Nicolaus de Lyra

Capitulum 12

Numérotation du verset Lc. 12,1 

1Multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent cepit dicere ad discipulos suos: Attendite a fermento
1 Hic incipit cap. 12 Cas574 (395)
Phariseorum quod est hypocrisis.
Numérotation du verset Lc. 12,2 

Nihil autem opertum est2 quod non reveletur neque3 absconditum quod non sciatur.
2 Nihil... est Cor4 (P<arisiensis> sic habet) ΩV Rusch Weber ] aut nichil opertum (operatum Cor2 V*) est Cor2 V (sic habent greci) |
3 neque Catena Rusch Weber] nec ΩS |
Numérotation du verset Lc. 12,3 

Quoniam que in tenebris
dixistis in lumine
dicentur et quod in aure4
4 aure Li448@ ΩS ΩV Rusch ] aurem Weber
locuti estis in cubiculis5 predicabitur in tectis.
5 cubiculis Li448 ΩS ΩS Rusch Weber ] cubili Li448@
Numérotation du verset Lc. 12,4 

Dico autem vobis amicis meis:
Ne terreamini ab his qui occidunt corpus
et post hec6* non habent amplius quid7 faciant.
6 hec ΩS ΩV Catena Weber ] hoc Rusch |
7 quid ΩS ΩV Catena Rusch ] quod Weber |
Numérotation du verset Lc. 12,5 

Ostendam autem vobis quem timeatis.
Timete eum
qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam8.
8 gehennam ΩV ] iehennam ΩS
Ita dico vobis hunc timete.
Numérotation du verset Lc. 12,6 

Nonne quinque passeres
veneunt dipondio9
9 dipondio ΩV Rusch Weber ] dispundio ΩS
et unus ex illis non est in oblivione coram Deo?
Numérotation du verset Lc. 12,7 

Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt.
Nolite ergo timere,
multis passeribus pluris estis vos10.
10 vos Cor4 F (Parisiensis1 ante correctionem) Catena ΩS ΩV Rusch ] om. Cor2 F Cor2 V Cor4 F (P<arisiensis2> cancellavit VOS ) Cor4 V (videbatur (obsc.) VOS can<cellatum> e<sse> in .<Parisiensi>.) Weber
Numérotation du verset Lc. 12,8 

Dico autem vobis : Omnis11 quicumque
11 Omnis Cor2 V (anti.) Catena ΩV Rusch Weber ] om. ΩS
confessus fuerit12 me coram hominibus
12 fuerit Cor2 V Catena ΩS ( ut videtur ) Rusch ] + in Weber | “Dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit me” = Cor2 F (anti.) Cor2 V (anti.)
et Filius hominis
confitebitur eum13 coram angelis Dei.
13 eum ΩS Rusch ] illum Catena ΩV, in illo Weber
Numérotation du verset Lc. 12,9 

Qui autem negaverit14
14 angelis... negaverit = Cor2 V
me
coram hominibus
denegabitur coram angelis Dei15.
15 Dei Ω Rusch Weber ] Domini ΩS ( ut videtur ), om. ΩV*
Numérotation du verset Lc. 12,10 

Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi.
Ei autem qui in Spiritum sanctum blasphemaverit non remittetur.
Numérotation du verset Lc. 12,11 

Cum autem
inducent vos
in synagogas
et ad magistratus
et potestates
nolite solliciti esse qualiter
aut quid16*
16 aut quid Catena ΩS Weber] om. Rusch
respondeatis
aut quid dicatis.
Numérotation du verset Lc. 12,12 

Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quid17 oporteat vos18 dicere.
17 quid ΩS Rusch] que Catena Cor2V Weber |
18 vos Li448 Cor2 V Cor4 V (grec. anti. sic habent) [= Parisiensis1 ] ΩS Rusch ] om. Cor4 V ( VOS cancellatum est in .<Parisiensi>. Li448@ Weber |
Numérotation du verset Lc. 12,13 

Ait autem ei quidam19 de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem.
19 ei quidam Catena Rusch ] illi quidam ΩS, inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 12,14 

At ille dixit ei: Homo quis me constituit iudicem
aut divisorem
super20 vos?
20 super ΩS Rusch Weber ] supra Catena
Numérotation du verset Lc. 12,15 

Dixitque ad illos:
Videte et cavete ab omni avaritia
quia non in abundantia cuiusquam vita eius est
ex his que possidet.
Numérotation du verset Lc. 12,16 

Dixit autem similitudinem ad illos dicens:
Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit.
Numérotation du verset Lc. 12,17 

Et cogitabat intra se dicens: Quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos?
Numérotation du verset Lc. 12,18 

Et dixit: Hoc faciam. Destruam horrea mea et maiora faciam21*
21 maiora faciam Catena ΩS Weber] inv. Rusch
et illuc congregabo omnia que nata sunt mihi et bona mea
Numérotation du verset Lc. 12,19 

et dicam anime mee: Anima, habes multa bona posita22 in annos plurimos. Requiesce,
22 posita ΩV Catena Rusch Weber ] reposita ΩS
comede, bibe23*
23 bibe Catena ΩS ΩV Weber ] + et Rusch
epulare.
Numérotation du verset Lc. 12,20 

