Capitulum 1
Numérotation du verset
Lc. 1,1
PROHEMIUM BEATI LUCE IN EVANGELIUM SUUM INCIPIT.1
Quoniam quidem multi
1 Prohemium... incipit] Item alius prologus ΩJ, Alius prologus , Hic incipit Lucas et facit ipse prologum suum
Cor1
LP
, Weber
conati sunt ordinare narrationem2 que in nobis
2 narrationem
ΩJ
Rusch Weber
] narrationes
complete sunt
rerum
Numérotation du verset
Lc. 1,2
sicut tradiderunt nobis
qui ab initio ipsi viderunt
et ministri fuerunt sermonis,
Numérotation du verset
Lc. 1,3
visum est et mihi
assecuto a principio omnia3 diligenter,
3 omnia
ΩJ²
Catena Rusch
] omnibus ΩJ* (
rubr. cancel.
)
Weber
ex ordine tibi4 scribere, optime Theophile,
4 ex ordine – tibi
]
inv.
Numérotation du verset
Lc. 1,4
ut cognoscas eorum verborum5 de quibus eruditus es veritatem.
5 verborum
P ]
om.
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM INCIPIT. CAPITULUM 16
6 Evangelium… Capitulum 1
Rusch
] Expliciunt prologi. Incipit evangelium secundum Lucam , Explicit prologus. Incipit evangelium secundum Lucam ΩJ,
hic incipit c. 1 CorS1, om.
Li448@ Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,5
Fuit in diebus Herodis regis Iudee,
sacerdos quidam
nomine Zacharias
de vice Abia
et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth.
Numérotation du verset
Lc. 1,6
Erant autem ambo iusti7
7 ambo iusti
Li448 Rusch
]
inv.
Cas574
Li448@ Weber
ante Deum,
incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini
sine querela.
Numérotation du verset
Lc. 1,7
Et non erat illis filius
eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent8 in diebus suis.
8 processissent
S
Catena Weber
] processerant
Rusch
Numérotation du verset
Lc. 1,8
Factum est autem cum sacerdotio fungeretur9
9 fungeretur
Rusch Weber
] + Zacharias
Li448@
in ordine vicis sue ante Deum,
Numérotation du verset
Lc. 1,9
secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret
ingressus in10 templum Domini
10 in
S
Cas574 Catena Weber
]
om.
Rusch
Numérotation du verset
Lc. 1,10
et omnis multitudo populi erat foris orans11 hora incensi12.
11 populi erat foris orans
Rusch
] erat populi orans foris
Am70
(foras)
Weber,
populi erat orans foris
Cas574
(foras)
Catena
|
12 incensi] in cena
Am70
|
Numérotation du verset
Lc. 1,11
Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
Numérotation du verset
Lc. 1,12
Et Zacharias turbatus est videns et timor irruit super eum13.
13 eum
Catena Rusch Weber
] illum
Numérotation du verset
Lc. 1,13
Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio
tua
et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium
et vocabis nomen eius Ioannem.
Numérotation du verset
Lc. 1,14
Et erit gaudium tibi14 et exultatio
14 gaudium tibi
S
Cas574
Li448 Ed1455 Weber
]
inv. Li448@ Rusch
et multi in nativitate eius gaudebunt.
Numérotation du verset
Lc. 1,15
Erit enim magnus
coram Domino et15 vinum et siceram16 non bibet
15 et
Cas574 Catena
S
Ed1455 Weber
]
om. Rusch
|
16 siceram
Cas574 Catena
S
Rusch
] sicera
Weber
|
et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris sue
Numérotation du verset
Lc. 1,16
et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
Numérotation du verset
Lc. 1,17
Et ipse precedet ante illum
in spiritu
et virtute17 Elie
17 virtute] veritate *
ut convertat corda patrum in filios
et incredulos18
18 incredibiles
Ed1455 Rusch Weber
] incredulos
Li448@
ad prudentiam iustorum
parare Domino plebem perfectam.
Numérotation du verset
Lc. 1,18
Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam?
Ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis.
Numérotation du verset
Lc. 1,19
Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel
qui asto
ante Deum
et missus sum loqui ad te et hec tibi evangelizare
Numérotation du verset
Lc. 1,20
et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo hec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis que implebuntur in tempore suo.
Numérotation du verset
Lc. 1,21
Et erat plebs exspectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
Numérotation du verset
Lc. 1,22
Egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt
quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
Numérotation du verset
Lc. 1,23
Et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam.
Numérotation du verset
Lc. 1,24
Post hos autem dies
concepit Elisabeth19 uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens:
19 Elisabeth] + filium
Numérotation du verset
Lc. 1,25
Quia sic fecit mihi Dominus20 in diebus
20 fecit mihi Dominus
Cas547
Li448
Rusch
] fecit Dominus mihi
Li448@
, mihi fecit Dominus
Weber
quibus respexit aufferre opprobrium meum inter homines.
Numérotation du verset
Lc. 1,26
In mense autem sexto,
missus est angelus Gabriel21 a Deo in civitatem Galilee cui nomen Nazareth
21 angelus Gabriel
Am70 Cas574 Catena
²
Weber
]
inv.
*
Rusch,
angelus *
(glossator compl.:
a. Gabriel
)
Numérotation du verset
Lc. 1,27
ad virginem desponsatam
viro cui nomen erat Ioseph
de domo David
et nomen virginis Maria.
Numérotation du verset
Lc. 1,28
Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus.
Numérotation du verset
Lc. 1,29
Que cum audisset22 turbata est
22 audisset
Catena Rusch
] vidisset
Weber
in sermone eius et cogitabat
qualis esset ista salutatio.
Numérotation du verset
Lc. 1,30
Et ait angelus ei 23: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum.
23 angelus ei
Am70
F
P
S
Ed1455 Rusch Clementina Weber
]
inv.
Cas574
Catena,
illi angelus
M
Numérotation du verset
Lc. 1,31
Ecce concipies in utero et paries filium
et vocabis nomen eius Iesum.
Numérotation du verset
Lc. 1,32
Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur
et dabit illi24
Dominus Deus25 sedem
24 illi]
om.
|
25 Deus]
om.
|
David patris eius.
Numérotation du verset
Lc. 1,33
Et regnabit in domo Iacob in eternum et regni eius non erit finis.
Numérotation du verset
Lc. 1,34
Dixit autem Maria ad angelum:
Quomodo fiet istud
quoniam virum non cognosco?
Numérotation du verset
Lc. 1,35
Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te
et virtus Altissimi
obumbrabit tibi.
Ideoque et26 quod nascetur ex te27 sanctum vocabitur Filius Dei.
26 et
Cas574
Li448
Rusch Weber
]
om. Li448@
|
27 ex te
Cas574
Catena Rusch
]
om.
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 1,36
Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute28 sua
28 senectute
Catena Rusch
] senecta
Weber
et hic mensis
est sextus
illi que vocatur sterilis.
Numérotation du verset
Lc. 1,37
Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Numérotation du verset
Lc. 1,38
Dixit autem Maria:
Ecce ancilla Domini
fiat mihi secundum verbum tuum.
Et discessit ab illa angelus29.
29 ab illa - angelus
Cas574
Catena
S
Ed1455 Weber
]
inv. Rusch
Numérotation du verset
Lc. 1,39
Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana
cum festinatione in civitatem Iuda30.
30 Iuda
Catena Rusch Clementina Weber
] Iude
Wordsworth
(
To22 Ad10546 Vallicelliana B.VI
)
Numérotation du verset
Lc. 1,40
Et intravit in31 domum Zacharie
31 in
Li448
S
P
Rusch Weber
]
om. Cas574
Li448@
et salutavit Elisabeth.
Numérotation du verset
Lc. 1,41
Et factum est ut audivit salutationem Marie Elisabeth,
exultavit infans in utero eius
et repleta est Spiritu sancto Elisabeth
Numérotation du verset
Lc. 1,42
et exclamavit
voce magna
et32 dixit:
32 et]
om.
Benedicta tu inter mulieres
et benedictus fructus ventris tui.
Numérotation du verset
Lc. 1,43
Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me?
Numérotation du verset
Lc. 1,44
Ecce enim ut facta est vox salutationis tue in auribus meis
exultavit in gaudio33 infans in utero meo.
33 in gaudio
CorS2 (
Infra. .e. et factum est ut audivit. in gaudio. al. sine hoc sed textus est
) coniec.
]
om. CorS2 (
al.
) ; haec lectio nec Wordsworth nec Weber recenserunt.
Numérotation du verset
Lc. 1,45
Et beata que credidisti34 quoniam perficientur ea35 que dicta sunt tibi36 a Domino37.
34 credidisti Wordsworth (B D P9389² G H Θ J K To22 O Q R V X Z) Weber (s Z P G Φ) Cor4 CorS2 (utraque correctio sic) Cor2 (in antiphona dicitur in secunda persona
CREDIDISTI
) ΩM² ΩF ( sic iuxta imaginem phototypicam quam propria industria feci ante deteriorationem – potius quam restaurationem – A.D. 2012-2013 a conservatoribus Bibliothecae Mediceae perpetratam) ΩJ
S
R Li448@
Rusch
Clementina] credidit Amiatinus Cava etc. BL35167 Sarum ΩM* CorS2 (in aliis
BEATA QUE CREDIDIT
etc. dicta sunt) Cor2 (grec. anti.) Am70
Cas574
L Ed1455 Weber, credidit vel credidisti Li448 Mt366
|
35 ea] in te
Rusch
, cf. Corpus antiphonalium officii, n° 6165 etc.
|
36 tibi ΩM ΩJ ΩF
S
R
Am70 Li448@ Rusch Clementina
] ei
Cor2 (
grec. anti.
) BL35167 (
a Domino ei
) Cas574
L
Ed1455 Weber,
tibi vel ei
Li448 etc.,
ei vel tibi
Mt366 etc.
|
37 Et beata… Domino]
Cor2
V f. : « Et infra:
EXULTAVIT IN GAUDIO INFANS IN UTERO MEO ET BEATA QUE CREDIDIT QUONIAM PERFICIENTUR EA QUE DICTA SUNT EI A DOMINO
: grec. anti. In antiphona dicitur in secunda persona
CREDIDISTI
».
Cf. Corpus antiphonalium officii,
n° 6165: “Beata es, Virgo Maria Dei Genitrix,
QUAE CREDIDISTI
Domino perfecta sunt
IN TE QUAE DICTA SUNT TIBI
” ;
cf. ibid.,
n° 1455, 1565, 1566, 2925, 6165, 6165bis, 6759.
|
Numérotation du verset
Lc. 1,46
Et ait Maria:
Magnificat anima mea
Dominum.
Numérotation du verset
Lc. 1,47
Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
Numérotation du verset
Lc. 1,48
quia respexit
humilitatem ancille sue.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes38
38 dicent omnes
L
Rusch Weber Catena
]
inv. Li448@*
generationes
Numérotation du verset
Lc. 1,49
quia
fecit mihi magna qui potens est
et sanctum nomen eius.
Numérotation du verset
Lc. 1,50
Et misericordia eius
a
progenie
in39
40
39 a progenie in
Cor2
² (**)
CorS2 (…
Paris<iis> sed in pluribus:
A PROGENIE IN PROGENIES
)
J
F
P
S
R
Catena
] in progenies et
BL35167
M
Cor2
(anti.)
CorS2 (
IN PROGENIES ET PROGENIES
al<iqui> sic et Paris<iis> sed in pluribus
A PROGENIE IN PROGENIES
)
Ed1455 Rusch Weber
|
40
<Nota>
CorS2
note la présence de la leçon “in progenies et” dans quelques manuscrits à Paris, mais indique la leçon liturgique comme majoritaire. On est donc en présence de deux versions du texte ‘parisien’, l’ancienne et la moderne. Cette clé de lecture permet de concilier sans contradiction les assertions de
CorS2
et
Cor2
.
|
progenies timentibus eum.
Numérotation du verset
Lc. 1,51
Fecit potentiam in brachio suo
dispersit superbos mente cordis sui.
Numérotation du verset
Lc. 1,52
Deposuit
potentes de sede et exaltavit humiles.
Numérotation du verset
Lc. 1,53
Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
Numérotation du verset
Lc. 1,54
Suscepit Israel puerum suum41
41 suum
Cor2
²
]
om. Cor2*
recordatus42
42
recordatus
Cas574 BL35167 Cor2²
(**)
Cor2 (
moderni
)
J
F
P
S
Li448 Clementina
] + est
Li448@
, memorari
Cor2
(grec. anti.)
Ed1455 Rusch Weber
misericordie sue43.
43 sue
Weber (M P) Cas574 BL35167
J
P
S
Catena Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,55
Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in secula.
Numérotation du verset
Lc. 1,56
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus
et reversa est in domum suam
Numérotation du verset
Lc. 1,57
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium.
Numérotation du verset
Lc. 1,58
Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei.
Numérotation du verset
Lc. 1,59
Et factum est in die octavo,
venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris sui44 Zachariam.
44 sui
Cas574
N
P
Catena Rusch
] eius
Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,60
Et respondens mater eius
dixit: Nequaquam sed vocabitur Ioannes.
Numérotation du verset
Lc. 1,61
Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua45 qui vocetur hoc nomine.
45 tua] + eius
,
sua
Cas574
Numérotation du verset
Lc. 1,62
Innuebant autem46 patri eius quem vellet vocari eum.
46 autem
Cas574
N
Rusch Weber
]
om.
P
Numérotation du verset
Lc. 1,63
Et postulans pugillarem
scripsit dicens: Ioannes est nomen eius.
Et mirati sunt universi.
Numérotation du verset
Lc. 1,64
Apertum est autem illico os eius et lingua eius et47 loquebatur benedicens Deum.
47 et
BL35167
L
N
Cas574 Li448@ Ed1455 Weber
]
om. Am70 Rusch
Numérotation du verset
Lc. 1,65
Et factus est timor super omnes48 vicinos eorum et super omnia montana Iudee divulgabantur omnia verba hec.
48 omnes
S
Rusch
]
om.
Numérotation du verset
Lc. 1,66
Et posuerunt omnes qui audierant49
49 audierant
Cas574
Li448@
S
P
Weber
] audierunt
Rusch
in corde suo
dicentes: Quis50 putas puer iste erit?
