<56.5897> Prologus ‘Facies leonis a dextris’ Nicolai de Lyra
Numérotation du verset
Mc. Prol.5897,1
prol.|
{5.473} Facies leonis a dextris ipsorum quatuor, Ezech. 1. cap. Secundum quod dictum fuit in principio Evangelii secundum Mattheum per quatuor facies quas vidit Ezechiel propheta in animali uno, designantur quatuor evangeliste, seu quatuor evangelia ab eis scripta de Domino nostro Iesu Christo, et sicut in facie hominis designatur Evangelium Matthei, sic in facie leonis designatur Evangelium Marci, de quo dicitur verbum propositum. Facies leonis, etc. In quo quidem verbo circa Marci Evangelium possumus quatuor notare, videlicet. Procedendi modum, cum dicitur. Facies. Speciale subiectum, cum dicitur, leonis. Ordinem, vel situm, cum dicitur a dextris. Ipsius cum aliis certum numerum, cum dicitur, ipsorum quatuor.
Numérotation du verset
Mc. Prol.5897,2
prol.|
Circa primum considerandum, quod licet facies sit brevis pars corporis, tamen in ea continentur omnes sensus, videlicet visus, auditus, etc. sic in evangelio Marci, licet sit breve respectu aliorum, tamen in eo breviter continentur sententie aliorum trium evangeliorum, secundum quod dicit Greg. super Ezech. Si queras quid Marcus de incarnatione domini senserit, hoc nimirum quod Mattheus Lucas, et Ioannes, et ideo talis modus procedendi in quo sub quodam compendio, continentur aliorum sententie competenter per faciem designatur, de quo potest accipi illud quod dicitur Esther 15.d. Facies tua plena gratiarum. quia modus procedendi ipsius sancti Marci Evangeliste, licet sit brevis, ut dictum est, tamen plenus est sententiarum gratiosarum, et sic patet primum.
Numérotation du verset
Mc. Prol.5897,3
prol.|
Circa secundum considerandum, quod licet Marcus de omnibus Christi factis scribat, sicut et alii, tamen specialiter versatur, et immoratur circa resurrectionem, et regnum Christi quod assecutus est Christus in sua benedicta resurrectione, secundum quod dixit apostolis immediate post resurrectionem suam. Mt. ult. d. Data est mihi omnis potestas in celo, et in terra. Quod quidem regnum per leonem convenienter designatur, qui est rex animalium, ut dicit Isidorus libro Etymol. 13.
Numérotation du verset
Mc. Prol.5897,4
prol.|
Et ideo speciale subiectum circa quod specialiter immoratur Marci Evangelium designatur in nomine leonis, et hoc propter tria que in resurrectione Christi reperiuntur, et proprietatibus leonis assimilantur.
Numérotation du verset
Mc. Prol.5897,5
prol.|
Primum est, resurrectionis efficiens principium, quod in aliis hominibus est extrinsecum, sed in Christo fuit intrinsecum, secundum quod ipse dicit Io. 10.d. Potestatem habeo ponendi animam, et potestatem habeo iterum sumendi eam, quia propria virtute resurrexit. et simile huius in proprietate leonis reperitur. Dormit enim oculis apertis, secundum quod dicit Isido. ubi sup. Licet autem caro Christi in sepulchro dormierit per veram mortem, et anime separationem, tamen divinitas utroque coniuncta vigilabat, secundum quod dicitur Can. 5.a. Ego dormio, et cor meum vigilat. et virtute huius deitatis sic vigilantis surrexit a somno mortis, unde potest exponi de eo quod dicitur Ierem. 4.b. Ascendit leo de cubili suo, quia Christus qui est leo de tribu Iuda de sepulchro ascendit virtute propria.
