Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

Numérotation du verset Lc. 11,1 

Et factum est cum esset in loco quodam1 orans
1 loco quodam Rusch Weber ] inv. Catena
ut cessavit dixit unus ex discipulis suis2 ad eum: Domine, doce nos orare sicut3 Ioannes docuit discipulos suos orare4.
2 suis Rusch ] eius Catena Weber |
3 sicut Rusch ] + et Catena Weber |
4 orare Rusch ] om. Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 11,2 

Et ait illis: Cum oratis dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
Numérotation du verset Lc. 11,3 

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie5.
5 hodie Catena Rusch ] cotidie CorS1 ( DA NOBIS COTIDIE sic hab. grec.) Cor3 (gr.) ΩJ Weber
Numérotation du verset Lc. 11,4 

Et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in temptationem.
Numérotation du verset Lc. 11,5 

Et ait ad discipulos6:
6 discipulos Rusch ] illos Catena Weber
Quis
vestrum habet7 amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi: Amice, commoda mihi tres panes
7 habet Rusch ] habebit Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 11,6 

quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum.
Numérotation du verset Lc. 11,7 

Et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse.
Iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili.
Non possum surgere et dare tibi.
Numérotation du verset Lc. 11,8 

Et ille si perseveraverit pulsans8
8 et ... pulsans Catena Rusch ] om. Weber
dico vobis etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem
tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios.
Numérotation du verset Lc. 11,9 

Et ego vobis dico9: Petite
9 vobis dico Rusch Weber ] inv. Catena
et dabitur vobis,
querite
et invenietis,
pulsate et aperietur vobis.
Numérotation du verset Lc. 11,10 

Omnis enim qui petit accipit et qui querit invenit et pulsanti aperietur.
Numérotation du verset Lc. 11,11 

Quis
autem ex vobis patrem petit10 panem numquid lapidem
10 petit Catena Rusch ] petet Weber
dabit illi? Aut11 piscem numquid pro pisce serpentem
11 Aut Li448 Rusch Weber ] + si Li448@
dabit illi?
Numérotation du verset Lc. 11,12 

Aut si petierit ovum
numquid porriget illi12 scorpionem?
12 illi Li448 Rusch Weber ] sibi Li448@
Numérotation du verset Lc. 11,13 

Si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare
filiis vestris, quanto magis Pater vester celestis13 de celo dabit spiritum bonum petentibus se?
13 celestis Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 11,14 

Et erat14 eiciens demonium et illud erat mutum.
14 erat Rusch Weber ] + Ihesus Catena
Et cum eiecisset demonium locutus est mutus et admirate sunt turbe.
Numérotation du verset Lc. 11,15 

Quidam autem
ex eis dixerunt: In Beelzebub principe demoniorum eicit demonia.
Numérotation du verset Lc. 11,16 

Et alii temptantes signum de celo querebant ab eo.
Numérotation du verset Lc. 11,17 

Ipse autem ut vidit cogitationes eorum
dixit eis: Omne regnum
in se ipsum
divisum desolabitur15 et domus supra domum cadet.
15 desolabitur Li448@ Rusch ] desolatur Weber
Numérotation du verset Lc. 11,18 

Si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub me eicere16 demonia?
16 me eicere Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 11,19 

Si autem ego in Beelzebub eicio demonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
Numérotation du verset Lc. 11,20 

Porro si in digito Dei eicio demonia
profecto pervenit17 in vos regnum Dei.
17 pervenit Catena Rusch ] praevenit Weber
Numérotation du verset Lc. 11,21 

Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea que possidet.
Numérotation du verset Lc. 11,22 

Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa eius arma18 auferet19 in quibus confidebat et spolia eius distribuet20.
18 eius arma Rusch ] inv. Catena Weber |
19 auferet Catena Rusch ] aufert Weber |
20 distribuet Catena Rusch ] distribuit Weber |
Numérotation du verset Lc. 11,23 

Qui non est mecum adversum21 me est
21 adversum Li448 Rusch Weber ] contra Li448@
et qui non colligit mecum dispergit.
Numérotation du verset Lc. 11,24 

Cum immundus spiritus
exierit ab22 homine ambulat23 per loca inaquosa querens requiem et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.
22 ab Catena Rusch ] de Weber |
23 ambulat Catena Rusch ] perambulat Weber |
Numérotation du verset Lc. 11,25 

