Capitulum 10
Numérotation du verset
Lc. 10,1
Post hec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos
et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem
et locum quo erat ipse venturus.
Numérotation du verset
Lc. 10,2
Et dicebat illis: Messis quidem multa operarii autem pauci. Rogate ergo1 Dominum messis ut mittat2 operarios in messem suam3.
1 ergo Li448 Rusch Weber] autem Li448@
|
2 mittat
Cor1
LP (Mt.: ut eiciat)
|
3 suam Catena Cas574 Rusch] om. Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 10,3
Ite. Ecce ego mitto vos
sicut agnos
inter lupos.
Numérotation du verset
Lc. 10,4
Nolite ergo4 portare sacculum neque peram neque calciamenta5
4 ergo Rusch] om. Cas574 (p. 377) Catena Weber
|
5 calciamenta] ab hinc fragmentum Tr1458
|
et neminem per viam salutaveritis.
Numérotation du verset
Lc. 10,5
In quamcumque domum intraveritis primum dicite: Pax huic domui.
Numérotation du verset
Lc. 10,6
Et si ibi fuerit filius pacis
requiescet super illum6 pax vestra . Sin autem
6 illum
CorS1
(vel)
Cor3
(greca littera)
Catena Tr1458
ΩJ
Rusch
] illam
Cor3
(al.)
Cas574 Weber
, eum
CorS1
(al.)
revertetur ad vos 7*.
7 revertetur – ad vos] Cas574 Tr1458] inv. Rusch
Numérotation du verset
Lc. 10,7
In eadem autem domo
manete edentes et bibentes que apud illos sunt.
Dignus est enim8 operarius mercede suaa.
0 Cf. Dt. 24, 14-15 ; 1Tim. 5, 18.
8 est enim Catena Cas574 Tr1458 Rusch] inv. Weber
Nolite transire de domo in domum.
Numérotation du verset
Lc. 10,8
Et in quamcumque civitatem intraveritis et9 susceperint vos manducate que apponuntur vobis.
9 intraveritis et Cas574 Rusch] def. mutil. Tr1458
Numérotation du verset
Lc. 10,9
Et curate10 infirmos qui in illa sunt et dicite illis: Appropinquavit11* in vos regnum Dei.
10 curate Cas574 Rusch] curare Tr1458
|
11 appropinquavit
Li448@ Tr1458 Weber
] approbinquabit
Rusch
|
Numérotation du verset
Lc. 10,10
In quamcumque12* civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite:
12 quacumque Catena Cas574 Tr1458 Weber ] + autem Rusch
Numérotation du verset
Lc. 10,11
Etiam pulverem13 qui adhesit nobis14 de civitate vestra extergimus in vos. Tamen hoc scitote quia15 appropinquabit16* regnum Dei.
13 pulverem Li448@ Tr1458 Rusch Weber ] + pedum Cas574 Li448
|
14 nobis Cas574 Rusch Weber] vobis Tr1458
|
15 quia Cas574 Tr1458 Rusch Weber] quod Li448@, quoniam Li448
|
16 appropinquabit
Cas574 Tr1458 Rusch
] appropinquavit
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 10,12
Dico autem17* vobis quia Sodomis in die illa18 remissius erit quam illi civitati.
17 autem Li448@ Tr1458 ] om. Cas574 Li448 Rusch Weber
|
18 die illa Rusch Weber] inv. Tr1458
|
Numérotation du verset
Lc. 10,13
Ve tibi Corozain, ve tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone facte19 fuissent virtutes que facte sunt in vobis20,
19 Ab hinc def. fragm. Tr1458
|
20 facte sunt - in vobis
Rusch
]
inv. Catena Weber
|
olim in cilicio
et cinere sedentes peniterent.
Numérotation du verset
Lc. 10,14
Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis.
Numérotation du verset
Lc. 10,15
Et tu Capharnaum usque ad21 celum exaltata, usque ad infernum demergeris.
21 ad
Rusch
] in Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 10,16
Qui vos audit me audit et qui vos spernit
me spernit.
Qui autem me spernit spernit eum qui me misit.
Numérotation du verset
Lc. 10,17
Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: Domine, etiam demonia subiciuntur nobis in nomine tuo.
Numérotation du verset
Lc. 10,18
Et ait illis: Videbam
Satanan sicut fulgur de celo cadentemb.
