Nicolaus de Lyra

Capitulum 9

Numérotation du verset Mc. 9,1 

Et1 post dies sex2
1 Mc. 9, 1] Hic incipit capitulum 9 : CorS2 ( secunda correctio Parisiensis ) ΩM ΩHJPR Li447 Li447@ Weber cum Som40 (f. 162r) etc . ; cf. supra Mc. 8, 38. |
2 dies sex ΩL Rusch Weber] inv. CorS2 |
assumpsit3 Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem
3 assumpsit Kells Wordsworth (D P9389 G L R Z K T V) Sarum ΩMSFJPR Li447 Li447@ Rusch Ed1538] adsumit Amiatinus Cava Wordsworth (B H Θ To22 Xc L), assumit ΩL Clementina Weber
et ducit4 illos in montem excelsum seorsum5 solos
4 ducit ΩL Li447 Li447@ Rusch Weber ] duxit ΩS |
5 seorsum ΩL Rusch Weber ] om. ΩS |
et transfiguratus est coram ipsis.
Numérotation du verset Mc. 9,2 

Et vestimenta
eius facta sunt splendentia et candida nimis velut nix
qualia6 fullo super terram non potest7 candida facere.
6 qualia ΩL] et praem. ΩS |
7 super ter. – non potest ΩL] inv. ΩS |
Numérotation du verset Mc. 9,3 

Et apparuit illis Elias cum Moyse et erant loquentes cum Iesu.
Numérotation du verset Mc. 9,4 

Et respondens Petrus
ait Iesu: Rabbi,
bonum est nos
hic esse.
Et faciamus hic8 tria tabernacula: tibi unum et9 *Moysi unum et10 Elie unum.
8 hic Li447 Li447@ ΩS] om.L Rusch Weber |
9 et ΩL Li447 ΩS Weber] om. Li447@ Rusch |
10 et ΩL Li447 ΩS Rusch Weber] om. Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 9,5 

Non enim sciebat
quid diceret. Erant enim timore exterriti.
Numérotation du verset Mc. 9,6 

Et facta est nubes obumbrans eos
et venit vox de nube
dicens: Hic est Filius meus carissimus11,
11 carissimus CorS1JL Li447 Li447@ ΩS Rusch Clementina Weber ] dilectus CorS1 = CorS2 =Cor3 (al.)
audite illum.
Numérotation du verset Mc. 9,7 

Et statim circumspicientes
neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
Numérotation du verset Mc. 9,8 

Et descendentibus illis
de monte, precepit illis
ne cuiquam que12 vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
12 cuiquam que ΩS Clementina ] cuiquam quod Li447 Li447@ , cui que ΩJL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 9,9 

Et verbum continuerunt apud se
conquirentes quid esset
cum a mortuis resurrexerit.
Numérotation du verset Mc. 9,10 

Et interrogabant eum dicentes: Quid ergo dicunt
Pharisei et scribe quia Eliam oportet13 venire primum?
13 oportet Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] oporteat ΩJ L
Numérotation du verset Mc. 9,11 

Qui respondens ait illis:
Elias cum venerit primo restituet omnia.
Et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur14.
14 contemnatur ΩL] condempnatur CorS2 (cacogr. ) ; cf. CorS2 ( ET QUOMODO SCRIPTUM EST . ET CONDEMPNATUR SED DICO etc. sic punctat Parisiensis et Glosa suplet QUOMODO etc. sic et Elyas)
Numérotation du verset Mc. 9,12 

Sed dico vobis quia et Elias15 venit
15 Elias ΩJL ΩS Rusch Weber ] + iam Brescianus Li447 Li447@
et fecerunt illi
quecumque voluerunt sicut scriptum est de eo.
Numérotation du verset Mc. 9,13 

Et veniens16
16 veniens Brescianus ΩL Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] conveniens Li447@ *
ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos
et scribas conquirentes
cum illis.
Numérotation du verset Mc. 9,14 

Et confestim omnis populus
videns Iesum stupefactus est
et expaverunt
et accurrentes salutabant eum.
Numérotation du verset Mc. 9,15 