Et cum venerit invenit eam24 scopis mundatam
24 eam Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 11,26 

et tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum25 nequiores se. Et ingressi habitant ibi et fiunt26 novissima hominis illius peiora prioribus.
25 secum Rusch ] om. Weber , post assumit Catena |
26 fiunt Rusch ] sunt Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 11,27 

Factum est autem cum hec diceret, extollens vocem quedam mulier de turba
dixit illi: Beatus venter qui te portavit
et ubera que suxisti.
Numérotation du verset Lc. 11,28 

At ille dixit: Quinimmo27 beati
27 Quinimmo Catena Rusch ] Quippini Weber
qui audiunt verbum Dei
et custodiunt illud28.
28 illud Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 11,29 

Turbis autem concurrentibus
cepit dicere: Generatio hec
generatio nequam est.
Signum querit
et signum non dabitur illi29 nisi signum Ione prophete30.
29 illi Rusch Weber] ei Catena |
30 prophete Li448 Rusch ] om. Li448@ Weber |
Numérotation du verset Lc. 11,30 

Nam sicut Ionas fuit signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
Numérotation du verset Lc. 11,31 

Regina Austri surget
in iudicio
cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terre audire sapientiam Salomonis et ecce plus31 Salomone hic.
31 plus Cor1LP Rusch Weber] plus quam Catena
Numérotation du verset Lc. 11,32 

Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia penitentiam egerunt
in predicatione32 Ione
32 in predicatione Li448 Rusch ] ad praedicationem Li448@ Weber
et ecce plus quam33 Iona hic.
33 quam Catena Rusch ] om. Cor1LP Weber
Numérotation du verset Lc. 11,33 

Nemo
lucernam
accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra34 candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant.
34 supra] super Cas574
Numérotation du verset Lc. 11,34 

Lucerna corporis tui
est oculus tuus.
Et35 si oculus tuus
35 et Rusch ] om. Catena Weber
fuerit simplex36
36 fuerit simplex Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
totum corpus tuum lucidum erit.
Si autem nequam fuerit
etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Numérotation du verset Lc. 11,35 

Vide ergo ne lumen quod in te est tenebre sint.
Numérotation du verset Lc. 11,36 

Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit
non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et37 sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
37 et] om. CorS1 Cor3 (grecus non habet)
Numérotation du verset Lc. 11,37 

Et cum loqueretur rogavit eum38 quidam Phariseus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
38 eum Rusch ] illum Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 11,38 

Phariseus autem cepit intra se dicere reputans39: Quare non baptizatus esset ante prandium?
39 dicere reputans Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 11,39 

Et ait Dominus ad illum: Nunc vos Pharisei quod de foris est calicis
et catini mundatis,
quod autem intus est vestrum
plenum est rapina et iniquitate.
Numérotation du verset Lc. 11,40 

Stulti, nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit.
Numérotation du verset Lc. 11,41 

Verumtamen quod superest date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis.
Numérotation du verset Lc. 11,42 

Sed ve vobis Phariseis
qui40 decimatis mentam et rutam et omne olus
40 qui Catena Rusch ] quia Weber
et preteritis iudicium et caritatem Dei.
Hec autem
oportuit
facere
et illa non omittere.
Numérotation du verset Lc. 11,43 

Ve vobis Phariseis qui41 diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro.
41 qui Catena Rusch ] quia Weber
Numérotation du verset Lc. 11,44 

Ve vobis
qui42 estis ut monumenta
42 qui Catena Rusch ] quia Weber
que non patent43
43 patent Rusch ] apparent Catena , parent Weber
et homines ambulantes supra nesciunt.
Numérotation du verset Lc. 11,45 

Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: Magister, hec dicens etiam nobis contumeliam facis.
Numérotation du verset Lc. 11,46 

At ille ait: Et vobis legis peritis
ve, quia oneratis homines oneribus
que portare44 non possunt
44 portare Rusch ] porta Li448@ , port. Li448 , portari Weber
et ipsi uno digito vestro
non tangitis sarcinas.
Numérotation du verset Lc. 11,47 

Ve vobis qui45 edificatis monumenta prophetarum
45 qui Catena Rusch ] quia Weber
patres autem vestri occiderunt illos.
Numérotation du verset Lc. 11,48 

Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam quidem ipsi eos occiderunt.
Vos autem edificatis eorum sepulcra.
Numérotation du verset Lc. 11,49 