50 Quis
P
Catena Rusch
] Quid
CorS2
(in greco)
Weber
Etenim manus Domini erat cum illo.
Numérotation du verset
Lc. 1,67
Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu sancto et prophetavit dicens:
Numérotation du verset
Lc. 1,68
Benedictus
Dominus51 Deus Israel quia visitavit
51 Dominus
P
Catena Rusch
]
om. Weber
et fecit redemptionem
plebis52 sue.
52 plebis
P
Li448@ Rusch
] plebi
Weber
Numérotation du verset
Lc. 1,69
et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui.
Numérotation du verset
Lc. 1,70
Sicut locutus est per os sanctorum qui a seculo sunt prophetarum eius,
Numérotation du verset
Lc. 1,71
salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium qui oderunt nos.
Numérotation du verset
Lc. 1,72
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti.
Numérotation du verset
Lc. 1,73
Iusiurandum
quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
Numérotation du verset
Lc. 1,74
daturum
se nobis.
Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
Numérotation du verset
Lc. 1,75
in sanctitate
et iustitia
coram ipso
omnibus diebus nostris.
Numérotation du verset
Lc. 1,76
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis ; preibis enim ante faciem Domini parare vias eius.
Numérotation du verset
Lc. 1,77
Ad dandam scientiam salutis plebi eius ; in remissionem peccatorum eorum.
Numérotation du verset
Lc. 1,78
Per viscera
misericordie Dei nostri
in quibus
visitavit nos
oriens ex alto.
Numérotation du verset
Lc. 1,79
Illuminare
his qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Numérotation du verset
Lc. 1,80
Puer autem crescebat
et confortabatur spiritu et erat in desertis53 usque ad54 diem ostensionis55 sue ad Israel.
53 desertis
P
Catena Rusch
] deserto
Weber
|
54 ad
Catena Rusch
] in
P
Weber
|
55 ostensionis
Li448 Rusch Weber
] offensionis
Li448@
|
Capitulum 1
Numérotation du verset
Lc. 1,1
marg.|
{5.667}
Quoniam quidem.
Hic incipit Beatus Lucas scribere. Et primo suo evangelio premittit prefationem, secundo subiungit evangeliinarrationem, ibi
Fuit in diebus Herodis.
In prefatione sua ponit duplicem {5.668} causam quare scripsit evangelium, scilicet ad complendum aliqua que a Mattheo et Marco fuerant omissa, vel minus plene dicta, et ad excludendum falsa que ab hereticis sub nomine discipulorum Christi scripta fuerant, sicut plenius dictum est in prologo Hieronymi, et hoc est, quod dicitur.
marg.|
{1
}
Quoniam quidem, id est certe.
marg.|
{2
}
Multi conati sunt ordinare narrationes rerum.
id est, gestorum {5.669} evangelicorum, quia sicut dictum est aliqui scripserant vere, sed tamen aliqua omittendo, aliqua autem false heresis inferendo.
marg.|
{1
}
Que in nobis complete sunt rerum.
Idest, Evangelio a nobis scripto, quia complevit dicta eorum qui vera scripserant, et exclusit dicta eorum qui falsa in seruerant.
marg.|
{2
}
Sicut
tradiderunt
.
Ipsi apostoli a quibus didicit veritatem evangelii.
marg.|
{3
}
Visum est mihi.
Scilicet, veritatem evangelii modo predicto.
marg.|
{4
}
Omnia a
principio diligenter
ex
ordine
.
Quia incipit evangelium suum a conceptione precursoris et Salvatoris. Quod autem dicit omnia, non est intelligendum, quod omnia acta Christi scripserit, quia totus mundus non posset capere tantam scripturam, ut habetur Io. 21. sed accipitur hic omnia, quia scripsit de omnibus necessariis, quorum notitia erat necessaria ad salutem.
prol.|
{5.670}
{5
}
Optime
Theophile
.
Ex hoc verbo dixerunt aliqui, quod iste Theophilus fuit vir potens et princeps Achaie, quia Paulus tali modo loquendi utitur ad Festum, Act. 26.f. Non insanio optime Feste. Sed illud motivum nullum videtur, quia talis modus loquendi proprius est ad prelatos qui alios debet excellere in bonitate vite. Item non est verisimile, quod tantus evangelista omissis episcopis (ad quorum officium spectat evangelium, scire, et de hoc alios docere) scriberet principi seculari evangelium. Et ideo melius videtur dicendum, quod fuit episcopus, ut dictum est, sup. et hoc videtur per hoc quod subditur. Quibus eruditus es, etc. Dicit ergo optime Theophile, non quod pro ipso solo scriberet, sed quia scripturam ei dirigebat pro ipsius et omnium fidelium, salute.
marg.|
{6
}
Ut
cognoscas
.
Scilicet, plenius.
marg.|
{7
}
Veritatem eorum.
Ad fidem catholicam pertinentium.
marg.|
{8
}
De quibus eruditus,
etc. Non tamen ita perfecte sicut post lectionem huius scripture.
marg.|
{5.671}
Fuit in diebus.
Hic incipit Lucas narrationem evangelii : Et dividitur in quatuor partes, quia primo describitur Salvatoris ingressus in mundum per suam incarnationem. Secundo, eius progressus per suam predicationem 3. cap. Tertio, eius egressus de mundo per suam passionem 22. cap. Quarto eius regressus ad patrem per suam resurrectionem et ascensionem 24. capit. Prima in duas, quia primo describitur precursoris et Salvatoris conceptus. Secundo utriusque ortus, circa medium huius cap. ibi : Exurgens autem Maria. Prima adhuc in duas, quia primo describitur conceptus precursoris, secundo ipsius Salvatoris, ibi : In mense autem sexto. Circa primum, conceptus precursoris ostenditur mirabilis ex tribus, primo ex parentum conditione, secundo ex angelica nunciatione, ibi : Factum est autem cum sacerdotio. Tertio ex patris increduli punitione, ibi : Et dixit Zacharias. Circa primum in describendo conditionem parentum beati Ioannis premittitur tempus regis sub quo fuerunt, cum dicitur.
prol.|
{5.672}
{1
}
Fuit in diebus Herodis regis Iudee.
Quia Iacob Patriarcha spiritu prophetico dixit Genesis xlix.b. Signum adventus Christi quando regnum Iudee esset translatum ad alienigenam, secundum quod dicitur ibidem : Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, etc. Iste autem Herodes suit alienigena, quia pater suus fuit Idumeus.
marg.|
{2
}
Sacerdos quidam nomine Zacharias.
Per expressionem nominis intelligitur quod iste fuit famosus in vita et doctrina.
marg.|
{3
}
De vice Abia.
Secundum quod dicitur primo Paralipomenon 24.a. David volens ampliare cultum Dei ordinavit de vigintiquatuor generationibus vigintiquatuor sacerdotes, qui successive servirent per hebdomadas in templo Domini, et octava sors cecidit super Abiam, ut ibi dicitur, de quo descendit iste Zacharias.
marg.|
{4
}
Et uxor illius de filiabus Aaron.
Hoc exprimitur, quia propter dignitatem sacerdotalem filie de tribu Aaron diligentius et honestius servabantur.
marg.|
{5
}
Et nomen eius Elizabeth.
Quod nomen exprimitur propter eius bonam famam et vitam, sicut dictum est de Zacharia, unde subditur.
marg.|
{6
}
Erant autem ambo iusti ante Deum.
Hoc dicitur ad excludendum hypocrisis fictionem.
marg.|
{5.673}
{1
}
Incedentes in omnibus mandatis.
Quantum ad observantiam moralium preceptorum.
marg.|
{2
}
Et iustificationibus Domini.
Quantum ad observantiam ceremonialium.
marg.|
{3
}
Sine querela.
Quantum ad observantiam iudicialium, quia pacifice ad proximos se habebant.
marg.|
{4
}
Et non erat eis filius.
Cuius duplex causa subditur. Una specialis mulieris scilicet sterilitas. Alia communis viro et mulieri scilicet senectus, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{5
}
Eo quod esset Elizabeth sterilis et ambo processissent,
etc. Ita quod transierat tempus generandi in patre et concipiendi in matre secundum cursum communem nature. Ex quo apparet conceptio precursoris miraculosa, quia non fuit per naturam tantum, sed per naturam gratia divina adiutam.
marg.|
{6
}
Factum est autem.
Hic describitur conceptio precursoris mirabilis ex denunciatione Angelica. Et primo describitur loci conditio. Secundo denunciatio Angeli, ibi. Apparuit autem. Circa primum dicitur Factum est autem. Patri enim existenti in loco sancto, scilicet in templo, et in divino officio occupato, facta est divina denunciatio de prole habenda, ad denotandum sanctitatem futuram prolis.
marg.|
{7
}
Sorte exiit.
Quia distributiones hebdomadarum in quibus successive debebant vigintiquatuor sacerdotes ministrare, ut predictum est, fuerunt distribute per sortem, ut habetur. 1. Para. 24.
marg.|
{8
}
Ut
incensum
poneret.
Ex hoc loco dixerunt aliqui, quod Zacharias fuit pontifex vel summus sacerdos, quia incensum ponere semel in anno {5.674} intra sanctum sanctorum, scilicet in festo expiationis soli summo sacerdoti erat licitum, et hoc videtur dicere beatus Ambrosius, et Beda super locum istum, et tempus conceptionis precursoris videtur concordare, quia festum expiationis celebrabatur decima die septembris, et post illud fuit conceptio beati Ioannis circa finem eiusdem mensis, reverso Zacharia ad domum suam post completionem sui officii, et sic ab illo tempore usque ad nativitatem beati Ioannis fluxerunt novem menses, qui continent periodum a conceptu pueri usque ad nativitatem. Sed qualiter ille Zacharias fuerit summus sacerdos non legitur, ideo ad declarationem huius dixerunt aliqui, quod vigintiquatuor sacerdotes predicti erant equales in ordine et in dignitate, non tamen simul sed successive, quia ille in cuius hebdomada festum expiationis cadebat, erat summus sacerdos toto illo anno. Et ad hoc confirmandum inducunt illud quod dicitur Ioannis 11. quod Caiphas erat pontifex anni illius. Dicunt ergo quod Zacharias fuit summus sacerdos anno illo, eo quod predictum festum cecidit in hebdomada ipsius, sed quia nulla scriptura authentica neque Iosephus, neque alii historiographi describentes sacerdotium Iudeorum, aliquam mentionem faciunt de summo sacerdotio huius Zacharie, ideo salvo meliori iudicio videtur melius dicendum eum fuisse simplicem sacerdotem. Nec ex his que inducta sunt, ostenditur fuisse summus sacerdos, sed magis oppositum ut videtur.
prol.|
Tum quia dicitur hic quod ingressus fuit templum ad ponendum incensum tantum, hoc autem licitum erat minoribus sacerdotibus, secundum quod dicitur Heb. 9. In primo quidem tabernaculo quotidie intrabant sacerdotes sacrificiorum ministeria consummantes, quia peracto sacrificio in altari holocaustorum quod erat in atrio ubi ministrabant minores sacerdotes, sacerdos, qui ibi ministraverat lotis prius manibus et pedibus {5.675} accipiebat prunas de altari holocaustorum, et intrans primam partem templi que vocabatur sanctum vel sancta, concremabat in illa super altare incensi thymiama, et tunc erat sacrificium consummatum in illa vero parte templi que dicebatur sanctum sanctorum solus summus sacerdos intrabat cum sanguine hirci et vituli immolati pro peccato populi, ut ex illo aspergeret contra propitiatorium. Quod autem Zacharias intraverit cum sanguine tali, non dicitur hic, sed solum ad ponendum incensum. Si enim intrasset templum ad inferendum sanguinem intra sancta sanctorum, non est verisimile, quod Evangelista tacuisset cum hoc sit maximum inter omnia que ad officium summi sacerdotis pertinebant, ut habetur Heb. 9. et Levi. 16. et ideo non videtur, quod intraverit sanctum sanctorum quod erat de officio summi sacerdotis, sed solam primam partem templi ad quam simplices sacerdotes poterant ingredi, ut dictum est.
prol.|
Item Angelus apparuit ipsi occupato in solemniori parte sui officii propter solemnitatem nuncii quod nunciare venerat. Hic autem dicitur quod apparuit ei stans a dextris altaris incensi. Illud altare non erat intra sanctum sanctorum, secundum quod dicit Hieronymus et omnes Doctores et Hebrei et Catholici, excepto Augustino, cuius dictum non videtur in hoc tenendum, tum quia contrariatur dictis omnium aliorum quorum aliqui fuerunt valde experti in scriptura veteris Testamenti. Tum quia textus sacre scripture videtur contrarium dicere. Ex. ult. et 30. ut ibidem plenius declaravi. Quod autem dicitur soli summo Sacerdoti licitum esse ponere incensum intra sanctum sanctorum in die expiationis, dicendum quod verum est, sed illud incensum non ponebatur ad offerendum, sed ut nebula inde consurgens operiret oraculum quando pontifex aspergebat sanguinem hirci et vituli contra oraculum, ut habetur Levit. 16. non autem habetur ex hoc loco quod Zacharias posuerit incensum hoc modo, ut patet ex dictis, sed solum quod posuerit incensum offerens ipsum super altare incensi ad consummationem sacrificii. Quod autem dicitur, quod expiationis dies cecidit in hebdomada sua, hoc non probatur, ut patet ex dictis, et dato quod verum fuerit, non tamen ex hoc concluditur quod intraverit sanctum ad ponendum incensum, quia propter illum ingressum qui pertinebat ad summum pontificem tantum, quotidie intrabant sacerdotes minores ad offerendum incensum in altari incensi, ut predictum est, et hoc modo ingressus est Zacharias in hebdomada sui ministerii. Quod autem ulterius dicitur, quod de vigintiquatuor {5.676} sacerdotibus ille erat summus sacerdos vel pontifex per annum, in cuius hebdomada cadebat expiationis festum, videtur esse fictitium. Tum quia hoc in nulla scriptura authentica habetur. Tum quia ut habetur in libris Regum et Paralip. post ordinationem vigintiquatuor Sacerdotum unus erat summus Sacerdos super eos, non solum uno anno sed per totam vitam suam, et ita communiter factum est usque ad tempus Machabeorum, in quo Greci super Iudeos obtinuerunt Dominium, et tunc ex cupiditate Grecorum et ambitione Iudeorum aliqui sunt amoti de sacerdotio ante mortem, et alii instituti, sicut patet 2. Machab. 4. de fasone, et Menelao, et Lisimacho, et 14. cap. de Alchimo. Et eodem modo postea factum est quando Romani ceperunt Iudeis dominari, quia tunc erat venale sacerdotium, unde dicit Iosephus quod Caiphas emit sacerdotium unius anni, potuit etiam esse quod Iudei inter se ordinaverunt propter istas contentiones, et ambitiones quod sacerdotium unius duraret tantum per annum. Ad dictum vero Ambrosii et Bede dicendum, quod non loquuntur assertive.
marg.|
{1
}
Et omnis multitudo populi erat foris orans hora incensi.