Et interrogavit eos:
Quid inter vos conquiritis?
Numérotation du verset Mc. 9,16 

Et respondens unus de turba dixit: Magister,
attuli filium meum ad te17 habentem spiritum mutum
17 filium meum - ad te Brescianus ΩJL Li447 ΩS Rusch Weber ] inv. Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,17 

qui ubicumque eum apprehenderit18 allidit illum19 et spumat
18 eum apprehenderit ΩJL ΩS Rusch Weber ] apprehendit eum Li447@ |
19 illum Li447@ ΩS ] eum Brescianus ΩJL Rusch Weber |
et stridet dentibus
et arescit.
Et dixi discipulis tuis ut eiicerent illum
et non potuerunt.
Numérotation du verset Mc. 9,18 

Qui respondens20 eis dixit21: O generatio22 incredula,
20 respondens ΩJL Rusch Weber ] respondet Li447@ |
21 dixit Brescia J ΩS Rusch Weber ] dicit ΩL |
22 generatio ΩS*] + perversa et ΩS² ( pr. m. marg. ), cf. Mt. 17, 16. |
quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me.
Numérotation du verset Mc. 9,19 

Et attulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum23 et elisus in terra24 volutabatur spumans.
23 conturbavit eum Ω JL Li447@ Rusch Weber ] turbavit illum ΩS |
24 terra ΩJL Li447 Li447@ Rusch ] terram ΩS Clementina Weber |
Numérotation du verset Mc. 9,20 

Et interrogavit patrem eius: Quantum temporis est ex quo ei hoc25 accidit?
25 ei hoc ΩS Rusch ] inv. ΩJL Li447 Li447@ Weber
At ille ait: Ab infantia.
Numérotation du verset Mc. 9,21 

Et frequenter eum et26 in ignem
26 et Brescia ΩJL ΩS Rusch Weber ] om. Li447 Li447@
et in aquas27
27 aquas ΩL Li447@ Rusch Clementina Weber ] aquam ΩS (aqūa)
misit ut eum perderet. Sed28 si quid potes29 adiuva nos misertus nostri30.
28 Sed CorS2J*L Li447 Li447@ Rusch Weber ] + et ΩJ² ( marg .) ΩS |
29 potes CorS2JL Li447 ΩS Rusch Weber ] potest Li447@ |
30 nostri ΩJL ΩS CorS2 ( al.) ] nobis CorS2 |
Numérotation du verset Mc. 9,22 

Iesus autem ait illi: Si potes credere
omnia possibilia sunt credenti.
Numérotation du verset Mc. 9,23 

Et continuo exclamans31 pater pueri cum lacrimis aiebat: Credo, Domine. Adiuva incredulitatem meam.
31 exclamans CorS2 (alia correctione) Ω JL ΩS Rusch Weber ] clamans CorS2
Numérotation du verset Mc. 9,24 

Et cum vidisset32 Iesus concurrentem turbam comminatus est
32 vidisset ΩJ Li447@ ΩS Rusch ] videret ΩL Weber
spiritui immundo dicens illi: Surde et mute spiritus,
ego precipio tibi 33
33 precipio tibi ΩS Clementina ] inv. Li447@ ΩJL Rusch Weber
exi ab eo, et amplius ne introeas in eum.
Numérotation du verset Mc. 9,25 

Et exclamans34 et multum discerpens eum exiit ab eo,
34 exclamans Li447@ ΩS ] clamans ΩJL Rusch Weber
et factus est sicut mortuus
ita ut multi dicerent quia mortuus est35.
35 mortuus est ΩL] esset mortuus ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,26 

Iesus autem tenens manum eius36 elevavit eum37 et surrexit.
36 eius ΩL] suam Li447 |
37 eum ΩJL Rusch ] illum Li447 Li447@ Weber |
Numérotation du verset Mc. 9,27 

Et cum introisset in domum discipuli eius secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus eiicere eum?
Numérotation du verset Mc. 9,28 

Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire
nisi in oratione et ieiunio.
Numérotation du verset Mc. 9,29 

Et inde profecti pretergrediebantur in Galileam38 nec volebat quemquam scire.
38 in Li447 Li447@ ΩS ] om.JL Rusch Weber
Numérotation du verset Mc. 9,30 

Docebat autem discipulos suos et dicebat illis39: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget.
39 illis ΩJ L Rusch Clementina Weber] om. ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,31 

