Nicolaus de Lyra

Capitulum 16

Numérotation du verset Mc. 16,1 

1 Et cum transisset sabbatum,
1 Hic incipit c. 16 ΩMFRPL Rusch Weber
Maria Magdalene et Maria Iacobi et Salome
emerunt aromata ut venientes unguerent Iesum.
Numérotation du verset Mc. 16,2 

Et valde mane
una sabbatorum
veniunt ad monumentum, orto
iam sole.
Numérotation du verset Mc. 16,3 

Et dicebant ad invicem:
Quis revolvet nobis lapidem
ab ostio monumenti?
Numérotation du verset Mc. 16,4 

Et respicientes viderunt revolutum lapidem.
Erat quippe magnus valde.
Numérotation du verset Mc. 16,5 

Et introeuntes in monumentum
viderunt iuvenem sedentem in dextris
coopertum stola candida
et obstupuerunt.
Numérotation du verset Mc. 16,6 

Qui dicit2 illis: Nolite expavescere.
2 dicit ΩR ΩJPL Li447 ΩS Rusch Weber ] dixit ΩH Li447@ , mutil. F
Iesum queritis Nazarenum
crucifixum.
Surrexit, non est hic.
Ecce locus3 ubi posuerunt eum.
3 locus ΩH ΩR ΩJPL Li447@ ΩS Weber ] locum Rusch, mutil. F
Numérotation du verset Mc. 16,7 

Sed ite, dicite discipulis eius
et Petro
quia precedet4 vos in Galileam.
4 precedet ΩH ΩRP Li447@ ΩS Rusch ] precedit ΩJL Weber, mutil. F
Ibi5 eum videbitis sicut dixit vobis.
5 Ibi ΩR P ΩS ] + ergo Li447, mutil. F
Numérotation du verset Mc. 16,8 

At ille exeuntes fugerunt de monumento.
Invaserat enim eas pavor6 et tremor7
6 tremor] castre cacogr. Li447 |
7 pavor - et - tremor ΩHP ΩS Rusch ] inv. ΩR ΩJL Li447 Li447@ Weber, mutil. F |
Et nemini quicquam dixerunt. Timebant enim.
Numérotation du verset Mc. 16,9 

Surgens autem Iesus8 mane prima sabbati
8 Iesus CorS2 ( utraque <correctio> habet IHESUS ) Z G D Φ ΩH ΩJ ΩS Rusch ] om. CorS2 (sed fere ubique sine) ΩR Li447 Li447@PL Weber , mutil. F
apparuit primo Marie Magdalene de qua eiecerat septem demonia.
Numérotation du verset Mc. 16,10 

Illa videns9 nuntiavit his qui cum eo10 fuerant11 lugentibus et flentibus.
9 videns Cas239F Rusch ] vadens ΩR ΩJPL ΩS Li447 Li447@ Weber |
10 eo] ea Sarum |
11 fuerant Cas239 ] erant ΩH ΩS, mutil. F |
Numérotation du verset Mc. 16,11 

At12 illi audientes quia viveret et visus esset13 ab ea non crediderunt.
12 At ΩHP ΩS] Et Li447 Li447@ Rusch Weber |
13 esset ΩF ΩR Li447 ΩJL ΩS Rusch Weber ] est ΩP , om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 16,12 

Post hec14 autem
14 hec ΩHF ΩR ΩJPL ΩS Weber ] hoc Li447 Li447@ Rusch
duobus ex eis15
15 eis ΩH F ΩJPL ΩS Rusch Weber ] his Weber (D) ΩR Clementina
ambulantibus
ostensus est16 in alia effigie
16 ostensus est ΩH ΩJP ΩS Rusch Weber ] apparuit ΩR ( hapax )
euntibus in villam.
Numérotation du verset Mc. 16,13 

Et illi euntes nuntiaverunt ceteris17 nec illis crediderunt.
17 ceteris ΩR ΩP Li447 Li447@ ] aliis ΩH ΩS
Numérotation du verset Mc. 16,14 