0 Cf. Is. 14, 12 ; Apc. 12, 9.
Numérotation du verset
Lc. 10,19
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes
et scorpiones
et super22 omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit.
22 super
Rusch
] supra
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 10,20
Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur,
gaudete autem quod23 nomina vestra
23 quod Li448 Rusch Weber] quia Li448@
scripta sunt in celis.
Numérotation du verset
Lc. 10,21
In ipsa24 hora exultavit in25 Spiritu sancto
24 ipsa
Rusch Weber
] + autem
Catena
|
25 in
Rusch
]
om.
Catena Weber
|
et dixit: Confiteor tibi, Domine,
Pater26 celi et terre
26 Domine Pater
Rusch
] inv.
Catena Weber
quod abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
Etiam Pater quia sic placuit ante te.
Numérotation du verset
Lc. 10,22
Omnia mihi tradita sunt27 a Patre meo et nemo scit28 quis29 sit Filius nisi Pater et quis30 sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
27 mihi - tradita sunt
Li448@ Rusch Weber
]
inv. Li448
|
28 scit
Li448@ Rusch Weber
] novit Li448
|
29 quis
Rusch
] qui Catena Weber
|
30 quis
Rusch
] qui Catena Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 10,23
Et conversus ad discipulos suos dixit: Beati oculi
qui vident que vos31 videtis.
31 vos Catena
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Lc. 10,24
Dico enim vobis
quod multi prophete
et reges
voluerunt videre que vos videtis et non viderunt et audire que auditis et non audierunt.
Numérotation du verset
Lc. 10,25
Et ecce quidam legisperitus
surrexit
temptans illum32
32 illum Li448
Rusch Weber
] eum
Li448@
dicens33: Magister quid faciendo vitam eternam possidebo?
33 dicens
Rusch
] et praem. Li448@ Weber
Numérotation du verset
Lc. 10,26
At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? Quomodo legis?
Numérotation du verset
Lc. 10,27
Ille respondens dixit:
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum.
Numérotation du verset
Lc. 10,28
Dixitque illi: Recte respondisti,
hoc fac et vives.
Numérotation du verset
Lc. 10,29
Ille autem volens iustificare se ipsum
dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus?
Numérotation du verset
Lc. 10,30
Suspiciens34 autem Iesus dixit: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
34 suspiciens
Catena Rusch
] suscipiens
Weber
Numérotation du verset
Lc. 10,31
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via35 et viso illo36 preterivit.
35 via Li448
Rusch
Weber]
om.
Li448@
|
36 illo
Rusch
Weber] eo Catena
|
Numérotation du verset
Lc. 10,32
Similiter et levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit.
Numérotation du verset
Lc. 10,33
Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est.
Numérotation du verset
Lc. 10,34
Et appropians alligavit37 vulnera eius
37 alligavit Catena
Rusch
Weber] ligavit Li448@*
infundens oleum
et vinum
et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam
eius egit.
Numérotation du verset
Lc. 10,35
Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: Curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi.
Numérotation du verset
Lc. 10,36
Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones?
Numérotation du verset
Lc. 10,37
At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum.
Et ait illi Iesus: Vade et tu fac similiter.
Numérotation du verset
Lc. 10,38
Factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum
et mulier quedam Martha nomine excepit illum in domum suam
Numérotation du verset
Lc. 10,39
et huic erat soror nomine Maria que etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.
Numérotation du verset
Lc. 10,40
Martha autem satagebat circa frequens ministerium.
Que stetit et ait:
Domine, non est tibi cure
quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adiuvet.
Numérotation du verset
Lc. 10,41
Et respondens dixit illi Dominus:
Martha Martha, sollicita es et turbaris erga plurima.
Numérotation du verset
Lc. 10,42
Porro unum est necessarium.
Maria optimam partem elegit
que non auferetur ab ea.
Capitulum 10
Numérotation du verset
Lc. 10,1
marg.|
{5.835}
{1
}
Post hec autem.
Postquam descripta est publicatio doctrine Christi per predicationem apostolorum, hic consequenter describitur eiusdem publicatio per predicationem septuaginta duorum discipulorum. Circa quod primo describitur eorum electio, secundo ad predicandum missio, ibi : Ite ecce ego mitto vos. Tertio, eorum reversio, ibi : Reversi sunt autem. Circa primum dicitur : Post hec autem. Id est post missionem apostolorum ad predicandum.
marg.|
{2
}
Designavit dominus.
