Nicolaus de Lyra

Capitulum 8

Numérotation du verset Mc. 8,1 

1 In illis diebus iterum cum turba multa esset cum Iesu2 nec3 haberent quid4 manducarent,
1 Hic incipit capitulum 8 CorS1 ΩS ΩJ L ΩV |
2 cum Iesu Cor1 ; Cor2 (grec. antiq. glossa) ΩM ΩH ΩS ΩV Li447 Li447@ ΩJ Rusch ] om. Cor1LP (lectio certior) ΩL Weber |
3 nec ΩV²] non Cor1 P ΩV* |
4 quid Wordsworth (P9389 marg ) ΩM ΩF ΩJ ΩS ΩV, qd’ ΩH ΩL Li447 Li447@ Rusch ] quod Clementina Weber |
convocatis discipulis,
ait illis:
Numérotation du verset Mc. 8,2 

Misereor super turbam
quia5 ecce iam triduo sustinent me nec habent quid6 manducent.
5 quia ΩJ ΩS ΩV Li447 Rusch Weber ] quoniam Li447@ |
6 quid ΩM ΩF ΩJ ΩS, qd’ ΩH ΩL ] quod Li447@ ΩV Rusch Clementina Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,3 

Et si dimisero eos ieiunos in domum suam
deficient in via. Quidam enim7 ex eis de longe venerunt.
7 enim Li447 ΩJL ΩS ΩV Rusch Weber] om. Li447@
Numérotation du verset Mc. 8,4 

Et responderunt ei discipuli: Unde illos8 poterit quis hic9 saturare panibus in solitudine?
8 ei discipuli unde illos ΩH ΩF ΩS ( om. ei)] ei discipuli sui unde illos Clementina , ei discipuli sui unde istos ΩM Li447 Li447@ ΩJL Rusch Weber |
9 hic] om. ΩV* |
Numérotation du verset Mc. 8,5 

Et interrogabat10 eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
10 interrogabat ΩH ΩF ΩS Li447@ ] interrogavit Cor2 (anti. glossa) ΩM ΩJL ΩV Rusch Clementina Weber
Numérotation du verset Mc. 8,6 

Et precepit turbe discumbere super11 terram.
11 super ΩM ΩH ΩF ΩSL Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber ] supra ΩJ
12 Et accipiens septem panes,
12 Hic incipit capitulum 8 CorS2
gratias agens
fregit
et dabat13 discipulis suis ut apponerent et apposuerunt turbe.
13 dabat ΩJ ΩL ΩS ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] dedit CorS2 (al.)
Numérotation du verset Mc. 8,7 

Et habebant pisciculos paucos
et ipsos benedixit et iussit apponi.
Numérotation du verset Mc. 8,8 

Et manducaverunt14
14 manducaverunt] + omnes Sarum
et saturati sunt
et sustulerunt quod supererat15 de16 fragmentis
15 supererat Wordswoth (L) ΩH ΩF ΩS ΩV ( ut videtur ) Li447@ ] superaverat Brescianus ΩJL Rusch Weber , superfuerat ΩM P9389 Wordsworth (-rant D ), superaverant in ras. ΩV² |
16 de ΩM ΩF ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] ut Cor2 (anti. glos.) |
septem sportas17.
17 sportas] + plenas Kells Wordsworth (P9389marg L R)
Numérotation du verset Mc. 8,9 

Erant autem qui manducaverant18 quasi quatuor millia hominum19
18 manducaverant ΩH ΩF ΩS ΩV Rusch ] manducaverunt Cor2 ( + quasi) Li447@ ΩJL Weber |
19 hominum Cor2 (grec. anti. glossa et Mt. 15) Cor4* ΩH ΩF ΩS ΩV] om. ΩM Cor4² ( HOMINUM cancel.) ΩJ L Li447 Li447@ |
et dimisit eos.
Numérotation du verset Mc. 8,10 

