Capitulum 6
Numérotation du verset
Mc. 6,1
1 Et egressus inde, abiit in patriam suam.
1 Hic incipit capitulum 6:
CorS1
ΩJ ΩL ΩS
Catena
aurea
Et sequebantur eum2 discipuli sui.
2 eum
F
ΩJ
Rusch
] illum ΩL
Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset
Mc. 6,2
3 Et facto sabbato
3 Hic incipit capitulum 6 ΩF
cepit4 in synagoga docere.
4 cepit ΩL] + Ihesus ΩS
Et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes: Unde huic hec omnia?
Et que est sapientia
que data est illi5
5 illi
Li447 Li447@
ΩJ ΩL ΩS
Weber
] huic
Rusch
et virtutes tales
que per manus eius efficiuntur?
Numérotation du verset
Mc. 6,3
Nonne hic6 est faber
6 hic ΩS
Rusch
] iste ΩJ ΩL CorS2 Li447 Li447@ Weber
filius Marie, frater
Iacobi et Ioseph7 et Iude et Simonis? Nonne et sorores eius hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.
7 Ioseph
Cor1
L
*
ΩL ] Ioseth
Cor1
L
²
(ita debet scribi ut patet in interpretatione et in epistola Ieronimi contra Helvidium),
CorS2 (
Ieronimus dicit quod debet scribi
IOSETH
)
Numérotation du verset
Mc. 6,4
Et
dicebat illis8 Iesus: Quia non est propheta
8 illis ΩS
Li447@
] eis ΩJ ΩL
Li447 Rusch Weber
sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua9.
9 in cognatione sua - et - in domo sua ΩL
Li447 Li447@ Rusch Weber
]
inv.
ΩS
Numérotation du verset
Mc. 6,5
Et non poterat ibi virtutem ullam facere nisi paucos infirmos impositis manibus curavit.10
10 nisi... curavit
Cor1
Numérotation du verset
Mc. 6,6
Et mirabatur propter incredulitatem illorum11.
11 illorum ΩJ ΩL
Li447 Li447@ Rusch
] eorum ΩS
Weber
Et circuibat castella in circuitu docens.
Numérotation du verset
Mc. 6,7
Et convocavit duodecim
et cepit eos mittere binos
et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
Numérotation du verset
Mc. 6,8
Et precepit eis ne quid tollerent in via,
nisi virgam tantum,
non peram,
non panem,
neque in zona12 aes,
12 zona ΩL
Li447
Mi447@ ΩS
Rusch Weber
] zano
cacogr. Li447@
Numérotation du verset
Mc. 6,9
sed calciatos sandaliis13
13 sandaliis
CorS2
(« id est soleis » secundum Glosam [in Mt. 10, 10 ; Eph. 6, 15
marg.
] « ut pes neque tectus neque nudus sit ad terram [Glossa marg. in Mc. 6, 9
Rusch
] ». Item in hystoria dicuntur que secundum Isidorum sunt calciamenta rustica sed tamen hoc legitur de sandaliis [scandaliis
CorS2*
] Iudit 15 [Idt. 16, 11: «sandalia eius rapuerunt oculos»] que pulcherima erant sicut episcoporum; modo sunt forte duo genera: unum urbanum aliud rusticanum)
et ne induerentur14 duabus tunicis.
14 induerentur ΩJ ΩL ΩS
Rusch Weber
] indurentur
Li447@
Numérotation du verset
Mc. 6,10
Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum15
15 introieritis in domum ΩJ ΩL ΩS
Li447 Li447@ Weber
] domum introieritis
Rusch
illic manete donec exeatis inde.
Numérotation du verset
Mc. 6,11
Et16 quicumque non17 receperint vos18 nec audierint vos exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
16 Et ΩL ΩS]
om. Clementina
|
17 non ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS
Rusch
Weber]
om.
Li447@*
|
18 vos ΩL Li447 Li447@ Weber]
om.
ΩS ΩJ
Rusch
|
Numérotation du verset
Mc. 6,12
Et exeuntes predicabant
ut penitentiam agerent.
Numérotation du verset
Mc. 6,13
Et demonia multa eiciebant et unguebant oleo multos egros19
19 multos egros ΩL
Li447 Li447@
ΩS
Rusch Weber
]
inv.
ΩJ
et
sanabantur20.
20 sanabantur ΩS ΩJ
Li447@ Rusch
] sanabant ΩL
Weber
Numérotation du verset
Mc. 6,14
Et audivit rex
Herodes21.
21 rex Herodes ΩS
Rusch
]
inv.