Dixit autem illi Deus:
Stulte,
hac nocte repetunt
animam tuam24 a te.
24 repetunt -animam tuam ΩV Rusch ] inv. Catena ΩS (repetent) Cor2 V Cor4 V ( REPETUNT scilicet in presenti) Weber
Que autem parasti cuius erunt?
Numérotation du verset Lc. 12,21 

Sic est
qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives.25
25 et non est in Deum dives Cor4 V
Numérotation du verset Lc. 12,22 

Dixitque ad discipulos suos:
Ideo dico vobis: Nolite solliciti esse
anime vestre26,
26 vestre Catena ΩS Cor2 V (sic habent anti.) Cor4 V (bene ponitur in .<Parisiensi>.) Rusch ] om. Weber
quid manducetis
neque corpori vestro27* quid induamini28.
27 vestro Cor2 V (sic habent anti.) Cor4 V (bene ponitur in .<Parisiensi>.) ΩS ΩV Catena ] om. Rusch Clementina Weber |
28 induamini Cor2 V (cf. Mt. 625) ΩS ΩV Rusch Clementina ] vestiamini Cor2 V (sic habent anti. sed Mt. 6 : “anime vestre et quid induamini”) Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 12,23 

Anima plus est quam esca et corpus plus29* quam vestimentum.
29 plus Cor4 V ( EST non habet .<Parisiensis>.) ΩS ΩV Catena Rusch Clementina Weber ] + est Cor2 V
Numérotation du verset Lc. 12,24 

Considerate
corvos
quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos, quanto magis vos pluris estis30* illis?
30 estis Catena ΩS ΩV Weber ] om. Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,25 

Quis autem vestrum cogitans31*
31 cogitans Li448 ΩS ΩV ] cogitando Cor2V Li448@ Rusch Weber
potest adiicere32 ad staturam
32 adiicere ΩV Rusch Weber ] adiscere ΩS
suam cubitum unum?
Numérotation du verset Lc. 12,26 

Si ergo neque
quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis?
Numérotation du verset Lc. 12,27 

Considerate lilia agri33* quomodo crescunt,
33 agri Cor4 V [ Parisiensis ante cor. ] Cor2 V (sic habent anti. et Mt. 628) ΩS ΩV Catena ] om. Cor4 V ( AGRI cancellatum est in .<Pariensi>.) Rusch Clementina Weber
non laborant
neque34 nent.
34 neque Catena ΩS ΩV Rusch ] non Weber
Dico autem vobis quia35* nec36 Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
35 quia Cor4 V (grec. anti.) Catena ΩS ] om. Rusch Weber ] + |
36 nec Cor4 V (grec. anti.)] neque ΩV |
Numérotation du verset Lc. 12,28 

Si autem
fenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur
Deus sic vestit
quanto magis vos pusille fidei?
Numérotation du verset Lc. 12,29 

Et vos nolite querere quid manducetis aut quid bibatis
et nolite in sublime tolli.
Numérotation du verset Lc. 12,30 

Hec enim omnia gentes mundi querunt.
Pater autem vester
scit quoniam his indigetis.
Numérotation du verset Lc. 12,31 

Verumtamen
querite
primum37 regnum Dei38*
37querite - primum Li448 ΩS Rusch Clementina, cf. Mt. 6, 33 ] inv. Cor4 F Cor4 V ( VERUMPTAMEN PRIMUM QUERITE grec. anti. et Mt. 633 “Primum”) ΩV, primum Cor4 F (P<arisiensis>. habet), querite Cor4 V (primum cancellatum est tenuiter in .<Parisiensi>.) Li448@ Weber |
38 Dei Catena ΩS ΩV Weber ] + et iustitia eius Rusch |
et hec omnia adiicientur vobis.
Numérotation du verset Lc. 12,32 

Nolite timere
pusillus grex
quia39 complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
39 quia Li448 ΩS ΩV Rusch Weber ] quoniam Li448@
Numérotation du verset Lc. 12,33 

Vendite que possidetis
et date eleemosynam, facite vobis
sacculos qui non veterascunt40,
40 veterascunt Catena ΩS Rusch ] veterescunt Weber
thesaurum non deficientem41 in42 celis
41 thesaurum non deficientem Cor4 FV (anti.) |
42 in] Cor4 F (P<arisiensis> cancellavit IN ) |
quo fur non appropiat
neque tinea corrumpit.
Numérotation du verset Lc. 12,34 

Ubi enim est thesaurus tuus ibi et cor tuum erit43*.
43 est thesaurus tuus ibi et cor tuum erit Li448 ΩS ΩV*] est thesaurus tuus ibi est et cor tuum Ω, thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit Cor2 FV (grec. anti.) Cor4 F (P<arisiensis> totum sicut hic) Li448@ Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,35 

Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris44
44 in manibus vestris Parisiensis1 : Cor1 ALP (Gregorius addit IN MANIBUS VESTRIS... ) Cor2 FV (grec. anti. [+ sic habent Cor2 V]) ΩV Rusch Clementina ] Parisiensis2 : om. Cor1 ALP (... sed Greci et antiqui et usus multorum non habent) Cor4 FV ( IN MANIBUS VESTRIS cancellatum est in P<arisiensi>) Catena ΩS Weber
Numérotation du verset Lc. 12,36 

et vos similes
hominibus exspectantibus dominum suum
quando revertatur a nuptiis ut cum venerit
et pulsaverit
confestim aperiant ei.
Numérotation du verset Lc. 12,37 

Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes.
Amen dico vobis quod precinget se
et faciet illos discumbere
et transiens ministrabit illis.
Numérotation du verset Lc. 12,38 

Et si venerit in secunda vigilia
et si in tertia vigilia
venerit
et ita
invenerit beati sunt servi illi.
Numérotation du verset Lc. 12,39 

Hoc autem scitote
quoniam45 si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique
45 quoniam Cor4 V (.<Parisiensis>.) ΩS ΩV Rusch ] quia Cor2 FV (anti.) Catena Weber
et non sineret perfodi domum suam.
Numérotation du verset Lc. 12,40 

Et vos
estote parati
quia qua hora non putatis Filius hominis veniet46.
46 veniet ΩS ΩV Catena Rusch ] venit Weber
Numérotation du verset Lc. 12,41 

Ait autem ei Petrus:
Domine, ad nos dicis hanc parabolam an47* ad omnes?
47 an ΩS ΩV Catena ] + et Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,42 

Dixit autem Dominus:
Quis putas
est fidelis dispensator
et prudens
quem constituit48 Dominus
48 constituit Li448@ ΩS ΩV Rusch ] constituet Weber
supra49* familiam suam
49 supra Li448@ ΩS ] super Li448 ΩV Rusch Weber
ut det illis in tempore tritici mensuram?
Numérotation du verset Lc. 12,43 

Beatus ille servus
quem cum venerit Dominus, invenerit50* ita51 facientem.
50 invenerit Catena ΩS ΩV Weber ] inveniet Rusch |
51 ita] sic Li448 |
Numérotation du verset Lc. 12,44 

Vere dico vobis52 quia supra53 omnia
52 Vere (dico vobis) Cor2 FV (grec. anti.) Cor4 V Cor4 F (P<arisiensis> corr.)] Amen Cor2 FV (non!) |
53 supra Li448 ΩV Rusch Weber ] super ΩS |
que possidet constituet illum.
Numérotation du verset Lc. 12,45 

Quod si dixerit servus ille in corde suo:
Moram facit Dominus meus venire
et ceperit percutere
pueros54* et ancillas
54 pueros Li448 ΩS Weber ] servos Li448@ ΩV Rusch
et edere et bibere et inebriari,
Numérotation du verset Lc. 12,46 

veniet dominus servi illius
in die
qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum55* partemque eius cum infidelibus ponet.
55 eum Catena ΩS ΩV Weber ] illum Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,47 

Ille autem servus qui cognovit voluntatem Domini sui et non se56 preparavit et non fecit secundum voluntatem eius plagis57* vapulabit multis58.
56 non se Cor2 V (grec. anti. Glossa) Cor4 V (bene est in .<Parisiensi>.) ΩS Ω Rusch ] non Cor2 F Li448@ Weber, se ΩV* | et non se preparavit om. Li448 |
57 plagis Cor2 FV (grec. anti. Glossa) ΩS ΩV] om. Cor4 FV (cancellatum est in .<Parisiensi>.) Li448 Li448@ Rusch Weber |
58 multis Catena Rusch ] multas Weber |
Numérotation du verset Lc. 12,48 

Qui autem non cognoverit59*
59 cognoverit ΩS ΩV] cognovit Li448@ Rusch Weber
et fecit digna plagis vapulabit paucis.
Omni autem cui multum datum est60 multum queretur61* ab eo et cui62 commendaverunt multum
60 multum - datum est Li448 ΩS ΩV Rusch Weber ] inv. Li448@ |
61 queretur Catena ΩS Weber ] queritur Rusch, queratur ΩV |
62 cui] + non ΩS |
plus petent ab eo.
Numérotation du verset Lc. 12,49 

Ignem veni mittere in terram
et quid
volo nisi ut63 accendatur?
63 nisi ut Catena ΩS ΩV Rusch ] si Weber
Numérotation du verset Lc. 12,50 

Baptismo64*
64 Baptismo Cor3 (vel) Cor4 V ΩS ΩV ] baptisma Cor2 F (grec. anti.) Cor2 V (grec. et anti.) Catena Rusch Weber
habeo65* baptizari et quomodo
65 habeo ΩS ΩV Li448] autem praem. Cor2FV Li448@ Rusch Weber
coartor
usque dum perficiatur?
Numérotation du verset Lc. 12,51 

Putatis quia pacem veni dare in terram?
Non dico vobis sed separationem.
Numérotation du verset Lc. 12,52 

Erunt enim ex hoc quinque in una domo66*,
66 una domo ΩS ΩV ] inv. Catena Rusch Weber
divisi
tres in duo67
67 duo Cor4 FV (Parisiensis) ΩS ΩV Rusch Weber ] duos Cor2 FV ( TRES IN DUOS ET DUO IN TRES anti.) Clementina
et duo in tres.
Numérotation du verset Lc. 12,53 

Dividentur pater in filium et filius in patrem suum68, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum suam.
68 suum Catena ΩV Rusch Weber] + et ΩS
Numérotation du verset Lc. 12,54 

Dicebat autem et ad turbas69:
69 Dicebat ... turbas ΩS ΩV Rusch Weber ] om. Catena
Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis:
Nimbus venit et ita fit70*.
70 Nimbus...fit Cor2 FV (anti.) ΩS Ω Catena Weber ] Nimbus... fiet ΩV* Rusch
Numérotation du verset Lc. 12,55 

