Capitulum 13
Numérotation du verset
Lc. 13,1
Aderant autem1 quidam ipso in tempore2
1 autem]
om.
Ω
J
|
2 ipso in tempore] in tempore illo
CorS1
Ω
J
|
nuntiantes illi
de Galileis
quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
Numérotation du verset
Lc. 13,2
Et respondens dixit illis: Putatis quod hii Galilei pre omnibus Galileis peccatores fuerint3 quia talia passi sunt?
3 fuerint
Rusch
] fuerunt
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 13,3
Non dico vobis sed nisi penitentiam habueritis omnes similiter peribitis.
Numérotation du verset
Lc. 13,4
Sicut4 illi decem et octo,
4 Sicut] Vel et
CorS1
(
G.
)
supra quos cecidit turris in Siloa5 et occidit eos putatis quia et ipsi debitores
5 Siloa
Rusch
] Siloam
Li448@ Weber
, Sylea
CorS1 Li448
fuerint6 preter omnes homines habitantes in Hierusalem?
6 fuerint
Rusch
] fuerunt
Li448@ Weber
Numérotation du verset
Lc. 13,5
Non dico vobis sed si
non penitentiam habueritis7 omnes similiter peribitis.
7 habueritis
Rusch
] egeritis
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 13,6
Dicebat autem hanc similitudinem:
Arborem fici
habebat quidam plantatam8 in vinea sua
8 plantatam
Rusch Weber
] plantam
Catena
et venit
querens fructum
in illa9 et non invenit.
9 illa Li448
Rusch Weber
] ea
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 13,7
Dixit autem ad cultorem vinee:
Ecce anni tres
sunt ex quo venio querens fructum in ficulnea hac et non invenio.
Succide ergo illam ut quid etiam terram occupat?
Numérotation du verset
Lc. 13,8
At ille respondens dixit ei10: Domine, dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam
10 ei
Rusch
] illi Catena Weber
et mittam stercora
Numérotation du verset
Lc. 13,9
et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides11 illam12.
11 succides
Li448@ Rusch Weber
] excides
Li448
|
12 illam Catena
Rusch
] eam Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 13,10
Erat autem docens in Synagoga eorum
sabbatis
Numérotation du verset
Lc. 13,11
et ecce mulier que habebat spiritum infirmitatis
annis decem13 octo
13 decem
Rusch
] + et
Catena Rusch
et erat inclinata
nec omnino poterat sursum respicere.
Numérotation du verset
Lc. 13,12
Quam cum vidisset14 Iesus
14 vidisset
Catena Rusch
] videret
Weber
vocavit ad se
et ait illi: Mulier dimissa es ab infirmitate tua.
Numérotation du verset
Lc. 13,13
Et imposuit illi manus
et confestim erecta est
et glorificabat Deum.
Numérotation du verset
Lc. 13,14
Respondens autem archisynagogus
indignans quia sabbato curasset15 Iesus dicebat turbe:
15 curasset
Rusch Weber
] + hominem
Catena
Sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati .
Numérotation du verset
Lc. 13,15
Respondit autem16 Dominus ad illum17 dixit 18: Hypocrite,
16 autem
CorS1
(al.)] ergo
CorS1
(G.)
|
17 Dominus - ad illum
Rusch
]
inv. Catena Weber
|
18 dixit
Rusch
] et praem. Catena Weber
|
unusquisque vestrum sabbato19 non solvit bovem suum aut asinum a presepio et ducit adaquare?
19 sabbato
Rusch
Weber] in praem. Catena
Numérotation du verset
Lc. 13,16
Hanc autem filiam Abrahe quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis, non oportuit20 a vinculo isto solvi21 die sabbati?
20 oportuit
Li448 Rusch Weber
] oportebat
Li448@
|
21 a vinculo isto - solvi
Rusch
]
inv. Catena Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 13,17
Et cum hec diceret erubescebant omnes
adversarii eius
et omnis populus gaudebat in universis que gloriose fiebant ab eo.
Numérotation du verset
Lc. 13,18
Dicebat ergo:
Cui simile est regnum Dei?
Et cui simile esse existimabo illud?
Numérotation du verset
Lc. 13,19
Simile est grano sinapis
quod acceptum
homo
misit in hortum suum et crevit
et factum est in arborem magnam
et volucres celi requieverunt in ramis eius.
Numérotation du verset
Lc. 13,20
Et iterum dixit: Cui simile estimabo regnum Dei?
Numérotation du verset
Lc. 13,21
Simile est fermento
quod acceptum
mulier
abscondit in farine sata tria
donec fermentaretur totum.
Numérotation du verset
Lc. 13,22
Et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem.