Novissime autem18
18 autem ΩH F ΩR ΩS Li447 Li447@ Rusch ] om. Cas239 ΩJPL Weber
recumbentibus illis undecim apparuit illis Iesus19
19 illis Iesus Cas239 ΩHF ΩJ*P ΩS Li447@ ] illis ΩJ², om. Cor1 CorS2 ΩRL Rusch Weber
et exprobravit incredulitatem eorum20
20 eorum ΩHP ΩS ] illorum Cas239 ΩF Li447 Li447@ Rusch Weber
et duritiam cordis
quia his qui viderant eum resurrexisse a mortuis21, non crediderant22.
21 a mortuis ΩH ΩS Rusch ] om.F ΩJ ΩR Li447 Li447@PL Weber |
22 crediderant ΩH F ΩS ΩR Weber ] crediderunt Weber (D) CorS2P Clementina , crederant CorS2 ( vel ), credebant CorS2 (vel) |
Numérotation du verset Mc. 16,15 

Et dixit eis: Euntes in mundum universum. Predicate evangelium omni creature.
Numérotation du verset Mc. 16,16 

Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.
Qui vero non crediderit condemnabitur.
Numérotation du verset Mc. 16,17 

Signa autem eos qui crediderint
hec sequentur: In nomine meo demonia eicient,
linguis loquentur novis,
Numérotation du verset Mc. 16,18 

serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint,
non eis23 nocebit. Super egros manus imponent et bene habebunt.
23 eis Φ ΩHF ΩR² ΩP ΩS Li447 Li447@ Clementina ] eos ΩR* ΩJL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 16,19 

Et Dominus quidem Iesus
postquam locutus est eis, assumptus est in celum
et sedet24 a dextris Dei.
24 sedet ΩRJP ΩS Li447@ Clementina ] sedit ΩL Weber , mutil. F
Numérotation du verset Mc. 16,20 

Illi autem profecti predicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.25
25 signis ΩHF ΩR Rusch ] + Explicit evangelium secundum Marcum ΩJPL