Et cum Austrum flantem dicitis quia estus erit et ita71* fit.
71 ita ΩS Li448 Li448@ ] om. ΩV Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 12,56 

Hypocrite,
faciem celi et terre72 nostis probare, hoc autem tempus
72 celi et terre ΩS ΩV (terra) Li448@ Rusch ] inv. Weber
quomodo non probatis?
Numérotation du verset Lc. 12,57 

Quid autem et a vobisipsis
non iudicatis quod iustum est?
Numérotation du verset Lc. 12,58 

Cum autem vadis
cum adversario tuo ad principem in via,
da operam liberari ab illo ne forte trahat te ad73 iudicem
73 ad ΩS ΩV Rusch ] apud Catena Weber
et iudex tradat te exactori
et exactor mittat te in carcerem.
Numérotation du verset Lc. 12,59 

Dico tibi non exies inde
donec etiam novissimum minutum reddas.

Capitulum 12

Numérotation du verset Lc. 12,1 
marg.| {5.863} {1 } Multis autem turbis   concurrentibus   . Postquam Christus induxit discipulos ad orationis instantiam, hic consequenter inducit eos ad fidei constantiam. Et hoc tripliciter. Primo, dissuadendo quedam a fide retrahentia. Secundo, persuadendo quedam in fide stabilientia, ibi. Nolite timere. Tertio, ostendendo ad fidem attrahentia, ibi. Dicebat autem. Retrahentia autem a fide sunt quatuor, scilicet astutia seductorum, sevitia persecutorum, avaritia cupidorum, cura nimia necessariorum, et secundum hoc prima pars dividitur in quatuor, secunda incipit ibi : Dico autem vobis, tertia ibi. Ait autem ei, quarta ibi ; Dixitque ad discipulos {5.864} suos. Circa primum sciendum, quod heretici moderni per simulationem sanctitatis frequenter corrumpunt fidem simplicium. Et hoc modo Pharisei faciebant qui erant hypocrite, ut patet ex predictis, et per hoc avertebant multos a fide Christi, quod Christus docet cavere dicens.
marg.| {2 } Attendite a fermento   Phariseorum ; Scilicet, per eorum hypocrisim avertamini a fidei veritate.
marg.| {3 } Nihil enim coopertum. Quia eorum falsitas in iudicio Dei manifestabitur.
marg.| {4 } Quoniam que in tenebris dixistis. Hoc refertur ad seductores. modus enim seductorum est in tenebris, et occultis docere, sed talia venient in palam in iudicio extremo, et hoc notatur, cum dicitur.
marg.| {5.865} {1 } Predicabitur in   tectis   . Domus enim in terra illa habent plana tecta ubi congregantur homines ad spaciandum, et confabulandum, et ideo illa que dicuntur ibi, publice dicuntur et hoc modo exponit Theophilus. Beda autem exponit hoc referendo ad discipulos Christi, quorum ea que passi sunt in tenebris carcerum, et pressurarum declarata sunt per orbem ad gloriam eorum, sed prima expositio magis concordat litere precedenti.
marg.| {2 } Dico autem vobis. Hic describitur secundum retrahens a fide quod est sevitia persecutorum, quam Christus docet non timere. Et patet sententia ex dictis Matt. 10. exceptis que sequuntur.
marg.| {3 } Nonne quinque passeres veneunt. Id est, venduntur.
marg.| {5.866} {4 } Dipondio   . Dipondium est species monete, et valet duplex as, et ideo quinque passeres vendebantur dipondio, ut hic habetur, et duo, asse, ut habetur Mt. 10. quia quintus passer non poterat dividi, et ideo remanebat vendenti, sicut quando dantur quinque ova pro uno denario, non dantur nisi duo pro obolo.
marg.| {5 } Et omnis qui dicit verbum in filium hominis. Id est, contra Christi humanitatem.
marg.| {6 } Remittetur illi, etc. Id est non est ita grave ad remittendum sicut verbum blasphemie dictum contra deitatem, et hoc fuit expositum diffuse Mt. 12.c.
marg.| {7 } Cum autem inducent vos in synagogas, etc. Istud fuit expositum Mt. 12.
marg.| {5.867} {1 } Ait autem ei, etc. Hic Christus dissuadet tertium retrahens a fide, quod est immoderata concupiscentia terrenorum, ubi premittitur cuiusdam cupidi petitio dicentis Christo.
marg.| {2 } Magister dic. Inconvenienter petebat, quia non erat locus neque tempus, nec Christus erat temporalibus intentus, immo ea contemnere docebat, et ideo Christus respondit ei.
marg.| {3 } Homo. Carnalis et rudis, et terrenus.
marg.| {4 } Quis me constituit. Similiter Apostoli, ut possent vacare verbo Dei, curam temporalium a se abiecerunt dicentes Act. 6.a. Non est equum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensis, et ideo ex hoc Christus consequenter docuit cavere avaritiam que a Deo separat, unde subditur.
marg.| {5 } Quia non in abundantia cuiusquam, etc. Scilicet spiritualis, per quam coniungitur Deo : Nec etiam corporalis, quia propter abundantiam et superfluitatem mors plurium acceleratur : multo enim plures moriuntur ex repletione quam ex attenuatione. Vite etiam pauperum nullus insidiatur, divites autem in nullo loco sunt securi, et in omni cibo et potu timent intoxicari.
