dei107
107 sedentem - virtutis Dei Cor2 ( grec. anti. glos. et Lc. 22 est DEI sed non in * vel in Mt. ) ΩR² ΩS Rusch Clementina ] inv. ΩV Li447 Li447@ , sedentem virtutis Cor4 ( DEI cancel.) ω 1 ΩR* ΩJL Weber
et venientem cum nubibus celi.
Numérotation du verset Mc. 14,63 

Summus autem sacerdos scindens
vestimenta sua ait: Quid adhuc desideramus testes?
Numérotation du verset Mc. 14,64 

Audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
Numérotation du verset Mc. 14,65 

Et
ceperunt quidam conspuere eum
et velare faciem eius
et collaphis eum cedere
et dicere ei: Prophetiza.
Et ministri
alapis eum cedebant.
Numérotation du verset Mc. 14,66 

Et cum esset Petrus in atrio deorsum108,
108 deorsum ω 1 ΩJ ΩS ΩV Rusch Clementina Weber ] seorsum Li447 Li447@
venit una ex ancillis
summi sacerdotis.
Numérotation du verset Mc. 14,67 

Et cum vidisset Petrum calefacientem se109 aspiciens eum110* ait: Et tu cum Iesu Nazareno eras.
109 se ω 1 ΩF ΩH ΩJ ΩS ΩV Rusch Weber ] + ad ignem Li447@ |
110 eum ΩH ΩP ΩJ Li447@ ΩS ] eum et ΩF, illum Cor2 ( anti. glos.) ω 1 ΩL Weber , ille Rusch |
Numérotation du verset Mc. 14,68 

At ille negavit
dicens: Neque scio neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium
et statim111* gallus cantavit.
111 statim Cor2 (grec. anti. glos.) ΩH ΩS Li447@ ] om. Cor4 ( STATIM cancel. ) ω 1 ΩJ ΩL ΩP ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 14,69 

Rursus autem cum vidisset eum112* ancilla
112 eum ΩH ΩF ΩR ΩS ΩV] illum Cor4 ω 1 ΩJ ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber, + alia ΩJ Cor2 ( grec. anti. glos., Mt. 26) Cor4 ( ILLUM ponitur in** super [sine?] ALIA )
cepit dicere circumstantibus: Quia hic ex illis est.
Numérotation du verset Mc. 14,70 

At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus113 qui astabant114
113 rursus Cor2 (anti.) ω1 ΩJ] rursum Wordsworth (Θ) ΩF ΩS ΩV Cas239 Som40 |
114 astabant Cas239 ω 1 CorS2 ( Senonens. et sic plures ) ΩM ΩF Sarum ΩR ΩP ΩL ΩV Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] assistebant CorS2 ( Paris. sic ) ΩJ |
dicebant Petro: Vere ex illis es115. Nam et Galileus es.
115 es ω1 ΩJ ΩV] + tu Weber (M G)
Numérotation du verset Mc. 14,71 

Ille autem cepit anathematizare et iurare: Quia nescio hominem istum quem dicitis116.
116 istum - quem dicitis] inv. ΩV
Numérotation du verset Mc. 14,72 

Et statim iterum gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus:
Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et cepit flere.