Quia non erat licitum populo ingredi templum, sed tantum atrium.
marg.|
{2
}
Apparuit illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
Hic consequenter describitur Angeli denunciatio et premittitur Zacharie stupefactio, cum dicitur.
marg.|
{3
}
Et Zacharias turbatus est videns, scilicet
ex visione Angeli insolita, et ex fragilitate humana iuxta Angelicam potestatem, sicut de Daniele legitur. Danieli 10. propter quod Angelus consolatus fuit eum dicens.
marg.|
{4
}
Ne timens Zacharias.
Quasi dicat Veni ad consolationem tuam, ideo subditur.
marg.|
{5
}
Quoniam
exaudita deprecatio
tua.
Frequenter enim Deum deprecatus fuerat de Adventu Messie, et de habenda prole. Et ideo Angelus utrunque sibi denunciat, dicens.
marg.|
{6
}
Et uxor tua
Elizabeth pariet
tibi
filium
.
Et dicit. Tibi, hoc est, ex te. tamen cum virtute nature fuit ibi virtus gratie, ut predictum est. Angelus autem loquens Ioseph de partu Marie, non dixit. pariet tibi, sed pariet absolute, quia Ioseph nihil cooperatus est, ibi.
marg.|
{7
}
Et vocabis nomen eius
Ioannem
.
Prenominatur ab Angelo propter sanctitatem eius futuram, et officii proprietatem. Ioannes enim interpretatur, in quo est gratia, quia Ioannes Christum manifestavit per quem gratia et veritas facta est, ut habetur Io. 1.
marg.|
{5.677}
{1
}
Et erit tibi
gaudium
.
In mente interius.
{2
}
Et exultatio.
Exterius. Dicitur enim exultatio, quasi extra saltatio, et hoc est proprie, quando gaudium est tantum interius, quod non potest bene contineri quin apparet exterius.
{3
}
Et multi in
nativitate eius gaudebunt
.
Secundum quod dicitur infra, quod in ortu eius congratulabantur vicini. Et nunc etiam videmus impletum, quod dies sue nativitatis non solum festinatur ab omnibus Christianis, sed etiam a Saracenis et aliquibus aliis.
{4
}
Erit
enim
.
Unde dicit Salvator. Mt. 11.b. Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista.
{5
}
Vinum
etc, id est
quemcumque potum inebriativum.
marg.|
{6
}
Non bibet.
Erat etiam Nazareus, id est consecratus Domino per totam vitam suam, et ideo ab omni inebriativo abstinuit, sicut Nazarei in veteri lege tempore separationis sue, ut habetur. Num. 6.
marg.|
{7
}
Et
spiritusancto replebitur
.
Quantum ad purgationem originalis peccati, et ad operationem boni meritorii.
{8
}
Et multos
filiorum Israel convertet
ad
Dominum
, id est
ad Christum per suam predicat.
{9
}
Et ipse
precedet
.
Primo propter similitudinem vite, quia uterque vixit in austeritate victus et vestitus. Secundo, propter similitudinem in veritate doctrine, quia uterque constanter vitia redarguit, etiam personarum {5.678} magnarum. Tertio propter similitudinem officii, quia sicut Elias precedet adventum Christi secundum, ita Ioannes primum precessit.
{
10
}
Ut
convertat
etc. Scilicet patrum vet. Testa. ad discipulos Christi, quia plures de Sacerdotibus et senioribus Iudeorum qui dicebantur patres populi conversi fuerunt per Apostolos ad fidem Christi.
{
11
}
Et
incredulos
.
Scilicet illos qui prius fuerant increduli.
{
12
}
Ad
prudentiam iustorum
.
Que prudentia non consistit in operibus legis, ex quibus non iustificatur, ut habetur Rom. 3. sed in operibus fidei charitate formate et devotionis.
marg.|
{
13
}
Parare,
etc. Per Evangelii susceptionem, quia neminem ad perfectum adduxerat lex, ut habetur Heb. 7.c. et propter hoc illa lex dicitur lex timoris, quia imperfectorum est timore pene retrahi a malis. Lex autem Evangelica dicitur lex amoris, quia perfectorum est retrahi a malis amore boni.
{
14
}
Et
dixit Zacharias
.
Hic ostenditur conceptio precursoris mirabilis ex punitione incredulitatis in patre. Et primo ponitur dicta punitio, secundo, sequens consolatio, ibi. Et factum est. Circa primum sciendum, quod Zacharias verbis Angeli non credidit, quod ostendunt verba eius cum dicitur.
marg.|
{
15
}
Unde hoc sciam
? Et causa incredulitatis subditur.
marg.|
{5.679}
{1
}
Ego enim sum,
etc. Quasi dicat tempus generandi in me transiit, et in ea tempus concipiendi.
marg.|
{2
}
Et respondens Angelus.
Arguendo eius incredulitatem.
marg.|
{3
}
Ego sum
Gabriel
.
Angelus sanctus zelans pro salute Israel, ut habetur Dan. 9.d.
{4
}
Qui asto ante.
Licet enim Angeli mittantur in ministerium pro salute hominum, ut habetur Heb. 1. tamen non recedunt a contemplatione divina, et sic dicuntur Deo astare per iugem contemplationem.
marg.|
{5
}
Et
missus
sum
loqui
etc. Ex parte Dei cuius veritas non potest impediri.
marg.|
{6
}
Et
ecce
eris
tacens
.
propter incredulitatem tuam. Tum quia Angelus dedit, sibi signum respectu futuri implendi, et penam ratione incredulitatis preterite. Tot enim signa veritatis concurrebant quod Zacharias non potuit discredere absque peccato, quia Angelus apparuit ei in sacro loco, et existenti in ministerio divino, nunciabat etiam ea que pertinebant ad omnium hominum salutem et ad Dei gloriam, ex quibus debebat Zacharie constare, quod erat bonus Angelus, et per consequens quod erat verum dictum eius, cum mentiri non possit, et in hoc peccavit Zacharias, quia credens seipsum bonum Angelum ex predictis circumstantiis (quibus concurrentibus non permittitur Angelo Sathane ut transfiguret se in Angelum lucis) et tamen non credidit verbo eius, et in hoc peccavit, propter quod punitus fuit.
marg.|
{7
}
Et erat
plebs expectans
.
Quia non erat eis licitum intrare templum, sed atrium tantum.
prol.|
{5.680}
{8
}
Et
mirabantur
quod
tardaret
.
Quia oblatio incensi non requirebat tantum tempus.
marg.|
{9
}
Et
cognoverunt
.
Tamen nesciebat qualem. Ex hoc enim quod videbant faciem eius mirabiliter mutatam ex collocutione cum Angelo, et ipsum loqui non potentem, coniecturabant ipsum habuisse visionem.
marg.|
{
10
}
Et ipse erat innuens
illis
, scilicet
signis visibilibus, quia audibilibus non poterat.
marg.|
{
11
}
Et factum est,
etc. Hic consequenter ponitur Zacharie consolatio, non quantum ad loquele restitutionem, sed quantum ad filii sibi promissi conceptionem, cum dicitur. Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam. Quia tota hebdomada qua in templo ministrabat Sacerdos ad hoc deputatus in templo manebat, et non exibat ad propria negotia intentus ad Divina. Et ex hoc inolevit consuetudo apud aliquos religiosos sancta et honesta, scilicet quod ille qui est hebdomadarius per totam hebdomadam manet intra claustrum, non exiens ad exteriora negotia, intentus ad divina, quia illo tempore medius est, et sequester inter conventum et Deum.
marg.|
{
12
}
Concepit Elizabeth,
etc. Duplici de causa. Una, quia licet de concepta prole gauderet, tamen verecundabatur aliquantulum, eo quod iam transierat tempus vacandi amplexibus causa prolis generande, sicut Sarra dixit Genesis. 18. Postquam consenui et Dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ? Quasi dicat, non decet. Alia causa est, quia magis voluit certificari de adventu rei antequam id propalaret.
marg.|
{5.681}
{1
}
In
mense autem sexto
.
Descripto conceptu precursoris, hic consequenter describitur conceptus Salvatoris. Circa quod primo ponitur Angelica salutatio. Secundo Marie consolatio, ibi. Que cumaudisset. Tertio, filii conceptio, ibi, Dixit autem Maria. Circa primum premittitur tempus salutationis, cum dicitur. In mense autem sexto. a conceptu precursoris, quia fuit conceptus in Septembri circa finem mensi : Salvator autem circa finem Martii.
marg.|
{2
}
Missus
est
Angelus Gabriel
.
Quod autem hic ponuntur tot nomina propria, s. Angeli missi, virginis, ad quam mitiebatur, sponsi sui, et loci : hoc fuit ad ostendendum certitudinem historie.
{3
}
Cui
nomen Nazareth
.
Hoc fuit, ut adimpleretur prophetia Isa. 11.a. ubi dicitur : Egredietur virga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Ubi secundum veritatem Hebraicam habetur : Et Nazareus de radice eius ascendet.
{4
}
Ad
virginem desponsatam
.
Et hoc divina ordinatione multiplici ratione factum est, ut desponsaretur antequam impregnaretur. Et accipiuntur alique cause ex parte pueri, alique ex parte matris, et alique ex parte nostra. Ex parte autem pueri fuit conveniens ipsum de virgine desponsata nasci, ne ab infidelibus tanquam illegitime natus abiiceretur, unde dicit Amb. super Luc. Quid Iudeis posset ascribi, si natum ex adulterio viderentur persequi. Secundo, ut modo consueto scripturarum genealogia Christi describeretur per virum. Tertio, ut partus virginis diabolo celaretur. Quarto, ut puer natus a Ioseph nutriretur, unde et pater eius dictus est, quia nutritius eius fuit. Ex parte vero matris accipiuntur alique cause. Primo, quia per desponsationem fuit immunis a pena lapidationis, ne tanquam adultera calumniaretur a Iudeis. Secundo, ut per hoc ab infamia liberaretur. unde dicit Amb. super Lucam, quod desponsata est ne temerate virginitatis adureretur infamia, cui gravis alvus corruptele videretur insigne preferre. Tertio, ut virgini a Ioseph exhiberetur ministerium, ut dicit Hiero. Item ex parte nostra accipiuntur quinque cause. Primo, quia ex testimonio Ioseph comprobatum est certius Christum ex virgine natum, unde dicit Amb. super Lucam. Locupletior testis pudoris maritus adhibetur, qui posset dolere iniuriam, et {5.682} vindicare opprobrium, si non agnosceret sacramentum. Secundo, quia per hoc verba virginis virginitatem suam asserentis magis credibilia redduntur, unde dicit Ambr. super Lucam. Fides Marie verbis magis ascribitur, et mendacii causa removetur. culpam enim obumbrare voluisse mendacio videretur innupta pregnans. Causam autem mentiendi desponsata non habuit, cum coniugii premium et gratia nuptiarum partus sit feminarum, que quidem duo pertinent ad nostre fidei firmitatem. Tertio, ut tolleretur excusatio virginibus que propter incautelam suam incurrunt infamiam. Unde Amb. super Lucam. Non decuit virginibus sinistra opinione viventibus velamen excusationis, relinqui. quod infamata quoque mater domini videretur. Quarto, per hoc designatur ecclesia que cum fit virgo, desponsata tamen est uni viro, ut dicit Aug. lib. de sancta virginitate. Quinto, quia eo quod mater Domini fuit desponsata et virgo, in persona ipsius simul virginitas et matrimonium honorantur contra hereticos alteri istorum detrahentes.
marg.|
{5
}
De
domo David
.
Hoc exprimitur ad ostendendum quod Christus descendit de semine David, sicut fuerat per prophetas predictum. Licet enim Ioseph non fuerit pater Salvatoris, tamen virgo Maria de qua Christus carnem assumpsit, fuit de eadem tribu eum Ioseph. Quod probatur per hoc quod mulieres in hereditate paterna succedentes non poterant contrahere matrimonium nisi cum viris sue tribus, ne fieret confusio sortium, ut habetur ex domini sententia Nu. 36. Beata Virgo fuit unica Ioachim patri suo, succedens ei in hereditate. Ex quo sequitur, quod ipsa et Ioseph cui desponsata fuit, erant de eadem tribu, scilicet David.
marg.|
{6
}
Et
ingressus Angelus
ad
eam
.
Ber. super Missus est, dicit quod ingressus est in secreto cubiculo, ubi clauso super se ostio orabat patrem in abscondito. Si enim conceptio precursoris fuit denunciata patri occupato in sacro officio, ut predictum est, multo probabilius est quod conceptio Salvatoris denunciata fuit virgini in devotione et oratione actualiter existenti.
{7
}
Ave
gratia plena
.
Quod exponit Hieron. in sermone de assumptione, et bene plena, quia ceteris per partes prestatur gratia : Marie vero tota simul se infudit plenitudo gratie. Item ista gratia non solum implevit eius mentem, sed etiam ventrem, inquantum singulari gratia Dei factum est, ut conciperet Salvatorem.
marg.|
{5.683}
{1
}
Dominus tecum.
Non tantum per essentiam, potentiam, et presentiam, qualiter est in omnibus rebus. Nec solum per gratiam, eo modo quo est in sanctis hominibus, sed etiam per carnis assumptionem, quia corpus divinitatis unitum, fuit formatum de beate virginis purissimis sanguinibus, et intra viscera virginis latuit novem mensibus.
marg.|
{2
}
Benedicta tu in
mulieribus
.