Iesus id est signanter elegit. Vel dicitur, designavit, quia quos ab eterno predestinavit ad hoc opus, temporaliter ab hoc instituit, et applicavit.
marg.|
{3
}
Septuaginta.
In signum quod post Christi resurrectionem et ascensionem in celum, predicaturi erant fidem Christi gentibus septuaginta duarum linguarum.
marg.|
{4
}
Et misit illos binos.
Tum propter mutuam consolationem, et propter mutuam conservationem ut unus esset custos castitatis alterius et aliorum bonorum. Tum propter confirmationem veritatis predicande ab ipsis, ut in ore duorum testium staret verbum. Tum in signum charitatis que debet esse in predicatore, secundum quod exponit beatus Greg. dicens : Binos ergo discipulos in predicationem mittit, ut per hoc {5.836} nobis tacitus innuat, quod qui erga alterum charitatem non habet predicationis officium nullatenus suscipere debet.
marg.|
{5
}
Ante faciem suam.
Ut adventus Christi non lateret.
marg.|
{6
}
In omnem
civitatem
et
locum
.
Quia indifferenter Christus et apostoli predicabant in civitatibus et locis magnis et parvis.
marg.|
{7
}
Messis quidem
multa
.
Quia multitudo gentium ad suscipiendum verbum Christi per predicationem apostolorum erat parata, ut dicit apostolus ad Rom. 11. et patet per affectum in Actibus apostolorum.
marg.|
{8
}
Operarii.
Quia apostoli et Christi discipuli erant pauci respectu tante multitudinis convertende. Et adhuc est ita secundum quod exponit Greg. quia licet in ecclesia sint multi curati et ecclesie ministri, tamen pauci inveniuntur apti ad predicandum ratione vite sancte et sane doctrine. Unde dicit Greg. super locum istum : Ecce mundus sacerdotibus plenus est, et tamen in messe Dei rarus valde invenitur operarius, quia officium, quidem sacerdotale suspicimus sed opus officii non implemus.
marg.|
{9
}
Rogate ergo
dominum
.
Quia nullus fit aptus ad predicationem verbi divini nisi per gratiam Dei, et nisi ab eo missus mediale vel immediate.
marg.|
{
10
}
Ite : Ecce ego.
Hic consequenter describitur discipulorum missio ad predicandum, et patet litera ex dictis Mt. 10. ubi ea que hic ponuntur posita sunt licet non eodem ordine exceptis que sequuntur.
marg.|
{5.837}
{1
}
Neminem per
viam salutaveritis
.
Id est, salvum dixeritis in hac vita, in qua quilibet est incertus de salute futura, nisi sup hoc certificatus fuerit revelatione divina. Sed quia hec expositio licet communis sit tamen videtur spiritualis seu mystica, ideo aliter potest exponi magis ad literam. dicendo, quod in hoc ostenditur quanta diligentia et festinatione predicator verbi divini debeat officium sibi iniunctum exercere, quia per hoc intelligitur, quod non debeat ab officio sibi iniuncto retardari propter familiaritatem cum aliquo. Et tali modo loquendi usus est Eliseus mittens {5.838} festinanter famulum suum ad suscitationem pueri defuncti, ut habetur 4Rg. 4.e. Accinge lumbos tuos, etc. Et subditur : Si occurrerit tibi homo, non salutes eum, et si salutaverit te quispiam, non respondeas ei, per hoc enim intendebat excludere verba cum aliis retardantia eum ab itinere.
marg.|
{2
}
Edentes et bibentes.
Nihil interrogantes propter conscientiam, sicut et Paulus postea docuit 1. Cor. 10.b.
marg.|
{3
}
Et
curate
.
Quia simplicibus hominibus et illiteratis, quales erant discipuli Christi, promittentibus regnum Dei non crederetur, nisi haberent potestatem miracula faciendi ad confirmationem sue doctrine.
marg.|
{5.839}
{1
}
Ve tibi Corozaim ve tibi.
Sententia huius partis patet ex dictis Matthe. 11.
marg.|
{2
}
Qui vos audit me audit, et
qui
vos spernit me
spernit
. Qui
autem
me spernit,
etc. Hoc addit Salvator in fine ad ostendendum quod doctrina discipulorum eius est devote, et reverenter audienda, saltem propter reverentiam Dei, cuius principaliter est doctrina hec.
marg.|
{3
}
Reversi sunt autem septuaginta duo.