Propterea et sapientia Dei dixit:
Mittam
ad illos prophetas et apostolos
et ex illis occident
et persequentur
Numérotation du verset Lc. 11,50 

ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
Numérotation du verset Lc. 11,51 

a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacharie
qui periit
inter altare et edem, ita dico vobis requiretur ab hac generatione.
Numérotation du verset Lc. 11,52 

Ve vobis legis peritis qui46 tulistis
46 qui Li448 Rusch] quia Li448@ Weber
clavem scientie ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis.
Numérotation du verset Lc. 11,53 

Cum autem47 hec ad illos diceret, ceperunt Pharisei et legisperiti graviter insistere
47 autem Rusch ] om. Li448@ Weber | hec autem Li448
et os eius opprimere de multis
Numérotation du verset Lc. 11,54 

insidiantes et querentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum.

Capitulum 11

Numérotation du verset Lc. 11,1 
marg.| {5.847} {1 } Et   factum   est. Postquam Christus misit discipulos suos predicare, hic consequenter docet eos orare. Et primo inducit eos ad orationis instantiam. Secundo, ad fidei constantiam ca. se. Et tertio inducit populos ad penitentiam ca. 13. Circa primum sciendum, quod ad orationem debitam duo requiruntur, scilicet affectio pura, et intentio recta. Primo igitur inducit ad primum secundo, ad secundum, ibi : Nemo lucernam accendit. Circa primum instructio discipulorum, secundo premittitur confutatio emulorum, ibi. Et erat eiiciensdemonium. Adhuc circa primam. Primo docet modum orandi, secundo, orationem continuandi, ibi : Et ait ad illos. Circa primum premittitur Christi oratio, quia cepit facere et docere ut dicitur Act. 1.a. et ideo eius orationem premittit cum dicitur.
marg.| {2 } Cum   esset. Sciendum tamen, quod Christus non oravit inquantum Deus quia sic non competit ei orare. Oratio enim est explicatio proprie voluntatis apud Deum ut eam impleat. Voluntas autem divina per seipsam est effectiva eorum que vult, secundum illud Psal. 113. Omnia quecumque voluit dominus fecit. sed quia Christus {5.848}inquantum homo habuit voluntatem humanam, que non est per seipsam efficax ad implendum ea que vult nisi per virtutem divinam, ideo Christo secundum quod homo competebat orare. Oravit igitur ut pro nobis impetraret et ut exemplum nobis orandi daret. Oravit etiam pro seipso ad obtinendum quod sibi deerat scilicet gloriam corporis Io. 17.a. Clarifica me tu pater.
prol.| Consequenter docet discipulos orare, cum dicitur.
marg.| {3 } Cum   oratis. Patet sententia ex dictis Mt. 6. Sciendum, quod Lucas hic omittit duas petitiones orationis dominice, scilicet tertiam et septimam, quia tertia implicite continetur in duabus precedentibus, Si enim gloriam Dei principaliter querimus, et participationem regni eius que continentur in duabus primis petitionibus, bene voluntatem eius facimus, et eius voluntas impletur in nobis, quod continetur in tertia petitione que est. Fiat voluntas tua etc. Similiter septima que est, Sed libera nos a malo. continetur in sexta. Si enim in tentationem non inducimur ei succumbendo, sed magis prevalemus resistendo. bene liberamur a malo.
marg.| {5.849} {1 } Et ait ad illos. Hic consequenter inducit ad orationis continuationem. Primo per exemplum eius, qui non solum ab amico impetrat illud quod est sibi necessarium propter amicitiam, sed etiam propter petendi continuationem.
prol.| Moraliter autem iste amicus intelligitur ipse Deus, a quo provenit nobis omne bonum, tamen aliquando differt dare illud quod dare intendit, ut quod est nobis necessarium, impetremus a Deo per orationis instantiam, et tale est quod pertinet ad salutem. Quando tamen ista tria concurrunt, videlicet, quod aliquis petit, pie, id est, de pertinentibus {5.850} ad salutem, et pro se, et perseveranter seu continue semper impetratur quod petitur a Deo, non tamen semper statim datur, sed aliquando differtur, ut congruo tempore detur. Si autem aliquis petat de impertinentibus ad salutem, non semper exauditur, quia frequenter sibi non expedit exaudiri. Similiter si petat de pertinentibus ad salutem pro alio, aliquando non exauditur propter defectum illius pro quo petit. Item si petat pie et pro se, non tamen perseveranter, impeditur effectus propter defectum orationis, ideo subditur.