Et statim
ascendit20 navim21 cum discipulis suis et22 venit in partes Dalmanuta23.
20 ascendit Cor2 ² ΩF ΩS ΩV] ascendens ΩM Cor2 (glossa) ΩJ L Rusch Weber |
21 navim ΩM ΩS ΩV Rusch ] navem ΩJL Weber |
22 et Cor4 ΩF ΩV] om. ΩM Cor2 (grec. antiq.) ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber |
23 Dalmanuta Rusch Weber ] Dalmanutha Li447@ ΩS ΩJ L ΩV |
Numérotation du verset Mc. 8,11 

Et exierunt Pharisei et ceperunt conquirere cum eo querentes ab eo24 signum de celo temptantes eum.
24 eo ΩM ΩF ΩS ΩV] illo ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 8,12 

Et ingemiscens
spiritu ait:
Quid generatio ista
signum25 querit26? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
25 ista] signum] inv. cacogr. ΩV |
26 s. querit ΩS Li447 Li447@ Rusch Clementina ] inv. ΩJL |
Numérotation du verset Mc. 8,13 

Et dimittens27 eos
27 dimittens CorS2 (vel) ΩJL ΩS ΩV² Li447@ Rusch ] dimitet ΩV* dimisit CorS2 (al.) Li447
ascendit iterum28 navim29 et30 abiit* trans fretum.
28 ascendit iterum ΩF ΩS ΩV Li447@ Clementina , iterum ascendit CorS2 (vel)] ascendens iterum Cor2 (grec. anti. glos.) ΩJL Rusch Weber , et praem. CorS2 (al.) |
29 navim Cor2 ΩF ΩS ΩV Clementina Rusch ] navem Φ Weber (M) ΩJL, om. Weber , |
30 et CorS2 (vel) ΩJ* (cancel.) ΩF ΩS ΩV Li447 Li447@ ] om. ΩL Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,14 

Et obliti sunt
panem sumere31 et nisi unum panem non habebant secum in navi.
31 panem sumere ΩF ΩS Li447 Li447@ ] sumere panes Cor2 ΩJL Rusch Clementina Weber
Numérotation du verset Mc. 8,15 

Et precipiebat eis dicens: Videte et cavete32 a fermento Phariseorum
32 et cavete Cor2 (grec. anti. glos.) Cor4* ΩF ΩSL ΩV Li447 Li447@ ] cavete Cor4 ² ( ET cancel.) ΩJ Weber , caveatis Rusch (hapax)
et33 fermento Herodis.
33 et] + a ΩV
Numérotation du verset Mc. 8,16 

Et cogitabant ad alterutrum dicentes: Quia panes non habemus.
Numérotation du verset Mc. 8,17 

Quo cognito ait illis Iesus34: Quid cogitatis
34 ait illis – Ihesus ΩS Clementina ] inv. ΩM ΩJ L Li447 Li447@ Rusch Weber , mutil. ΩF
quia panes non habetis?
Nondum35 cognoscitis nec intelligitis?
35 Nondum] + enim ΩV
Adhuc cecatum habetis cor vestrum?
Numérotation du verset Mc. 8,18 

Oculos habentes non videtis36?
36 videtis] corr. , vdetis cacogr. Rusch
et aures habentes non auditis? Nec recordamini
Numérotation du verset Mc. 8,19 

quando37 quinque panes fregi in quinque millia38 et quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? Dicunt ei: Duodecim.
37 quando ΩJL ΩS ΩV Li447@ Weber ] quomodo Rusch |
38 millia Cor2 (glossa) Cor4² ΩS ΩJ L ΩV] + hominum Cor4 * |
Numérotation du verset Mc. 8,20 

Quando et septem panes in quatuor millia, quot sportas fragmentorum tulistis39? Et40 dicunt ei: Septem.
39 quando... tulistis Cor2 (glosse habent)] sustulistis ΩV² |
40 Et ΩJ ΩS ΩV Rusch Weber] om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 8,21 