Id est, pre omnibus mulieribus, idest, omnes mulieres benedicentur in te sicut, et viri in filio.
marg.|
{3
}
Que cum.
Hic consequenter ponitur virginis consolatio de duobus. Primo, de conceptione filii. Secundo, de modo concipiendi, ibi : Dixit autem Maria ad Angelum. Circa primum sciendum, quod beata virgo solita erat videre Angelos, et ideo de apparitione Angeli non fuit admirata et turbata, sed de salutatione insolita, quia nihil mirabilius est vere humili quam sua exaltatio, et ideo cum beata virgo esset humillima, audiens salutationem tante excellentie turbata fuit non turbatione incredulitatis, sicut Zacharias, ut supra dictum est, sed turbatione admirationis. Ideo bene dicitur.
marg.|
{4
}
Turbata est in
sermone
eius.
Scilicet Angeli, non autem in visione.
marg.|
{5
}
Et cogitabat.
Quod enim turbata fuit, virginalem verecundiam humilem ostendit. Quod autem cogitavit de ista salutatione, declarat prudentiam maximam Marie, et ideo Angelus eam consolatur dicens.
marg.|
{6
}
Ne timeas Maria.
de salutatione insolita. Cum causa subditur.
marg.|
{5.684}
{7
}
Invenisti enim.
Non solum pro te, sed pro toto humano genere. Ideo subditur.
{8
}
Ecce concipies in utero.
Quia hec conceptio non est facta per apertionem claustri virginalis, sed per virtutum spiritussancti intra uterum virginis corpus filii formantis.
marg.|
{9
}
Et paries
filium
.
Virgo permanens in partu, sicut et in conceptu.
marg.|
{
10
}
Et
vocabis nomen eius Iesum
.
Non dicit impones, quia hoc nomen fuit impositum a Deo patre, secundum quod fuerat predictum per Isa. Proph. 62.a. Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit. Sed istud nomen fuit divulgatum per Angelum ipsi Marie et Ioseph, et per eos aliis. Nomen etiam impositum est secundum proprietatem futuram, quia salus humani generis futura erat per Iesum. Et hoc est quod dixit Angelus ipsi Ioseph Mt. 1.d. Vocabis nomen eius Iesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Iesus enim salus interpretatur.
marg.|
{
11
}
Hic erit
magnus
.
Semper enim fuit magnus Deus, sed futurus erat magnus homo, et magnus Propheta, secundum quod dicitur Luce 7.c. Propheta magnus surrexit in nobis.
marg.|
{
12
}
Et filius altissimi
vocabitur
.
Idest, ipsius Dei qui solus est altissimus, homo enim altus est inter creaturas corporales, sed Angelus altior, Deus autem solus altissimus. Ista etiam filiatio Dei accipitur hic per naturam, in omnibus autem aliis quantumcumque sanctis est tantum filiatio Dei per adoptionem.
marg.|
{
13
}
Et dabit illi
Dominus
Deus
sedem David
.
Contrarium videtur per hoc quod {5.685}
habetur Hier. 22.g. de Iechonia rege Iuda : Scribam virum istum sterilem, nec erit de semine eius qui sedeat super thronum David. Beata autem virgo Maria de qua natus est Iesus descendit de Iechonia, ut patet Mt. 1. quia ponitur in Christi genealogia. Dicendum quod Ieremias loquitur de regno temporali ipsius David, in quo nullus postea regnavit de semine Iechonie, quia Ioannes Hircha et aliqui alii qui resumpserunt regium nomen in Iudea ante Herodem Ascalonitam, non fuerunt de tribu regia, sed de tribu sacerdotali : Christus etiam qui descendit de Iechonia secundum carnem per virginem Mariam non sedit super thronum David loquendo de temporali regno, imo istud negavit coram Pilato, dicens. Regnum meum non est de hoc mundo. Io. 18.g. tamen in resurrectione sua accepit potestatem etiam in quantum homo super omnem creaturam, secundum quod ipse dicit Mt. 28.d. Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. Inquantum enim Deus non accepit aliquam potestatem de novo sive in tempore. Angelus autem hic loquitur de regno spirituali et celesti, quod figuratum fuit per Regnum David temporale, sicut et celestis Hierusalem per temporalem, unde et subditur.
marg.|
{1
}
Et regnabit in domo Iacob in eternum.
Id est, super electos. De domo enim Abraham et Isaac aliqui fuerunt reprobati, sicut Ismael et Esau, sed in domo Iacob omnes eius filii a sanctis doctoribus inter electos sunt computati, quia etsi aliqui peccaverunt, penitentiam egerunt.
marg.|
{2
}
Et regni eius non erit finis.
Christus enim non solum inquantum Deus, sed etiam inquantum homo regnabit in eternum, non solum super homines, sed etiam super Angelos.
marg.|
{3
}
Dixit autem Maria ad
Angelum
.
Hic consequenter ponitur consolatio Marie quantum ad modum concipiendi, licet enim crederet firmiter verbum Angeli implendum de conceptione filii promissi, quia tamen Angelus ad plenum non expresserat modum concipiendi, ideo de {5.686} hoc quesivit beata virgo dicens.
{4
}
Quomodo
fiet.
Tanquam enim certa de facto, querit de modo fiendi. Cuius causa subditur.
marg.|
{5
}
Quoniam virum
non
cognosco
.
Id est, non cognoscere propono. Secundum enim quod dicunt doctores catholici, beata virgo antequam desponsaretur Ioseph habuit observantiam castitatis virginalis in desiderio, non tamen sic vovit expresse, sed cum postea Deo ordinante esset ei desponsata qui erat in simili proposito, simul emiserunt votum.
{6
}
Et
respondens Angelus
.
Ad declarandum modum concipiendi.
{7
}
Dixi ei
Spiritussanctus superveniet
in te.
Id est, non concipies humano modo, sed divino, quia non virtute seminis virilis, sed virtute spiritussancti : Et bene dixit : Superveniet in te. Quia prius venerat Spiritussanctus super virginem adhuc in utero matris existentem eam ab originali purgando, ut communiter dicitur. Vel secundum alios, ut communiter etiam dicitur a peccato originali preservando. Sed in conceptione filii Dei supervenit spiritussanctus, i. iterum venit ad conferendum maiorem gratie plenitudinem que non solum sanctificavit mentem, sed etiam ventrem.
marg.|
{8
}
Et virtus
altissimi
.
Id est, Dei filius, qui est Dei patris sapientia et virtus, ut dicitur 1. ad Corin. 1.
{9
}
Obumbrabit tibi
.
quia in beata virgine sub umbra carnis latuit virtus Deitatis.
{
10
}
Ideoque
etc. Dicit sanctum absolute, absque determinatione, quia si dixisset sanctus Deus vel sanctus homo vel aliquid consimile, non expressisset sanctitatem eius complete, quia in eo est sanctitas divina et humana, et quicquid sanctitatis potest cogitari in quacunque creatura, eminentius est in Christo, ideo dicit sanctum absque determinatione. Sicut etiam dominus dixit Moysi Exo. 3.d. Ego sum qui sum, sic dices filiis Israel : Qui est misit me ad vos : ut per hoc ostenderetur quod plenitudo essendi, immo infinitas est propria ipsius Dei.
marg.|
{
11
}
Vocabitur
filius Dei.
Non adoptivus sicut alii, sed naturalis. Et ad maiorem assertionem declarat Angelus dictum suum per exemplum, cum subditur.
{
12
}
Et ecce Elizabeth,
etc. Ut qui supra naturam conceptum dederat sterili daturus crederetur et virgini.
marg.|
{5.687}
{1
}
Et hic mensis.
Scilicet mensis in quo ipsa concepit.
marg.|
{2
}
Que vocatur sterilis.
Eius enim sterilitas a tanto tempore iam erat nota, quod sic vocabatur : Veruntamen, quia istud exemplum non est usquequaque perfectum, quia maius est virginem concipere quam sterilem, ideo Angelus inducit rationis efficaciam ex Dei omnipotentia, cum dicitur.
marg.|
{3
}
Quia non erit impossibile.
Id est, factum : quia dicere Dei est facere, secundum illud Psal. 148.a. Dixit et facta sunt. Quicquid enim contradictionem non implicat, totum est Deo possibile, cuiusmodi est, virginem concipere.
marg.|
{4
}
Dixit autem Maria.
Hic consequenter ponitur filii Dei conceptio : quia Maria certificata de facto et de modo fiendi assensit fide et devotione dicens humiliter.
marg.|
{5
}
Ecce ancilla Domini.
Super quod verbum dicit Bernardus : Que est tam sublimis humilitas, que cedere nescit honoribus, insolescere gloria nescit, mater Dei eligitur et ancillam se nominat.
marg.|
{6
}
Fiat mihi secundum verbum tuum.
Quod statim factum est, quia virtute divina concepit filium.
marg.|
{7
}
Et discessit Angelus ab illa.
Peracto nuncio, et filio Dei concepto.
marg.|
{8
}
In diebus illis.
Postquam descriptus est precursoris et Salvatoris conceptus, hic consequenter describitur utriusque ortus. Et primo precursoris. Secundo Salvatoris, se. cap. Circa ortum precursoris premittuntur aliqua precedentia. Secundo aliqua ortum concomitantia, ibi. Mansit autem. Tertio, quedam ortum consequentia, ibi. Et factum est die octavo. Circa primum tria ponuntur. Primum est, exultatio nascituri infantis. Secundum est {5.688} inspiratio matris, ibi. Et repleta est. Tertium, decantatio virginis, ibi. Et ait Maria : Mirabilis autem exultatio pueri nascituri fuit propter presentiam Domini sui in utero virginali, et ideo premittitur adventus Marie, cum dicitur.
marg.|
{9
}
Exurgens autem Maria.
A quiete devotionis et orationis que erat previa omnibus operibus suis.
marg.|
{
10
}
Abiit in montana.
Quia locus ubi manebat Zacharias erat altior Galilea, a qua recessit Maria.
marg.|
{
11
}
Cum
festinatione
.
Ut ostenderet, quod virgo non debet morari in loco publico, nec ibi contrahere colloquia.
marg.|
{
12
}
Et salutavit Elizabeth.
Tum quia erat humillima, tum quia erat iunior, et ideo prius eam salutavit, et quia ad eius obsequium venerat.
marg.|
{
13
}
Et
factum
est
etc.
exultavit infans
.
Congaudens ad presentiam Domini. Hoc autem duobus modis potuit fieri secundum quod dicit August. Uno modo sic, quod Ioannes nondum natus cognosceret per spiritumsanctum dominum presentem in utero virginis, et secundum hoc oportet dicere, quod in eo fuit acceleratus usus rationis. Alio modo, sic quod Ioannes non cognosceret presentiam Salvatoris, sed mater eius que habebat usum rationis. Illa tamen motio pueri et exultatio facta est a Deo ad declarationem sanctitatis virginis et prolis in ea existentis, sicut de beato Francisco legitur, quod aves ratione carentes predicationem eius attente audiebant ac si verba eius intelligerent. Quod factum est a Deo ad approbationem predicationis viri sancti. Neutrum tamen modum determinate asserit August. sed dicit, quod sive hoc modo sive illo facta fuerit dicta exultatio, attribuenda tamen est divino miraculo. Et hoc satis patet, quia non poterat fieri per naturam. Aliqui autem ali expositores dicunt determinate, quod facta fuit dicta exultatio primo modo : Unde dicit Grecus expositor : Propheta parente acutius videt, {5.689}
audit salutatque prophetatum. Et subditur ibidem. Et insinuavit gratia, que nature ignota extiterant, reclusus ventre miles agnovit Dominum ac regem oriturum, ventris tegmine non obstante mystice visioni, inspexit enim non palpebris, sed spiritu.
marg.|
{1
}
Et
repleta
est.
Hic consequenter describitur inspiratio matris, que ostenditur, cum subditur.
marg.|
{2
}
Et exclamavit voce magna.
Ista magnitudo magis intelligenda est ratione devotionis interioris quam soni exterioris.
marg.|
{3
}
Benedicta
tu inter
mulieres
.
Idest, super omnes mulieres. Cuius ratio, subditur.
marg.|
{4
}
Et
benedictus fructus
.
Per hoc enim quod conceperat Dei filium, contraxerat {5.690} quodammodo infinitatem bonitatis, inquantum mater est filii bonitatis infinite. Angelus autem salutans virginem supra non dixit, bene dictus fructus ventris tui, quia virgo nondum conceperat filium Dei, sed postea cum consensit, tunc concepit, ut supra dictum est.
marg.|
{5
}
Et unde hoc
mihi
.
Ista enim non poterat scire Elizabeth nisi per revelationem spiritussancti.
marg.|
{6
}
Exultavit
in
gaudio
.
Ipsa enim Elizabeth per spiritumsanctum cognovit, quod illa exultatio fuit propter presentiam Domini in utero virginali.
marg.|
{7
}
Et beata que.
Quia per ascensum fidei concepit.
marg.|
{8
}
Perficientur ea que dicta
Per Angelum nunciantem et etiam per spiritum sanctum mentem virginis illustrantem, et eam immediate docentem.
marg.|
{5.691}
{1
}
Et ait
Maria
.
Hic consequenter describitur decantatio virginis, et premittitur titulus cantici, cum dicitur, Et ait Maria. Hoc enim canticum sic intitulatur, quia Canticum Marie nominatur, et subditur ipsum canticum.
marg.|
{2
}
Magnificat
.
Quasi dicat Maria. O Elizabeth tu me magnificas, sed ego totum deo attribuens ipsum magnifico in hoc cantico. Ubi primo ponitur modus cantici. Secundo subditur causa cantandi ibi. Quia respexit. Circa primum declaratur laus virginis tanquam magna, cum dicitur. Magnificat. Secundo, ut devota, ibi.
marg.|
{3
}
Anima mea.
Non tantum labia mea. Tertio ut debita, cum dicitur.
marg.|
{4
}
Dominum
.
cui debetur laus et honor. Quarto, ut iucunda, ibi. Et exultavit spiritus meus. Quinta, ut recta, ibi. In deo saluta. etc. Et dicit.
marg.|
{5
}
In Deo.