marg.| {2 } Petite. Perseveranter.
marg.| {3 } Et dabitur vobis. Tribus predictis concurrentibus. Et patet sententia ex dictis, Mt. 7.
marg.| {5.851} {1 } Et erat eiiciens   demonium   et illud erat   mutum   . Posita instructione discipulorum de sancta affectione in orando, hic consequenter describitur confutatio emulorum de prava affectione facta Christi perverse depravando. Et primo describitur eorum emulatio. Secunda eorum confutatio, ibi. Ipse autem vidit. Circa primum sciendum quod aliqui malignantes miraculis Christi detrahebant dupliciter. Uno modo attribuendo virtuti demonis, et hic modus dictus est Mt. 9. et 12. {5.852} Alio modo, miracula Christi reputando parva, eo quod erant circa inferiora, ut communiter, ut pote circa sanitates corporum, et huiusmodi. Et ideo querebant ab eo signa fieri circa corpora celestia, sicut tempore Iosue, sol stetit immobilis ad spacium unius diei, ut habetur Iosue, decimo cap. Et tempore Ezechie retrocessit sol decem gradibus, ut habetur Isaie 38.b. Et hoc notatur cum dicitur. Et alii tentantes, signum de celo querebant ab eo.
marg.| {5.853} {1 } Ipse autem ut vidit. Hic consequenter describitur confutatio malignantium predictorum. Et primo illorum, qui opera Christi demoni attribuebant, secundo illorum qui signum de celo querebant, ibi {5.854} Turbis autem concurrentibus. Prima in duas, quia primo confutantur verbo Christi eorum malitiam arguentis, secundo, verbo mulieris devote virtutem Christi confitentis, ibi : Factum est autem. Sententia autem prime partis patet ex dictis Mt. 12. ca.
marg.| {5.855} {1 } Factum est autem cum hec   diceret   . Hic ponitur confutatio predictorum verbo mulieris virtutem Christi confitentis cum dicitur ; Factum est autem cum hec. Scilicet Christus respondens blasphemiis Iudeorum.
marg.| {2 } Extollens vocem. Id est, ex corde et constanter alte proferens laudem Christi contra vituperium Iudeorum.
marg.| {3 } Quedam mulier. Ista a sanctis doctoribus dicitur fuisse sancta Marcella famula beate Marthe sororis Lazari.
marg.| {4 } Beatus   venter   qui te   portavit   . Matrem beatificat et laudat ex filio et non econverso, quia ab illo provenit gratia et gloria principaliter ratione deitatis, et instrumentaliter ratione humanitatis, quia humanitas {5.856} Christi fuit organum coniunctum ipsius deitatis.
marg.| {5 } At ille dixit Commendando fidem et constantiam mulieris, et aliorum similium.
marg.| {6 } Quinimmo :   Beati qui audiunt   verbum   Dei, et custodiunt illud. Istud quinimmo non dicitur adversative, sed concomitative, quasi dicat non solum illa que me portavit, beata est, sed etiam qui audiunt verbum Dei, corde credentes et opere adimplentes. Unde dicit beatus August. libro de virginitate, quod beata Maria felicius concepit Deum mente per fidem, quam corpore per carnis assumptionem.
marg.| {7 } Turbis autem   concurrentibus   . Hic consequenter ponitur confutatio illorum, qui signum de celo querebant, et patet sententia ex dictis Mt. 12.
marg.| {5.857} {1 } Nemo   lucernam accendit   . Quia sicut dictum est, in devota oratione requiritur affectio sancta et intentio recta. Ideo postquam Salvator docuit discipulos de sancta affectione, hic consequenter instruit eos de recta intentione. Et quia recta intentio que dirigit omnia ad gloriam Dei corrumpitur per hypocrisim que ordinat omnia ad propriam laudem, ideo Salvator primo discipulos de recta intentione instruit, secundo de hypocrisi emulos arguit, ibi : Et cum loqueretur. Circa primum sciendum, quod intentio recta est actus voluntatis tendentis in finem debitum per aliquid ad finem debito modo ordinatum. Sicut cum aliquis dat eleemosynam propter Deum, per hoc tendens in ipsum Deum, et ideo preexigit actum charitatis in Deum tendentis sicut in finem propter quem eligit illud quod est ad finem. Pre exigit etiam actum fidei vel cognitionis, cuius est ordinare hoc in illud. Lucerna autem hic accipitur pro intentione recta, ut videbitur, et ideo dicit Salvator. Nemo accendit lucernam. Id est, quia intentio est recta, includit lumen fidei, et ardorem charitatis, ad modum lucerne ardentis.