marg.| {6 } Dixit autem similitudinem ad illos. Ad suum propositum declarandum.
prol.| {5.868} {7 } Hominis cuiusdam divitis, etc.   attulit. Id multo plures solito cursu.
marg.| {8 } Et cogitabat intra se. Quia abundantia divitiarum inducit magnam sollicitudinem, et per consequens animi anxietatem, quia non supplent indigentiam, ut declarat Boetius 2. lib. de conso. unde sequitur.
marg.| {9 } Quid faciam, etc. Ecce abundantia fructuum faciebat eum horreis indigentem.
marg.| { 10 } Illuc   congregabo   . Cum e contrario deberet dicere, dispergam pauperibus.
marg.| { 11 } Et dicam anime mee. Id est, mihimetipsi, secundum quod totus homo denominatur a parte digniori.
marg.| { 12 } Requiesce. Hic exprimuntur quatuor mala que solent ex abundantia divitiarum evenire, scilicet, ociositas, que notatur, ibi : Requiesce. Gulositas, cum dicitur, comede, ebrietas, ibi : Bibe. Comessationis celebritas, ibi : Epulare. Unde infra 16.e. de divite epulone dicitur, quod epulabatur quotidie splendide.
marg.| { 13 } Dixit autem illi. Id est, contrarium sue cogitationis fecit. Dicere enim Dei facere est, secundum illud Psal. 32.b. Dixit et facta sunt.
marg.| { 14 } Stulte   . Qui non cogitas de Dei providentia et iustitia.
marg.| { 15 } Hac nocte. Scilicet demones quibus obligata est per peccata.
marg.| {5.869} {1 } Que autem parasti cuius erunt. Quasi diceret, non erunt tua, quia non portabis tecum hoc autem potissime potest queri a personis ecclesiasticis que non possunt relinquere bona ecclesie suis heredibus.
prol.| {5.870} {2 } Sic est. Id est, similiter stultus et ad similem finem veniet.
marg.| {3 } Qui sibi thesaurizat. Bona temporalia.
marg.| {4 } Et non est in Deum dives. Id est, vacuus est bonis spiritualibus.
marg.| {5 } Dixitque ad discipulos suos. Hic consequenter Salvator dissuadet quartum retrahens a fide, quod est cura nimia et superflua respectu necessariorum. Et patet sententia ex dictis Mt. 6.
marg.| {5.871} {1 } Nolite timere. Hic consequenter Salvator suadet in fide stabilientia. Et sunt quatuor scilicet prestolatio premii, expectatio iudicii, exigentia officii, et magnitudo beneficii. Et secundum hec ista pars dividitur in quatuor. Secunda incipit ibi. Sint lumbi vestri precincti. tertia ibi. Ait autem. quarta ibi. Omnis autem cui multum datum est. Circa primum sciendum, quod spes vite eterne maxime stabilit in fide, ideo dicit Salvator ipsis fidelibus. Nolite timere. Persecutiones presentis vite.
marg.| {2 } Pusillus grex. Et dicit pusillus, quia pauci erant fideles respectu infidelium, et quia pauci sunt electi respectu reproborum.
marg.| {3 } Quia complacuit patri vestro dare vobis   regnum   . Ex mera enim liberalitate divina aliquos elegit ad regnum celeste aliis dimissis, et quos ab eterno sit elegit, in tempore vocavit ad fidem, et iustificavit per gratiam, ut sic digni efficerentur vita beata secundum quod dicit Apostolus Ro. 8.f. Quos autem predestinavit, hos et vocavit : quos autem vocavit hos et iustificavit : quos autem iustificavit : illos et magnificavit.
marg.| {4 } Vendite que   possidetis   . Quasi dicat ex quo vobis paratum est regnum celorum, parum debetis curare de terrenis. Sciendum tamen, quod vendere possessa, ad dandum eleemosynam non est necesse nisi in casu extreme necessitatis, alias est supererogationis propter hoc dicitur Mt. 10. Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, que habes, et da pauperibus. Non dicit, si vis salvari, sed, si vis perfectus esse.
marg.| {5 } Facite vobis   sacculos   . Id est, repositoria bonorum.
marg.| {6 } Qui non veterascunt. Et que sint illa, ostendit dicens.
marg.| {7 } Thesaurum non deficientem in celis. Ibi enim non potest {5.872} esse corruptio ex intrinseco, nec per consequens inveteratio quia quod antiquatur et senescit prope interitum est, ut habetur Heb. 8.d. Similiter non potest ibi violentia fieri ab extrinseco, ideo subditur.
marg.| {8 } Quo fur non appropiat et   celis   . Iste autem thesaurus acquiritur per predictam eleemosynarum largitionem, unde Mt. 19.c. cum dixisset Salvator. Vende omnia que habes, et da pauperibus, subiunxit et habebis thesaurum in celo.
marg.| {9 } Ubi   enim   thesaurus   vester   . Id est, res a te amata et desiderata.
marg.| { 10 } Ibi et cor. Quia Secundum Augustinum anima verius est ubi amat, quam ubi animat.