Et dicebat eis: Quomodo nondum intelligitis?
Numérotation du verset Mc. 8,22 

Et veniunt Bethsaidam41
41 Bethsaidam ΩF ΩS ΩV Clementina ] Bethsaida Li447@ ΩJL Rusch
et adducunt ei cecum
et rogabant eum
ut illum tangeret42.
42 illum tangeret ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Mc. 8,23 

Et apprehensa manu ceci
eduxit eum extra vicum
et expuens in oculos43 eius
43 oculos ΩJ ΩS ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] oculis ΩL (hapax)
impositis manibus suis,
interrogavit eum si quid44 videret.
44 quid ΩF ΩS ΩV] aliquid
Numérotation du verset Mc. 8,24 

Et aspiciens ait: Video homines velut arbores ambulantes.
Numérotation du verset Mc. 8,25 

Deinde iterum imposuit manus45 super oculos eius
45 manus ΩJL ΩS Rusch Weber ] manum Li447@ | iterum - imposuit manus] inv. ΩV
et cepit videre
et restitutus est ita ut clare videret46 omnia.
46 clare videret ΩF ΩS ΩV Rusch Clementina ] inv. ΩJ L Li447 Li447@ Weber
Numérotation du verset Mc. 8,26 

Et47 misit illum in domum suam
47 Et] que cacogr. ΩV
dicens: Vade in domum tuam et si in vicum introieris nemini dixeris.
Numérotation du verset Mc. 8,27 

Et ingressus48 est Iesus et discipuli eius in castella Cesaree Philippi.
48 ingressus CorS2 ΩM ΩF ΩJ ΩS ΩV Li447@ ] egressus Cor2 (grec. antiq. glossa) CorS2 (al.) ΩL Li447 Rusch Weber
Et in via
interrogabat discipulos suos49 dicens50: Quem me dicunt esse homines?
49 suos] om. ΩV |
50 dicens ΩF ΩS Li447 Li447@ ] + eis Cor2 (grec. antiq.) ΩM ΩJL ΩV Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,28 

Qui51 responderunt illi dicentes: Alii52 Ioannem Baptistam53, alii Eliam, alii vero54 quasi unum ex55 prophetis.
51 Qui ΩS ΩJL ΩV Rusch Weber ] Cui Li447 Li447@ |
52 Alii Cor2 (grec. anti. glos. Mt. 16 alii) (in ** cum est tenuitur de pl<urali (?)> ALII , si non est cancellatum, cum est. Subditur ALII HELIAM ALII VERO QUASI UNUM etc. Unde mirum est quare tantum primo loco cancellatum est) ΩM ΩF ΩJ ΩS ΩV Li447 Li447@ ] om.L Rusch Clementina Weber |
53 Ioannem Baptistam ΩM ΩS ΩJ L ΩV Li447 Li447@ Rusch Weber ] Ioannem ΩJ CorS2 (Parisiensis habet hec, al. non) |
54 vero ΩM ΩV] + Ieremiam ΩJ CorS2 ( IOANNEM ALII VERO IEREMIAM Parisiensis habet hec, al. non) |
55 ex ΩJ Rusch ] de ΩL ΩV Li447 Li447@ Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,29 

Tunc dicit illis: Vos vero
quem me esse dicitis? Respondens56 Petrus ait57:
56 Respondens] + autem ΩV |
57 ait ΩM ΩS ΩV Li447 Li447@Rusch ] + ei Cor2 ΩJL Weber , + illi Cor4 |
Tu es Christus.
Numérotation du verset Mc. 8,30 

Et comminatus est eis
ne cui dicerent de illo.
Numérotation du verset Mc. 8,31 

Et cepit docere eos58
58 eos Cor4 ΩF ΩHL ΩS ΩV Li447 Li447@ ] illos Cor2 (antiq.) ΩJ Rusch Weber
quoniam oportet Filium hominis pati multa59,
59 pati multa ΩH ΩS ΩV Clementina ] inv. ΩM ΩF ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber
et reprobari a summis sacerdotibus et summis senioribus60 et scribis et occidi et post tres dies61 resurgere.
60 a summis sacerdotibus et (+ a ΩV) summis senioribus ΩF ΩS ΩV] a summis sacerdotibus et senioribus ΩH, a senioribus et sacerdotibus ΩM, a senioribus et a ( om. Li447@ ) summis sacerdotibus Brescianus Sarum Cor2 (grec. anti. glos.) ΩJL Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber |
61 tres dies ΩH ΩJL ΩS ΩV Li447 Rusch Weber ] inv . Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 8,32 