At illi ignorabant verbum
et timebant eum interrogare40.
40 eum interrogare Li447 Li447@ ΩJ L Rusch Weber ] inv. ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,32 

Et venerunt Capharnaum.
Qui cum domi essent interrogabat eos: Quid in via tractabatis?
Numérotation du verset Mc. 9,33 

At41 illi tacebant
41 At Brescianus ΩJL ΩS Rusch Weber ] Et Li447 Li447@
siquidem
inter se in via 42 disputaverant quis eorum maior esset43.
42 inter se - in via Li447 Li447@JL ΩS Weber ] inv. Rusch |
43 eorum maior esset ΩS Rusch ] esset illorum maior Brescianus Li447 Li447@JL Weber |
Numérotation du verset Mc. 9,34 

Et residens vocavit duodecim
et ait illis: Si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium44 minister.
44 omnium... omnium BrescianusL ] quasi omnium novissimus et ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,35 

Et accipiens puerum statuit eum in medio eorum. Quem cum complexus esset
ait illis:
Numérotation du verset Mc. 9,36 

Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo
me recipit,
et quicumque me susceperit non me solum45 suscipit
45 solum suscipit Li447 Li447@ ΩS] suscepit Rusch , suscipit ΩJL Rusch Clementina Weber
sed eum
qui me misit46.
46 me misit Li447 Li447@ ΩL ΩS Rusch Weber] inv. Clementina
Numérotation du verset Mc. 9,37 

Respondit illi Ioannes
dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem demonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum.
Numérotation du verset Mc. 9,38 

Iesus autem47 ait: Nolite prohibere eum.
47 autem ΩLJ ΩS Li447@ Rusch Clementina Weber] om. Li447
Nemo est enim48 qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me.
48 est enim ΩL Li447 Li447@ Rusch Clementina Weber] inv. ΩJ, est ΩS
Numérotation du verset Mc. 9,39 

Qui enim non est adversum49 vos pro vobis est.
49 adversum ΩJL Li447 ΩS Rusch Weber ] adversus Li447@
Numérotation du verset Mc. 9,40 

Quisquis enim
potum dederit vobis calicem aque frigide50
50 frigide Li447 Li447@ ΩS Rusch ] om. Cor1 ΩJL Clementina Weber
in nomine meo quia Christi estis, amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Numérotation du verset Mc. 9,41 

Et quisquis scandalizaverit
unum ex his pusillis
credentibus in me51, bonum est ei magis si52 circumdaretur mola asinaria collo53 eius et in mare54 mitteretur.
51 scandalizaverit unum... me] unum de pusillis hiis credentibus in me scandalizaverit ΩS |
52 si ΩL] ut ΩS |
53 collo CorS2 ΩJ L Rusch Weber ] in praem. CorS2 (al.) ΩS |
54 mare ΩJ Li447 Li447@ Rusch Weber] mari ΩS |
Numérotation du verset Mc. 9,42 

Et si scandalizaverit te manus tua abscide illam.
Bonum est
tibi debilem introire in vitam
quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem,
Numérotation du verset Mc. 9,43 

ubi vermis eorum
non moritur
et ignis non extinguitur.
Numérotation du verset Mc. 9,44 

Et si pes tuus te scandalizat55
55 te scandalizat ΩLL Li447@ Rusch Clementina Weber] inv. ΩS
amputa56 illum.
56 amputa ΩL] te praem.J* (rubr. cancel. et exp.)
Bonum est tibi claudum introire in vitam eternam57 quam duos pedes habentem58 mitti in gehennam ignis inextinguibilis59,
57 claudum introire in v. e. Li447@L ΩS Clementina ] claudum in vitam eternam introire Rusch Weber ; introire claudum in v. e. ΩJ |
58 habentem ΩL] habentes Li447@ * |
59 ignis inextinguibilis ΩL ΩS Rusch Weber ] in ignem inextinguibilem Li447@ |
Numérotation du verset Mc. 9,45 

ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur.
Numérotation du verset Mc. 9,46 

Quod
si oculus tuus
scandalizat te
eiice eum60.
60 eum ΩJL ΩS Rusch Weber ] illum Li447@
Bonum est61 tibi luscum62 introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
61 est ΩL] om. Cas239 |
62 tibi luscum ΩJL Li447@ Rusch Weber ] lusco tibi ΩS |
Numérotation du verset Mc. 9,47 

ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur.
Numérotation du verset Mc. 9,48 

Omnis enim igne
salietur.
Et omnis victima
sale63 salietur64.
63 sale ΩS Rusch ] om. Li447 Li447@ ΩJL Weber |
64 victima sale – salietur] inv. ΩS |
Numérotation du verset Mc. 9,49 

Bonum est sal.
Quod si sal insulsum fuerit65
65 insulsum fuerit ΩJL Li447 Li447@ ΩS Weber ] inv. Rusch
in quo illud condietis? Habete in vobis sal66
66 sal CorS2 (al.) ΩL² Li447 Li447@ ΩS Rusch Weber ] salem CorS2 Cas239J L* (rubr. corr.)
et pacem
habete inter vos.

Capitulum 9

Numérotation du verset Mc. 9,1 
marg.| {5.571} {1 } Et post dies. Hic ponitur incitatio ad martyrium facto. Illud enim quod maxime excitat ad tolerantiam martyrii, est magnitudo premii, que magis movet visa quam audita, ideo Christus ostendit tribus principalibus suis discipulis gloriam resurrectionis in transfiguratione, in qua ostendit se eis in claritate glorie. Et primo describitur ista ostensio. Secundo ex hoc movetur {5.572} questio, ibi. Et interrogabant eum. Sententia istarum partium patet ex dictis Mt. 17. exceptis que sequuntur.
marg.| {2 } Et   transfiguratus   . Non est intelligendum, quod figura corporis Christi fuerit mutata, sed quia figura est in extremitatibus corporis, et similiter claritas glorie quam tunc in corpore suo habuit est in extremitate corporis, et ideo vocatur transfiguratio, et per talem modum loquendi dicit Apostolus Phil. 3.d. Salvatorem expectamus dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostre {5.573} configuratum corpori claritatis sue.
marg.| {1 } Venit. Sicut in baptismo Christi auditum est testimonium patris de filio eius naturali, sic et in transfiguratione. Cuius ratio est, quia homines fiunt filii Dei adoptivi per assimilationem ad filiationem naturalem ipsius Christi. Que quidem, assimilatio fit dupliciter. Uno modo in presenti per gratiam. Alio modo in futuro et perfectius per gloriam, secundum illud. 1Io. 3.a. Nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus : Scimus quoniam cum apparuerit similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est. In baptismo vero Christi data est aquis virtus regenerandi per gratiam. In transfiguratione vero ostensa est claritas glorie in corpore Christi. Et quia in istis duobus ut dictum est assimilantur homines filio Dei naturali, ideo conveniens fuit, ut in baptismo Christi et eius transfiguratione audiretur testimonium patris de eius naturali filiatione.
prol.| {5.574} {2 } Et verbum   continuerunt   . Secundum preceptum Christi.
marg.| {3 } Conquirentes, etc. Videbatur enim eis inconveniens, quod Christus moreretur et resurgeret a mortuis : postquam viderant eum in claritate gloriosa, ad quam alii venient post resurrectionem, ideo terminus resurrectionis vel finis iam videbatur eis completus in Christo.
marg.| {4 } Et veniens, etc. Hic ostenditur discipulorum Christi impotentia in hoc quod non poterant curare demoniacum eis oblatum. Ubi sic proceditur, quia circa hanc curationem primo ostenditur discipulorum impotentia, secundo Christi efficacia, ibi. Qui respondens eis dixit. O generatio, etc. Tertio utriusque causa, ibi. Et cum introisset in domum. Sententia istarum partium patet ex dictis Mt. 17. exceptis que sequuntur. Et veniens, etc. Scilicet, quos dimiserat assumptis tantum secum tribus, coram quibus transfiguratus fuit.
marg.| {5 } Vidit turbam, etc.   conquirentes   . Quia deridebant eos, eo quod tentaverant curare demoniacum eis oblatum et non potuerant, ut patet in litera sequenti.
marg.| {5.575} {1 } Allidit illum. Id est, ad terram proiicit.
marg.| {2 } Et spumat, etc. Ad ostendendum vehementiam passionis.
marg.| {3 } Et cum vidisset eum statim spiritus, etc. Videns enim se cito eiiciendum, faciebat peius quod poterat.