marg.| { 11 } Sint   lumbi vestri   . Hic ponitur secundum stabiliens in fide, quod est expectatio iudicii futuri, ubi fideles qui nunc conculcantur et deprimuntur, honorabuntur, et ideo ex tali expectatione solidantur in fide, disponentes se ut possint secure iudicium expectare. Et ad hoc inducit Salvator. di. Sint lumbi vestri. Lumbi mentis, sunt voluntas, et intellectus, ex quibus procedunt cogitationes male. Lumbi vero carnis sunt in quibus viget motus luxurie, et utrique lumbi sunt precingendi, id est coarctandi ab illicitis cogitationibus, et operibus.
marg.| { 12 } Et   lucerne ardentes   . Id est doctrina clara procedens ex charitate.
marg.| { 13 } In   manibus vestris   . Implendo opere.
marg.| { 14 } Et vos   similes   hominibus   . Id est, sitis discreti, vigiles et solliciti de vestra custodia, expectando dominum venturum ad iudicium, sicut antique patres expectabant eum venturum in carne, et tunc eritis similes illis.
marg.| { 15 } Ut cum   venerit   . Venit autem dominus ad iudicium primo in morte cuiuslibet, quia talis presentabitur in iudicio qualis invenitur in morte, quantum ad gratiam vel culpam, ideo sequitur.
marg.| {5.873} {1 } Beati serui illi quos cum venerit dominus. In eorum morte.
marg.| {2 } Invenerit   vigilantes   , id est in statu gratie, et non in peccatis dormientes.
marg.| {3 } Amen dico vobis. Id est, fideliter assero quod.
marg.| {4 } Precinget se, id est prompte et sine retardatione ministrabit illis vitam beatam.
marg.| {5 } Et si   venerit   in   secunda vigilia   . Secundum beatum Gregorium prima vigila est custodia pueritie, maxime postquam incipit usus rationis in pueris, secunda vigilia, est custodia iuventutis, tertia, status virilis, quarta, senectutis, quia in quolibet statu aliqui moriuntur, et ideo in quolibet statu fideles debent esse parati per iustitiam ad recipiendum mortem. Consequenter ad hoc inducit exemplum. Hoc autemscitote etc. patet ex litera.
marg.| {6 } Ait autem ei Petrus. Hic consequenter ponitur tertium stabiliens in fide, quod est exigentia officii, quia prelati qui debent alios {5.874} in fide firmare, debent esse in fide magis solidi, et ideo debent vigilare non solum super se, sed etiam super gregem sibi commissum, ne insurgat aliquid fidei et moribus contrarium. Et hoc est quod dicitur respondendo ad questionem Petri.
marg.| {7 } Quisputas. Quasi dicat licet quilibet debeat vigilare super custodiam sui, tamen hoc precipue prelatis incumbit, qui sunt dispensatores Dei, et ideo debent esse vigiles, et solliciti, ut ministrent subditis bona spiritualia, et hoc designatur cum dicitur.
marg.| {8 } Ut det illis. Tempus tritici vocatur tempus evangelii, unde et Christus se grano tritici comparavit. Io. 12.d.
marg.| {9 } Mensuram. Quia boni prelati debent administrare spiritualia, subditis secundum eorum proportionem et capacitatem.
marg.| { 10 } Beatus, etc.   cum   venerit   . In morte ipsius.
marg.| { 11 } Invenerit, etc.   facientem   , id est bona spiritualia fideliter dispensantem.
marg.| { 12 } Super omnia. Quia in beatitudine eterna consequetur bonum infinitum, quod includit omnia bona.
marg.| {5.875} {1 } Quod si   dixerit   . Non cogitando de adventu domini in morte, et per hoc malis operibus se occupaverit que sunt causa ruine subditis quod notatur cum dicitur :
marg.| {2 } Et   ceperit   . Tunc enim prelatus pueros percutit, quando subditos suos malo exemplo peccare facit.
marg.| {3 } Veniet   dominus   . Ex insperato repetens debitum mortis.
marg.| {4 } Et dividet eum. A presentis vite bonis, vel ; Dividit eum separando animam a corpore.
marg.| {5 } Partemque   eius cum   infidelibus   . Idest, cum damnatis. Et subdit causam quare tales magis damnantur subditis malis di.
marg.| {6 } Ille autem   servus   . Cuiusmodi sunt prelati qui sciunt vel debent scire scripturas sacras, in quibus voluntas domini exprimitur.
marg.| {7 } Vapulabit multis. Idest, verberabitur vel punietur multum, quia talis non peccat ex ignorantia, sed ex certa malitia.
marg.| {8 } Qui autem non cognovit. Cuiusmodi sunt subditi, qui ut in pluribus sunt illiterati.
marg.| {9 } Vapulabit paucis   . Id est, minus punietur, quia talis peccat ex ignorantia que diminuit de peccato, nisi fuerit affectata. Sicut cum aliquis vult ignorare illud quod tenetur facere vel vitare, ut licentius peccet. Ex {5.876} magna enim libidine peccandi provenit, cum aliquis vult ignorare, illud cuius scientia posset eum a peccato impedire vel trahere. Et in persona talium dicitur Iob. 21.b. Qui dixerunt Deo, recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.
marg.| { 10 } Omni autem. Hic consequenter ponitur quartum stabiliens in fide, quod est magnitudo beneficii collati, quia non solum prelati debent esse stabiliores aliis in fide, sed etiam illi qui plus ceteris acceperunt a Deo de gratiis gratis datis que dantur ad utilitatem ecclesie et promotionem fidei, cuiusmodi est notitia scripturarum, gratia miraculorum, et consimilia, et hoc est quod dicitur. Omni autem cui multum : Scilicet de predictis gratiis.