Capitulum 14

Numérotation du verset Mc. 14,1 
marg.| {5.623} {1 } Erat autem, etc. Postquam descripta est reductio peccatoris in Deum per mediatoris predicationem, hic consequenter describitur eadem reductio per passionis sue redemptionem. Et quia superius predixit passionem suam per Iudeos inchoandam, et per gentiles consummandam, ad quos tunc pertinebat iudicium sanguinis in Ierusalem : ideo primo describitur eius passio per Iudeos inchoata, secundo, per gentiles consummata, ca. seq. Circa primum quatuor per ordinem describuntur. Primum est ipsius Christi venditio, non ex eius ignorantia, sed ex eius prescientia et voluntate, secundo. venditi traditio, non ex eius displicentia, sed charitate, ibi. Et prima die azymorum. tertio, traditi {5.624} comprehensio, non ex sua impotentia, sed mititate, ibi. Et adhuc eo loquente. quarto comprehensi condemnatio, non ex sua iniustitia sed humilitate, ibi. Summi vero sacerdotes.
prol.| Circa primam partem premittitur venditionis occasio, que fuit duplex. Prima sacerdotum invidia, et hec ponitur in principio. Secunda fuit Iude avaritia, qui voluit recuperare precium unguenti effusi, que ponitur ibi. Et cum esset Bethanie. etc. Tertio ponitur ipsa venditio, ibi. Et Iudas Scariothes, etc. Secunda pars principalis incipit ibi. Et prima dies azymorum. ut dictum est. Et dividitur in quatuor, quia primo ponitur paschale convivium ad proditoris revocationem, secundo, instituitur eucharistie sacramentum ad charitatis unionem, ibi. Et manducantibus illis. tertio, predicitur discipulorum scandalum ad eorum confirmationem, ibi : Et ait illis Iesus : Omnes vero scandalizabimini {5.625} quarto, describitur Christi desiderium ad nostram redemptionem, ibi. Et veniunt in predium. Tertia pars principalis huius capituli, que incipit, ibi. Et adhuc eo loquente. Dividitur in tres, quia primo describitur Iude fraudulentia, secundo, Christi patientia, ibi. Unus autem de circunstantibus. Tertio, discipulorum ignavia, ibi, Tunc discipuli relicto eo fugerunt. Quarta pars principalis, que incipit, ibi Summi vero sacerdotes. Dividitur in quatuor, quia primo scribitur accusatio Christi per falsos testes, secundo, eius condemnatio per iniustos iudices, ibi. Exurgens autem summus sacerdos. Tertio, condemnati vituperatio per malignos satellites, ibi. Et ceperunt quidam conspuere eum. Quarto, negatio Petri per tres vices, ibi. Et cum esset {5.626} Petrus Sententia autem huius totius capituli patet ex dictis Mt. 26.a. ubi ista sunt exposita eodem ordine quo hic ponuntur et sub eisdem verbis pro magna parte et restant pauca exponenda que discurrentur. In prima parte principali dicitur. Erat autem pascha, et azyma post biduum. Solemnitas autem paschalis Iudeorum celebratur quinta decima die primi mensis, ut habetur Levi. 23. Hec solemnitas incipiebat a vespere quartedecime diei quando immolabatur agnus, et tunc vescebantur azymis usque ad septimum diem.
marg.| {1 } Alabastrum   unguenti   . Dicunt aliqui, quod nardus est herba faciens spicas in cacumine, de quibus extrahitur liquor optimus, sicut aqua rosacea de rosis, et talis liquor vocatur hic unguentum. Alii dicunt quod est frutex vel arbor parvula, et inde fluit vel extrahitur liquor modo predicto. In secunda parte principali dicitur.
marg.| {5.627} {1 } Et prima, etc. De ista die est controversia inter Grecos et Latinos que plenius tractata est Mt. 26. Io. 13.
marg.| {2 } Occurret vobis, etc. Istud signum dedit eis ad inveniendum locum pro cena. Et creditur quod dominus illius domus esset discipulus {5.628} Christi occultus.
marg.| {3 } Ubi est. Idest, agnus Pascalis, quia dominus illius domus non solum providit de loco, sed etiam de agno.
marg.| {4 } Vobis   demonstrabit   . In illo cenaculo Pascha comederunt, et in illo post resurrectionem latuerunt discipuli propter metum Iudeorum, et in {5.629} illo spiritum sanctum receperunt in die Pentecostes, ut habetur Act. 2.
marg.| {5.630} {1 } Qui   intingit manum   . Vas est fictile ad refrigerandum vinum, et in illo erat tus lactucarum agrestium, cum, quo carnes agni debebant comedi, ut dicitur. Exodi. 12.