ΩJ ΩL
Li447 Li447@ Weber
Manifestum enim factum est
nomen eius
et dicebat22: Quia Ioannes Baptista
22 dicebat ΩJ ΩL ΩS
Rusch Weber
] dicebant
Li447 Li447@
resurrexit23 a mortuis
23 resurrexit ΩS
Li447 Li447@ Rusch Weber
] surrexit ΩJ ΩL
et propterea virtutes operantur24 in illo.
24 virtutes operantur
Weber (s G)
ΩS
Rusch Clementina
]
inv.
ΩJ ΩL
Li447 Li447@
, inoperantur virtutes
Weber
Numérotation du verset
Mc. 6,15
Alii autem dicebant: Quia Elias est. Alii vero dicebant: Quia propheta est quasi unus
ex prophetis.
Numérotation du verset
Mc. 6,16
Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Ioannem,
hic a mortuis resurrexit.
Numérotation du verset
Mc. 6,17
Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcerem25 propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui
25 carcerem ΩJ ΩS
Li447@ Rusch
] carcere ΩL
Weber
quia duxerat eam.
Numérotation du verset
Mc. 6,18
Dicebat enim Ioannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
Numérotation du verset
Mc. 6,19
Herodias autem26 insidiabatur illi27 et volebat occidere eum 28 nec poterat.
26 autem
Li447 Li447@
ΩS
Rusch Weber
] enim ΩL
|
27 illi ΩJ ΩS
Li447 Li447@ Weber
] ei
Rusch
|
28 occidere eum ΩJ ΩS
Li447 Li447@ Weber
] inv.
Rusch
|
Numérotation du verset
Mc. 6,20
Herodes
autem29
29 autem ΩJ ΩS
Li447 Li447@ Rusch
] enim ΩL
Weber
metuebat Ioannem sciens30 eum virum iustum et sanctum et custodiebat eum. Et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
30 sciens ΩJ ΩL ΩS
Rusch Weber
] quia sciebat
Li447 Li447@
Numérotation du verset
Mc. 6,21
Et cum dies opportunus accidisset, Herodes in natali suo31 cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilee.
31 in natali suo ΩS
Rusch
] natalis sui ΩJ ΩL
Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset
Mc. 6,22
Cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset et placuisset Herodi simulque recumbentibus32 rex ait puelle: Pete a me quod vis et dabo tibi.
32 recumbentibus ΩL ΩS
Li447 Rusch Weber
] discumbentibus ΩJ
Li447@
Numérotation du verset
Mc. 6,23
Et iuravit illi33:
33 illi]
iter
.
Li447@
Quia34 quicquid petieris dabo tibi licet dimidium regni mei.
34 quia ΩJ ΩL ΩS
Li447@ Rusch Weber
] quod
Li447@
*
Numérotation du verset
Mc. 6,24
Que cum exisset dixit matri sue: Quid petam? At illa dixit: Caput Ioannis Baptiste.
Numérotation du verset
Mc. 6,25
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco
caput Ioannis Baptiste.
Numérotation du verset
Mc. 6,26
Et contristatus est rex
propter iusiurandum35
35 iusiurandum ΩJ ΩL ΩS
Rusch Weber
] + autem
Li447 Li447@
et propter simul recumbentes36 noluit eam contristari37
36 recumbentes ΩJ
Li447@ Rusch Weber
] discumbentes ΩL
Li447
ΩS
Clementina
|
37 contristari ΩS
Li447@
ΩJ
Rusch
] contristare ΩL
Weber
|
Numérotation du verset
Mc. 6,27
sed misso spiculatore precepit afferri caput Ioannis38 in disco
38 Ioannis
Li447@
ΩJ ] + Baptiste ΩS, eius ΩL
Rusch Weber
et decollavit eum in carcere
Numérotation du verset
Mc. 6,28
et attulit caput
eius
in disco et dedit illud puelle
et puella dedit matri sue.
Numérotation du verset
Mc. 6,29
Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius
et posuerunt illud in monumento39.
39 monumento ΩJ ΩL
Li447@
ΩS
Weber
] monumentum
Rusch
Numérotation du verset
Mc. 6,30
Et convenientes apostoli ad Iesum
renuntiaverunt illi40
40 illi ΩJ
Li447 Li447@ Rusch Weber
] ei ΩL ΩS
omnia que egerant
et docuerant.
Numérotation du verset
Mc. 6,31
Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum
et41 requiescite
41 et ΩJ ΩL Li447 Li447@
Rusch
Weber]
om.
ΩS
pusillum.
Erant enim qui
veniebant
et redibant multi
et nec42 spatium
42 nec ΩL
Li447 Li447@
ΩS
Rusch Weber
] necdum ΩJ
manducandi43 habebant.
43 spatium – manducandi ΩJ
Li447@
ΩS
Rusch Clementina
]
inv.