Ratione creationis.
marg.|
{6
}
Salutari.
Ratione recreationis.
marg.|
{7
}
Meo.
Ratione assumpte humanitatis, quia sic fuit ipsius virginis et non alterius.
marg.|
{8
}
Quia
respexit
.
Hic consequenter describitur causa cantandi, scilicet divina beneficia collata. Et primo virgo recolit beneficia sibi collata singulariter. Secundo, beneficia collata toti mundo generaliter, ibi. Et misericordia eius. Tertio beneficia collata populo Iudeorum specialiter. ibi Suscepit Israel. Circa primum dicitur. Quia respexit humilitatem ancille sue. Q. {5.692} virgo beata. Bene debeo magnificare et laudare Dominum. Quia respexit humilitatem. Quia licet ex omnibus virtutibus fuerit disposita ad conceptionem filii Dei, specialiter tamen hoc fuit ex humilitate.
marg.|
{9
}
Ecce
enim ex
hoc
etc. Idest, Iudei et Gentiles. Ex omnibus generationibus aliqui sunt conversi ad fidem, qui confitentur istam virginem beatam. Hoc etiam patet in Saracenis, unde in Alchorano Mahumeti dicitur de Maria virgine. Dixerunt Angeli. O Maria Deus annunciat tibi verbum ex ipso, et erit nomen eius Iesus filius Marie. Et alibi in eodem libro dixerunt Angeli. O Maria Deus utique elegit te, et purificavit te, et elegit te claram super mulieres seculorum. Et multa alia ibi dicuntur ad laudem virginis.
{
10
}
Quia
fecit mihi magna
.
In sanctificatione, sed maxima in filii Dei conceptione.
{
11
}
Qui
potens
est.
Virtute enim potentie dei infinite facta sunt hec.
{
12
}
Et
sanctum nomen eius
.
Quia quicquid sanctitatis potest cogitari, totum eminentius est in eo.
marg.|
{
13
}
Et
misericordia
eius.
Hic recolit beata virgo beneficia exhibita toti mundo, cum dicitur.
{
14
}
Et misericordia eius.
Idest, beneficium incarnationis quod ex misericordia dei factum est. Unde petebat David. Ostende nobis Domine misericordiam tuam. quasi dicat Ostendisti potentiam tuam in creatione mundi de nihilo, et sapientiam tuam in mundi gubernatione sic ordinata, et iustitiam tuam in peccatorum punitione, sicut in diluvio et subversione Sodome et Gomorre, et ideo ostende nobis Domine misericordiam tuam in filii tui incarnatione.
marg.|
{5.693}
{1
}
A
progenie
, scilicet
Iudeorum, quia sicut dicitur Io. 4.c. Salus ex Iudeis est, quia incarnatio facta est in virgine Iudea natione, sed quia beneficium incarnationis ad totum mundum diffunditur. Ideo subditur.
marg.|
{2
}
In
progenies
.
Scilicet omnium gentium. Veruntamen, quia licet beneficium incarnationis se extendat ad omnes quantum ad sufficientiam, non tamen quantum ad efficaciam, sed tantum ad iustos. Ideo subditur.
marg.|
{3
}
Timentibus eum, scilicet
timore et filiali et casto.
marg.|
{4
}
Fecit potentiam in brachio suo, id est
in filio suo, qui vocatur brachium Domini, Isaie. 53.a. Brachium Domini cui revelatum est.
marg.|
{5
}
Dispersit superbos, id est
legisperitos et Phariseos qui fuerunt superbi.
marg.|
{6
}
Mente cordis sui.
Spernentes consilium Dei, ut dicitur infra 7.c. Et ipsi cum ceteris Iudeis. 42. anno a passione Christi fuerunt capti, et captivati per Titum et Vespasianum, et per orbem dispersi. Et loquitur hic virgo de futuro per modum preteriti, propter certitudinem eventus sue Prophetie.
marg.|
{7
}
Deposuit potentes de sede, id est
Iudeos qui erant potentes in lege et Prophetis, dimittens eos ex suo demerito in profundo erroris secundum {5.694} quod dicitur Romanorum. 11.cap. Cecitas ex parte contigit in Israel.
marg.|
{8
}
Et
exaltavit humiles
, id est
Gentiles humiliter et devote predicationem Apostolorum suscipientes. Et ideo subditur.
marg.|
{9
}
Esurientes implevit
bonis.
Quia gentiles cum magno desiderio, quod per esurientem designatur, verbum Dei receperunt.
marg.|
{
10
}
Et divites dimisit inanes, id est
legisperitos divitiis scripturarum prius repletos, dimisit inanes per excecationem eorum et falsum intellectum scripturarum.
marg.|
{
11
}
Suscepit Israel puerum
suum
.
Hic recolit beata virgo beneficia exhibita populo Iudeorum specialiter, cum dicitur. Suscepit. Quia Deus accepit carnem puerilem de populo Israel, quod fuit beneficium illi populo collatum, maxime quantum ad credentes de populo illo.
marg.|
{
12
}
Memorari
misericordie
sue.
Ad modum enim recordantis se habuit, quando filium suum patribus antiquis promissum in carne misit. Ideo subditur.
marg.|
{
13
}
Sicut locutus est ad patres nostros, id est ad patriarchas et Prophetas.
marg.|
{
14
}
Abraham et semini eius.
Secundum quod dicitur Ge. 22. In semine tuo benedicentur omnes gentes terre.
marg.|
{
15
}
In
secula
.
Quia caro humana permanebit eternaliter deitati unita.
marg.|
{5.695}
{1
}
Mansit autem Maria.
Hic consequenter describuntur concomitantia ortum precursoris, quorum primum respicit virginem, quod notatur cum dicitur. Mansit autem Maria cum illa. Idest, cum Elizabeth pro cuius consolatione et obsequio venerat.
marg.|
{2
}
Quasi mensibus tribus.
Et sic patet quod mansit usque ad tempus partus Elizabeth, quia in fine sexti mensis nunciavit sibi Angelus conceptionem Elizabeth.
marg.|
{3
}
Et reversa est in domum suam.
Completo tamen prius ortu precursoris, ut communiter dicitur. Unde dicunt aliqui, quod ipsa recepit precursorem et tenuit. Aliqui tamen doctores, ut Theophilus Grecus, dicunt quod imminente partu Elizabeth recessit. Tum quia virgines in partu mulierum non solent adesse. Tum quia alie mulieres iam venerant ad partum Elizabeth Et ideo obsequium Marie non erat ultra sibi necessarium, quod per alias mulieres poterat fieri. Secundum respicit matrem precursoris, quod notatur cum dicitur.
marg.|
{4
}
Elizabeth autem impletum est tempus pariendi. Scilicet novem mensium.
marg.|
{5
}
Et peperit
filium
.
Sicut per Angelum fuit predictum.
marg.|
{6
}
Et audierunt vicini.
Idest, illi qui erant cohabitantes.
marg.|
{7
}
Et cognati.
Qui erant ex eius consanguinitate et affinitate.
marg.|
{8
}
Quia
magnificavit
Dominus.
Idest, magnam misericordiam ei fecit {5.696} auferendo sterilitatis opprobrium, et dando tantum ac talem filium sic nunciatum mirabiliter, et conceptum supernaturaliter.
marg.|
{9
}
Et congratulabantur ei.
Secundum quod dixerat Angelus Zacharie. Multi in nativitate eius gaudebunt.
marg.|
{
10
}
Et factum est.
Hic ponuntur consequentia ortum precursoris. Quorum primum est, pueri novi nominatio, secundum, populi admiratio, ibi. Et mirati sunt universi. Tertium patris inspiratio, ibi. Et Zacharias. Circa primum dicitur.
marg.|
{
11
}
In die Octavo.
Scilicet a nativitate precursoris.
marg.|
{
12
}
Venerunt circumcidere puerum.
Sicut precipitur Gene. 17. De ratione huius precepti et modo intelligendi dictum fuit ibi. Et quia in circuncisione imponebatur tunc nomen puero, sicut modo imponitur in baptismo, ideo subditur.
marg.|
{
13
}
Et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
Quia istud antiquitus fuit satis communiter observatum, et adhuc observatur frequenter maxime in magnis personis, quod primo genitus filius nominatur nomine patris.
marg.|
{
14
}
Et respondens mater eius.
Scilicet vocabitur Zacharias.
marg.|
{
15
}
Sed vocabitur Ioannes.
Hoc enim fuit sibi a Deo revelatum quia a marito non didicit, cum esset factus mutus antequam rediret ad eam de templo, ut patet ex predictis.
marg.|
{5.697}
{1
}
Nemo est in cognatione.
Non est intelligendum, quod nullus Iudeus vocatus fuisset prius Ioannes, quia alii Iudei fuerunt ante sic nominati, ut patet. 1. Mach. 1. de Ioanne fratre Iude Machabei, et de Ioanne Eupolemii, sed cognatio hic accipitur propinquitas generis, quia nullus fuerat sic vocatus de cognatione Elizabeth aut mariti eius.
marg.|
{2
}
Innuebant autem patri eius
.
Per signa visibilia, ex quo patet quod non tantum erat mutus sed etiam surdus. Si enim potuisset intelligere verba que melius et brevius exprimunt mentis conceptum, quesivissent ab eo per verba, et non per alia signa.
marg.|
{3
}
Ioannes est nomen eius.
Idest, hoc nomen non impono, sed impositum est a Deo.
marg.|
{4
}
Et mirati sunt.
Hic consequenter describitur populi admiratio ex mirabilibus que videbant circa puerum natum et parentes eius, videlicet ex mirabili convenientia patris et matris in nomine pueri, et in loquela reddita patri, ideo subditur.
marg.|
{5
}
Apertum est
autem
etc. Per confessionem enim fidei scripto quam verbo facere non poterat, meruit liberari, sicut propter verbum dubitationis demeruerat ligari.
marg.|
{6
}
Et
factus
est
timor magnus
super
omnes
etc. Idest admiratio magna vel timor Domini qui sic mirabiliter punierat Zachariam et liberaverat.
marg.|
{7
}
Et super omnia.
Quia facta insolita et mirabilia libentius narrantur. {5.698}
{8
}
Et posuerunt omnes.
Quia talis magis memorie commendantur.
{9
}
Dicentes. Quis putas puer iste erit.
Quasi dicat valde magnus erit. Cuius causa subditur.
marg.|
{
10
}
Etenim manus Domini erat cum illo.
Idest virtus Dei operativa miraculorum eius annunciatione, conceptione et nativitate ostensorum, ex quibus rationabiliter concludebatur magnitudo pueri futura coram Deo, sicut fuerat predictum Zacharie. Et enim magnus coram domino.
{
11
}
Et Zacharias.
Hic consequenter describitur patris inspiratio, cum dicitur. Et Zacharias pater eius impletus est spiritusancto. Et subditur eius prophetia per modum cantici seu divine laudis expressa, cum dicitur.
{
12
}
Benedictus.
In quo cantico primo premittit pertinentia ad redemptorem. Secundo pertinentia ad ipsius precursorem, ibi. Et tu puer. Circa primum dicitur. Benedictus Dominus. omnium per generalem gubernationem.
{
13
}
Deus.
Per creationem
marg.|
{
14
}
Israel.
Per specialem cultum et devotionem et beneficiorum specialem populo Israel exhibitionem.
{
15
}
Quia
visitavit
.
Idest, visitabit. Loquitur enim de futuro per modum preteriti propter prophetie certitudinem. Hec autem visitatio facta est in Christi nativitate, que erat adhuc futura, et conversatione, quia visitavit nos sicut medicus infirmum, sicut dicitur Luc. 6.c. Virtus de illo exibat et sanabat omnes.
{
16
}
Et fecit
redemptionem
.
In sua benedicta passione, per quam redempti sumus.
marg.|
{
17
}
Et erexit cornu salutis nobis.
Idest, virtutem consequendi {5.699} salutem eternam, et hoc fecit in sua resurrectione, qua resurrexit ad vitam immortalem, educens patres sanctos de limbo inferni, detentos ibi, et sua Ascensione qua illos ad celestia introduxit.
marg.|
{1
}
In domo David pueri sui.
Quia ista adimplevit Christus in carne assumpta de Domo David.
marg.|
{2
}
Sicut locutus est per os Sanctorum qui a seculo sunt,
etc. Hoc est, a mundi principio qui ista predixerunt, secundum quod dicitur Act. 10.b. Huic omnes Prophete testimonium perhibent, etc. Et sicut promiserat per Prophetas, ita fideliter adimplevit.
marg.|
{3
}
Salutem ex inimicis nostris, et de manu
omnium
qui oderunt nos.
Supple consecuti sumus per Christum, videlicet de mundo, carne et diabolo.
marg.|
{4
}
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris.
Quia mysterium incarnationis implevit, non propter nostram iustitiam, sed propter suam misericordiam adimplendam quam patribus promisit.
marg.|
{5
}
Et memorari testamenti sui sancti.
Idest, pacti firmissimi quod habuit cum patribus veteris Testa. de Christo venturo. De quo testamento ad modum rememorantis seu recordantis se habuit quando pactum implevit.
marg.|
{6
}
Iusiurandum quod iuravit
etc. De quo dicitur Gene. 13.c. Per meipsum iuravi, etc. Quod iuramentum implevit Deus pater mittendo filium.
marg.|
{7
}
Daturum se nobis.
Quia Deus pater dedit etiam se nobis in filio, qui est eiusdem substantie cum patre.
marg.|
{8
}
Ut sine timore de manu
inimicorum
nostrorum liberati,
etc. Quia per hoc evacuatur timor servilis, qui non est in charitate.
prol.|
{5.700}
{9
}
Et tu puer.