marg.| {5.633} {1 } Abba pater, omnia possibilia, etc. Idem significant, tamen unum {5.634} est Grecum, et aliud Latinum. In tertia parte principali dicitur.
marg.| {5.635} {1 } Et ducite. Ne forte rapiatur de manibus vestris, quia populus communis habebat devotionem ad eum.
marg.| {2 } Adolescens. Quia iste non nominatur hic, ideo dicunt aliqui quod fuit Iacobus frater domini. Alii autem quod fuit Ioannes {5.636} evangelista, qui iunior erat inter apostolos. Alii autem dicunt, quod fuit iuvenis de illa domo in qua comederant pascha.
marg.| {3 } Amictus syndone. Id est, veste linea.
marg.| {4 } Super nudo. Scilicet, corpore quia non habebat aliam vestem. In quarta parte principali dicitur.
marg.| {5.637} {1 } Audivimus eum dicentem, Ego dissolvam templum hoc manufactum, etc. Falsum enim imposuerunt ei, quia hoc non dixerat, ut habetur Ioannis. 2. sed sic dixerat : Solvite templum hoc etc. predicens mortem suam, in qua corpus eius quod erat templum deitatis solutum{5.638} est. Et si de materiali templo intelligatur, adhuc falsum imposuerunt quasi absolute dixerit, quod tamen dixerat cum conditione, et ideo bene subditur. Et non erat conveniens testimonium illorum.
marg.| {2 } Iesus autem dixit illi, etc. Interrogatus de veritate divinorum respondet qui prius in aliis tacuerat, quia de divinis non debet ita {5.639} taceri veritas si interrogetur sicut de humanis. In quarta parte minus principali dicitur sic.
marg.| {5.641} {1 } Nam et Galileus es. Licet enim esset una lingua omnium Hebreorum, tamen secundum varias partes Iudee variabatur in aliqua proprietate, sicut lingua Gallica in Picardia et in Normandia per quam{5.642} percipitur in loquela de qua natione sit aliquis.
marg.| {2 } Cepit   anathematizare   . Idest, maledicere sibiipsi si cognovisset Iesum, unde anathematizatio signat iurationem que est per execrationem scilicet, quando aliquis imprecatur sibimetipsi malum pene si ita sit sicut imponitur ei.
Numérotation du verset Mc. 14,moraliter 
marg.| {5.623} {1 } Erat autem Pascha. Theophilus. Voluit enim dominus in Paschate crucifigi, quia ipse erat verum Pascha.
marg.| Et   querebant summi sacerdotes etc. Adhuc aliqui de istis Christum persequuntur in membris suis.
prol.| {5.624} † Et cum esset, etc. Per hoc ostendit, quod predicatores non debent abhorrere peccatores.
marg.| Venit mulier   habens alabastrum etc. Mulier ista est rationalis anima, que frangit alabastrum, cum rationabiliter domat corpus proprium. Et quoniam hoc cedit ad honorem Dei, effundit super caput Christi 1. Cor. 11.a. Caput Christi Deus.
Numérotation du verset Mc. 14,moraliter 
marg.| {5.625} † Erant autem quidam indigne ferentes intra   semetipsos   . Istis sunt similes illi, qui gravius portant expensas decem solidorum {5.626} pro Christo, quam quinquaginta vel centum pro mundo ideo sequitur.
marg.| Sinite illam. Eius approbando operationem.
Numérotation du verset Mc. 14,moraliter 
marg.| {5.627} † Et Iudas schariothis unus. Beda. Multi hodie scelus Iude, scilicet, quod dominum ac magistrum deumque suum pecunia vendiderit, velut immane ac nefarium abhorrent. Nec tamen cavent nam cum pro muneribus charitatis ac veritatis vitam spernunt, Deum{5.628} qui veritas, et vita est, spernunt. Et primo die azymo. Sequitur.
marg.| Et   mittit   duos ex   discipulis   suis, etc. Scilicet Petrum, et Ioannem, ut dicitur Luc. 22. per Petrum significatur actio bona, per Ioannem contemplatio devota, que preparant Pascha, id est, disponunt ad Christi corpus debite sumendum, preparant autem in cenaculo, {5.629} idest, in homine per orationem in Deum elevato Grandi, longitudine longaminitatis, lato latitudine Charitatis, strato varietate virtutis.
Numérotation du verset Mc. 14,moraliter 
marg.| Vespere   . Per hoc autem quod Christus in mensa denunciavit suum proditorem designavit quod multi proditorie veniunt ad mensam suam.