ΩL
Li447 Weber
Numérotation du verset
Mc. 6,32
Et ascendentes in navim44
44 navim ΩJ
Li447 Li447@
ΩS
Rusch
] navi
Weber
, navem Cava Φ ΩL
Clementina
abierunt in desertum locum45 seorsum.
45 desertum locum ΩL
Li447@
ΩS
Rusch Weber
]
inv. Li447
Mt366
Numérotation du verset
Mc. 6,33
Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi et pedestres
de omnibus civitatibus concurrerunt illuc46 et prevenerunt eos.
46 concurrerunt illuc ΩJ
Li447 Li447@ Rusch Weber
] cucurrerunt illud ΩS, cucurrerunt illuc ΩL
Numérotation du verset
Mc. 6,34
Et exiens vidit turbam multam Iesus et misertus est super eos
quia erant sicut oves non habentes pastorem. Et cepit illos docere47 multa.
47 illos docere ΩS
Rusch
]
inv.
ΩJ ΩL
Weber
, eos docere
Li447 Li447@
Numérotation du verset
Mc. 6,35
Et cum iam48 hora multa fieret,
48 iam ΩJ ΩL ΩS
Rusch
Weber]
om.
Li447 Li447@
accesserunt discipuli eius dicentes: Desertus est locus49 hic et iam hora preteriit.
49 est locus ΩL Li447 Li447@
Rusch
Weber] inv. ΩL ΩS
Numérotation du verset
Mc. 6,36
Dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos emant sibi cibos quos manducent.
Numérotation du verset
Mc. 6,37
Et respondens ait illis: Date illis50 manducare.
50 illis ΩJ ΩL
Rusch Weber
] eis
Li447 Li447@
, + vos ΩS
Et dixerunt51 ei: Euntes emamus ducentis denariis52 panes et dabimus illis53 manducare.
51 dixerunt ΩL] dixit
Li447
|
52 ducentis denariis ΩS
Rusch
Clementina ] inv. ΩJ ΩL Li447 Li447@ Weber
|
53 illis Li447 Li447@
Rusch
Weber] eis ΩJ ΩL
|
Numérotation du verset
Mc. 6,38
Et dicit eis: Quot panes habetis? Ite et videte. Et cum cognovissent dicunt: Quinque
et duos pisces.
Numérotation du verset
Mc. 6,39
Et precepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia
super viride fenum.
Numérotation du verset
Mc. 6,40
Et discubuerunt in partes per centenos
et54 quinquagenos.
54 et ΩJ Li447
Rusch
Clementina ]
om.
ΩS, + per ΩL Li447@ Weber
Numérotation du verset
Mc. 6,41
Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus
intuens in celum,
benedixit et fregit panes55
55 panes ΩJ ΩL
Rusch Weber
] panem
Li447@
,
om.
ΩS
et dedit discipulis suis
ut ponerent
ante eos et duos pisces divisit omnibus.
Numérotation du verset
Mc. 6,42
Et manducaverunt omnes et saturati sunt.
Numérotation du verset
Mc. 6,43
Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos et de piscibus.
Numérotation du verset
Mc. 6,44
Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
Numérotation du verset
Mc. 6,45
Et statim coegit
discipulos suos ascendere navim56 ut precederent eum trans fretum ad Bethsaidam57 dum ipse dimitteret populum.
56 navim ΩS] in
praem.
ΩJ, navem ΩL
Weber
|
57 ad Bethsaidam ΩL
Li447 Li447@ Rusch Weber
] a Bethsaida ΩS
|
Numérotation du verset
Mc. 6,46
Et cum58 dimisisset59 eos abiit in montem orare.
58 cum
CorS2
ΩJ ΩL
Li447 Li447@
ΩS
Weber
] + ipse
Rusch
|
59 dimisisset] + populum
Li447@
*, + solus
CorS2
(bene .E.
ET CUM DIMISISSET SOLUS ORARE.
alii correctiore trahunt vel delent li
SOLUS
)
|
Numérotation du verset
Mc. 6,47
Et cum sero esset, erat navis in medio mari
et ipse solus in terra.
Numérotation du verset
Mc. 6,48
Et videns
eos laborantes in remigando. Erat enim ventus
contrarius eis. Et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos
ambulans supra60 mare.
60 supra ΩS
Rusch
] super ΩJ ΩL
Li447 Li447@ Weber
Et volebat preterire eos.
Numérotation du verset
Mc. 6,49
At illi ut viderunt eum ambulantem supra61 mare putaverunt phantasma esse et exclamaverunt.
61 supra ΩS
Rusch
] super ΩJ ΩL
Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset
Mc. 6,50
Omnes enim viderunt eum62 et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis
62 viderunt eum ΩS
Rusch
]
inv.
ΩJ ΩL
Li447 Li447@ Weber
et dixit eis: Confidite, ego sum. Nolite timere.