Capitulum 16

Numérotation du verset Mc. 16,1 
marg.| {5.653} Et cum   transisset   . Postquam descripta est reductio peccatoris in deum per Christi predicationem et sue passionis redemptionem hic consequenter describitur dicta reductio per suam resurrectionem et ascensionem. Et primo describitur manifestatio sue resurrectionis. Secundo sublimatio sue ascensionis. ibi. Et dominus quidem Iesus. prima in duas quia primo describitur manifestatio resurrectionis per denunciationem angeli. Secundo per apparitionem ipsius domini ibi. Surgens Iesus. Circa primam partem describitur adventus mulierum ex devotione ad sepulchrum, ubi audierunt ab angelo resurrexisse {5.654}dominum et hoc est quod dicitur.
marg.| {1 } Et cum   transisset   . Quandiu enim duraverat sabbatum non erat eis licitum aliquid emere, sed in vespere eiusdem diei terminabatur solemnitas, et tunc emerunt aromata, ut in crastino bene mane venirent ad sepulchrum, ideo subditur.
marg.| {2 } Et   valde   , id est prima dierum illius hebdomade post sabbatum sicut dicitur Gen. 1. Et factum est vespere et mane dies unus, idest, primus. Sciendum etiam quod omnes dies illius hebdomade vocabantur sabbata pro tanto quia erant festive eo quod solennitas pascalis durabat septem diebus. prima tamen dies et septima erant celebriores intermediis, ita quod in illis poterant emi aromata illa.
marg.| {5.655} {1 } Orto iam   sole   . Idest, ad ortum iam appropinquante. Sol enim potest intelligi oriri dupliciter. Uno modo perfecte, quando primo egreditur, et apparet super terram, et sic non accipitur hic. Alio modo quando lux eius incipit apparere, scilicet in aurora, et sic accipitur hic ortus solis, et ideo Io. 20. dicitur quod adhuc tenebre erant, quia aurora media est inter tenebras noctis et lucem perfectam diei, et ideo ab utroque potest nominari sicut medium ab extremis, quia participat naturam utriusque extremi.
marg.| {2 } Quis   revolvet   . Quasi dicat, non possumus revolvere per nosipsas, quia erat magnus valde, et postea subditur.
marg.| {3 } Viderunt   revolutum   . Per Angelum qui venerat ad manifestandum Christi resurrectionem {5.656} factam.
marg.| {4 } Et   introeuntes   . Idest, intra clausuram que erat circa monumentum. Dicitur autem monumentum quasi movens mentem, scilicet illius qui aspicit ut oret pro anima sepulti et precogitet de morte propria.
marg.| {5 } Viderunt   iuvenem   . Luce. 24.a. dicitur. Ecce duo viri astiterunt secus illas in veste fulgenti, idest, duo Angeli in specie virorum, propter hoc dicit Augustinus, quod ibi apparuerunt tres Angeli, unus extra monumentum, intro tamen predictam clausuram sedens super lapidem revolutum, sed intra monumentum apparuerunt duo, unus ad caput et alius ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu, ut dicitur Io. 20.
marg.| {6 } Dicite   discipulis   . specialiter nominavit Petrum, aliter non fuisset ausus venire ad presentiam Domini quem negaverat.
marg.| {5.657} {1 } Invaserat enim eas pavor   . Ex insolita apparitione Angeli, et ex visione custodum qui iacebant ibi quasi mortui.
marg.| {2 } Et   nemini   . Contrarium videtur Mt. 28. ubi dicitur. Currentes nunciate discipulis. Quod solvit Aug. quia cum dicitur hic. Nemini quicquam dixerunt, scilicet de custodibus nec etiam Angelo loquenti responderunt, sed cucurrerunt nunciare Apostolis quod audierant et viderant.
marg.| {3 } Surgens autem Iesus   . Hic manifestatur resurrectio {5.658} per apparitionem Domini. Et dividitur in tres partes secundum tres apparitiones. Secunda ibi. Post hec autemduobus. Tertia ibi. Novissimeautem. Circa primum dicitur. SurgensautemIesus. Sciendum quod apud Hebreos dies hebdomade denominantur a sabbatho, quia denominatio fit a digniori, et ideo dies illa que immediate sequitur sabbathum vocatur, prima sabbathi. et alia, secunda sabbathi, idest, a sabbato et sic de aliis. Dixerunt autem aliqui, quod Christus resurrexit media nocte, et tunc hec dictio mane non refertur, {5.659} ad surgens, sed ad verbum quod sequitur, apparuit, quia illa hora primo apparuit Marie Magdalene. Alii autem dicunt, quod resurrexit in Aurora : et tunc ly mane refertur ad surgens, ita quod determinat horam resurrectionis. Et huius opinionis est Augustinus et communiter tenetur.
marg.| {1 } Septem demonia. Illa vadens. Ex hoc dicunt aliqui, quod fuerunt due Marie, et quelibet fuit cognominata Magdalena. Una earum, et alia dicitur fuit soror Lazari nominata a Magdalo castro, quod cessit in partem eius de hereditate paterna, et ista non legitur fuisse demoniaca. Alia que fuit nata de Magdalo, non tamen domina illius castri, et ista dicitur fuisse peccatrix, et propter peccata sua possessa a demoniis. Gregorius autem dicit quod fuit eadem, et quod per septem demonia intelliguntur omnia vitia : Et usus ecclesie in officio hoc tenet.