marg.| {2 } Et in   abscondito   . Quia intentio recta dirigitur ad superna, ideo sequitur.
marg.| {3 } Sed   supra   . Sicut enim lucerna in alto posita illuminat ea que sunt in domo materiali. sic intentio recta ea que fiunt et disponuntur in domo ecclesie, et etiam in domo conscientie, ideo subditur.
marg.| {4 } Lucerna   corporis   . Hec est locutio metaphorica, quia corpus accipitur hic pro congerie operationum, sicut corpus materiale est quedam aggregatio membrorum diversorum, et ideo sicut oculus dirigit membra ad operandum, ut pedem ad ambulandum, manum ad scribendum, sic intentio{5.858} recta prout includit fidem et charitatem, ut predictum est, dirigit varias operationes in finem debitum, ideo subditur.
marg.| {5 } Si oculus tuus fuerit   simplex   . Id est, intentio tua recta sine plica false simulationis.
marg.| {6 } Totum corpus tuum. Id est, congeries operationum tuarum.
marg.| {7 } Lucidum erit. Idest, meritorium vite eterne, dum tamen operationes sint bone de genere vel saltem indifferentes, aliter non caderent sub recta intentione.
marg.| {8 } Si autem nequam fuerit. Id est, intentio perversa.
marg.| {9 } Etiam   corpus   tuum   tenebrosum   . Idest congeries, operationum mala erit, quia opus bonum de genere, malum efficitur ex perversa intentione. Sicut cum aliquis dat eleemosynam mulieri paupercule, intentione trahendi eam ad peccatum luxurie, ideo subditur.
marg.| { 10 } Vide   ergo   . Id est. diligenter attende, ne intentio tua sit perversa quia per hoc corrumperentur omnia bona.
marg.| { 11 } Si ergo   corpus tuum   . Id est, congeries operationum.
marg.| { 12 } Totum lucidum fuerit   . Tum ex bonitate intentionis, Tum ex bonitate operis de genere.
marg.| { 13 } Erit   lucidum totum   . Quia omnia cedent ad vite eterne meritum.
marg.| { 14 } Et sicut   lucerna fulgoris illuminabit   . In presenti per gratiam, et in futuro per gloriam.
marg.| { 15 } Et   cum   loqueretur   . Hic consequenter arguit emulos de hypocrisi, que est corruptiva recte intentionis. Et primo ponitur Christi argutio, secundo reprehensorum obstinatio, ibi : Cum autem ad illos diceret. Prima in duas, quia primo arguit Phariseos, et secundo legisperitos, ibi : Respondens autem. Circa primum dicitur.
marg.| {5.859} {1 } Rogavit illum quidam Phariseus   . Utrum autem ex devotione seu emulatione ipsum invitaverit, hic non dicitur, Videtur tamen ex fine huius ca. quod malitiose eum invitaverit, ut inter epulas aliquid calumniabile de verbis Christi audiretur.
marg.| {2 } Et ingressus recubuit. Sed hoc videtur esse contra doctrinam eius quia mittens discipulos suos ad predicandum dixit. In quamcunque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis dignus sit, et ibi manete, ut habetur Mt. 10.b. Iste autem Phariseus erat indignus, ut videtur ex sequentibus. Dicendum, quod non est simile de Christo, et de discipulis eius, quia ex cohabitatione cum peccatoribus non poterat peiorari sicut discipuli, quando erant ab eo segregati ad exequendum actum predicandi, et maxime quia tunc nondum erant confirmati et ideo Christus domum Pharisei intravit, ut haberet occasionem arguendi vitia Phariseorum.
marg.| {3 } Phariseus autem cepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset. Id est, lotus secundum traditiones Iudeorum.
marg.| {4 } Et ait dominus ad   illum   . Per hoc autem quod respondit ad cogitationem eius, ostendit se esse Deum cui nuda et aperta sunt secreta cordium.