Numérotation du verset
Mc. 6,51
Et ascendit ad illos in navim63
63 navim] navem ΩL
Weber
et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant.
Numérotation du verset
Mc. 6,52
Non enim intellexerant de panibus.
Erat enim cor eorum64 obcecatum.
64 eorum ΩS
Li447 Li447@ Rusch Weber
] illorum ΩJ ΩL
Numérotation du verset
Mc. 6,53
Et cum transfretassent pervenerunt65 in terram Genesareth et applicuerunt.
65 pervenerunt ΩJ ΩL
Li447@
ΩS
Weber
] venerunt
Rusch
Numérotation du verset
Mc. 6,54
Cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum.
Numérotation du verset
Mc. 6,55
Et percurrentes universam regionem illam,
ceperunt in grabatis illos66 qui se male67 habebant circumferre
66 illos
Li447 Li447@ Rusch
] eos ΩJ ΩL ΩS
Weber
|
67 se male ΩJ ΩL Li447 Li447@ ΩS Weber] inv.
Rusch
|
ubi audiebant eum esse.
Numérotation du verset
Mc. 6,56
Et quocumque introibat, in vicos vel68 in villas aut69 civitates, in plateis ponebant infirmos et deprecabantur eum ut vel fimbriam
68 vel ΩJ ΩL ΩS
Rusch
Clementina Weber] aut Li447 Li447@
|
69 aut ΩL ΩS
Rusch
Clementina Weber] + in ΩJ Li447 Li447@
|
vestimenti eius tangerent. Et quotquot tangebant eum
salvi fiebant.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Mc. 6,1
marg.|
{5.539}
{1
}
Et
egressus
.
Postquam descriptus est fervor predicationis in Christo, hic consequenter describitur livor emulationis contra ipsum propter doctrinam et miracula ipsius, et patet sententia ex dictis Mt. 13. exceptis que sequuntur.
marg.|
{2
}
Nonne.
In Mattheo dicitur fabri filius. Credebant enim isti quod esset eiusdem artis cum patre suo putativo Ioseph, qui dicitur fuisse faber lignarius. Et probabile videtur, quod Christus eandem artem exercuit, quia non fuit occupatus in doctrina et miraculis usque ad tricesimum etatis annum, nec ante fuit intentus studio secundum quod dicitur Io. 7. Quomodo hic literas scit, cum non didicerit. Nec verisimile, quod tanto tempore fuerit ociosus, magis autem verisimile est quod fuerit occupatus in arte patris sui putativi quam in alia, et hoc videtur {5.540} per verbum istorum qui erant de Nazareth, qui modum suum vivendi cognoscebant, et fabrum eum vocabant.
marg.|
{3
}
Et non
poterat
ibi,
etc. Istud non posse, non refertur ad potentiam eius absolutam, sed congruitatis et decentie, quia non erat congruum quod ibi faceret multa miracula cuius causa subditur, cum dicitur.
marg.|
{4
}
Et mirabatur propter.
Fides enim credentium est meritoria de congruo, quod eis fiant miracula sicut patet cap. precedenti de muliere sanguiniflua cui dictum est a Christo. Fides tua te salvam fecit, et in multis aliis locis in evangelio simile habetur.
marg.|
{5
}
Et circumibat.
Quia sui doctrinam eius repulerant, convenienter ad alios docendos transivit, et ita fecerunt apostoli, secundum quod dicitur Act. 13.g. Vobis oportebat primum loqui, scilicet Iudeis verbum Dei, sed quia repellitis illud et indignos vos iudicatis eterne vite, ecce convertimur ad gentes, sic enim precepit nobis Deus.
marg.|
{5.541}
{1
}
Et convocavit duodecim et cepit eos mittere.
Superius 3.c. descripta est collatio potestatis predicandi facta apostolis, hic describitur executio dicte potestatis, et primo describitur apostolorum missio ad predicandum, secundo eorum reversio ad Christum, ibi. Et convenientes apostoli ad Iesum. Prima in duas, quia primo describitur dicta missio, secundo ex hoc surgens Herodis opinio, ibi. Et audivit rex Herodes. Expositio prime partis patet ex dictis Matthei 10. exceptis que sequuntur.
marg.|
{2
}
Sed calceatos sandaliis.
Mt. 10. dicitur quod non portarent calceamenta. Ex quo patet, quod sandalia non dicuntur calceamenta proprie, quia illis poterant uti apostoli, ut hic dicitur.
prol.|
{5.542}
{3
}
Et ungebant oleo
multos
.
Ex hoc loco patet quod unctio extrema que est infirmorum, fuit instituta a Christo.
marg.|
{4
}
Et audivit rex Herodes.