Et palam verbum loquebatur62.
62 verbum loquebatur] inv. ΩV
Et apprehendens eum63 Petrus
63 eum] om. ΩV
cepit increpare eum64.
64cepit increpare eum ΩM Cor2 ΩJL Li447 Li447@ Rusch Weber ] cepit eum increpare ΩH, eum cepit increpare ΩF ΩV, cepit increpare ΩS, + Domine propitius esto tibi nam hoc non erit perpera Li447 Li447@ cum pseudo Chrysostomo in Catena aurea laudato
Numérotation du verset Mc. 8,33 

Qui conversus65
65 conversus ΩH ΩS ΩV Li447@ ] + et Cor2 ΩJL Li447 Rusch Weber
videns discipulos suos comminatus est Petro dicens: Vade retro me66
66 me Cor2 CorS2 ΩH ΩF ΩJL ΩS ΩV Li447 Weber] om. Li447@ Rusch
Satanas67,
67 Sat(h)anas Cor2 ΩH* ΩFL ΩS ΩV*] Sathana Cor4 ΩH² ΩJ Ω
quoniam non sapis ea68 que Dei sunt
68 ea Li447 Li447@ ΩF ΩS ΩV Rusch ] om. ΩH ΩJL Weber
sed que hominum sunt69.
69 que hominum sunt Cor2 ΩF ΩS] ea que hominum ΩH, que hominum CorS2 Li447@ , que sunt h. CorS2 (al.) ΩJL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 8,34 

Et vocata70 turba cum discipulis suis
70 vocata ΩFL ΩS ΩV] convocata ΩM ΩH ΩJ Rusch Weber
dixit eis: Si quis
vult71 me sequi
71 vult Φ Weber (Z P) ΩH ΩJ ΩS ΩV Rusch Clementina ] + post ΩL Li447 Li447@ Weber
deneget72
72 deneget Cor4 ΩH ΩJL ΩS ΩV Li447 Li447@ ] neget Cor2 (moderni)
semetipsum
et tollat crucem suam
et sequatur me.
Numérotation du verset Mc. 8,35 

Qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam,
qui autem perdiderit
animam suam propter me et evangelium salvam faciet eam73.
73 faciet eam ΩH ΩF ΩS Clementina ] inv. ΩM ΩJL ΩV Li447 Li447@ ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 8,36 

Quid enim
proderit homini si lucretur totum mundum74 et detrimentum faciat anime sue75?
74 totum mundum ΩH ΩF ΩS Li447 Li447@ ] inv. ΩJL Rusch Weber |
75 faciat – anime sue] inv. ΩV |
Numérotation du verset Mc. 8,37 

Aut quam76 homo commutationem dabit 77 pro anima sua?
76 quam Wordsworth (D) ΩSFP ΩV Li447 Li447@ ] quid Cor2 ΩM JLR Rusch Weber |
77 homo commutationem - dabit ΩH ΩF ΩS ΩV] inv. ΩMJLP Li447 Rusch Weber | commutationem Cor2 (anti. glossa et Mt. 16: AUT QUID DABIT HOMO COMMUTATIONEM ) ΩFPS Li447@ , commotationem Wordsworth ( D P9389 L R ) ] commutationis ΩMJLR ² Rusch Weber |
Numérotation du verset Mc. 8,38 