Hic consequenter exprimit in cantico que pertinent ad precursorem, dirigens ad ipsum sermonem. Si autem queratur quare ad ipsum sermonem dirigeret, cum puer adhuc non intelligeret ? Dicunt aliqui, quod virtute supernaturali intelligebat patrem loquentem, sicut intelligit Christum in utero matris existentem, ut predictum est. Alii autem dicunt, quod sic loquebatur puero, non propter eius intellectionem, sed propter aliorum instructionem de mysterio incarnationis qui habebant usum rationis.
marg.|
{
10
}
Propheta altissimi,
vocaberis
etc. Contra hoc videtur illud Ioann. 1.c. quod Ioannes Baptista negavit se esse Prophetam. Ad quod dicendum, quod verum respondit secundum intentionem querentium, quia querebant si esset unus de antiquis prophetis, ut Elias, Eliseus, vel huiusmodi, ut patet ibidem, et secundum veritatem non erat unus de illis. Aliter etiam dicitur quod negavit se esse prophetam tantum, quia fuit Propheta, et plus quam Propheta, secundum testimonium Salvatoris Mt. 11.
marg.|
{
11
}
Preibis enim ante faciem
Domini
.
Idest, ante filium Dei qui est similitudo vel facies Dei Patris. Per faciem enim designatur notitia secundum Greg. super Ezechielem. Ea autem que ad notitiam pertinent in divinis filio appropriantur.
marg.|
{
12
}
Parare vias eius.
Per predicationem Christum annunciando, et per baptismum assuefaciendo, quia homines per baptismum Ioannis disponebantur ad facilius recipiendum baptismum Christi.
marg.|
{
13
}
Ad dandam
scientiam salutis plebi
eius.
Idest, ad predicandum salutem fiendam per Christum.
marg.|
{
14
}
Per viscera misericordie Dei nostri.
Idest, per intimam et occultam Dei misericordiam facta sunt hec :
marg.|
{
15
}
Oriens ex alto.
Idest, ex sinu patris in mundum.
marg.|
{5.701}
{1
}
Illuminare his qui in tenebris.
Idest, patribus in limbo existentibus, quos Christus illuminavit, quando post passionem suam ad illos descendit.
marg.|
{2
}
Et in umbra mortis.
Idest, viventibus adhuc in hoc mundo, qui est quedam umbra mortis, quos illuminavit Christus per seipsum predicando, et Apostolos per orbem ad predicandum mittendo, ut habetur Marci ultimo.
marg.|
{3
}
Puer autem crescebat.
Hic consequenter describitur precursoris nati profectus et conversatio, cum dicitur. Puer autem crescebat. quantum ad augmentum corporis.
prol.|
{5.702}
{4
}
Et confortabatur spiritu.
Quantum ad augmentum gratie et virtutis.
marg.|
{5
}
Et erat in desertis.
Quantum ad perfectionem conversationis. Ibi enim habitavit usque ad tempus sue predicationis, ut contemplationi liberius vacaret, divinam sapientiam hauriendo, quam postea effudit predicando, et ut vivens in desertis vitam austeram duceret, et ne ex cohabitatione cum peccatoribus in tumultu populi maculam aliquam in fama vel vita contraheret.
marg.|
{6
}
Usque in diem ostensionis sue ad Israel.
Quod factum est anno 15. Imperii Tyberii Cesaris. Tunc enim exiit de desertis ad predicandum populis, ut habetur infra 3. capitulo.
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{5.671}
{1
}
Fuit in diebus Herodis regis Iudee sacerdos.
Inter Evangelistas Lucas significatur per mysticum vituli vultum qui est animal immolatitium, quia predicaverat Christum pro nobis immolatum. Immolare vero pertinet ad sacerdotis officium, {5.672} propter quod a sacerdotio Evangelium incepit.
marg.|
{6
}
Erant autem ambo iusti.
Bene ex iustis accepit originem qui nunciare venerat iustitiam consummatam.
marg.|
†
Ante Deum,
etc. Non sicut hypocrite qui fingunt iustitiam ante mundum.
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{5.673}
{6
}
Factum est autem.
Per Zachariam qui Domini memor interpretatur, bonus prelatus significatur, qui semper in suo pectore debet gerere Dei memoriam pro sua et suorum subditorum{5.674} salute. Hic autem templum ingreditur per diligentem divini cultus sollicitudinem, et offert incensum per ferventem orationem, et populus orat per eius informationem et Angelus apparet ei per divinam consolationem, ideo subditur.
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{5.675}
{4
}
Ne timeas Zacharia, quoniam exaudita.
Et filius ei nasciturus {5.676} nunciatur, id est de bono successore aliquando certificatur, sicut fuit beato Martino de successore beati Brictii, et beato Amatori de successione beati Germani.
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{5.677}
{3
}
Et multi in
nativitate
.
Magnum enim gaudium debet esse de boni pastoris creatione, que est quedam nativitas.
marg.|
{
15
}
Unde hoc sciam
? Per hoc autem, quod dubitans factus est mutus, et fidem calamo confitens apertum est os eius, et loquebatur benedicens Dominum, significatur quod lingua dubitantis {5.678} in fide facta est muta, quoniam eius oratio non est Deo accepta, sed hominis in fide firmi est Deo grata. Ideo dicitur Iacobi, primi, a. Si quis vestrum indiget sapientia, postulet eam a Deo, qui dat omnibus affluenter, postulet autem in fide nihil hesitans, qui enim hesitat similis est fluctui maris, etc. Sequitur. Non ergo estimet homo ille, quod accipiat aliquid a Domino.
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{5.681}
{1
}
In
mense autem
etc. Hie. Et bene Angelus ad virginem mittitur, quia semper est Angelis cognata virginitas. †
Et
nomen virginis Maria
.
Que interpretatur maris stella. Be. O quisquis te intelligis in huius seculi profluvio inter turbines et procellas magis fluctuare quam super terram ambulare, respice stellam, voca Mariam.
{6
}
Et
ingressus Angelus
ad eam.
{5.682} Bernar. Quo ingressus ? In secreto cubiculo ubi orabat patrem in abscondito. Item Ambros. Disce virginem moribus que sola in intimis penetralibus. quam nemo virorum videt solus Angelus reperiret.
{7
}
Ave gratia plena.
Hieronymus. Et bene plena, quia ceteris per partes prestatur gratia. Marie vero simul totam se infudit plenitudo gratie.
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{5.683}
{3
}
Que cum
audisset, turbata
est.
Quod turbata fuit virginalis fuit verecundie. Quod non perturbata, constantie. Quod cogitavit qualis esset ista salutatio, prudentie Unde canit ecclesia : Virgo prudentissima quo progrederis, quasi aurora valde rutilans, etc.
marg.|
{6
}
Ne timeas Maria.
Bernard. Solent virgines (que vere virgines {5.684} sunt) semper esse pavide, et nunquam secure, et ut timenda caveant, etiam tuta pertimescere. Dicitur enim. 2. Re. 13.c. quod Thamar cum fratre suo credens esse secura, fuit ab eodem violenter deflorata.
marg.|
{8
}
Ecce
concipies
in
utero
.
Iam enim eum per fidem et devotionem conceperat in corde suo. Et hoc modo debemus eum concipere per fidem et devotionem, et parere per sanctam operationem.
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{5.685}
{1
}
Et
regnabit
in
etc. Qui interpretatur supplantator. In illis enim qui supplantant passiones inordinatas et vitia, regnat Christus. In illis autem qui supplantantur ab eis, diabolus.
prol.|
{5.686} †
Spiritussanctus,
etc. Prius enim in eam venerat in sua sanctificatione, et supervenit in filii conceptione.
marg.|
{
12
}
Et ecce Elizabet,
etc. Que senex erat et sterilis, et tamen ex Dei dono concepit et peperit filium maximi valoris, et per hoc significatur, quod aliquando persone provecte etatis, et {5.687} bonis operibus steriles ex donis spiritussancti faciunt magnum fructum in ecclesia Dei, sicut patet de sanctis Dionysio et Augustino, qui provecte etatis vocati fuerunt ad fidem Christi.
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{5
}
Ecce ancilla Domini.
Ber. Que est tam sublimis humilitas, que cedere nescit honoribus, et insolescere gloria nescit, mater Dei eligitur et ancillam se nominat.
{8
}
Exurgens autem
.
Ambr. Quo iam Deo plena nisi ad montana conscenderet. Cum festinatione. Ambrosius. Discite virgines non circuncursitare per alienas edes, non demorari in plateis, non aliquos in publico immiscere sermones, ecce Maria in domo sera, festinat in publico.
prol.|
{5.688} †
Et
intravit
in
domum Zacharie
etc. Ambr. Discite vos sancte mulieres sedulitatem quam debeatis pregnantibus exhibere cognatis, Maria que ante in intimis penetralibus versabatur, non eam a publico virginitatis pudor, non a studio asperitas montium, non ab officio, prolixitas itineris retardavit. Discite etiam virgines humilitatem Marie, venit propinqua ad proximam, iunior ad seniorem, nec solum venit, sed etiam prior salutavit. Decet enim, ut quanto castior virgo, tanto sit humilior, noverit deferre senioribus, sit magistra humilitatis in qua est professio castitatis, quia superior venit ad inferiorem, ut inferior adiuvetur : Maria ad Elizabeth, Christus ad Ioannem.
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{5.689}
{1
}
Et
repleta
est spiritusancto Elizabeth.
Scilicet audita salutatione Marie, quia quecunque ipsa respicit oculto clementie vel affatur, recipit a Deo donum gratie et in laudem prorumpit {5.690} Marie. Ideo subditur.
marg.|
{2
}
Et exclamavit voce magna, et dixit.
Origenes. Si autem Dominus nec augmentum nec detrimentum recipere potest, quid est quod Maria loquitur ?
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{5.691}
{2
}
Magnificat anima mea Dominum.
Sed si considerem dominum Salvatorem imaginem esse invisibilis Dei, et animam meam factam ad eius imaginem, ut sit imago imaginis, tunc videbo quoniam in exemplo eorum qui solent imagines pingere quando magnificavero animam meam opere, cogitatione, sermone, tunc imago Dei grandis efficitur, et ipse dominus cuius imago est in anima mea magnificatur. †
Et exultavit
spiritus
etc.
prol.|
Theoph. Ille autem Deum magnificat, qui digne sequitur Christum, et dum Christianus vocatur, Christi non minuit dignitatem{5.692} magna et celestia operando, et tunc spiritus eius idest, spirituale charisma exultabit, et non mortificabitur.
marg.|
{8
}
Quia respexit
etc. Aug. O vera humilitas, que Deum hominibus peperit, vitam mortalibus edidit, celos innovavit, mundum purificavit, paradisum aperuit, et hominum animas liberavit, facta est Marie humilitas, scala celestis, per quam Deus descendit ad terras.
{
10
}
Quia
fecit
mihi.
Chrys. Dicit autem qui potens est, ut si quis diffidat in conceptionis negotio, dum virgo manens concepit, retorqueat miraculum ad potentiam operantis.
marg.|
{
14
}
Et
misericordia
.
Be. A specialibus se donis ad generalia convertens {5.693} totius humani generis statum describit, dicens. Et misericordia eius a progenie in progenies, timentibus eum. Quasi dicat non mihi soli fecit magna, sed et in omni gente, qui timet Deum acceptus est illi.
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{4
}
Fecit potentiam in brachio suo.
Origen. Timentibus autem se fecit potentiam in brachio suo, quia licet infirmus ad Deum accesseris, si timueris eum, promissam virtutem consequeris.
marg.|
{6
}
Deposuit potentes.
Cyrillus. Magna sapiebant demones, gentilium sapientes, Pharisei et Scribe Iudeorum, hos tamen deposuit, erexitque humiliantes se sub potenti manu eius, dans {5.694} illis virtutem calcandi super serpentes et scorpiones omnemque potestatem inimici.
marg.|
{9
}
Esurientes implevit bonis.
Glossa. Qui eterna toto studio quasi esurientes desiderant, saturabuntur cum Christus apparuerit. Sed qui terrenis gaudent, in fine totius beatitudinis inanes dimittentur.
marg.|
{
11
}
Suscepit Israel puerum suum.
Bed. Puerum suum obedientem scilicet et humilem, nam qui contemnit humiliari, non poterit salvari.
marg.|
{
13
}
Sicut locutus est ad
patres nostros,
Abraham et
semini eius
.
Bed. Semini eius dicit, non tam carne progenitis quam fidei eius vestigia sequutis, quibus adventus Salvatoris in secula est promissus.
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{5.695}
{1
}
Mansit autem Maria cum
illa
.
Moraliter autem Maria dici potest quelibet persona sibi devota, sicut et diligens Deum Deus dicitur secundum Augu. Dicit enim si terram diligis, terra es : si aurum diligis, aurum es, et si diligis Deum, deus es, scilicet per charitatis unionem. Hec igitur Maria exurgens ascendit in montem, exurgit acidie temporem excutiendo, ascendit in moveant divina meditando, in civitatem Iude, confessionem divine laudis exercendo, intrat domum Zacharie ecclesiam devote frequentando, et salutat Elizabeth, idest, Mariam ad quam habet specialem devotionem. Elizabeth enim interpretatur Dei absconsio. Et hoc competit Marie in qua deus novem mensibus fuit absconditus {5.696} Isa. 45.c. Vere tu es Deus absconditus Salvator Israel. Et ab Elizabeth, idest, Maria resalutatur, quia sui memorum nequaquam immemor existit, Et manet cum tali persona sibi devota tribus mensibus, idest, tribus temporibus, scilicet iuventute, senectute, et medio tempore.
marg.|
{4
}
Elizabet
autem
,
etc. Beda. Allegoriceautem Ioannis celebrata nativitas, gratia novi Testamenti inchoata sublimitas. Cui vicini et cognati patris nomen magis quam Ioannis imponere volebant, quia Iudei qui ei legis observatione quasi affinitate iuncti erant, magis iustitiam que ex lege est sectari, quam fidei gratiam suscipere cupiebant, sed Ioannis hoc est gratie dei vocabulum, mater verbis, et pater literis pronunciare satagunt, quia et lex ipsa psalmique ac prophete apertis sententiarum vocibus gratiam Christi predicant.
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{5.697}
{6
}
Et
factus
etc. Gre. Mystice tempore dominice resurrectionis predicata gratia Christi, salubris timor non solum Iudeorum qui erant vicini vel situ loci, vel scientia legis, sed etiam exterarum gentium corda concussit. Nec tantum montana Iudee, sed omnia mundam regni, mundaneque sapientie culmina Christi fama transcendit.