Hic consequenter describitur opinio Herodis de Iesu. Et dividitur in duas partes, scilicet principalem et incidentalem, secunda ibi. Ipse enim Herodes. Circa primum sciendum, quod apostolis predicantibus adventum Christi et eius miracula, quia non solum erant predicantes, sed etiam facientes miracula in nomine eius, Herodes audivit famam de Iesu et credidit, licet falso, quod ipse esset Ioannes Baptista, quem ipse decollaverat, et quod a mortuis surrexisset. Ex quo patet, quod iste Herodes non fuit de secta Saduceorum, qui negabant resurrectionem, sed de secta Phariseorum qui eam confitebantur, ut habetur Act. 23. Cetera patent ex dictis Matt. 14.
marg.|
{5.543}
{1
}
Ipse enim
Herodes
.
Hic ponitur pars incidentalis. Intentio enim principalis evangeliste erat describere gesta Christi. Et quia propter opinionem Herodis de Christo fecerat mentionem de decollatione Ioannis Baptiste, ideo incidentaliter hic describit modum dicte decollationis. Et primo describitur eius incarceratio, secundo incarcerati decollatio, ibi. Herodias autem, tertio decollati tumulatio, ibi. Quo audito discipuli eius venerunt etc. Sententia autem istarum trium partium patet ex dictis Mt. 14. exceptis que sequuntur circa partem secundam.
marg.|
{2
}
Herodias autem
insidiabatur
.
Ipsa enim timebat ne Herodes ad predicationem Ioannis de peccato suo peniteret, et eam marito suo redderet, et ideo querebat mortem Ioannis.
prol.|
{5.544}
{3
}
Herodes autem metuebat
Ioannem
.
Solo enim metu tenebatur ab interfectione Ioannis, quia propter sanctitatem eius que erat nota toti populo, timebat si Ioannem interficeret, ne totus populus insurgeret contra eum, ut plenius patet Mt. 14.
marg.|
{4
}
Et libenter eum audiebat,
etc. Totum istud erat simulatorium, ut ex tali auditu Ioannis, et obtemperatione dictis eius in aliquibus retineret populum a rebellione contra ipsum. Et similiter quod postea iuravit dare puelle saltanti quidquid peteret, fuit malitiose factum, ut ratione iuramenti et multitudine magnatorum cum eo comedentium haberet occasionem decapitandi Ioannem absque rebellione populi, qui habuit eum excusatum saltem in parte propter ista. Et hanc sententiam tenet Beda super locum istum, et quod subditur.
marg.|
{5
}
Et contristatus est rex.
Dicit Beda, quod licet tristaretur in facie, letabatur tamen in corde.
marg.|
{5.545}
{1
}
Et convenientes.
Hic describitur reversio apostolorum ad Christum, ubi primo describitur condescensio Christi ad apostolos redeuntes secundo ad populum ipsum sequentem, ibi. Et viderunt. Circa primum dicitur, Et convenientes. De predicatione redeuntes ad ipsum.
marg.|
{2
}
Renunciaverunt
.
Miracula faciendo.
marg.|
{3
}
Et docuerant.
Predicando ostendentes, quod mandatum eius executi fuerant fideliter.
marg.|
{4
}
Et ait
illis
.
Compatiendo eis de laboribus suis.
marg.|
{5
}
Venite
seorsum
.
Ut scilicet, post laborem quiescerent aliquantulum, in hoc ostendit Christus quod predicatores verbi divini post laborem possunt recipere recreationem competentem.
marg.|
{6
}
Et
ascendentes
in
navim
.
Ut segregati a turbis possent quiescere.
prol.|
{5.546}
{7
}
Et viderunt.
Hic consequenter describitur condescensio ipsius Christi ad populum ipsum sequentem. Et primo describitur dicta condescensio, secundo Phariseorum confutatio c. seq. Circa primum primo describitur condescensio Christi ad populos ipsos pascendo, secundo ad discipulos eos de periculo liberando, ibi. Et coegit discipulos suos. tertio ad infirmos ipsos curando, ibi. Et cum transfretassent. Sententia autem istarum trium partium patet ex his que dicta sunt. Mt. 14. usque ad finem illius ca. exceptis que sequuntur. Quantum ad primam partem dicitur.
marg.|
{8
}
Erant sicut oves non.