Hic consequenter describitur septuaginta duorum discipulorum reversio. Et dividitur in partem principalem, et incidentalem, que incipit, ibi : Ecce quidam legisperitus. Circa primam partem ostenditur benignitas Christi, erga discipulos reversos in duobus videlicet eos benigne corripiendo, secundo, de illorum illuminatione, Deo patri gratias agendo, ibi : In ipsa hora. Circa primum dicitur. Reversi sunt autem septuagintaduo. Ministerio sue legationis completo.
marg.|
{4
}
Cum gaudio.
Tum de sua predicatione per quam populum edificaverant. Tum de miraculorum operatione, quia demones eiecerunt. {5.840} unde subditur. Dicentes.
marg.|
{5
}
Domine
etiam
demonia
subiiciuntur
nobis in nomine,
etc. Veruntamen, quia ex hoc nimis gloriabantur, tanquam adhuc infirmi, et imperfecti, ideo hec gloria reprimitur, cum subditur.
marg.|
{5
}
Et ait illis videbam sathanam sicut fulgur de celo cadentem.
Fulgur enim cadit celeriter, manifeste, et cum fetore et inflammatione, sicut demones de celo empyreo ceciderunt in instanti, et videntibus sanctis Angelis, et cum fetore peccati proprii, et ad inflammandum homines per tentationem parati. Et causa huius ruine elatio fuit sive superbia de sua excellentia, quasi diceret Salvator discipulis, cavere diligenter debetis ne ex elatione de potestate vobis concessa super demones nimis elevemini, et sic corruatis.
marg.|
{6
}
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super
omnem
virtutem,
etc. Et sic in adventu Christi videtur impletum illud Isaie, 11.b. Quod dicitur de serpentibus. Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, videlicet per predicationem Christi, et discipulorum eius.
marg.|
{5.841}
{1
}
Veruntamen
in hoc nolite
gaudere
.
Quia signa facere in hoc mundo aliquando concessum est etiam malis hominibus ut habetur Mt. 7. Non propter ipsos, sed ad confirmationem fidei Christi predicate per ipsos.
marg.|
{2
}
Gaudera
autem
etc.
scripta sunt
in
celis
.
Id est, in libro vite. In quo aliquorum nomina dicuntur scribi dupliciter. Uno modo secundum penitentia iustitiam, alio modo secundum eternam predestinationem. Et utroque modo nomina eorum erant scripta in celis, quia erant predestinati, excepto Iuda proditore, et cum hoc habebant gratiam Dei, quia ille gloriatio {5.842} quam habuerunt de eiectione demonum, ut predictum est, non fuit mortale peccatum. Sequitur.
marg.|
{3
}
In ipsa hora exultavit in spiritu sancto.
Et patet sententia ex dictis Mt. 11. usque, ibi.
marg.|
{4
}
Beati oculi
qui
vident que vos videtis.
Et similiter patet sententia huius partis ex dictis Mt. 13.
marg.|
{5
}
Et ecce
quidam
legisperitus.
Hec est pars incidentalis, in qua ponitur duplex incidens. Primum est Christi responsio ad legis doctorem : Secundum est, excusatio Marie ergo sororem, ibi : Factum est autem. Prime partis sententia patet ex dictis Matthei vigesimo secundo et Marci. 12. usque ibi.
marg.|
{5.843}
{1
}
Ille
autem volens
iustificare
seipsum
.
Quod exponitur dupliciter Uno modo quod vellet se iustificare secundum apparentiam. Alio modo secundum veritatem querens a Christo intellectum precepti huius, ut opere adimpleret. Et causa huius duplicis expositionis, quia sicut dictum fuit Mt. 22. iste videtur primo venisse ad Christum mala intentione, et secundum hoc procedit prima expositio, sed postea Christi verbis compunctus fuit, et ideo dixit ei Christus. Non longe es a regno Dei Mar. 12.c. et secundum hoc procedit secunda expositio, quia non apparet clare ex textu utrum questionem de proximo fecerit ante compunctionem vel post.