Qui enim me confessus78 fuerit
78 confessus VETUS LATINA ( d k r l ) Wordsworth (P9389marg H K To22 Q T V*) Sarum CorS2 CorS3 ΩMHFJSPR²V Rusch Ed1538 Sixtina] confusus (ἐπαισχυνθῇ) VETUS LATINA ( a b c f ff² (i) n q ) Amiatinus Cava Kells Wordsworth (D L R P9389* F Θ I M O VC X Y Z) Cor1 (lectio certior) ΩL Li447 Li447@ Clementina (Ed1592) Weber ; cf. infra “confitebitur”.
et verba mea79 in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confitebitur80 eum, cum venerit81 in gloria82 Patris sui cum angelis83.
79 verba mea Cor1 Cor4 ΩMHSFPRV Rusch Clementina ] inv. ΩJL Li447 Li447@ Weber |
80confitebitur Wordsworth ( T) Sarum CorS3 ΩMSFJPR²V Rusch Ed1538 Sixtina ] confundet Wordsworth ( D P9389 G I R ) Book of Kells Li447@ , confundetur (ἐπαισχυνθήσεται) Cor1 (lectio certior) CorS2 CorS3 * ΩL Li447 Li447@ Weber . | Cor1 LP ( QUI ENIM ME CONFUSUS FUERIT ET VERBA MEA IN GENERATIONE ISTA ADULTERA ET PECCATRICE ET FILIUS HOMINIS CONFUNDETUR ( lectio certior ) EUM ita habent greci et antiqui unde etiam Ieronimus de quadam facta dixit quia non est confusa Christum. Christus non confundetur eam et hoc etiam Lucas dixit 9 .c. [Lc. 9, 26]: “Qui me erubuerit et meos sermones <hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua>”. Alia sunt verba sed eadem sententia et eadem grammatica et est modus loquendi in Marco diversus (divisus Cor1 P) ab aliis”). Cor2 (grec. antiq. Glossa, Beda, Augustinus sic habent infra FILIUS HOMINIS CONFUNDETUR [+ scilicet in passivo Cor4 ] EUM. Super hoc adducit canon super illud Lc. 9, 26: “Qui me erubuerit”. In greco etiam eadem dictio que est Marco pro CONFUSUS FUERIT est in Luca pro ERUBUERIT. Augustinus: Et confundi non potest quando CONFUNDITUR hoc in originali habet. Illud et Glossa concordat, dicens: “Quia multi avaritiam mittunt, labencia despiciunt sed fidei rectitudinem quam habent verecundia impediti non exprimunt, voce addit: QUI ENIM etc.” Si autem aliquam moneat de quo loco sumitur AUTEM QUI ME CONFESSUS FUERIT etc. sciat illud sumi de Mt. 10, 32 et Lc. 12, 8.) (Alii tam in textu quam in Glossa habent hic CONFUSUS pro CONFESSUS , et infra CONFUNDETUR pro CONFITEBITUR, licet minus latine dicatur. Unde in greco idem est verbum pro CONFUNDATUR Ro. 9.G. ; aliud autem pro CONFITEBITUR Mt. 10.F. sed idem pro ERUBUERIT et ERUBESCAT Lc. 9. Bene cum idem sit confundi quod erubescere. Patet tam ex sensu quam ex greco antiquo hoc debet esse CONFUSUS et CONFUNDETUR, et sequitur accusativus in proprie sic et post erubescere quod est verbum absolutum etc. Dicitur iste erubescit hic autem ILLUM supponendum est, id est propter hoc aut illum similiter expone: CONFUSUS ME idest propter me ET CONFUNDETUR EUM , enim idest propter eum. Augustinus, Contra Adamantium Manichei discipulum, capitulo 18 [PL 42, 163]:”illud quod dicit Dominusv in euvangelio [ coniec .]: OMNIS QUI CONFUSUS FUERIT ME ET VERBA MEA IN GENERATIONE ISTA ADULTERA et patet ET FILIUS HOMINIS CONFUNDETUR ILLUM CUM VENERIT IN GLORIA PATRIS ET SANCTORUM, quod pertineat ad contemptum rerum temporalium non video”. Item Ieronimus loquens de quadam sancta ait quia non est confusa Christum. Christus enim non confundetur eam et hic est quod dicit Luc. 9.c “Quicumque me erubuerit” etc. et est eadem sententia et eadem grammatica. Item Augustinus, Contra adversarium legis et prophetarum libro 1: Si quisquam diceret confundetur Christus et hoc eo tempore quo iudicaturus est vivos et mortuos, quis enim Christianus patienter audiret tamen in evangelio. QUI ME inquid CONFUSUS FUERIT ET NON IN GENERATIONE ISTA ADULTERA ET PECCATRICE ET FILIUS HOMINIS CONFUNDETUR EUM CUM VEN<ER>IT IN GLORIA PATRIS SUI CUM ANGELIS SUIS SANCTIS , al<iqui :> SUIS; sed Parisiensis neutrum nec tangit fere ubique SANCTIS vel SUIS ; in al<iquibus> neutrum, prior correctio habet SUIS , secunda SANCTIS ). Cf. Rogeri Bacon Opus minus , ed. J. Brewer, Oxford, 1859, p. 330-331.{MM2018} {MM2021} |
81 cum venerit ΩH ΩJ L ΩV] om. ΩM, cum venit CorS2 |
82 gloria] + sua ΩH |
83 angelis CorS2 (Parisiensis neutrum nec tangit fere ubique SANCTIS vel SUIS, in al. neutrum) ΩHF ΩS] + suis Wordsworth (K V) CorS2=Cor3 (al<iqui>) CorS2 ( prior correctio ) ΩR ΩV Catena@ + Catena (Dur111 Li447 V795 etc.) , + sanctis CorS2 (secunda correctio) ΩJ ΩL Rusch Clementina Weber, + sanctis suis CorS2 ΩP, ss. ΩM, suis sanctis Θ CorS2 |
Numérotation du verset Mc. 8,39 