marg.| { 11 } Multum queretur ab eo. Non solum sibi, sed etiam Aliis proficiendo.
marg.| { 12 } Et cui   commendaverunt   . Differt commendatum a dato, et ideo per commendatum non intelligitur hic notitia scripturarum, sed magis docendi officium, quod est regimini annexum, unde et subditi dicuntur esse commendati seu accommodati cure pastorali, secundum quod dicit Apostolus 1. Tim. 6.d. Depositum custodi. Et a talibus requiritur, ut supra dictum est, et quia gratie gratis date non valent ad salutem nisi sint cum charitate, ideo subditur.
marg.| { 13 } Ignem   veni   . Scilicet, charitatem Dei et proximi.
marg.| {5.877} {1 } Et quid. Id est, augmentetur, quia charitas meretur augeri, ut aucta mereatur perfici. Et quia passio Christi quam ex maxima charitate pro nobis sustinuit, est maximum charitatis incendium, ideo subditur.
marg.| {2 } Baptisma autem   . Baptismum appellat sui sanguinis effusionem, ex quo baptismus et alia sacramenta ecclesie habent efficaciam.
marg.| {3 } Et   quomodo   . Quod dupliciter exponitur, Uno modo, ut per hoc intelligatur magnum desiderium eius perficiendi nostram salutem per suam passionem. Alio modo, ut per hoc intelligatur tristitia et anxietas animi, que fuerunt in eo imminente passione, ut per hoc ostenderet veritatem humane nature. Et quia post passionem Christi ad predicationem evangelii, multi crediderunt aliis personis sibi iunctis in infidelitate remanentibus persequentibus eos usque ad mortem, ut patet de sancto Chrysanto et patre eius, ideo sequitur.
prol.| {5.878} {4 } Putatis   quia. Et patet sententia ex dictis Mt. 10.d.
marg.| {5 } Dicebat autem   . Hic consequenter ponuntur attrahentia ad fidem, et primo ostenditur propositum, secundo, removetur dubium, ibi : Cum autem vadis. Circa primum sciendum quod duo sunt valde attractiva ad fidem Christi inter alia. Primum est, oracula prophetarum, que expresse loquuntur de adventu Christi in mundum quantum ad conditionem persone venientis, et quantum ad determinationem temporis et aliarum circunstantiarum, sicut plenius declaravi in quadam questione de quolibet de adventu Christi, que propter prolixitatem omitto. Et quia Iudei saltem legisperiti in oraculis prophetarum erant edocti, ideo arguit eos Salvator de hoc, quod attractivum ad fidem non cognoscebant, et tamen de dispositione aeris futura per signa iudicabant que tamen sunt fallibilia, oracula autem prophetarum sunt certa, et hoc est quod dicitur.
marg.| {6 } Cum videritis nubem. Et concluditur.
marg.| {5.879} {1 } Hoc autem tempus. Scilicet adventus Christi.
marg.| {2 } Quomodo   non   probatis. Per scripturas prophetarum quas habetis, unde et Daniel. 9. tempus Adventus Christi determinatur secundum certum numerum hebdomadarum annorum. Secundum attractivum ad fidem est conditio Evangelice doctrine, que si proponeretur alicui sapienti, qui tamen non esset imbutus aliqua lege, et cum hoc alie leges divinitus et humanitus tradite, naturali iudicio rationis iudicaret legem Evangelicam puriorem, sanctiorem et perfectiorem lege veteri, et multo plus aliis legibus humanitus confictis, sicut est lex Mahumeti et consimiles, et hoc est quod dicit Salvator.
prol.| {5.880} {3 } Quid autem et a vobisipsis. Id est, naturali iudicio rationis.
marg.| {4 } Non   iudicatis   quod   iustum   est ? Recipiendo doctrinam Evangelicam tanquam perfectissimam.
marg.| {5 } Cum   autem vadis   cum   adversario   tuo. Hic removetur dubium, quia supra dixerat Salvator ; Non veni pacem mittere, posset aliquis cedere, quod intellexisset de omni pace, quod non est verum, sed solum de pace illa in qua aliqui concordant in malo, ideo dicit : Cumautem vadis. Hic accipitur adversarius frater vel proximus ab alio iniuste lesus, qui habet causam trahendi ad iudicem illum qui lesit eum, et talis est reconciliandus per satisfactionem debitam, prout fuit expositum plenius Mt. 5. alioquin sequeretur maior punitio a Deo.
Numérotation du verset Lc. 12,moraliter 
marg.| {5.863} {1 } Multis autem turbis concurrentibus. Sequitur.
marg.| {2 } Attendite a fermento Phariseorum. Eam simpliciter devitando. Et subditur ratio cum dicitur.
prol.| {5.864} {3 } Nihil   enim   opertum   est quod non reveletur   neque absconditum   quod non sciatur. Quasi dicat, Hypocritarum falsitas manifestabitur, et similiter fidei veritas, que temporibus ecclesie primitive, propter multitudinem infidelium docebatur occulte.
Numérotation du verset Lc. 12,moraliter 