prol.|
{5.844}
{2
}
Homo
quidam
descendebat de
Ierusalem
in Iericho,
etc. Secundum aliquos hec est parabola, secundum alios est res gesta, quia inter Ierusalem et Iericho erat quedam solitudo, ubi frequenter homines transeuntes spoliabantur a latronibus et occidebantur. In qua solitudine captus fuit sedechias fugiens ab exercitu Nabuchodonosor ut habetur Iere. 6. Moraliter tamen exponitur de peccatore descendente a statu iustitie in peccatum mortale, qui spoliatur a demonibus bonis gratie, et vulneratur in bonis nature, et relinquitur semivivus, quia tollitur ab co vita gratie remanente vita nature. Cui Christus appropinquans in sua benedicta incarnatione.
marg.|
{3
}
Alligavit vulnera eius infundens oleum.
Misericordie cum vino iustitie.
marg.|
{5.845}
{1
}
Duxit in
stabulum
.
Id est, domum ecclesie, ubi simplices reficiuntur.
marg.|
{2
}
Et altera die.
Id est, post resurrectionem suam.
marg.|
{3
}
Dedit stabulario :
Id est, cuilibet apostolo.
marg.|
{4
}
Duos denarios.
Id est, intelligentiam novi et veteris Testamenti quia aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas, ut habetur infra 24.g. Et eis curam penitentium commendavit, promittes pro salario vitam eternam.
marg.|
{5
}
Vade et tu fac
similiter
.
Ex responsione concludens quod propinquitas generis non facit proximum, sed opus misericordie impensum.
marg.|
{6
}
Factum est autem.
Hic ponitur secundum incidens quod est excusatio. Marie erga sororem suam, ubi premittitur locus cum dicitur.
marg.|
{7
}
Et ipse intravit in quoddam castellum. Scilicet Bethaniam.
marg.|
{8
}
Et mulier quedam nomine Martha,
etc. Ad illam enim domum Christus frequenterdivertebat, et secure : Tum propter devotionem ibi habitantium : Tum quia plura beneficia eis contulerat, quia ipsa Martham a profluvio sanguinis sanaverat secundum Ambros. et Maria a septem demonibus liberaverat, secundum illos doctores, qui dicunt illam fuisse sororem Lazari sicut supra dictum est 7.c.
prol.|
{5.846}
{9
}
Que etiam se
etc. Intenta operibus vite contemplative.
marg.|
{
10
}
Martha autem,
etc. Occupata in operibus vite active ;
marg.|
{
11
}
Que
stetit
.
Quia fessa labore ministerii discurrendo per domum ut Christus et eius discipuli essent convenienter recepti et refecti.
marg.|
{
12
}
Et ait, Domine,
etc. Conquerens de ociositate sororis sue, et de Christi negligentia hoc permittentis.
{
13
}
Et
respondens dixit illi dominus
.
Excusando Mariam Invenitur autem Maria accusata tripliciter, scilicet a Phariseo, de presumptione seu temeritate, eo quod Christum tetigit recumbentem ut dictum est sup. 8.c. et hoc secundum illos qui dicunt illam fuisse sororem Lazari et Marthe. Item a Iuda, de prodigalitate, eo quod preciosum unguentum effudit, et pedes Iesu unxit, ut habetur Io. 12. Tertio a sorore, de ociositate, ut hic habetur. Et ubique Maria tacuit, et Christus eam excusavit, ostendens Phariseo, quod factum Marie non erat presumptionis, sed devotionis. Item ostendens Iude, et aliis discipulis, quod illa effusio unguenti non erat prodigalitatis, sed pietatis. Item quia ostendit sorori, quod sessio Marie non erat ociosa, sed melioribus actibus applicata, ideo sequitur :
marg.|
{
14
}
Martha, Martha
sollicita
es.
Quia opera active vite sollicitudinem et distractionem mentis inducunt, et frequenter perturbationem ingerunt.
marg.|
{5.847}
{1
}
Porro
unum
etc. Id est, ipse Deus qui unus est, et pre omnibus querendus, vel unum, i. unitas mentis ad Deum : Et istud respicit vitam contemplativam per quam mens heret Deo, qui est simpliciter unus, secundum quod dicit apostolus 1. Cor. 6.d. Qui adheret Deo, unus est spiritus, sicut e converso per vitam activam intendendo creaturis que multe sunt, anima dividitur.
{2
}
Maria
optimam partem
elegit.