marg.| {5 } Nunc vos Pharisei quod de foris est   calicis et catini   mundatis   . Quia de munditia exteriori in vasis et corporibus suis erant multum solliciti, et de munditia interiori ipsius mentis negligentes, cum tamen deberet esse e contrario, quia interior munditia necessitatis est, exterior autem solummodo{5.860} honestatis, que potest omitti sine peccato et ideo Christus predictam lotionem omisit, ut haberet occasionem arguendi Phariseos, de exteriori munditia tantum curantes, et interiorem negligentes, et ideo sequitur.
marg.| {6 } Quod autem intus est vestrum   plenum   est rapina. Aliorum bona violenter accipiendo et iniquitate et fraudibus eos decipiendo.
marg.| {7 } Veruntamen quod   superest   date   eleemosynam   . Quia primo debet fieri restitutio, et de eo quod remanet eleemosynarum largitio.
marg.| {8 } Et ecce omnia   munda   sunt   vobis   . Quia eleemosyna magnam habet virtutem ad peccatorum remissionem, ut habetur Dan. 4.e. Peccata tua eleemosynis redime, etc. Sed quia Pharisei ex hypocrisi non solum querebant exteriorem munditiam, sed etiam apparentem iustitiam, ideo subditur.
marg.| {9 } Sed ve vobis   Phariseis   qui   decimatis mentam   et   rutham   . Ut per hoc apparerent iusti, quasi volentes implere mandatum de decimis, reddendum etiam circa minima, ut per hoc crederentur multum voluntarii ad implendum divina mandata, cum tamen essent transgressores in maioribus, ideo subditur.
marg.| { 10 } Et preteritis   iudicium   . Iustitiam subvertendo.
marg.| { 11 } Et charitatem. Opera misericordie omittendo. Et quia honor est premium virtutis, secundum Philosophum, et ex appetitu apparentis iustitie, sequitur appetitus indebitus honoris, ideo sequitur.
marg.| { 12 } Ve vobis   Phariseis   . Et quia vitia occulta a Deo punientur gravius quam manifesta, quanto peccatores tales volunt hic aliis preferri in honoribus, ideo sequitur.
marg.| {5.861} {1 } Ve vobis. In hoc est comminatio pena eterne.
marg.| {2 } Qui estis ut monumenta. Id est, sepultura. Et dicitur monumentum quasi monens mentem, quia viventes per hoc monentur de sua morte cogitare.
marg.| {3 } Que non patent et homines ambulantes supra   nesciunt   . Scilicet, exterius, qualia sunt interius, quia aliquando monumenta pinguntur et ornantur exterius, et fetoribus replentur interius.
marg.| {4 } Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, hec dicens etiam nobis   contumeliam   facis. At ille ait. Hic consequenter Christus arguit legisperitos. Peccata enim eorum erant publica et manifesta, et ideo Christus contumeliam eis non faciebat publice arguendo, prout iste legisperitus imponebat ei, et ideo Christus eos arguit de tribus. Primo de immoderata dominatione, cum dicitur.
marg.| {5 } Et vobis legisperitis ve, quia oneratis homines   oneribus   . {5.862} Et patet sententia ex dictis Matt. 24. Secundo arguit eos de falsa religione, cum dicitur.
marg.| {6 } Ve vobis qui edificatis. Et patet sententia ex dictis Mt. 23. excepto quod subditur.
marg.| {7 } Profecto testificamini, etc. Videtur magis sequi contrarium. Ad hoc enim ordinabant sepulturas prophetarum, ut viderentur iustiores patribus suis, qui occiderunt illos, ut habetur expresse Mt. 23. Et ideo dicendum, quod illud testificamini, refertur ad hoc quod ipsi persequebantur Christum, qui erat propheta magnus eis promissus et discipulos eius, et ideo subditur.
marg.| {8 } Propterea et sapientia Dei dixit. Id est, Christus, qui est sapientia patris.
marg.| {9 } Mittam ad illos Prophetas et apostolos. Quod autem hoc sit dictum a Christo, patet Mt. 23.d. ubi dicit : Ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis crucifigetis et occidetis, etc. Tertio arguit eos de perversa expositione sacre scripture, cum dicitur.
marg.| {5.863} {1 } Ve vobis legisperitis. Clavis scientie est autoritas docendi per quam debet intellectus verus latens interius aperiri, et ipsi e contrario claudebant perverse interpretando, ut patet circa preceptum de honore parentum, quod evacuabant per doctrinam suam, prout dictum fuit Matthei. 15. et etiam de pluribus aliis preceptis, ut dictum fuit Matthei. 5.