marg.| {2 } Post hec   autem   . Hic describitur secunda apparitio, que facta fuit duobus discipulis Christi euntibus in Emaus. Quam apparitionem describit plenius Luce 24. Et quia erant dubii in fide, ut ibidem dicitur, ideo Christus apparuit eis in alia effigie, ut per hoc designaret quod talis erat apud eos in mente. Dicunt autem aliqui quod hoc factum est per aliquam mutationem factam in facie Christi, sicut in transfiguratione per claritatem glorie ad horam, ut dictum fuit supra 19. cap. Alii vero dicunt, quod ista mutatio fuit tantum in oculis videntium, et huic dicto concordat quod dicitur de ista apparitione. Luc. 24.c. Oculi autem eorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Qualitercunque tamen factum sit non fuit ibi aliqua falsitas. Cuius ratio est quia sicut aliquid potest fingi verbis, ita et factis, primum autem fit sine falsitate, ut patet in para. novi ac vet. Testamenti, quibus aliquid fingitur verbis ad veritatem aliquam convenientius designandam. Et eodem modo hic Christus {5.660} facto apparuit in effigie, ut hic dicitur. Et finxit se longius ire, ut habetur Luc. 24.d. ut per hoc designaretur quod erat quodammodo alienus et longinquus ab eorum cordibus quibus apparebat propter dubium in fide, et hoc est quod dicit Gregorius Homel. 13. quia adhuc in eorum cordibus peregrinus erat eis a fide ire se longius finxit.
marg.| {3 } Novissime autem   recumbentibus   . Hic describitur tertia apparitio de qua dicunt aliqui, quod non fuit facta in die Ascensionis Domini, sed ante, quia hic describitur. Et exprobravit incredulitatem. Ante enim diem Ascensionis resurrectio Domini tot argumentis fuerat declarata, quod iam tunc non erant increduli. Alii autem dicunt, quod facta fuit in die ascensionis, et ad hoc concordat textus, cum dicitur. Novissime autem recumbentibus. similiter quod postea subditur. Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis assumptus est in celum. Ex quo videtur quod ista apparitio fuit facta immediate ante Ascensionem suam. Ad argumentum in oppositum potest dici, quod increpavit incredulitatem non Apostolorum, sed aliquorum aliorum qui erant cum eis qui de resurrectione Christi non credebant ad plenum Apostolis. Aliter etiam dicitur quod increpavit incredulitatem Apostolorum, non que tunc erat in eis, sed que fuerat ante, sicut patet de Thoma qui non credidit aliis discipulis. Io. 20. et similiter alii non crediderunt Marie Magdalene, que eum viderat, et aliis mulieribus. Et convenienter Christus recedens ab Apostolis increpavit hanc incredulitatem ad designandum quod gentes ad quas Apostoli erant mittendi, ut patet ex sequentibus, essent merito increpande a Deo et condemnande, si non crederent Apostolis de his que ipsi viderant in Christo, unde subditur.
marg.| {4 } Euntes in mundum universum, predicate   Evangelium   , etc. Idest, omni homini qui habet convenientiam cum omni creatura, per esse enim convenit cum inanimatis, per vivere cum vegetalibus et plantis, per sentire cum animalibus, per intelligere cum Angelis, ideo designatur nomine omnis creature.
marg.| {5.661} {1 } Qui crediderit. Non enim sufficit fides absque baptismo, per quem aliquis incorporat Christo si adsit facultas recipiendi baptismum, si autem non adsit facultas sufficit baptismus sanguinis ut in martyribus qui pro Christo fuerunt interfecti antequam essent baptizati, vel flaminis sicut est in habentibus fidem Christi, qui desiderant baptismum sed preveniuntur morte, antequam hoc possint adimplere.
marg.| {2 } Signa autem. In primitiva ecclesia fides erat nutrienda et firmanda miraculis, ideo gratia miraculorum non solum dabatur apostolis et aliis maioribus sed etiam frequenter aliis simplicibus credentibus.
marg.| {3 } Linguis loquentur. Hoc factum est in apostolis et aliis credentibus qui erant cum eis, quando per gratiam spiritussancti in die Pentecostes receperunt donum linguarum.
marg.| {4 } Serpentes tollent   . Hoc patet de Paulo Act. 28.a. Qui percussus a vipera in nullo lesus fuit, sed viperam pendentem ad manum eius in ignem excussit.
marg.| {5 } Et si mortiferum quid biberint. Quod patet de Ioanne Evangelista, qui venenum mortiferum hausit, et nihil ei nocuit.
marg.| {6 } Et dominus quidem Iesus. Hic consequenter describitur ascensionis Christi sublimatio, cum dicitur.
marg.| {7 } Assumptus est in celum. Non virtute aliena, sed propria. Tum ratione Deitatis qua potest omnia. Tum ratione humanitatis gloriose, quia corpus gloriosum obedit ad nutum anime quantum ad motum localem per dotem agilitatis que erat in corpore Christi glorioso, et ideo nubes que suscepit eum ab oculis apostolorum, ut habetur Act. 1. et angeli {5.662} assistentes non fuerunt ibi nisi ad ostendendum, quod creatura corporalis et spiritualis subiecta est obsequio Christi.