84 Et dicebat illis:
84 Hic incipit capitulum 9 Tr871 Cor2 CorS1 CorS2 (hic incipit, secunda Parisiensis non ibi) ΩF ΩSL ΩV Rusch
Amen85 dico vobis,
85 Amen ΩHJLS ΩV Li447@ Rusch Weber ] + Amen CorS1
quia sunt quidam de hic stantibus
qui non gustabunt
mortem,
donec videant regnum Dei
venientis86 in virtute.
86 venientis Sarum ΩMHSFJPV Cor2 Li447@ ] veniens Cor1 LP (lectio certior) Cor4 ΩLR Rusch Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset Mc. 8,1 
marg.| {5.561} {1 } In illis diebus, etc. Hic consequenter ponitur consolatio Galileorum in alimenti datione. Et patet sententia ex his que dicta sunt Mt. 15. hoc excepto.
marg.| {5.563} {1 } Venit in. Mt. 15. dicitur : Et venit in fines Magedan. Dicendum est quod eadem regio dupliciter vocata.
marg.| {2 } Et   exierunt   . Hic consequenter describitur confutatio Phariseorum in miraculis. Et primo ponitur dicta confutatio. Secundo discipulorum reprehensio, ibi. Et precipiebat eis sententia prime partis patet ex dictis Mt. 10. hoc excepto.
marg.| {3 } Si dabitur, etc, id est non dabitur, quia accipitur si pro non, sicut {5.564} Psal. Quibus iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam.
marg.| {4 } Et precipiebat. Hic ponitur discipulorum Christi reprehensio. Et primo in eis arguitur ignorantia. Secundo ostenditur eorum impotentia, sequenti ca. ibi. Et veniens ad discipulos. Tertio reprimitur eorum ambitio vel superbia, ibi. Et inde profecti. Circa primum describitur primo reprehensio discipulorum generaliter. Secundo : ipsius Petri specialiter, ibi. Et ingressus est Iesus. Adhuc autem primo arguitur ignorantia discipulorum verbo, et secundo facto, ibi. Et veniunt Bethsaida. Circa primum dicitur.
marg.| {5.565} {1 } Cavete a   fermento   . Id est, a doctrina eorum perversa qua preponebant traditiones suas divinis preceptis, ut dictum est cap. 7.
marg.| {2 } Et fermento Herodis, etc. Id est, a secta erronea Herodianorum, de qua dictum est supr. capit. 3. Hoc autem dictum Christi discipuli intellexerunt de fermento vel pane materiali, in quo apparet eorum ignorantia : Tum quia Christus frequenter fuerat eis locutus in parabolis, et eas eis exposuerat, ut dictum est. capit. 3. et ideo bene intellexisse debuissent hoc verbum Christi dictum parabolice : Tum quia ipsis videntibus Christus satiaverant quinque milia hominum de quinque panibus et duobus piscibus, ut dictum est supr. 6. cap. Item quatuor milia hominum de septem panibus, ut dictum est in hoc capitulo. Et ideo bene debuissent intellexisse quod Christus non erat sollicitus de materiali pane, nec de ipso loquebatur. Cetera patent ex dictis Mt. 16.
marg.| {3 } Et veniunt Bethsaida. Hic arguitur ignorantia discipulorum facto per hoc quod ipsis presentibus illuminavit cecum, primo, imperfecte, quod notatur cum dicitur.
marg.| {4 } Interrogavit eum si aliquid   videret   . Et   aspiciens   ait : video   homines velut arbores ambulantes   . Non enim distinguebat lineamenta humanorum corporum, videbat {5.566} tamen obscure corpora eorum moveri de loco ad locum, et postea illuminavit eum perfecte, quod notatur cum dicitur. Iterum imposuit manus super oculos eius. Et subditur.