Quasi dicat Non tu malam, sed illa meliorem. Distinguitur enim duplex actio a doctoribus. Una que consistit in exercitio virtutum moralium, et ista disponit ad contemplationem secundum quod dicit Beatus Greg. 6. moralium, Qui contemplationis arcem tenere desiderant, necesse ut prius in campo actionis se probent. Cuius ratio est, quia secundum Philosophum 7. Physicorum. Sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens. Sedatis enim passionibus et tumultibus passionum per exercitium virtutum moralium disponitur anima, ut libere possit elevari in contemplatione veritatis. Ex quo patet, quod talis actus ordinatur ad contemplationem sicut ad finem. Finis autem melior est his que sunt ad finem, et ideo de tali actione concedunt omnes, quod contemplatio est melior. Alia autem est actio que sequitur contemplationem procedens ex {5.848} plenitudine contemplationis, sicut est docere, et in regimine animarum laborare, et huiusmodi. De tali actione dicunt aliqui quod est melior ipsa contemplatione, et de ista actione non loquitur hic Christus, ut patet intuenti. Alii vero dicunt, quod etiam ista actione contemplatio melior est, quia illud quod simpliciter preeligitur, videtur esse melius absolute, quam illud quod preeligitur tantum in casu : Sicut Philosophari, melius est simpliciter quam ditari, licet ditari sit magis eligibile in casu magne paupertatis. Contemplatio autem est per se eligenda. Cura autem et regimen animarum, ad quod spectat populum docere, et dirigere in salutem est eligenda, vel potius suscipienda in casu necessitatis fraterne, unde dicit August. 19. de civi. Dei, ocium sanctum querit Charitas, negocium iustum suscipit necessitas charitatis quam sarcinam si nullus imponit, intuende veritati vacandum est : si autem imponitur suscipienda est propter charitatis necessitatem.
marg.|
{3
}
Que
non
auferetur ab ea.
Opera enim vite active non habent locum nisi in presenti vita et ideo adveniente futura auferentur, sed contemplatio prime veritatis non tollitur, nisi quantum ad illud quod est imperfectionis, quia videmus nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem, secundum quod habetur 1. Corinth. 13.d.
Numérotation du verset
Lc. 10,moraliter
marg.|
{5.835}
{1
}
Post hec.
Septuaginta consurgunt ex ductu denarii per septenarium, ideo significant impletionem decalogi cum septem donis spiritussancti. Per binarium superadditum significatur gemina charitas, Dei, scilicet, et proximi, que debet esse in predicatoribus evangelii.
marg.|
{4
}
Et misit
illos
binos.
In signum mutue charitatis.
prol.|
{5.836}
{6
}
In omnem
civitatem
. Greg.
Predicatio prevenit, et sic ad habitaculum mentis dominus venit.
marg.|
{7
}
Messis quidem
multa
.
Id est, credentium multitudo.
marg.|
{8
}
Operarii
autem pauci
.
Quia licet sint multi predicatores questuarii tamen querentes tantum animarum salutem sunt pauci propter quod rogandus est dominus, ut tales multiplicet, atque mittat.
marg.|
{9
}
Ego mitto vos
sicut
.
Id est, mansuetos etiam inter crudeles. Psal. 119.b. Cum his qui oderunt pacem eram pacificus.
Numérotation du verset
Lc. 10,moraliter
marg.|
{5.837} †
Nolite ergo portare
sacculum
.
Id est, predicare propter questum.
marg.|
†
Neque calceamenta.
Id est, exempla dare mortifera, nam calceamenta fiunt de pellibus mortuorum.
marg.|
{1
}
Et neminem per
viam salutaveritis
.
Id est nullum existentem in via presentis vite salvum dixeritis, sicut aliqui propter questum aliquos assecurant de sua salute futura, cum tamen sit valde dubia.
marg.|
†
Dicite. Pax
huic domui
.
Id est, inducite inhabitantes ad pacem internam et fraternam.
prol.|
{5.838} †
Et si ibi
fuerit
.
Id est, predestinatus ad pacem eternam.
marg.|
†
Requiescet super illum.
Id est, a vobis nunciata.
marg.|
†
Sin autem
revertetur
.
Id est, non eritis privati merito vestro.
marg.|
†
In
eadem
autem
domo manete,
etc. Non mutantes hospitium propter lautius prandium habendum.
marg.|
†
In quamcunque autem
civitatem
.