Sacerdotes enim illius temporis et principes erant sicut lupi rapaces spoliantes populum bonis temporalibus, et per malum exemplum spiritualibus, sed Christus tanquam bonus pastor pascebat eos spiritualiter continue verbo doctrine sue, et aliquando corporaliter, secundum quod dicitur consequenter.
marg.|
{5.547}
{1
}
Euntes emamus,
etc. Io. 6.a. dicitur, quod Iesus quesivit Philippo. Unde ememus panes, ut manducent hi. et ibidem subditur, et Hoc autem dixit tentans eum. Ipse enim sciebat quid esset facturus, et tunc Philippus respondit, ut ibidem dicitur, Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, etc. quasi dicat. Tantum precium non habemus cum pauperes simus. Et hic Mar. discipulos generaliter hoc respondisse, licet aliquo modo sub aliis verbis, Euntes emamus ducentis denariis. quasi dicat si vellemus eis dare ad manducandum, oporteret nos ire ad emendum panes precio ducentorum denariorum, et tamen hoc precium non habemus, et sic se excusabant{5.548} per impotentiam. Dicuntur autem hic discipuli respondisse illud quod solus Philippus respondit. Tum quia non solum ex persona sua sed etiam aliorum loquebatur. Tum quia illud quod facit aliquis de aliqua communitate vel dicit, dicitur communitas hoc fecisse vel dixisse, et tunc discipulis se excusantibus de datione ciborum populis Christum sequentibus dixit Christus quod hic habetur.
marg.|
{2
}
Quot panes habetis
, Io. 6. dicitur solus Andreas hoc respondisse, per alia tamen verba dicens. Est puer hic unus qui habet quinque panes, etc. Dicuntur tamen hic discipuli hoc respondisse, in generali quod dixit Andreas eo modo sicut dictum est Philippo. Circa secundam partem dicitur.
marg.|
{5.549}
{1
}
Et statim coegit discipulos suos ascendere navim ut precederent eum trans
fretum
.
Quia non libenter recedebant absque magistro suo, eius societate et doctrina delectati.
marg.|
{2
}
Ad Bethsaidam dum ipse.
Locus erat unde recedebant.
prol.|
{5.550}
{3
}
Et cum dimisisset.
Per hoc ostendens quod predicator verbi divini debet post sermonem suum ad Deum in oratione redire, ut quidquid boni ibi fecerit glorie Dei ascribatur.
marg.|
{4
}
Et volebat preterire eos.
Eo modo sicut post resurrectionem suam ambulans cum duobus discipulis suis euntibus in Emaus {5.551} finxit se longius ire ut habetur Luc. ult. Nec tamen fuit ibi aliqua duplicitas seu falsitas secundum quod dicit bea. Greg. Hoc enim fecit, ut sic ostenderet se eis exterius qualis apud eos erat in mentibus eorum interius, erant enim dubii in fide resurrectionis Christi, et tardi ad credendum, ut ibidem dicitur, et propter hoc dubium erant aliquantulum elongati a veritate, et ideo apparuit eis in peregrina effigie et finxit se longius ire, quia tales apparitiones fiunt communiter secundum dispositionem interiorem ipsorum quibus fiunt. Et eodem modo dicitur hic quod volebat preterire eos, quia erant parve fidei, secundum quod dicitur in textu, quia putabant phantasma esse, et tamen iam viderant {5.552} tanta miracula eum fecisse, quod credere debebant ipsum super aquas posse ambulare. Circa tertiam partem dicitur.
marg.|
{1
}
Cumque
egressi essent
de
navi, continuo
.
Scilicet, illi de terra Genesareth, quia per famam quam audierant et miracula que aliqui eorum viderant, cognoverunt, quod ille erat, qui infirmos curabat, et mirabilia alia faciebat, et ideo subditur.
marg.|
{2
}
Et
precurrentes universam regionem
.
Quia Geraseni miserunt per civitates ad hoc, quod adducerentur infirmi ad presentiam Christi, ut fimbriam vestimenti eius tangerent. Iudei enim erant distincti ab aliis gentibus, non solum in lege, sed etiam in habitu, quia Nu. 15. precipitur, quod facerent fimbrias in angulis palliorum, et talem habitum portabat Christus sicut et legem servavit, et ad tactum huiusmodi fimbriarum curabantur infirmi.
Numérotation du verset
Mc. 6,moraliter
marg.|
{5.539}
{2
}
Et egressus inde abiit in patriam suam, etc.
prol.|
{5.540} †
Unde huic hec.
Isti similes sunt rustico, qui crucifixum adorare nolebat, eo quod lignum creverat in horto suo.
Numérotation du verset
Mc. 6,moraliter
marg.|
{5.541}
{1
}
Et convocavit.
12. Sequitur.
marg.|
†
Et precepit eis, ne quid,
etc. Bed. Per peram onera seculi, per panem delitie corporales, per es in zona sapientie occultatio designatur, quia quisquis officium doctoris accipit, neque oneribus secularium negociorum deprimi, neque delitiis carnalibus {5.542} resolvi, neque commissum sibi talentum verbi sub ocio lenti corporis debet abscondere.
marg.|
†
Quicumque introieritis in domum, illic manere,
etc. Theophilus ne de gula contingeret eos reprehendi ab aliis in alios transeuntes.
marg.|
{4
}
Et audivit rex Herodes : manifestum enim factum, etc. Sequitur postea.