Numérotation du verset
Lc. 13,23
Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
Numérotation du verset
Lc. 13,24
Contendite intrare
per angustam portam
quia multi
dico vobis querent22 intrare et non poterunt.
22 querent
Rusch
] querunt
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 13,25
Cum autem intraverit paterfamilias et clauserit ostium
et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: Domine, aperi nobis et respondens dicet vobis:
Nescio vos unde sitis.
Numérotation du verset
Lc. 13,26
Tunc incipietis dicere: Manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti.
Numérotation du verset
Lc. 13,27
Et dicet vobis: Nescio vos unde sitis.
Discedite a me omnes operarii iniquitatis.
Numérotation du verset
Lc. 13,28
Ibi erit fletus et stridor dentium
cum videritis Abraham23 Isaac24 Iacob
23 Abraham
Rusch
] + et
Catena Weber
|
24 Isaac
Rusch
] + et
Catena Weber
|
et omnes prophetas
in regno Dei. Vos autem expelli foras.
Numérotation du verset
Lc. 13,29
Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
Numérotation du verset
Lc. 13,30
Et ecce sunt novissimi qui erant25 primi
25 erant CorS1 Catena
Rusch
] erunt CorS1 (Gr.) Weber
et sunt primi qui erant26 novissimi.
26 erant Catena
Rusch
] erunt Weber
Numérotation du verset
Lc. 13,31
In ipsa die accesserunt quidam Phariseorum dicentes illi: Exi et vade hinc
quia Herodes vult te occidere27.
27 te occidere
Rusch Weber
] inv.
Catena
Numérotation du verset
Lc. 13,32
Et ait illis: Ite et28 dicite vulpi illi:
28 et Catena
Rusch
]
om.
Weber
Ecce eicio demonia
et sanitates perficio hodie
et cras et tertia die29 consummor.
29 die Catena
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Lc. 13,33
Verumtamen oportet me
hodie et cras et sequenti die30 ambulare
30 die
Rusch
]
om.
Weber
quia non capit
prophetam perire extra Hierusalem.
Numérotation du verset
Lc. 13,34
Hierusalem, Hierusalem,
que31 occidis
31 que
Rusch
Weber] qui Catena
prophetas
et lapidas
eos qui mittuntur ad te,
quotiens volui congregare
filios tuos
quemadmodum avis nidum suum sub pennis et noluisti?
Numérotation du verset
Lc. 13,35
Ecce
relinquetur32 vobis domus vestra deserta33.
32 relinquetur
Rusch
] relinquatur
Li448@
, derelinquetur
Li448
, relinquitur
Weber
|
33 deserta Catena
Rusch
]
om.
Weber
|
Dico autem vobis, quia non videbitis me
donec veniat
cum dicetis: Benedictus qui venit in nomine Domini.
Capitulum 13
Numérotation du verset
Lc. 13,1
marg.|
{5.879}
{1
}
Aderant
autem
quidam ipso.
Postquam Salvator induxit discipulos suos ad fidei constantiam, hic inducit peccatores ad penitentiam. Et primo ponitur Christi monitio, secundo peccatorum conversio cap. 15. Prima in duas, et primo ponitur informatio penitentium, secundo confutatio impenitentium, sequenti cap. Circa primum primo ponit penitentie motivum. Secundo penitendi modum, ibi. Ait autem quidam{5.880} Prima in duas quia primo describit motivum penitentie. Secundo, ex hoc sequentem fructum ecclesie, ibi. Dicebat ergo : Prima in duas quia circa motivum penitentie, primo ponitur Christi instructio, secundo, instructionis confirmatio, ibi : Erat autem docens : Circa primum inducit Christus ad penitentiam primo per exempla, secundo per rationem sumptam ex parabola, ibi. Dicebat autem. Circa primum sciendum, quod motivum ad penitentiam frequenter contingit ex morte repentina et horrida aliquorum, de quo ponuntur hic duo exempla. Primum est de Galileis a Pilato interfectis, dum actu essent occupati in sacrificiis, de quibus est duplex opinio. Dicit enim {5.881} Cyrillus quod isti fuerunt sequaces Iude Galilei, de quo dicitur Act. 5.g. quod avertit populum in die professionis, quia dum Iudei profiterentur se esse subditos Romano imperio, ut dictum est supra 2. cap. iste Iudas Galileus dicebat, quod hoc erat eis illicitum, s. recognoscere aliquem Dominum preter Deum qui eos eduxerat de Aegypto : et fecerat sibi populum peculiarem, et multi consenserunt ei, in tantum quod postea prohibebant oblationes fieri pro salute imperii Romani. de quo Pilatus indignatus repente cum multitudine Romanorum venit super eos sacrificantes secundum ritum suum, et interfecit eos, ita quod sanguis interfectorum fuit mixtus cum sanguine sacrificiorum. In scholastica vero historia dicitur, quod fuit quidam magnus de Galilea qui dicebat se esse filium Dei. et dum multos seduxisset, et secum duxisset in montem Garizim, promittens inde se ascensurum in celum, et dum illi sacrificarent ei sicut filio Dei Pilatus superveniens eos cum armis interfecit ne maior seductio fieret : et hoc est quod dicitur hic. Aderantautem quidam. Predictis duplici de causa. Una erat, quia aliqui eorum volebant notare Christum de consimili seductione. Alia causa erat, quia alii illam occisionem subitam et horridam horribilibus peccatis ipsorum occisorum imputabant, et secundum hoc dicit salvator.