{
11
}
Et
Zacharias
etc. Per Zachariam sacerdotem, designatur bonus episcopus, {5.698} qui spiritusancto debet esse plenus, et pater spiritualis Ioannis idest hominis gratiosi coram deo hominibus bonus. Debet etiam Deum de suis beneficiis collaudare, ideo subditur dicens.
marg.|
{
12
}
Benedictus Dominus Deus.
Idest, omnium fidelium.
marg.|
{
15
}
Quia visitavit
etc. In sua nativitate, in qua visitavit nos oriens ex alto, ut dicitur infra.
{
16
}
Et fecit redemptionem
etc. In sua passione.
{
17
}
Et
erexit
etc. In sua resurrectione, et Ascensione
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{5.699}
{1
}
In domo David pueri.
Quia de illa domo natus fuit.
marg.|
{2
}
Sicut loquutus est per os sanctorum.
Act. 10.g. Huic omnes Prophete testimonium perhibent.
marg.|
{3
}
Salutem ex inimicis nostris.
Scilicet demonibus et tyrannis.
marg.|
{4
}
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris. In limbo prius detentis.
marg.|
{5
}
Et memorari testamenti sui sancti.
Et quid sit illud testamentum, subditur.
marg.|
{6
}
Iusiurandum
quod iuravit ad Abraham patrem nostrorum daturum se nobis.
Gen. 22. Benedicentur in semine tuo omnes gentes terre. Quod impletum est in Christo.
prol.|
{5.700}
{8
}
Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati, etc. Scilicet servili.
marg.|
†
Serviamus illi. In sanctitate,
etc. Quia ipse est sanctussanctorum.
marg.|
{9
}
Et tu puer propheta altissimi vocaberis,
etc. Greg. Quisquis autem predicando, a sordibus vitiorum audientium corda mundat, Domini venientis ad cor viam preparat. Et sic patet, quod per Ioannem predicator Evangelii designatur.
marg.|
{
13
}
Ad dandam scientiam salutis,
etc. Et non curiositatis.
marg.|
†
In remissionem peccatorum.
Que fit per Dominum operantem, et per predicatorem disponentem, ideo subditur.
marg.|
{
14
}
Per viscera,
etc. In sua nativitate, ut dictum est : Et adhuc quotidie visitat illustratione sue gratie, ideo subditur.
Numérotation du verset
Lc. 1,moraliter
marg.|
{5.701}
{1
}
Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis
sedent
.
Idest, in culpa mortali, que est umbra pene inferni.
marg.|
†
Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Scilicet interne fraterne {5.702} et superne, in qua diriguntur liberati a peccato mortali per donum gratie divine.
marg.|
{3
}
Puer autem
crescebat
et
confortabatur
.
Beda. Predicator penitentie futurus, ut liberius auditores suos a mundi illecebris erudiendo sustollat, in desertis primevam transivit vitam.
Numérotation du verset
Lc. 1,ADDITIO I.
marg.|
{5.701} Luce in ca. 1. Ubi dicitur in postil. Ideo salvo meliori iudicio videtur melius dicendum eum fuisse simplicem sacerdotem.
prol.|
Sententia Ambr. et Bede videtur probabilior, non obstantibus his que per postillatorem obiiciuntur. Ex his enim que ab Evangelista traduntur in hoc loco, satis ostenditur Zachariam fuisse summum sacerdotem.
prol.|
Ad cuius evidentiam sciendum, quod incensum de quo Evangelista hic facit mentionem, non debet intelligi de communi incenso, quod in qualibet die bis concremabatur in altari incensi, ut habetur Ex. 30. Quod quidem incensum etiam per simplicem sacerdotem administrabatur, sed intelligendum est de incenso illo quod semel in anno, scilicet in festo expiationis tantum per summum sacerdotem in sancta sanctorum administrabatur.
prol.|
Quod quidem incensum licet esset eiusdem speciei cum alio communi, tamen quantum ad eius administrationem in templo, a communi incenso differebat in multis, et specialiter in tribus Primo, scilicet in hoc, quod quando summus sacerdos predicta die illud incensum ministrabat, nulli erat licitum esse in tabernaculo, donec summus sacerdos inde egrederetur, ut habetur expresse Levit. 17. ubi tractans quomodo summus sacerdos intrare deberet in sancta, et ponere super ignem aromata, et aspergere sanguinem, et huiusmodi, subdit. Nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium, etc. donec egrediatur, quod de alio incenso quotidiano minime legitur. Et ideo Evangelista notanter dixit. quod omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. In quo ostenditur quod hora istius incensi omnis multitudo debebat esse foris, scilicet extra tabernaculum seu templum, quod pertinebat in incenso diei expiationis tantum. Secundo, quod in incenso huius festivitatis erat singulare, quod qui nisi administraretur rite cum igne ab altari holocausti accepto, pontifex erat reus morte temporali, prout de filiis Aaron Nadab et Abiu. Leu. 10. legitur. Et inde est quod Levi. cap. preallegato, ubi de solemnitate festi expiationis agitur, premittitur ibidem. Loquutus est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt, etc. quasi dicat comminatorie quod illa que ibi precipiebantur, oportebat servari ne contingeret ipsi Aaron sicut et filiis suis supradictis in administratione incensi. Et inf. declarans quod istud periculum specialiter erat referendum ad officium proprium incensi illius festi, subiungit. Assumpto que thuribulo, quod de prunis altaris impleverat, et hauriens manu thymiamaincensum, etc. vapor operiat oraculum quod est super testimonium, id est super arcam, et non moriatur. Ex quo patet quod summus sacerdos in officio huius incensi in die expiationis erat maxime astrictus ad ceremonialia eius rite celebranda sub pena subite mortis temporalis, sicut de Nadab et Abiu. Et ideo hora in qua istud incensum administrabatur, populus attente aspiciebat orando deum pro summo sacerdote, {5.702} ne periclitaretur in illo officio, ut et ipse cum eis expiarentur, unde notanter dicit Evangelista. Et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. Non enim in ceteris diebus quando bis in die incensum concremabatur per simplicem sacerdotem, credendum est quod omnis multitudo populi convenisset ad orandum, esset enim valde onerosum. Similiter notanter dicit evangelista, hora incensi, non faciens mentionem de immolationibus et distillationibus et ceteris officiis in illo festo, scilicet celebrandis propter rationem predictam, quia in illo officio incensi precipue consistebat predictum periculum sacerdotale. Hoc idem patet ex eo quod dicitur infra eod. cap. Et erat plebs spectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret. Non enim verisimile videtur, quod plebs spectasset simplicem sacerdotem in officio incensi quotidiani, quod hic qualibet die administrabatur. Tertio, quia sicut dicit postillator, hoc incensum, scilicet festi expiationis non exponebatur per modum oblationis seu ad adolendum sicut quotidianum, sed solum ut nebula consurgens operiret oraculum, ut patet Levi. cap. alleg. quod denotat Evangelista, cum dicit. Ut in censum poneret. Non enim dixit, incensum offerret, sicut sup. eo ca. Sacerdotes Dei incensum offerunt Nec etiam dixit, ut adoleret, sicut Exo. 30. loquens de quotidiano incenso, dicit. Et adolebit incensum super eo, Aaron suave flagrans, etc. Sed tantum dixit, ut incensum poneret, ut denotaret quod hoc incensum non administrabatur per modum oblationis seu ad abolendum, sed tantum ponebatur ratione predicta. Item notanter dixit Evangelista, ut incensum poneret ingressus in templum domini, etc. In quo ostenditur, quod positio huius incensi erat sibi debita ex ingressu templi domini, non ratione consumptionis sacrificii, sed ad tuitionem sacerdotis sanguinem intra sancta sanctorum aspergentis hoc incensum ponebatur, quod est singulare in summo sacerdote et in festo expiationis, ut dictum est. Ex quibus manifeste patet, quod officium huius incensi de quo Evangelista loquitur, pertinebat tantum ad summum sacerdotem, ad quem solum officium festi expiationis pertinebat. Ut Le. ca. allegato. Idem patet per hoc quod habetur eod. cap. ubi sic. Et factum est ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. Singulare enim erat in summis sacerdotibus ut per septem dies ante festum expiationis separarentur a propriis domibus et habitarent incertis cenaculis templi, ut deo devotius manciparentur, ut habetur expresse in Thalmud in libro qui intitulatur Ioraa, id est dies expiationis, scilicet ubi tractatur principaliter de hoc festo. Que quidem separatio secundum eos habet fundamentum Levit. 21. ubi de summo sacerdote ad literam tractans dicit. Et non egrediatur de sanctis. ubi Hebraica veritas habet, de sanctuario. Quod intelligitur de tempore celebrationis huius festi. De ceteris autem sacerdotibus non legitur simile. Et sic manifeste patet quod Zacharias erat summus sacerdos, eo quod incensum ponebat in festo expiationis, que positio soli summo sacerdoti pertinebatur. Et sic sententie sanctorum, scilicet Amb. et Bede sunt valide. Cui concordat magister historiarum, et nullus sanctorum doctorum oppositum {5.703} asserere videtur, Unde et in ecclesiis huius regionis in officio matutinali nativitatis B. Ioannis Baptiste, expresse legitur, quod hec positio incensi fuit in die expiationis. Est etiam maxime consonum rationi, quod conceptio precursoris Christi (qui ad dandam scientiam salutis plebi in remissionem peccatorum venerat) in die expiationis (qui in memoriam remissionis peccati vituli agebatur) fuisset annunciata et consequenter conceptio Christi die immolationis agni paschalis, quando etiam Christus passus est, annunciata fuisset. Cum enim annunciatio precursoris fuit in die expiationis s. decima luna mensis septimi cuius conceptio fuit per aliquos paucos dies post, quando scilicet Zacharias reversus fuit ad domum suam, sequitur quod sextus mensis a dicta conceptione finiretur in decima quarta luna primi mensis, fere quando agnus immolabatur. Utrum autem hoc decima quarta luna concurrisset cum octava Calendas Aprilis, prout magister historiarum dicit, vel non, non est multum curandum. Nam computatio festivitatum in lege antiqua, solum respiciebat menses lunares. Ad illud autem quod obiicit postillator de hoc quod non fuit facta mentio quod ingressus esset Zacharias nisi ad imponendum tamen incensum, etc. Dicendum, quod quia in administratione incensi precipue consistebat periculum summi sacerdotis in illo festo, qua ratione et multitudo populi in illa hora specialiter orabat ut dictum est. Idcirco de illo officio tantummodo fecit mentionem, non autem de aspersione sanguinis, in qua non consistebat eodem modo periculum tale. Licet etiam credendum est, quod celebrasset aspersionem sanguinis, et fecisset omnia talia ad huiusmodi officium pertinentia, que tamen Evangelista pretermisit, non curans tractare nisi de incenso, in quo tempore populus orabat et Angelus apparuit.
prol.|
Ad aliud quod obiicit de hoc quod dicitur. Apparuit ei Angelus stans a dextris altaris incensi, etc. Dicendum, quod posito quod illud altare non sit intra sanctasanctorum, sed intra sancta tantum, ex hoc non sequitur Zacharias non intrasse sanctasanctorum, sed quod Angelus apparuit ei intra sancta.
prol.|
Ad aliud autem quod dicit, quod illud incensum, scilicet festi expiationis non ponebatur ad offerendum, sed ut nebula consurgens operiret oraculum, etc. Dicendum quod hoc est verum, sed magis facit contra eum, ut dictum est.
prol.|
Ad hoc autem quod dicit ulterius, quod preter illum ingressum quod pertinebat ad summum sacerdotem tantum, quotidie intrabant sacerdotes minores, etc. Dicendum quod verum est, sed Zacharias intravit ut summus sacerdos ad ponendum incensum, pertinens ad diem expiationis, ut iam dictum est.
prol.|
Ad illud quod dicit, quod videtur esse ficticium, ut summus sacerdos esset ille in cuius hebdomada cadebat expiationis festum, etc. Dicendum, quod verum est hoc non esse autenticum, sed veritas huius non requiritur ad veritatem sententie Ambrosii et Bede supradicte, sed tantum requiritur quod essent plures summi sacerdotes simul, et non unus tantum. Quod etiam in templo primo posset concedi. Nam in illa ordinatione, quam fecit David de sacerdotibus ut videtur. Parali. 14.a. Satis patet quod Sadoch erat summus sacerdos inter filios Eleazar, et Achimelech inter filios Ithamar et sic erant duo summi sacerdotes seu pontifices, licet Postil. videtur dissentire. Sed quidquid sit de templo primo, saltem in templo secundo, presertim versus finem manifeste patet, quod erant plures summi sacerdotes simul. Nam in passione Christi. Mar. c.14. dicitur, quod illi qui venerant ad capiendum Christum, fuerant missi a summis sacerdotibus. Et sic patet quod similiter concurrebant plures summi sacerdotes in unum, quorum quilibet poterat celebrare in festo expiationis. Sed ad eligendum quis eorum ministraret, providebatur per sortem, quia forte quilibet retrahebat se a celebratione illius diei timore periculi supradicti. Unde Evangelista dicit. Sorte exiit, ut incensum poneret. Non enim dixit, ut sacrificaret, vel huiusmodi, licet essent principalia in illo officio. Sed positionem incensi commemorat, ut innueret periculum quo ab hoc officio retrahebantur. Posset etiam illud verbum forte exiit (ut quidam dicunt) referri ad primam electionem Zacharie in pontificatum, que forte per sortem fuerat, etc.
Numérotation du verset
Lc. 1,ADDITIO 2
marg.|
In eo. cap. Ubi dicitur in postil. Quia fuit conceptus in Septembris mense.
prol.|
Ut dictum est in precedenti additione, precursor conceptus fuit circa medium mensis septimi, et per consequens Salvator circa medium mensis primi, loquendo de mensibus lunaribus, quibus tunc festa regulabantur.
Numérotation du verset
Lc. 1,ADDITIO 3
marg.|
In eod. cap. Ubi dicitur in postilla. Licet enim Ioseph non fue. Sal. pater.
prol.|
De hac materia fuit large tractatum supra in additione Matthei primo ubi agitur de genealogia Christi, vide ibi.
Numérotation du verset
Lc. 1,ADDITIO 4
marg.|
In eo. cap. Ubi dicitur in postil. Mulieres benedicentur in te.
prol.|
Melius videtur dici secundum Greg. in glo ubi sic. Utrique in utrisque benedicentur. Velut enim per unam et unum feminam, et marem peccatum {5.704} simul et tristitia, sic et nunc per unam et unum benedictio revocata est, et letitia ad singulos est profusa.