marg.| {5 } Et restitutus est, ita ut   clare videret   omnia. Certum est autem, quod Christus poterat eum statim perfecte illuminare, sed per talem modum fecit, ut designaret discipulos adhuc in parte, obscuratos caligine ignorantie, et ad clare intelligendum indigebant maiori illuminatione, unde et post resurrectionem suam aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas, ut habetur Luc. 24. Et per talem modum Christus maledixit ficum habentem tantum folia, ut habetur. infr. 11. cap. ad significandum quod sacerdotes Iudeorum erant maledicendi et puniendi a Deo eo quod non habebant fructum iustitie, sed tantum folia verborum, secundum quod dicit August. in homil. Et simili modo Ieremias propheta qui denunciaverat captivitatem Babylonicam, hoc idem significavit sensibili signo, per hoc quod de mandato domini posuit catenas in collo suo ut habetur Hieremie 27. per hoc designans, quod sic catenati ducerentur Iudei in Babylonem captivi. Alii autem exponunt illuminationem huius ceci successive factam propter parvitatem fidei ipsius colli offerentium ipsum Christo. Et potest esse, quod ista causa et predicta concurrerunt ad istum effectum.
marg.| {5.567} {1 } Et egressus est, etc. Hic consequenter describitur increpatio Petri specialiter. Et primo ponitur increpatio Petri. Secundo, incitatio {5.568} ad palmam martyrii, ibi. Et convocata turba. Circa primum premittitur de Christo hominum falsa opinio. Secundo, subditur discipulorum vera cognitio, ibi. Tunc dixit illis. Vero, etc. quia Petrus pro se et aliis {5.569} apostolis respondit. Tertio, ponitur Christi passionis prenunciatio, ibi. Et cepit eos docere. Quarto, describitur Petri increpatio, ibi. Et apprehendens Petrus eum. Petrus enim ex zelo Christi volebat impedire eius passionem. Et quia iste zelus erat indiscretus quia passio Christi erat ordinata ad salutem generis humani ideo meruit duram reprehensionem. Sententia autem partium istarum patet ex dictis Matthei. 16.
marg.| {1 } Et   convocata   . Quia Christus increpaverat Petrum volentem impedire passionem eius, ideo hic consequenter invitat fideles ad tolerantiam passionis. Et primo facit hoc verbo. Secundo facto in principio sequentis cap. Sententia prime partis patet ex dictis Mt. 16. hoc excepto quod subditur.
marg.| {2 } Qui enim me   confessus etc. Hec est vera litera, quia sic habent antiqui libri et correcti, et etiam Greci, Et hoc patet per illud, quod habetur Luc. 9. ubi eadem sententia ponitur per alia verba sic, qui me {5.570} erubuerit et meos sermones.
marg.| {3 } In   generatione   . Quia Iudei descenderant a patribus qui ad idololatriam declinaverant dimisso Deo qui eos desponsaverat in datione legis in monte Sinai, Et ideo filii ab eis descendentes adultera generatio vocantur.
marg.| {4 } Et peccatrice. Quia sicut patres eorum persecuti fuerant prophetas eos occidendo, ita ipsi persequebantur Christum mortem eius querendo.