marg.|
{1
}
Putatis
quod
hi Galilei pre omnibus Galileis,
etc. Quasi dicat, non est argumentum sufficiens, unde subditur.
marg.|
{2
}
Non dico vobis, sed nisi penitentiam,
etc. Non negat eos peccatores fuisse, et propter hoc perisse, sed asserit duo, s. quod talis mors non est argumentum sufficiens, quod gravius peccassent omnibus aliis, quia frequenter Dominus peccata minus gravia in presenti vita {5.882} punit, et graviora post vitam presentem differt gravius punienda. Asserit etiam, quod nisi de peccatis propriis penituerint, similiter peribunt. Quod adimpletum fuit per Titum et Vespasianum in destructione Civitatis Hierusalem et occisione populi Iudaici, qui non penituerat de occisione Christi et aliis peccatis suis : Fideles enim qui tunc crediderunt Christo ante adventum Titi et Vespasiani per angelum fuerunt admoniti, ut recederent de Iudea, et tunc transierunt ad regnum Agrippe, qui tunc erat confederatus Romanis. Secundum autem exemplum ponitur cum dicitur.
marg.|
{3
}
Sicut illi
decem
et octo, supra quos cecidit turris,
etc. Isti erant Ierosolymitani : et dum edificarent quandam turrim in loco dicto, subito cecidit super eos et oppressit, quam ruinam aliqui imputabant enormitati peccatorum suorum, de quo similem sententiam dicit Christus sicut et de primo exemplo.
marg.|
{4
}
Dicebat
autem
hanc similitudinem.
Hic inducit Salvator ad penitentiam ratione sumpta ex similitudine arboris, que prescinditur nisi faciat fructum, ex hoc concludens, quod similiter essent prescindedi de presenti vita et puniendi nisi facerent fructum penitentie et bonorum operum, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{5
}
Arborem fici.
Id est, gentem Iudaicam.
marg.|
{6
}
Habebat
quidam
.
Id est ipse Deus, cuius perfectio et proprietas non potest a nobis exprimi aliquo determinato nomine, secundum quod dicitur sexta propositione de causis. Causa prima superior est omni narratione. ideo dicitur quidam, interminate.
marg.|
{7
}
Plantatam in vinea sua.
Id est in Iudea, que speciali modo dicebatur hereditas Dei.
marg.|
{5.883}
{1
}
Dixit autem ad cultorem vinee.
Id est, ad Angelum custodem et prepositum illi genti, qui tunc erat Michael, ut habetur Daniel. 10. cap.
marg.|
{2
}
Ecce anni tres sunt.
Id est, tria tempora, scilicet tempus legis, tempus prophetarum, et tempus predicationis Christi, in quibus Deus quesivit fructum bonorum operum a Iudeis, et non invenit, nisi in paucis valde, qui quasi nihil computantur respectu tante multitudinis, ut patet predicta tempora consideranti.
marg.|
{3
}
Succide ergo illam.
In quo ostenditur, quod meruerant occidi, et de terra illa eiici, quod factum est postea per Titum, et Vespasianum, qui multos de illis occiderunt, et alios captivos de terra eiecerunt.
marg.|
{4
}
Domine dimitte illam.
Quia Angeli pro illis quos custodiunt interpellant divinam clementiam, unde et destructio civitatis, et populi dilata est per 42. annos post passionem Christi.
marg.|
{5
}
Usque dum fodiam circa, illam,
etc. Immittendo eis terrorem divinorum iudiciorum.
marg.|
{6
}
Et mittam stercora.
Ostendendo eis feditatem, et abominationem peccatorum suorum, per que solent homines penitere de peccatis suis.
marg.|
{7
}
Et si quidem fecerit
fructum
.
Quia in illis 42. annis dicte dilationis {5.884} multi de Iudeis penituerunt, et conversi ad fidem fructum bonorum operum fecerunt, ut patet Act. 2. et in pluribus aliis locis.
marg.|
{8
}
Sin autem in futurum succides eam.