Ostendentes quod ipsos querebatis, et non sua.
marg.|
†
Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius,
etc. Quia Iudei veritatem agnitam de Christo nequiter impugnaverunt, quod est species peccati in spiritum sanctum.
Numérotation du verset
Lc. 10,moraliter
marg.|
{5.839}
{1
}
Ve tibi
Corozaim
, ve tibi
Bethsaida
, quia si in Tyro et Sidone facte fuissent virtutes,
etc. In istis duabus civitatibus fecerat Iesus sanitates, et miracula multa, quibus ingrati fuerunt, propter quod taliter imprecantur.
prol.|
{5.840}
{6
}
Ecce dedi vobis
potestatem
calcandi supra serpentes,
et scorpiones et super omnem virtutem etc. Calcare serpentem est subiicere rationi sensualitatem, que Secundum Augustinum significatur per serpentem calcare scorpionem est detestari detractorem. Et calcare omnem virtutem inimici, est abiicere omnem occasionem mortalis peccati.
Numérotation du verset
Lc. 10,moraliter
marg.|
{5.841}
{2
}
In ipsa hora
exultavit
.
Per hoc quod Christus homo exultavit in spiritu de simplicium illuminatione, et superborum excecatione, significatur, quod quilibet Christianus debet gaudere de similibus, ut Christo conformetur.
marg.|
{4
}
Beati oculi qui
vident
que vos videtis.
Videntes enim Christum per fidem charitate formatam beati sunt in spe, etsi perseverent beati erunt in re.
prol.|
{5.842}
{5
}
Et ecce quidam legisperitus surexit tentans illum dicens. Magister, quid
faciendo
. Beda.
Super locum istum dicit, quod iste tentando quesivit de vita eterna, si forte Christus diceret aliquid contra Moysen, et ideo Christus per verba Moysi respondendo confudit eum per hoc ostendens, quod derisores fidei catholice sunt confutandi ab illis qui sciunt et possunt per illud quod tenent indiscusse, scilicet Iudei per scripturas Hebreorum, et Saraceni per legem Mahumeti.
Numérotation du verset
Lc. 10,moraliter
marg.|
{5.843}
{2
}
Homo quidam
descendebat
ab
Ierusalem
etc. Per Ierusalem status virtutis designatur, et ideo per hominem descendentem ab Ierusalem in Iericho, peccator designatur. Qui incidit in latrones, id est, demones spoliantes eum gratuitis, et in naturalibus vulnerantes. Sacerdos autem et Levita pertranseuntes absque misericordia, sunt ecclesie mali ministri, curantes tantum de levatione {5.844} pecunie, et non de sanatione culpe. Samaritanus autem est predicator et confessor motus ex charitate, alligans vulnera sauciati per sanum consilium, infundens, oleummisericordie, et iustitie vinum, et imponens illum in iumentum, quia non solum mente prebet auxilium, sed etiam prout potest corpore, quod est anime iumentum, et ducit in stabulum, scilicet ecclesie, ubi datur pabulum verbi Dei, et sacramenti eucharistie.
Numérotation du verset
Lc. 10,moraliter
marg.|
{5.845}
{2
}
Et altera die,
etc. Per quos significatur gratia in presenti, et gloria in futuro, dande bono curato facienti debitum suum peccatorum sibi subditorum.
marg.|
{4
}
Dedit stabulario.
Id est, dandos denunciavit.
marg.|
†
Et quodcunque
supererogaveris
.
Faciendo circa subditum bonum ad quod non tenetur curatus.
marg.|
†
Reddam tibi.
Id est, reddendum denuncio.
marg.|
{7
}
Et ipse intravit in
quoddam castellum
.
Per et quod etiam per domum {5.846} in qua receptus fuit Christus significatur ecclesia. De qua dicitur Can. 6.d. Terribilis, ut castrorum acies ordinata. Et illud Io. 2.c. Nolite facere domum patris mei domum negociationis. In hac autem domo sunt tres status, scilicet Activorum, qui status significatur per Martham de qua dicitur, quod satagebat circa frequens ministerium. Et contemplativorum, qui per Mariam, de qua dicitur, quod sedebat circa pedes domini, et audiebat verbum illius. Et tertius status est militum ad utrorumque defensionem, et significatur per Lazarum militem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_10)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_10)
Notes :