Numérotation du verset
Mc. Prol.5897,6
prol.|
Secundo assimilatur leoni propter tempus, et modum, quia resurrectio Christi facta est post triduum, quod tamen accipitur per synecdochen, ita similiter leo natus de novo tribus diebus dicitur dormire secundum Isidorum ubi supra, et postea fremitu, et rugitu patris excitatur, sic Christus post triduum dormitionis in sepulchro virtute Dei patris fuit excitatur a mortis somno, secundum quod dicitur Act. 3.c. Hunc Deus suscitavit a mortuis, et cetera. et ideo de hoc potest {5.474} exponi illud Genes. 49.b. Catulus leonis Iuda, et subditur, Requiescens accubuisti, ut leo, scilicet in sepulchro, et subditur. Quis suscitabit eum. scilicet de somno mortis post triduum ? Ad quod potest responderi, Deus pater, ut patet ex predictis. nec istud dictum contrariatur ei quod premissum est, scilicet quod Christus resurrexit virtute propria, quia una, et eadem simpliciter est potestas patris, et filii. Tertio assimilatur resurrectio leoni propter assequutum imperium, quia licet Christus ante resurrectionem suam humilis, et abiectus apparuerit, tamen in resurrectione dominium obtinuit, secundum quod dicit Apostolus ad Philippen. 2.a. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur celestium, terrestrium, et infernorum, et cetera. Et in leone invenitur huiusmodi similitudo, inquantum est rex animalium, ut predictum est, et ideo nomen leonis dicitur a leon Grece quod significat regem Latine, et de hoc dicitur Apoc. 5.b. Ecce vicit leo de tribu Iuda. quia per suam benedictam passionem, et resurrectionem subiecit sibi omnem creaturam, et sic patet secundum.
Numérotation du verset
Mc. Prol.5897,7
prol.|
Tertio in verbo preassumpto notatur huius evangelii situs, vel ordo, cum dicitur. A dextris. In illa enim visione imaginaria Ezechieli prophete ostensa sic apparebat animal habens quatuor facies quod facies hominis erat in directo aspectu prophete, facies autem leonis in dextera parte, et bovis in sinistra, et ideo sicut evangelium Matthei, quod designatur per faciem hominis ponitur primum, ita evangelium Marci rationabiliter ponitur secundum, quia dextera pars prior est sinistra, et de hoc potest exponi quod dicitur Deuteronom. 33.d. In dextera eius ignea lex, idest, lex evangelica a Marco descripta, que dicitur ignea, quia accendit animos fidelium ad amorem celestium inquantum describit resurrectionem Christi, per quam introducimur ad celestia, quia tunc Salvator noster devicta morte eternitatis nobis aditum reseravit, sicut dicitur in Collecta Pasche, et in signum huius Angelus resurrectionis Christi nuncius, qui perennem vitam eius nunciare venerat, recte in dextera sedebat secundum quod dicit Beatus Gregorius Homil. 12. Et sic patet tertium.
Numérotation du verset
Mc. Prol.5897,8
prol.|
Quarto in verbo preassumpto describitur numerus determinatus evangeliorum, cum dicitur. Ipsorum quatuor. Circa quod considerandum, quod licet plura evangelia, et a pluribus fuerint scripta, quatuor tamen tantum sunt approbata, secundum quod dicitur in prologo super Mattheum, et hoc propter figuram sacramenti, quia iste quaternarius numerus multipliciter fuit in lege figuratus. Primo in quatuor fluminibus de paradiso exeuntibus, Genes. 2. Item in quatuor patriarchis principibus a quibus denominata est Cariatharbe, idest, civitas, quatuor Gen. 23. quia quatuor principales patriarche sunt ibi sepulti cum suis uxoribus. Tertio in quatuor circulis arce Testamenti. Ex. 25. Quarto in quatuor pedibus mense propositionis, ibidem. Quinto in quatuor cornibus altaris holocaustorum, Ex. 27. Sexto in quatuor ordinibus lapidum rationalis, Ex. 28. Septimo in quatuor deambulatoriis domus Salomonis, tertio Regum septimo. Octavo in quatuor ventis mortuos vivificantibus, Ezech. 37. Nono in quatuor minimis terre, pre ceteris tamen sapientibus. Proverbiorum 30. Decimo in quatuor viris in fornace Deum laudantibus, Daniel. 3. Undecimo in quatuor fabris cornua heresum deiicientibus, Zach. 1. Duodecimo in quatuor quadrigis per orbem discurrentibus, Zach. 6. Tertiodecimo in quatuor animalibus occulatis ante et retro, Apoca. 4. de quibus ibidem subditur, quod requiem non habent die, ac nocte dicentia Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens. Cui est honor, et gloria in secula seculorum, Amen.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mc. Prol.5897), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=56&chapitre=56_Prol.5897)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Mc. Prol.5897), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=56&chapitre=56_Prol.5897)
Notes :