marg.| {2 } Ipsi non   introistis   . Ad intellectum veritatis.
marg.| {3 } Et eos qui. Id est, intrare desiderabant.
marg.| {4 } Prohibuistis. Perversitate doctrine vestre.
prol.| {5.864} {5 } Cum autem hec ad illos diceret. Hic consequenter describitur Phariseorum, et legisperitorum obstinatio, qui ex verbis Christi non fuerunt emendati, sed magis peiorati, ideo subditur.
marg.| {6 } Ceperunt Pharisei et legisperiti. Ut eum turbarent et stupefacerent, quia conturbati minus prevident.
marg.| {7 } Et os eius opprimere de multis insidiantes ei. Ut sic ex variis quesitis et obiectis extraherent aliquid calumniabile de ore eius.
marg.| {8 } Ut accusarent eum. Sicut postea fecerunt coram Pilato, ut habetur infra cap. 23.
Numérotation du verset Lc. 11,moraliter 
marg.| {5.847} {3 } Cum oratis   dicite    :   Pater, sanctificetur nomen   tuum   . Aug. Sanctificetur, etc. Scilicet in nobis, ut ad nos possit eius sanctificatio pervenire.
marg.| {5.848} † Adveniat   regnum   . Aug. Tunc enim venit regnum dei, quando sumus eius gratiam consequuti. †   Panem   , etc.   Aug. Accipere quotidie quod quotidie tibi prosit, sic vive, ut quotidie merearis accipere
Numérotation du verset Lc. 11,moraliter 
marg.| {5.849} † Et dimitte nobis debita   nostra   . Titus. Hoc autem necessario additum est pro eo quod nullus sine peccato invenitur, ne impediamur in sacra communione propter humana peccata.
marg.| Et ne nos inducas. Maximus, id est, non permittas nos voluptuosarum tentationum experientiam pati, vel mori.
marg.| Quis vestrum habebit amicum. Per istum qui media nocte recurrit ad amicum panibus abundantem, ut reficere possit amicum famelicum ad ipsum venientem, significatur doctor vel confessor, ad quem aliquis recurrit pro sua conscientia serenanda. Et frequenter contingit, quod talis doctor et confessor dubius est in casu sibi proposito, propter quod debet recurrere ad magis {5.850}intelligentem, vel ad Deum per orationem, qui potest omnem supplere defectum. Per excusationem que ponitur hic.
marg.| Noli mihi molestus esse. Significatur dilatio qua Deus non statim donat quod petitur, ut eius donum carius conservetur. Quod autem subditur.
marg.| Et si   non   dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit propter improbitatem   tamen   surget, etc. Non habet locum in Deo, qui nihil dat ex tedio, sed ex amicitia : Tamen est hic argumentum, quod si homo perseveranter petenti dat ex tedio, multo magis Deus perseveranter petenti dat ex amicitia, ideo subditur.
marg.| {2 } Petite et   dabitur   vobis, etc. Et erat Iesus eiiciens demonium, et illud erat mutum scilicet effective tantum, eo quod obsessum {5.851} ab eo fecerat mutum : Hoc autem fit spiritualiter, quando gratiam habens predicandi, vel ecclesiam officiandi cessat ab istis instigante diabolo quasi mutus, sed cum gratia Dei visitatur, eiicitur, demon, et os eius ad predicandum et laudandum Deum aperitur. Per illos autem {5.852} qui dicebant.
Numérotation du verset Lc. 11,moraliter 
marg.| {2 } In Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia, etc. Significantur maledicti qui pervertunt aliorum bona.
marg.| {3 } Et alii tentantes signum de celo querebant ab eo. Per istos significantur doctores, et studentes nimis curiose scrutantes divina propter quod opprimuntur a gloria.
Numérotation du verset Lc. 11,moraliter 
marg.| {5.853} {2 } Omne   regnum   . Per quod significatur omnis congregatio carens concordia, in qua sunt duo Sathane, quorum quilibet nititur partem suam augmentare, ut sic possit alteri prevalere.
marg.| {3 } Cum   autem   . Hoc literaliter exponitur de diabolo, moraliter potest exponi de peccatore obstinato, qui defendit peccatum suum contra reprehendentem, sicut Saul contra Samuelem 1Rg. {5.854} Sed aliquando talis cum Dei adiutorio vincitur, qui aufert arma sua, id est, rationes quibus defendit peccata, et spolia distribuit, quando eius actus et membra ad bonum convertit.
marg.| {4 } Cum   immundus spiritus   . Id est, peccati carnalis appetitus.