Numérotation du verset
Mc. 6,moraliter
marg.|
{5.543}
{5
}
Et
contristatus
est rex,
etc. Bed. Dissimulator mentis sue tristitiam prefert facie, cum letitiam haberet in mente, scelusque, excusat iuramento, ut sub occasione pietatis magis impius fieret, {5.544} et ideo per ipsum signantur illi qui sub specie religiositatis machinantur opus facere malignantis. Per Herodiadem vero signatur luxuria. Per saltatricem dissolutio libidinosa. Per quas Ioannis, idest, hominis gratiosi frequenter procuratur mors spiritualis, et aliquando corporalis.
Numérotation du verset
Mc. 6,moraliter
marg.|
{5.545}
{4
}
Et ait illis, venite seorsum.
Theophylus. Quiescere facit Christus discipulos suos, ut discant prepositi, quod qui laborant in {5.546} opere et sermone requiem promerentur, et quod non debent continue laborare.
marg.|
†
Et
pedestres
etc. Adhuc temporibus istis pauperes et mediocres persone magis currunt ad sermones quam magne.
Numérotation du verset
Mc. 6,moraliter
marg.|
{5.547} †
Et cum iam hora multa,
etc. Beda. Mystice declinata die turbas salvator reficit, quia cum sol iustitie pro nobis occubuit, a spiritualibus inedie tabe sumus salvati. Provocat apostolos {5.548} ad fractionem panis, insinuans quod quotidie per eos sint corda nostra pascenda ; eorum scilicet, literis, et exemplis. Per quinque panes quinque libri Moysi, per duos pisces prophete, et psalmi figurantur. Duodecim cophini {5.549} sunt duodecim fructus spiritus sancti, quibus reficimur in eucharistie sacramento.
Numérotation du verset
Mc. 6,moraliter
marg.|
{3
}
Et cum dimisisset eos, abiit in montem.
Per hoc ostendens, quod orans non debet in terrenis desideriis iacere.
marg.|
†
Erat navis in
medio mari,
etc. Navis est corpus humanum, in quo secundum Platonicos anima est sicut nauta in navi, que fluctibus passionum ire et concupiscentie (que sunt inorganis corporalibus) {5.550} frequenter impellitur et aliquando periclitatur, nam motus passionis aliquando subvertit iudicium rationis. Sed quarta vigilia que terminatur in luce matutina, Christus venit, quia dum mens ad superni luminis claritatem oculos erigit, passionum impetus conquiescit, et tunc sit applicatio ad terram Genesareth, id est, generantis auram, per quam significatur spiritus aure lenis, ubi est dominus. 3Rg. 19. et sanantur infirmi a languore peccati.
Numérotation du verset
Mc. 6,ADDITIO I.
marg.|
{5.551} In cap. 6. ubi dicitur in postil. Nec est verisimile, quod tanto tempore fuerit ociosus.
prol.|
Cum Christus etiam in hac vita summum gradum contemplationis attigit, nullo modo dici potuerit ociosus, etiam si aliquando ab omni actione seu exercitio corporali cessasset, hoc enim pertinet ad contemplativam vitam ab exteriori actione quiescere secundum Grego. in 6 moral. et ideo irrationabile est attribuere Christo occupationem in artibus mechanicis ad removendum ab eo ociositatem, nec ex hoc quod illi de Nazareth ipsum fabrum vocabant, concluditur ipsum fuisse fabrum, sicut nec sequitur ipsum habuisse sorores, licet ipsi dixissent. Nonne sorores eius hic nobiscum sunt ? sed fabrum ipsum dicebant ad vili pendendam doctrinam Christi. Frequenter enim hi qui occupantur in actionibus corporalibus, deficiunt ab intellectualibus. Vel dicendum Secundum Augustinum quod eo ipso fabrum Christum credebant, quo fabri filium, quia communiter filii creduntur habere artem patris.