marg.| {4 } Et   interrogavit   . Non ex ignorantia, sed ut ex responsione patris appareret omnibus diuturnitas passionis et difficultas curationis, ut ex his miraculum esset evidens.
prol.| {5.576} {5 } Si quid   potes   . Ex quo patet, quod pater erat dubius infide, dubitans de Christi potestate.
marg.| {6 } Omnia possibilia, etc. Fides enim credentis meretur de congruo, ut ei detur beneficium per omnipotentiam Dei.
marg.| {7 } Credo domine   adiuva   . Qui dixit : Credo, non erat omnino incredulus, sed vocavit incredulitatem suam fidei sue imperfectionem, quam petebat a Christo suppleri et perfici.
marg.| {8 } Surde et   mute   . Non formaliter, sed effective, quia in puero obsesso auditum impediebat et loquelam.
marg.| {5.577} {1 } Et factus est sicut   mortuus   . Ut per hoc magis declararetur Christi virtus, quia ad tactum Christi surrexit perfecte curatus.
marg.| {2 } Hoc   genus   in   nullo   . Demones enim non sunt equales in virtute naturali, et ideo unus ab alio potest difficilius expelli. Ad expulsionem autem istius requirebatur in expellente subiecto carnis ad spiritum, que fit per ieiunium, et magna elevatio spiritus in Deum que fit per orationem, talia autem adhuc non erant in apostolis, quia pro tempore illo non competebat eis ieiunare, ut dictum est sup. c. 2. Nec erant adhuc in Deum perfecte elevati, quia fuerunt rudes, et imperfecti usquequo receperunt post passionem Christi pleniorem gratiam spiritussancti. Matt. 17. dicit illis Christus, quod non potuerant illum eiicere propter incredulitatem suam, que causa ibi est exposita. Et tenendum, quod utraque causa scilicet illa que hic exprimitur, et illa que in Mattheo ponitur, simul concurrerunt in discipulis, propter quas illum demonem expellere non potuerunt.
marg.| {3 } Et inde. Hic consequenter exprimitur discipulorum Christi superbia, ubi primo exprimitur ipsius Christi humiliatio. {5.578} Secundo exprimitur discipulorum ambitio, ibi. Qui cum domi essent. Circa primum describitur humiliatio Christi per hoc quod predixit eis ignominiam sue passionis, quam voluntarie erat passurus, et hoc debebat discipulis exemplum esse humiliationis, verumtamen tanquam adhuc rudes non capiebant ad plenum verbum eius. Ideo sequitur.
marg.| {4 } At illi   ignorabant   . Quia frequenter loquebatur eis in parabolis, propter quod dubitabant si hoc verbum esset parabolicum.
marg.| {5 } Qui cum, etc. Hic reprimitur ambitio discipulorum. Et dividitur in partem principalem et incidentalem. Secunda, ibi. Et respondit illi Ioannes. Et prime partis patet sententia ex dictis Mt. 18. exceptis que sequuntur.
marg.| {6 } Interrogabat eos. Non ex ignorantia, sed ut ex doctrina sequenti appareret Christum non ignorare verba que dixerunt inter se ipso absente.
marg.| {7 } At illi   tacebant   . Verecundia ducti. Cuius causa subditur, cum dicitur.
marg.| {8 } Siquidem in via, etc. Quod in eis erat verecundum, et reprehensibile, cum magister eorum esset humillimus, et immediate eis predixerat humiliationem sue passionis.
marg.| {5.579} {1 } Respondit   illi   . Hec est pars incidentalis. Ex hoc enim quod Christus dixerat parvulos recipiendos in nomine eius, quamvis sint parve reputationis, ideo Ioannes movit questionem de quodam eiiciente demonia in nomine Christi, qui tamen non erat de societate eius, quem prohibuerant discipuli : utrum bene vel male fecissent ad sciendum si essent hoc alias facturi in casu consimili. Et circa hoc primo ponitur responsio Christi, secundo, prohibitio scandali, ibi : Et quisquis unum de pusillis, etc. tertio. declaratio cuiusdam dicti, ibi : Omnis enim igne salietur. Circa primum est duplex modus dicendi. Dicunt enim aliqui quod iste de quo quesivit Ioannes, non erat fidelis. Aliqui enim infideles videntes per experientiam nomen Christi virtuosum in nomine eius eiiciebant demones, ut habetur Act. 19. Dicit tamen Christus, quod ille qui sic facit, non est prohibendus : quia talis eiectio demonis facit ad declarationem virtutis Christi. Nec etiam talis (licet sit infidelis) habet frontem loquendi contra fidem Christi, cum glorietur de signis in nomine eius factis. et hoc est, quod subditur.