prol.| Hieronymus. Dic sacerdos, dic clerice, quomodo eiusdem labiis deoscularis filium virginis, quibusdeosculatus es filiam meretricis, {5.630} o Iuda osculo filium hominis tradis ?
marg.| Et   manducantibus   . Per Iesum qui salus interpretatur intelligitur bonus prelatus Christi vicarius, et de sua subditorumque suorum salute sollicitus, hic accipit panem cum diligenter studet sacram scripturam et benedicit quando Deo attribuit eius intelligentiam, frangit autem et dat devote predicando, econtra de ignorante dicitur Thre. 4.a. parvuli petierunt panem. et non fuit qui frangeret eis.
marg.| Et   accepto   . Per quem persequutio designatur in scriptura, hic calix, sumitur patienter tolerando et datur aliis ad simile exhortando.
Numérotation du verset Mc. 14,moraliter 
marg.| {5.631} {1 } Et hymno. Per hoc ostenditur quod ascendens ad vitam arctiorem primo debet implorare clementiam divinam.
marg.| {2 } Et ait. Chrysostomus. Carnale est cadere, sed diabolicum est iacere.
marg.| {3 } Petrus. Communiter accidit quod illi qui aliis in virtute se preferunt, turpius aliis cadunt, ideo subditur.
prol.| {5.632} {4 } Amen   dico etc.   Et   veniunt   in   predium   quod   discipulis   . Quod interpretatur vallis pinguedinis, ideo significat humilitatem gratiosam. Per hoc igitur quod Christus oravit ibi humiliter, significatur quod oratio humiliantis se veraciter Deo est accepta. Eccles. 35. capit. Oratio humiliantis se nubes penetrat, etc. Per hoc autem quod dicitur dominus hic ter orasse, docuit nos orare perfecte, quia perfectio consistit in tribus, scilicet, principio, medio, et fine.
Numérotation du verset Mc. 14,moraliter 
marg.| {5.635} † Quemcumque. Amicitie signis proditores utuntur, ut eorum dolus latentius peragatur.
marg.| Et   amputavit   . Hoc signum fuit de mentis aure Iudeorum amputanda, sicut patet per effectum, quia nihil audire volunt de salute sua.
marg.| At ille   relicta syndone   ,   nudus profugit   ab. Beda. Qui vult fugere manus iniquorum, {5.636} relinquens mente que mundi sunt, fugiat post Christum sicut Ioseph, relicto passio fugit de domine manibus impudice.
marg.| Petrus autem, etc. Beda. Merito a longe sequebatur qui erat de proximo negaturus, non enim negare posset, si Christus proximus adhesisset.
Numérotation du verset Mc. 14,moraliter 
marg.| {5.637} † Et sedebat. Hieron. Atrium sacerdotis est circumitus secularis, Ministri demonia, cum quibus qui sedet non potest flere peccata. Ignis autem desiderium est carnis.
marg.| Summi vero   sacerdotes etc. Modus autem iniquorum est adversus {5.638} innocentes querere testimonia et recipere falsa.
marg.| Summus autem   sacerdos scindens   . Per hoc fuit significatum, quod prescindendum erat sacerdotium Iudeorum, sicut et stabilitas sacerdotis Christi, per hoc quod eius tunica etiam a crucifigentibus eum non fuit scissa.
Numérotation du verset Mc. 14,moraliter 
marg.| {5.639} † Et ceperunt quidam conspuere cum, etc. Hieronymus. Ut sputaminibus susceptis, faciem anime nostre lavaret, et velamine faciei sue velamen cordium nostrorum auferret.
marg.| Et colaphis eum cedere, et dicere ei, prophetiza. Quibus in capite {5.640} percussus est caput humani generis quod est Adam, sanaret.
marg.| Et ministri alapis eum cedebant. Quibus expalmatus est laus eius maxima manibus nostris, labiisque plauderet, ut dicitur, Omnes gentes plaudite manibus.
Numérotation du verset Mc. 14,moraliter 
marg.| {5.641} † Et   statim   . Hier. Gallus lucis nuncius quid est nisi spiritussanctus, cuius voce in prophetis et apostolis nos de trina negatione {5.642} excitamur ad amarissimos post lapsum fletus, qui male de Deo cogitavimus, et male locuti sumus de proximo, et male fecimus ad nosipsos.
DDITIO.
marg.| {5.641} In cap. 14. Ubi dicitur in postil. Abba pater, idem significat tamen {5.642} unum, etc.
prol.| Abba est proprie nomen syrum idest, Chaldaicum, et frequenter habetur in translatione Biblie Chaldaice.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mc. 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=56&chapitre=56_14)

Notes :