marg.| {8 } Et sedet a   dextris   Dei. Si referatur ad Christum ratione deitatis, sic ista fessio importat equalitatem cum patre, quia secundum divinitatem filius est equalis patri. Si autem referatur ratione humanitatis, hoc potest esse dupliciter. Uno modo inquantum est unita actualiter ipsi verbo, et sic ista sessio importat quandam associationem honoris, quia eadem veneratione veneratur humanitas inquantum unita verbo cum ipsa deitate sicut vestis regia cum ipso rege quando est ea actualiter indutus. Alio modo secundum se, et sic sedere ad dexteram patris designat esse in potioribus eius bonis, sicut dextera est pars nobilior et potior corporis. Designat etiam quandam iudiciariam potestatem que communicata est ipsi Christo homini, quia sicut fuit iudicatus in forma humana, sic veniet ad iudicandum mundum, secundum quod dicitur Act. 1.b. Quemadmodum vidistis eum ascendentem in celum, scilicet in forma humana, cui comperit videri oculis corporalibus et de loco ad locum moveri, ita veniet in eadem forma ad iudicandum mundum, veruntamen iudicatus fuit in forma humana passibili, ascendit autem in celum et veniet ad iudicium in forma humana impassibili et gloriosa.
marg.| {9 } Illi autem, scilicet apostoli et Christi discipuli.
marg.| { 10 } Profecti. Secundum mandatum Christi predictum.
marg.| { 11 } Predicaverunt ubique. Secundum quod dicitur Psal. 18.a. In omnem terram exivit sonus eorum.
marg.| { 12 } Domino cooperante. Eos dirigendo et protegendo.
marg.| {5.663} {1 } Et sermonem confirmante sequentibus signis. Sicut enim veritas que subiacet facultati naturali intellectus, declaratur et firmatur per reductionem ad prima principia per se nota, sic veritas que transcendit naturale lumen intellectus (cuiusmodi est doctrina fidei Catholice, saltem quantum ad principales articulos fidei) declaratur et firmatur {5.664} per opera miraculosa soli Deo possibilia. Cum enim talia fiunt ad testimonium veritatis ipsius doctrine, declarata est veritas, cum Deus non possit esse testis alicuius falsitatis. Et hoc modo declarata est veritas evangelica coram principibus et potestatibus ac sapientibus huius mundi ad laudem et gloriam domini nostri Iesu Christi, Cui est honor et gloria in secula seculorum, Amen.
Numérotation du verset Mc. 16,moraliter 
marg.| {5.653} {1 } Et   cum   transisset   . Sequitur. Ut venientes ungerent. Grego. Nos autem in eum qui mortuus {5.654} est credentes si odore virtutum referti cum operatione bonorum operum deum querimus, ad monumentum ipsius cum aromatibus venimus.
Numérotation du verset Mc. 16,moraliter 
marg.| {5.655} {3 } Viderunt revolutum. Per hoc autem reseratio mysteriorum {5.656} Christi significatur, que velamine legis in lapide scripte tegebantur.
Numérotation du verset Mc. 16,moraliter 
marg.| {5.657} † Precedet etc. Que transmigratio interpretatur, propter quod qui vult Deum videre debet de vitiis ad virtutes transmigrare.
marg.| {2 } Et nemini. Theoph Mulieribus enim audire, non loqui datum est, discere, non docere.
prol.| {5.658} {3 } Surgens autem. Bed. Recte autem hec mulier que letitiam Dominice resurrectionis primo nunciavit, a septem demonibus curata memoratur, ne quisquam digne penitens de venia commissorum desperaret, et ut ubi abundavit peccatum, superabundare gratia monstraretur.
Numérotation du verset Mc. 16,moraliter 
marg.| {5.659} {2 } Post hec autem duobus ex eis ambulantibus ostensus est in alia effigie {5.660} euntibus in villam. Et illi euntes nunciaverunt ceteris, nec illis crediderunt, etc. Per hoc significatur quod dubitantibus de fide veritas non revelatur aperte.
Numérotation du verset Mc. 16,moraliter 
marg.| {5.661} † Predicate Evangelium   . Id est, omni homini indifferenter sine acceptione.
marg.| {2 } Signa autem. In nomine enim eius demonia eiiciunt, qui demonum tentationes fide et signo crucis repellunt, sicut legitur de sancta Iustina. Linguis loquuntur novis qui verba sacra habent in ore, dimissis frivolis et immundis. Serpentes tollunt qui {5.662} detractores efficaciter reprehendunt, mortiferum bibunt, sed eis non nocet, qui persuasiones mortiferas audiunt sed non consentiunt. Super egros manus imponunt et bene habent, qui per bona verba et opera alios a peccatis retrahunt et in bono confirmant. Et hec signa spiritualia sunt corporalibus meliora, quanto que sunt anime corporalibus preferuntur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mc. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=56&chapitre=56_16)

Notes :