marg.| {2 } Nemo est enim, etc. Infideles enim aliqui bene in aliquibus conveniunt cum fidelibus, ut quod Deus sit unus et huiusmodi : et in talibus sunt cum eis, licet non in aliis. Alii vero dicunt, {5.580} quod iste de quo Ioannes quesivit, erat fidelis credens in Christum. et hoc dicit Chrysostomusverumtamen non erat tante perfectionis, quod vellet sequi Christum, et discipulos eius in modo vivendi : sicut nec modo omnes fideles volunt sequi Christum per religionis ingressum. Et talis etiam non est prohibendus, quia beneficia divina non solum dantur per maiores, sed etiam aliquando per minores, et imperfectos, ut in hoc etiam declaretur virtus nominis Christi, que per magnos, et parvos indifferenter potest operari. Et quia tales imperfecti aliquando ad tempus credunt, et in tempore tentationis a fide recedunt, ideo subditur. Nemo est enim qui facit virtutem in nomine meo. Quia si aliquis imperfectus fecerit miracula in nomine Christi, et postea recedet a fide, non habet frontem loquendi contra Christum in cuius nomine fecerat miracula, de quibus gloriabatur. Et quia non solum in nomine Christi fienda sunt miracula, sed etiam opera meritoria, ideo sequitur.
marg.| {3 } Quisquis enim potum dederit   vobis calicem   aque   frigide   . Hoc dicit ad ostendendum, quod quilibet quantumcunque pauper potest aliqua pietatis opera facere : quia potum aque frigide potest dare quilibet quantumcunque pauper.
marg.| {4 } Et quisquis   scandalizaverit   unum, etc. Hic consequenter ponitur prohibitio scandali. Et patet sententia ex dictis Matt. 18. excepto quod sequitur.
marg.| {5.581} {1 } Ubi vermis   eorum etc. Idest, aculeus, vel remorsus conscientie, qui continue affligit damnatos.
marg.| {2 } Omnis   enim igne   . Hic ponitur declaratio cuiusdam dicti. Dixerat enim Christus, quod ad evitandum scandalum pes esset amputandus, et manus, et oculus eruendus. Que quidem mutilatio non est intelligenda per abscisionem, vel erutionem alicuius membri, sed per restrictionem ab actu malo, quod fit per macerationem carnis, et disciplinam, ubi necessaria est discretio sapientie, unde dicitur. Omnis enim igne. In quo docet modum acquirendi discretionem sapientie, que acquiritur tribulationis igne, quia vexatio dat intellectum, et hoc est quod dicitur. Omnis enim igne salietur, id est tribulationis igne sapiens efficietur. Sicut enim per ignem decoquentem materiam convertitur in {5.582} sal, sic per ignem tribulationis acquiritur sal discretionis.
marg.| {3 } Et   omnis victima   . Sicut enim in lege veteri sal ponebatur in omni sacrificio Dei, sic in omni opere bono requiritur discretio.
marg.| {4 } Bonum est sal. Id est, discretio bona est, per quam opera humana habent bonitatem.
marg.| {5 } Quod si sal   insulsum fuerit   . Hic accipitur sal pro hominibus discretionem habentibus, eo quod aliquis excellens in aliqua proprietate non solum denominatur ab ea concretive, sed etiam abstractive sicut notabiliter liberalis vel sapiens dicitur ipsa liberalitas vel sapientia. Et per talem modum loquendi Christus dixit apostolis qui ceteros precellere debebant sapientia. Vos estis sal terre. Mt. 5.b. Dicit ergo Salvator. Quod si sal insulsum. Quia si ille qui debet alios dirigere per eminentiam sue discretionis et sapientie, fuerit insulsus per defectum discretionis, iste defectus redundat in alios.
marg.| {5.583} {1 } Habete in vobis sal. Idest, discretionem.