marg.| {5 } Exierit ab   hominine   . Per virtutem penitentie.
marg.| {6 } Ambulat   per   loca   . Id est, per corda humane molliciei carentia, in quibus fornicationis spiritus requiem non invenit, et tunc ad pristinum locum redit quando penitens patitur recidivum.
Numérotation du verset Lc. 11,moraliter 
marg.| {5.855} † Et, tunc   fiunt novissima hominis illius peiora prioribus   . Quia propter ingratitudinem doni penitentie precedentis aggravatur peccatum.
marg.| {2 } Extollens vocem quedam   mulier etc. Per quam significatur que liber persona beate virgini devota.
marg.| {5 } At ille dixit :   Quinimmo   . Per quod significavit Christus beatam virginem se concepisse felicius per fidem et devotionem spiritualiter quam corporaliter. Et hoc dicit Aug. lib. de sancta virginitate.
prol.| {5.856} † Regina   austri   . Per quam significatur rationalis anima, quesi bene regat vires inferiores secundum dictamen legis nature, dicitur regina. Sed si cum hoc faciat ex charitatis fervore, tunc dicitur regina Austri, eo quod ab Austro provenit fervor caloris significans fervorem charitatis. Et hec regina venit ad verum Salomonem Iesum Christum, per devotionem offerens ei aurum sapientie, gemmas virtutum, et aromata bone fame, istis utendo ad honorem divinum.
Numérotation du verset Lc. 11,moraliter 
marg.| {5.857} † Viri   Ninivite   . Ninivite qui interpretantur germina pulchritudinis, ideo significant iuvenes, exeuntes in statu potissime iuventutis. Qui solent de facili ad vitia declinare et ad bonam monitionem de facili penitere, propter quod subditur quod penitentiam fecerunt ad predicationem.
marg.| Ione. Qui columba interpretatur, propter quod per eum simpliciter admonens significatur. Ex facto ergo iuvenum predictorum ostenduntur, condemnabiles obstinati senes significati per generationem Iudeorum.
marg.| {1 } Nemo   accendit lucernam   . Secundum sensum literalem hic accipitur lucerna {5.858}pro intentione, que est actus voluntatis, presupposito tamen actu rationis. Et ideo ad hoc quod intentio sit recta, requiritur fidei lumen in ratione, et fervor charitatis in voluntate et sic lucerna non absconditur per falsam simulationem, nec restringitur sub modio, id est per carnalem affectionem, sed in alto ponitur per debitam in Deum elevationem, et sic totum corpus, id est, congeries operationum lucidum est, id est Deo gratum.
marg.| {8 } Si autem. Quia si intentio fuerit perversa, tota congeries operationum erit mala.
marg.| { 15 } Et cum loqueretur rogavit   eum   quidam Phariseus ut pranderet apud se. Spirituale prandium est eucharistia, ante cuius celebrationem {5.859} vel sumptionem requiritur baptismus spiritualis, qui est confessio pura, et non exterior munditia, que est hypocritarum propria.
Numérotation du verset Lc. 11,moraliter 
marg.| {6 } Sed ve vobis Phariseis qui decimatis mentam. Per hoc arguuntur{5.860} illi qui de minoribus magnam vim faciunt, et de maioribus parum curant, sicut aliqui religiosi plus ponderant fractionem silentii quam iniustum gravamen proximi.
marg.| { 12 } Ve vobis Phariseis qui diligitis primas   cathedras   . Per hoc reprimitur omnis indebitus honoris appetitus.
Numérotation du verset Lc. 11,moraliter 
marg.| {5.861} {1 } Ve vobis qui estis ut monumenta. Hic reprimitur quelibet sanctitatis simulatio falsa.
marg.| {5 } Et vobis legisperitis ve. Per istos significantur prelati aliis {5.862} imponentes magna et gravia, pauca facientes aut nulla.
marg.| {6 } Ve vobis qui edificatis. Secundum literalem sensum hoc faciebant, ut viderentur horrere crudelitatem patrum suorum. Consimiliter faciunt qui vitia verbis detestantur, ut immunes ab eis ignorantibus videantur.
Numérotation du verset Lc. 11,moraliter 
marg.| {5.863} {1 } Ve vobis legisperitis qui tulistis   clavem   . Similes sunt doctores {5.864} ecclesie, qui verbis et opinionibus extraneis, et curiosis impediunt intelligentiam veritatis necessarie ad salutem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_11)

Notes :