Numérotation du verset
Mc. 6,ADDITIO 2
marg.|
In eod. ca. ubi dicitur in postil. Ex quo patet quod sandalia non dicuntur calceamenta.
prol.|
{5.552} Manifestum est ex communi modo loquendi, quod sandalia sunt quedam species calceamenti. Calceamentum enim se habet ut genus ad omnia quibus pes induitur. Unde si apostoli prohibentur ne aliquo modo portarent calceamenta, prout intelligit Postillator, ex consequenti non possent portare sandalia cum sint quedam species calceamenti, et sic essent eis iniuncta contraria precepta, quod est manifeste contra rationem : unde aliter dicendum est. Ad quod sciendum, quod calceamenta seu sandalia possunt dupliciter portari. Uno modo in pedibus prout communius fit. Alio modo ligata sub cingulo vel recondita in sacculo vel in pera et huiusmodi, prout pauperes itinerantes quandoque faciunt, ut cum corrumpuntur vel deficiunt calceamenta seu sandalia que habent in pedibus provideant sibi de aliis, que secum portant modo predicto. Primo modo nunquam fuit prohibitum apostolis ut sandaliis nec calceamentis scilicet in pedibus, quia hoc pertinet ad velocius seu expeditius incedendum. Unde Israeliticis ut citius exirent de Aegypto, et non desidiose ambularent, precipiebatur a domino ut haberent calceamenta in pedibus, prout ipsemet postillator dicit Exo. 12. Secundo vero modo prohibitum est apostolis euntibus ad predicandum, scilicet, portare calceamenta in sacculo vel huiusmodi, {5.553} quia hoc est impedimentum itineranti, sicut et alia superflua vel duplicia, que omnino prohibebantur apostolis euntibus ad predicandum. ut in presenti ca. Veritas autem huius distinctionis, scilicet de duplici modo portandi calceamenta, patet ex modo loquendi sacre scripture. Nam Mt. 10.b. ubi calceamenta eis prohibebantur, non prohibet eis portare in pedibus. Dicit enim Nec calceamenta. nec virgam. Similiter Luc. 10.a. dicit. Nec peram, nec calceamenta. non exprimens in pedibus, secundum Mar. in hoc ca. non permittitur apostolis portare sandalia simpliciter, quia hoc esset contra aliud preceptum de directo, sed permittitur eis calceare sandaliis, quod est portare sandalia primo modo, unde expresse dicit. Sed calceatos sandaliis, Similiter Apostolus ad Eph. 6.c. in eadem materia dicit : Calceati pedes in preparatione evangelii. Non enim dicit, quod portent calceamenta, quod potest intelligi secundo modo portandi, sed quod portent in pedibus, et sic in his duobus preceptis nulla est contradictio, etiam si sandalia, et calceamenta pro eodem sumantur, et de hac materia vide supra cap. i, in additione secunda.
prol.|
Ripli. In cap. 6. ubi dicitur. Nonne hic est faber. dicit Postillator, quod non est verisimile Christum a iuventute usque ad tricesimum annum fuisse ociosum. Bur. dicit Christum non debuisse operari opera mechanica, quia impedivisset opera intellectualia. in quibus Christus summumgradum tenuit, ideo ociosus dici non potuit. Hoc dico, quo ad factum, quod et si Christus nihil operando corporaliter ociosus non fuit, prebuisset tamen exemplum ociosis, qui ab eo sumerent velamen excusationis. Laboravit igitur sicut et oravit, non ad suffragium, {5.554} sed ad exemplum. Nec talis labor in Christo potuit remittere summum gradum intellectualis contemplationis, ut Burg. arguit, sicut nec dolor summus in passione potuit remittere summam fruitionem, de quo alibi.
prol.|
In eo. c. ubi conceduntur apostolis sandalia. Postillator volens salvare literam, Mt. 10. ubi prohibentur calceamenta, dicit sandalia proprie non esse, nec dici calceamenta. Burg. vult, quod sandalia sint contenta, ut species sub genere calceamentorum. Et solvit eam contrarietatem quam movit postillator de Mt. 10. et hic per portare in pedibus vel in sacculo, etc. Sed non videtur maturum de hoc oportere fieri mandatum, quod raro et per viles personas fieri consuevit s. portare calceamenta in dorso ligata. Ridiculosa igitur videtur distinctio Burg. Satis enim dictum arbitror de usu calceamentorum in pedibus Christi et apostolorum super Mt. 10.
prol.|
De sandaliis autem hic concessis secus est, quia non pertinent ad genus calceamentorum. Genus dico logicum, sed propter similitudinem usus respectu pedum, modum habent calceamenti, que alio nomine dicuntur calige, iuxta illud Act. 12.b. ubi dicitur Petro. Calcea te caligas tuas. Grecus sermo habet sandalia, ubi nos caligas. Et ut quidam volunt, sandalia sunt in soleis integra, superius aperta, et sic cum non sint calceamenta, habent tamen aliquid simile, quia pedum contra asperitatem vie sunt munimenta, et sic prohibitis calceamentis, conceduntur sandalia sine contrarietate. Ad plenam enim calceationem requiruntur multa, scilicet calige ligature, etc. Ab huius modi curiositate sunt apostoli prohibiti, et ceteris que in litera enumerantur, sandaliis concessis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mc. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=56&chapitre=56_6)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mc. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=56&chapitre=56_6)
Notes :