prol.| {5.584} {2 } Et pacem habete inter vos. Quasi dicat Per sapientiam pax inter homines acquiritur, et etiam conservatur.
Numérotation du verset Mc. 9,moraliter 
marg.| {5.571} {1 } Et post dies, etc. Sex diebus factus est mundus Gen. 1. propter quod per sex dies figurari potest totus mundi decursus, quo completo Christus suos vere discipulos, id est, electos ducet in montem excelsum, id est in celum empyreum gloriosos in anima et {5.572} corpore videntes eius gloriam singularem.
marg.| Et   apparuit   illis   Elias   cum   Moyse   , id est legem et prophetas cum evangelio concordantes. Quod autem Petrus dixit, Faciamus hic tria tabernacula, nescivit quid diceret, nam omnium erit una gloria sicut unus denarius divinus, licet in illa sint diversi gradus.
Numérotation du verset Mc. 9,moraliter 
marg.| {5.573} † Precepit illis, etc. Per hoc ostendens quod secreta divina non nisi debito tempore sunt publicanda. Elias cum vene. Sequitur.
marg.| Sed dico vobis quia, etc. Per hoc ostendit duplicem Eliam, {5.574} sicut et adventum Christi duplicem. Officium primi Elie facit homo monens fratrem charitative, sicut et primus adventus fuit in mansuetudine. Officium vero secundi facit prelatus corripiens ex authoritate, quia secundus adventus erit in potentia et maiestate.
Numérotation du verset Mc. 9,moraliter 
marg.| {5.575} † Magister   attuli etc. Per istum ab infantia vexatum a demone, significatur peccator ab infantia nutritus perverse, sicut refert beatus Gregorius de puero quinquenni, quem cum teneret pater in sinu suo vidit demones in specie Maurorum venientes ad rapiendum ipsum, et tunc Deum blasphemavit, et statim expiravit. Et quoniam in tali etate crescente crescit malitia, subditur.
marg.| Habentem spiritum, etc. Quia talis non audit correctionem ad bonum.
prol.| {5.576} † Qui ubicunque apprehenderit allidit illum, etc. Quia cedit cuilibet tentationi demonum.
marg.| {2 } Et spumat. Per gastrimargiam.
marg.| Et stridet dentibus. Per iracundiam.
marg.| Et arescit. Per ignaviam. Hunc discipuli curare non possunt quia contemnit monitiones hominum, sed solus Deus aliquando de gratia speciali curat eum, Ideo subditur.
marg.| Ego   tibi   . Et non alius.
marg.| Exi ab. Quod fit quando ex Dei adiutorio non patitur recidivum, ad quod designandum subditur.
Numérotation du verset Mc. 9,moraliter 
marg.| {5.577} † Iesus autem. Docebat autem discipulos etc. Sequitur.
marg.| Et   occisus   . Theophylactus. Postquam vero dixerat, quod erat triste, adiunxit quod debet letificare, ut disceremus ex hoc quod post angustias letitie subsequentur.
prol.| {5.578} {8 } Siquidem in via, etc. Hier. Ubi notandum, quod illi euntes disputabant de principatu, ipse vero sedens docet humilitatem, quia principes laborant, et humiles requiescunt.
marg.| Et accipiens   puerum etc. Beda. In quo malitia parvulos esse suadet, ut simplicitatem sine arrogantia, charitatem sine invidia, devotionem sine iracundia conservent.
Numérotation du verset Mc. 9,moraliter 
marg.| {5.579} † Magister   vidimus etc. Et per istum qui non erat de societate apostolorum significatur laicus bonus, qui non habet predicandi officium, tamen bonis verbis, et exemplis agit ad expulsionem demonis de cordibus proximorum, quamvis non sequatur Christum per statum religionis, et clericatum.
prol.| {5.580} {4 } Et   quisquis scandalizaverit etc. Greg. per molam asinariam secularis vite circumitus, et labor exprimitur. Per profundum maris extrema damnatio designatur. qui ergo ad secularitatis speciem deductus verbo ceteros destruit, vel exemplo, melius profecto erat, ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringant, quam sacra officia in culpa ceteris imitabilem demonstrarent, quia {5.581} nimirum et si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni pena cruciaret.
Numérotation du verset Mc. 9,moraliter 