marg.| {5.865} {2 } Dico autem amicis meis, ne terreamini ab his qui occidunt corpus, {5.866} et post hoc non habent amplius quid faciant. Hoc de se morale est, propter quod pertranseo usque ibi.
Numérotation du verset Lc. 12,moraliter 
marg.| {5.867} {1 } Ait   autem   ei   quidam   de   turba   . Per hoc autem quod Christus noluit se intromittere de divisione hereditatis inter fratres, ostendit quod predicatores evangelii, non se se debent intromittere de negociis secularibus determinandis.
marg.| {7 } Hominis   cuiusdam   divitis. Per istum intelligitur omnis homo {5.868} congregans et conservans bona temporalia, ut inde vivat ociose ideo sequitur.
marg.| { 11 } Et dicam   anime   . Et etiam gulose et deliciose, ideo subditur.
marg.| Comede bibe. Et frequenter contingit, quod tales subito moriuntur, et sic a proposito defraudantur, propter quod concluditur.
Numérotation du verset Lc. 12,moraliter 
marg.| {5.869} {2 } Sic est qui sibi thesaurizat. Quia sole divitie virtutum portantur de hoc seculo cum habente.
marg.| Nolite solliciti esse anime vestre quid   manducetis   , neque corpori quid induamini. Anima plus est   quam   . Scilicet sollicitudine superflua : quia Deus dat animam et corpus, que sunt maiora sine {5.870} sollicitudine humana, et similiter pascit corvos et crescere facit lilia. Et hec omnia dicuntur hic ad literam, ad tollendum a predicatoribus evangelii sollicitudinem superfluam de necessariis quantum ad vitam presentem.
prol.| MORAL. Autem, virgines lilia dici possunt, qui per augmentum virtutum in Deo crescunt, et induuntur gratie vestibus in presenti, et glorie in futuro.
Numérotation du verset Lc. 12,moraliter 
marg.| {5.871} {1 } Nolite timere pusillus grex : quia complacuit patri vestro dare vobis regnum. Id est, congregatio humilium, quibus pater celestis preparavit regnum.
marg.| { 11 } Sint lumbi   vestri   . cingulo castitatis.
marg.| { 12 } Et   lucerne   . Per quas significantur opera bona de genere, et {5.872} ex charitate facta, aliter essent extincte.
marg.| { 14 } Et vos similes. Parati suscipere ipsum.
marg.| { 15 } Ut   cum   venerit, et pulsaverit. Pulsat dominus hominis animum cum eum inducit ad melius propositum, cui confestim aperit per bonum consensum et sequentem affectum et tali servo ministrat dominus gratiam in presenti, et gloriam in futuro.
Numérotation du verset Lc. 12,moraliter 
marg.| {5.873} † {5 } Et si venerit in secunda   vigilia   . Per istas tres vigilias possunt intelligi tria tempora scilicet iuventutis, senectutis, et etatis medie, in quibus perseverantes in bono, beati sunt in spe, {5.874} et postea erunt in re.
marg.| {7 } Quisputas est   fidelis   . Iste potest dici quilibet virtuosus, in quo ratio regit vires inferiores debito modo, propter quod super omnia bona constituetur in celo.
Numérotation du verset Lc. 12,moraliter 
marg.| {5.875} {1 } Quod si dixerit   servus   . Id est homo malus.
marg.| Moram facit. Promittendo sibi longam vitam, et sic cum securitate vivit perverse, venit dominus auferens eum de presenti vita, et cum ponens in gehennam.
prol.| {5.876} {6 } Ille autem servus. Chrysost. Maior status sit maioris pene occasio, sacerdos enim eadem peccans cum populo multo graviora patietur.
marg.| { 13 } Ignem   veni mittere etc. Id est, Dei verbum. Ieremie 20.c. Factus est sermo Dei quasi ignis exestuans.
Numérotation du verset Lc. 12,moraliter 
marg.| {5.877} {1 } Et quid volo nisi ut accendatur ? Scilicet per sui diffusionem in cordibus fidelium.
marg.| {2 } Baptisma   autem   habeo. Scilicet in membris meis, quos desidero baptizari spiritusancto. Quod impletum fuit, ut habetur Actu. 2.a.
marg.| {4 } Putatis quia pacem. Quasi dicat, non : et loquitur de pace qua mali conveniunt ad facilius agendum perverse.
prol.| {5.878} † Erunt enim etc, id est contra tres, et econverso, et hoc frequenter fiebat in ecclesia primitiva Nam simul manentes et propinqui dividebantur in fide, et non credentes credentibus ad versabantur, in tantum quod aliquando ad mortem persequebantur.
marg.| {6 } Cum videritis nubem. Hoc dicitur contra illos quod solliciti sunt qualitatem futuram aeris considerare, et de tempore sue mortis, vel futuri iudicii nolunt cogitare.
Numérotation du verset Lc. 12,moraliter 
marg.| {5.879} {5 } Cum   autem   vadis cum adversario tuo ad principem. Adversarius iste potest dici synderesis remurmurans malo, et sic adversatur{5.880} peccatori, qui si non consentiat synderesi resiliens a malo, condemnabitur per omnium iudicem, et mittetur in gehennam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_12)

Notes :