Numérotation du verset
Lc. 1,ADDITIO 5
marg.|
In eo. cap. Ubi dicitur in postil. Quoniam virum non cognosco.
prol.|
Licet enim quod nostri doctores tradunt de proposito beate virginis circa virginitatem, similiter et de eius voto sint tenenda tanquam vera, verba tamen beate virginis dicentia. Quoniam virum non cognosco. Non videntur hoc dicere, nec ex eisdem verbis videtur hoc sequi. Possibile enim est, quod aliquem virgo non cognoscat virum, communiter loquendo seu intelligendo de viri cognitione, et tamen non habeat propositum nec votum virginitatis. Sed predicta virginis verba peramplius videntur enucleanda.
prol.|
Ad quod sciendum, quod Secundum Augustinum in libro de moribus ecclesie, et etiam antiquos Philosophos, virtutes multipliciter considerantur. Uno, scilicet modo prout sunt exemplares, et sic pertinent ad Deum in quo preexistunt omnium rerum rationes. Alio modo prout sunt politice, et sic pertinent ad hominem inquantum recte se habet in rebus humanis gerendis. De quibus virtutibus, scilicet politicis Philosophi communiter tractant. Inter quas virtutes, scilicet politicas et exemplares, quedam medie interponuntur, scilicet virtutes purgatorie, que pertinent ad illos qui virtutes politicas transcendentes in divinam similitudinem conantur tendere. Sunt etiam super hec virtutes purgati animi que dicuntur virtutes iam quodammodo assequentium, divinam similitudinem, quantum in hac vita possibile est que a Philosopho in septimo Ethicorum virtutes Heroice dicuntur, idest, divine. Secundum quam considerationem dicunt, quod temperantia purgati animi attingitur, cum iam quis tantum assequitur divinam similitudinem, ut terrenas cupiditates nesciat. Et secundum hunc modum virginitas videtur attribuenda beate virgini, sic, scilicet ut terrenas concupiscentias nedum non habeat, seu proponat vel voveat non habere, sed etiam ut eas penitus nesciat, quod est altius et perfectius quam virginitatis propositum habere seu vovere. Et hanc sententiam proprie sonant ipsius verba, cum dicit. Virum non cognosco, que proprie pertinent ad virginitatem purgati animi s. heroicam, Que quidem distinctio virtutum quadriperdita tractatur ad plenum in 1.2. quest. 61. artic. 5. in corpore quest.
Numérotation du verset
Lc. 1,ADDITIO 6
marg.|
In eod. cap. 1. Ubi dicitur in postil. Veruntamen. Quia istud exemplum non est usquequaque.
prol.|
Hoc exemplum est satis perfectum interrogationis virginis Marie Ipsa enim (ut dictum est) non querebat de facto, sed de modo fiendi, scilicet utrum ordine naturali conceptura erat vel supernaturali, et ideo cum Angelus ei inducit exemplum de conceptione sterilis, que est supernaturalis, sufficienter erat virgo edocta de modo fiendi, quod erat, scilicet miraculosum per omnipotentiam divinam, et ideo subdit, quia non est impossibile, etc.
Numérotation du verset
Lc. 1,ADDITIO 7
marg.|
In eo. cap. Ubi dicitur in postilla. Sed postea cum assensit tunc concepit etc.
prol.|
Videtur postillator sentire, quod conceptio filii Dei fuit facta statim cum beata virgo dixit. Fiat mihi secundum verbum tuum, et non antea. Et est vera et communis opinio doctorum Unde magister in 3. dis. 3. dicit. Post concessum seu consensum virginis sancte, Spiritussanctus pervenit in ipsam secundum verbum Domini. Et infra. Potentiam Dei verbi receptivam preparans simul autem et generativam. Similiter S. Tho. in 3. parte q. 30. art. 1. in corpore. q. Inter alias rationes quas assignat, quare fuit conveniens virginem annunciari per Angelum, Una est, ut ostenderetur esse quoddam spirituale matrimonium inter filium Dei et humanam naturam, unde per annunciationem spectabatur consensus virginis quem expressit dicendo. Ecce ancilla domini, etc. Qui requirebatur ad illud spirituale matrimonium, scilicet incarnationis inter filium Dei et humanam naturam. Bernard. etiam super missus est. Homel. 3. ostendens, quod consensus virginis requirebatur ex divina ordinatione ad incarnationem verbi divini, quasi alloquens virgini in persona humani generis sit ait. Statim liberabimur si consentis. Et infra eam alloquens, dicit. Responde itaque citius Angelo, immo per Angelum domino responde, verbum profer tuum et concipe divinum. Emitte transitorium, et amplectere sempiternum. Ex quo patet, quod ex mente Bernardi est, quod dum beata virgo protulit verbum, tuum, vel saltem in ultimo instanti prolationis concepit verbum eternum. Sed fuerunt quidam ab huiusmodi veritate deviantes, qui videntur asseruisse, quod incarnatio verbi divini precessit salutationem Angelicam. Unde in quibusdam ecclesiis etiam cathedralibus et aliis non modice auctoritatis, in quadam lectione de annunciatione virginis hec verba continentur. Missus fuit Gabriel ad virginem et antequam ad virginem pervenisset, invenit Deum virgineis illapsum visceribus et divinam maiestatem virginalis ventris brevitate conclusam. Et infra post pauca subdit. Denique et Archangelus non ait. Ave gratia replenda, sed plena, nec, veniet in te, sed Dominus te cum. Hec in predicta lectione. Que quidem assertio veritati Evangelice manifeste repugnat. Testatur enim Evangelista Angelum post salutationem virgini dixisse. Ecce concipies in utero. Ex quo patet, quod {5.705} conceptio Christi in utero etiam post salutationem fuit futura, non ergo ante predictam salutationem in utero concepit, cum talis conceptio non fuit nisi salus. Legitur etiam infra Luc. 2. de Christo quod vocatum est nomen eius Iesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur. Ex quo patet manifeste quod quando angelus dixit beate virgini. Vocabis nomen eius Iesum, nondum conceptus erat in utero Christus : Sed constat, quod salutatio precessit predictam vocationem, ergo quando virgo fuit salutata, nondum conceptus erat Christus in utero Quod manifeste evacuat predictam assertionem. Probationes autem quas predicta lectio inducit, nihil faciunt ad propositum suum ostendendum, quia cum dicit, gratia plena, intelligitur de gratia iustificationis, seu sanctificationis, que semper fuit in virgine. Similiter cum dicit, dominus tecum. Sed cum hoc stat quod erat replenda per conceptionem verbi incarnati, et ideo angelus ad eam post salutationem querentem. Quomodo fiet istud ? ait. Spiritussanctus superveniet in te quod sonat de futuro. Similiter. Et virtus altissimi obumbrabit tibi, quod similiter de futuro sonat. Unde si in dictis aliquorum doctorum inveniantur, verba que prima facie sonant, quod Deus erat cum beata virgine ante missionem angeli, seu ante salutationem, et huiusmodi intelligenda sunt secundum gratiam habitualem, seu sanctificationem mentis virginis, non autem secundum verbi divini incarnationem. Aliter enim contradicerent evangelice veritati, ut dictum est. Quam quidem lectionem tanquam erroneam, et evangelice veritati inconsonam in ecclesia Burgensi, cui ad presens indignus, et immeritus divina tamen permissione presum, correxi, et ad conformitatem evangelice veritatis, et sententie sanctorum doctorum sub verbis ad hoc pertinentibus reduxi, submittens tamen me et quecunque mea sacrosancte sedis apostolice determinationi, et correctioni, et cuiusque verius sentientis, etc.
Numérotation du verset
Lc. 1,ADDITIO 8
marg.|
In eo. cap. ubi dicitur in post. Quia licet ex omnibus virtutibus fuerit disposita ad conceptionem filii Dei, specialiter tamen hoc fuit ex humilitate.
prol.|
Ratio quare virtus humilitatis magis fuit dispositio ad conceptionem, quam alie virtutis. Beda declarat dicens. Dicebat enim ut sicut per superbiam prime parentis mors intravit in mundum, ita per humilitatem Marie vite introitus panderetur Et nota secundum Greg. super illud. Beatam me dicent. Non autem beatam se appellat inani vexata gloria, sed sacro tacta spiritu, que futura sunt prophetavit, etc.
Numérotation du verset
Lc. 1,ADDITIO IX
marg.|
In eo. cap. Ubi dicitur in postil. Aliter etiam dicitur, quod negavit se esse prophetam tantum, etc.
prol.|
Aliter etiam posset dici, quod negavit se esse prophetam, scilicet illum, de quo Deut. 18.d. legitur. Prophetam suscitabo eis, etc. quod intelligitur ad literam de Christo, de quo principaliter querebant sacerdotes, et Levite, ut Ioan 1. potest haberi.
prol.|
REPL. In primo c. evangelii Luce posti. dicit, quorundam etiam sanctorum sententiam esse, quod Zacharias pater Ioannis fuerit summus sacerdos, cui sententie adheret Burg contra postil. qui tenet contrarium. Et quamvis hec veritas opinionum de sacerdotio Zacharie non videtur multum facere ad sensum litere, quia sive Zacharias posuerit incensum, ut summus sacerdos, sive ut simplex, sufficit hora incensi fuisse Ioannem annunciatum per angelum, tamen verisimile est Zachariam non fuisse summum sacerdotem. Maxime ideo, quia tempore dominii Grecorum, et Romanorum super Iudeos, summum sacerdotium vendebatur. Ideo dicit Iosephus Caipham summum sacerdotium emisse. Non autem verisimile, quod Zacharias cum esset iustus, huiusmodi contractus simoniacos fecerit, vel approbaverit. Ea autem que Burg. pro confirmatione sue opinionis narrat, videntur ficta, quia ex scriptura {5.706}fundamentum non habent. Primum quod dicit, quod tempore incensi in die expiationis tamen populus foris orabat, non probat, quia poterant singulis diebus tempore incensi foras orare Nec secundum dictum Bur. fundantur in litera per eum allegata. Dicit enim quod filii Aaron fuerunt puniti propter excessum factum per eos in festo expiationis. Nam ex litera potest haberi oppositum, quod peccatum illorum non fuit factum in die expiationis, quia ponere incensum illa die, verius pertinebat ad summum sacerdotem, quia solus illo die intravit in sanctasanctorum. Filii autem Aaron non fuerunt summi sacerdotes. sed simplices, ut patet ex eorum consecratione, et unctione, Levi. 8. ideo nihil ad eos de depositione incensi illius. Fuit igitur error eorum de quotidiana positione incensi per simplices sacerdotes fiendi. In qua quia contra preceptum Domini fuerunt ebrii, ut usi igne alieno prohibito puniti sunt, ut colligit Levi. 10.a. Nec illud periculum mortis comminatum est ipsi Aaron, et filiis eius residuis, et eorum successoribus pro solo festo expiationis, sed in omni ministerio quod coram domino facere debuerunt, ideo dicitur consequenter, ubi sup. Hoc est quod loquutus est dominus. Sanctificabor in his qui appropinquant mihi, id est qui in tabernaculo faciunt aliquod officium sacerdotale. Ad obiurgandum autem vitia punitorum subditur consequenter. Vinum et omne quod inebriare potest non biberis tu, et filii tui quando intrabitis tabernaculum testimonii, ne forte moriamini, subintelligitur, sicut filii tui puniti sunt ob ebrietatem, et ignem alienum ideo sequitur. Ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum, et prophanum, s. ignem offerendum. Constat igitur illum ingressum tabernaculi non solum fieri in die expiationis, nec scientiam discernendi esse necessariam solum die illo. Patet igitur quod ea que Bur. pro sua opinione adducit, ex plana litera non habentur, sed potius oppositum.
prol.|
Et quod dic. Burg. plures simul fuisse summos sacerdotes, non habetur ex litera per cum allegata, sed potius oppositum.
prol.|
Nec valet quod allegat ex evangelio plures fuisse summos sacerdotes, quia prout dictu est hoc processit ex avaritia Romanorum, et Iudeorum ambitione, qui emerunt summum sacerdotium a Romanis, et Romani. ut amplius reciperent pluries et pluribus vendiderunt, qui contractus in Zacharia non putatur verisimilis.
prol.|
In eo. c. ubi conceptionis virginis ponitur exemplum conceptio sterilis, non usque quaque simile, ut inquit post. Burg. autem dicit ipsum exemplum sufficere ad virginis interrogationem, que non de facto, sed de modo fiendi quesivit, hoc tamen non videtur verum, quia virgo prius de facto, et de modo fuit sufficienter in structa quando angelus dixit. Spiritussanctus superveniet in te, etc. Exemplum igitur non fuit positum ad docendum virginem de aliquo. Nec virgo sumpsit exemplum illud pro doctrina, sed pro solatio, quia alias sequeretur quod virgo visitans, Elizabeth ivisset ad probandum exempli dati veritatem, quod falsum est, et contra beatum Amb. super Lucam, qui dicit virginem visitasse non quasi incertam de nuncio, nec quasi dubitantem de exemplo, sed quasi letam pro voto, religiosam pro officio, nec ut verbum angeli mulieris in attestatione probaret. In eo. c. ubi dicitur de Ioanne. Tu puer propheta altissimi, etc. Postillator obiicit. quia Ioannes dixit se non esse prophetam, id est procul fantem, sicut antiquitus, quia quod dixit, digito demonstravit, Vel aliter negavit se prophetam tamen quia fuit plusquam propheta. Bur. autem aliter solvit, dicens, quod negavit se illum prophetam, de quo dicitur Deut. 8.b. quod ad literam de Christo exponitur. Sed videtur quod iuxta Bur. solutionem non satisfecisset querentib. neque questioni, quia cum prius dixisset, Non sum ego Christus, de quo ut dicit Bur. exponitur illud Deut. allegatum de hoc non quesierunt amplius. Sed cum audirent quod non esset Christus, neque Elias. Quesierunt, quid ergo ? saltem propheta es tu ? Non igitur quesierunt de propheta promisso in Deut. prout Burgensis vult.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_1)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_1)
Notes :