marg.| Et si   scandalizaverit   te   manus   tua,   abscinde illam etc. Sanctus Iob 29.c. dicit Oculus fui ceco et pes claudo, id est, consiliarius ignorantium et adiutor impotentium. Ergo manum abscindere, et oculum eruere ne scandalizent, est hominem quantumcunque sibi utilem in temporalibus a sua societate expellere, si sit sibi ad periculum ruine in spiritualibus.
prol.| {5.582} {2 } Omnis   enim igne salietur   . Per ignem intelligere possumus spiritussancti virtutem, qui datus fuit apostolis in specie ignis per quem omnis salietur, quia eius discretione ad bonum dirigitur, quia sicut dicitur Sap. 13. Incerte sunt providentie nostre.
marg.| Et   omnis victima sale salietur   . Id est, opus Deo acceptum conditur spiritussancti directione.
marg.| {5 } Quod si sal   insulsum fuerit   . Id est, si humana discretio careat spiritusancto, non proficit, sed aliquando magis officit, quia facit hominem nimis confidere de seipso.
ADDITIO.
marg.| {5.583} In cap. 9. Ubi dicitur in Postil. Et similiter claritas glorie quam tunc in corpore suo habuit, est in extremitate corporis.
prol.| Quod figura fit in extremitatibus corporis, patet ex definitione. Figura enim est que termino, vel terminis comprehenditur, ut ait Geometra. Sed quod similiter se habeat claritas glorie, ut, scilicet sit tantum in extremitatibus corporis, hoc non est verum. Claritas enim glorie non solum extremitates continet, sed totum corpus penetrat, cum totum sit gloriosum, sicut et totum agile. Et ideo in transfiguratione legitur. resplenduit facies eius, sicut sol. Sed constat, quod claritas solis non est tantum in extremitatibus eius, sed etiam in omnibus partibus suis intrinsecis. Ratio autem quare assumptio claritatis transfiguratio dicitur licet figura non mutetur, est, quia sicut color (qui participat claritatem imperfecte) in superficie corporis colorati attenditur, sic et claritas que est perfecte lucida, in eius superficie attendi potest.
prol.| REPLICA. In cap. 9. ubi dicitur de transfiguratione, Postil. Dicit claritatem transfigurati fuisse in forma, et figura corporis, per consequens in extremitate Burg. autem dicit hoc non esse verum, quia ut inquit, claritas glorie non solum extremitates continet, sed totum corpus penetrat, cum totum corpus sit gloriosum, sicut et totum agile. Sed Burgen. hic {5.584} unum supponit satis dubium, quod videlicet corpus Christi in transfiguratione fuerit gloriosum, non fuit vere passibile, et formaliter, quod cum glorioso corpore simul stare non potest, quia omne corpus gloriosum impassibile est. Cum enim Christi transfiguratio fuit facta ad ostendendum gloriam resurrectionis ipsis Apostolis, quorum oculi profundum corpus videre non potuerunt, sed solum superficiem corporis, et figuram, sufficere debuit claritas extremitatum. Et dato, quod redundantia glorie in corpus passibile ex singulari dispensatione fuerit penetrativa, ab oculis tamen non glorificatis videri non potuit, nisi superficietenus, nisi Burg. aliud ponat miraculum circa miraculum quod communiter ponitur in amotione obicis redundantie glorie, scilicet quod oculi Apostolorum fuissent miraculose elevati ad videndum claritatem existentem in profundo corporis.
prol.| Nec ratio Burg. concludit, que vult ex litera quod resplenduit facies eius, sicut sol. Sol autem habet claritatem non modo in superficie, sed etiam in profundo, nam secundum Burg. in multis locis similitudo non est recipienda omnimode, quia alias esset identitas non similitudo, que currat quatuor pedibus. Argumentum autem a simili non valet generaliter, quia stat faciem Christi, sicut solem resplenduisse, et tamen claritatem tantum superficietenus habuisse.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mc. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=56&chapitre=56_9)

Notes :