marg.| {5 } Et filius hominis, etc. Hec est vera litera, quia sic habent greci et Antiqui. Et patet per istud quod habetur Luc. 9.c. ubi dicitur. Et filius hominis erubescet eum, id est non recognoscet eum de suis, sicut homo non libenter recognoscit illum de quo erubescit. Et per talem modum loquendi dicit Hiero. de quadam sancta. Quia non est confusa Christum, Christus non confundetur eam. Nec est curandum, si est impropria locutio secundum regulas grammatice quibus non subiacet theologia.
Numérotation du verset Mc. 8,moraliter 
marg.| {5.561} {1 } In   illis   . Sequitur.
marg.| Misereor   super   . Triduo vero dominum sustinent, qui contriti, confessi et satisfacientes pro suo posse Dei bonitatem expectant, quorum miseretur, et pascit eos septem panibus, id est, septem {5.562} donis spiritus sancti, ne deficiant in via huius mundi. Per septem sportas remanentes, significantur septem dotes que reservantur dande post hanc vitam : que sunt, clara Dei visio, fruitio, tentio, quantum ad animam. Impassibilitas, subtilitas, agilitas, et claritas, quantum ad corpus in resurrectione.
Numérotation du verset Mc. 8,moraliter 
marg.| {5.563} {2 } Et   exierunt   . Istis signum de celo querentibus Christus non dedit, {5.564} quoniam irrisores erant et indigni. Apostolis autem dedit quando ipsis videntibus ascendit in celum.
Numérotation du verset Mc. 8,moraliter 
marg.| {5.565} {1 } Videte et cavete a fermento, etc. Theophilus. Fermentum vocat doctrinam corruptivam. Herodiani enim doctores erant qui Herodem Christum esse dicebant, pharisei vero traditiones {5.566} hominum Dei preceptis preponebant.
marg.| {3 } Et   veniunt etc. Per hoc autem quod istum cecum illuminavit successive, significavit, quod aliquando Deus dat suam gratiam augmentando primam datam.
Numérotation du verset Mc. 8,moraliter 
marg.| {5.567} † Interrogabat   discipulos etc. Per hoc ostendens, quod doctores debent inquirere de sua fama, ut si bona sit, bonis operibus augeatur, si vero mala, occasio tollatur. Nam bona fama doctoris multum facit ad doctrine fructum, et mala ad detrimentum Gregor. Cuius vita despicitur, restat ut eius predicatio contemnatur :
prol.| {5.568} † Et cepit docere etc. Sequitur.
marg.| Vade retro me, etc. Per hoc ostendit quod illi qui detinentur affectu carnali adhuc apri non sunt eum sequi : propter quod petenti quod permitteret eum primo sepelire patrem suum dixit : Dimitte mortuos sepelire mortuos suos Matthe. 8.
Numérotation du verset Mc. 8,moraliter 
marg.| {5.569} † Si quis vult post me sequi, etc. Beda. Persecutionis tempore ponenda est anima. Pacis autem tempore frangenda sunt desideria terrena.
prol.| {5.570} † Et dicebat   illis, etc. Gustare mortem est incurrere culpam mortalem, quod non faciunt illi, qui regnum Dei semper attendunt, vel qui severitatem venientis iudicis contremiscunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mc. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=56&chapitre=56_8)

Notes :