Quia impenitentes, et in sua perfidia remanentes fuerunt occisi, et captivati per Titum. et Vespasianum, ut predictum est.
marg.|
{9
}
Erant
autem
.
Hic consequenter ponitur doctrine Christi confirmatio per sequens miraculum, ubi notatur primo locus cum dicitur. Erat autem docens in synagoga eorum. In loco communi ubi conveniebant Iudei, et tempus cum dicitur.
marg.|
{
10
}
Sabbatis.
In quibus homines debebant intendere divino cultui, et ad audiendum verbum Dei.
marg.|
{
11
}
Et ecce mulier que habebat
spiritum
infirmatis
.
Id est, infirmitatem a spiritu maligno inflictam vel causatam, quod patet ex hoc quod infra subditur : Hanc autem filiam Abrahe quam alligavit Sathanas, scilicet, vinculo infirmitatis.
marg.|
{
12
}
Annis decem et octo,
etc. Ex quo patet infirmitatis diuturnitas.
marg.|
{
13
}
Et erat.
In quo apparet infirmitatis gravitas, et deformitas. Et ista exprimuntur, ut miraculum sequens maius, et evidentius ostendatur, unde subditur.
marg.|
{5.885}
{1
}
Et confestim erecta est.
Licet enim per naturam possent alique infirmitates curari, non tamen in instanti.
marg.|
{2
}
Respondens
autem archisynagogus.
Id est, princeps synagoge, et dicitur ab archos, quod est princeps, et synagoga.
marg.|
{3
}
Sex dies sunt in
quibus
oportet operari
.
Hoc intelligitur de operibus servilibus sed operatio miraculorum que ordinatur ad gloriam Dei, et videntium devotionem excitandam ; poterat fieri in die sabbati, et convenientius illa die quam in aliis, eo quod illa dies erat ordinata cultui divine et devotioni populi, et hoc ostendit Christus exemplo sensibili, cum dicitur Hypocrite unusquisque vestrum. Et patet litera.
marg.|
{4
}
Et cum hec.
Confusi sua rationabili responsione, cui non poterant contradicere. Circa quod considerandum, quod Christus confundebat adversarios suos. Aliquando exemplis, sicut hic, Aliquando miraculis sicut {5.886} supra 5.e. Ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem dimittendi in terra peccata, ait paralytico. Tibi dico surge, etc. Aliquando scripturis. sicut Matt. 21.b. nunquam legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, etc. Aliquando rationibus certis, sicut Mt. 22.c. Cuius est imago hec et super scriptio, etc. Aliquando testimoniis ut Io. 5.e. Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati, etc.
marg.|
{5
}
Dicebat ergo.
postquam salvator posuit penitentie motivum, hic consequenter ostendit sequentem ex hoc ecclesie fructum. Circa quod considerandum, quod licet penitentes, et conversi ad fidem catholicam primo fuerunt pauci et abiecti temporibus persequutionis tyrannorum, et hereticorum, tamen dominus postea induxit aliquos penitentes ad fidem, qui fuerunt magni homines scientia et vita sicut fuit Ambrosius Augusti. et consimiles, per quos ecclesia fuit exaltata valde prout hic continetur in duabus parabolis que exposite sunt Mt. 13.
marg.|
{5.887}
{1
}
Ait autem illi.
Postquam salvator, supra posuit penitentie motivum sequentem fructum, hic consequenter ostendit penitendi modum. Circa quod sciendum, quod in penitentibus triplex est difficultas ad opera virtutum. Una est ex corruptione nature per peccatum primorum parentum, ex qua causata est in humana natura pronitas ad malum et difficultas ad bonum. secundum quod dicitur Gene. 8.d. Sensus et cogitatio humani cordis prona sunt ad malum ab adolescentia sua. Secunda est, quia ex peccatis preteritis causatus est in ipsis peccantibus quidam habitus, vel saltem dispositio inclinans ad peccata similia. Tertia est ex difficultate operis virtuosi, quia virtus est circa bonum arduum et difficile, et ideo modus penitendi ad hoc, quod sic efficax debet cum magno conatu fieri, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{2
}
Contendite intrare
.
Et per hoc etiam solvitur questio proposita de paucitate {5.888} salvandorum : quia pauci respective inveniuntur ita fervide penitentes quod non impediantur propter dictas difficultates, ideo subditur.
marg.|
{3
}
Multi
dico
vobis querunt
etc. Et isti sunt tepidi predictis difficultatibus impediti. Et quia non semper durat tempus penitendi ideo sequitur.
marg.|
{4
}
Cum
autem
intraverit
.
Iste pater familias est Christus qui per passionem suam intravit gloriam, ut habetur infra. 24.d. Oportuit Christum pati et ita intrare in gloriam suam. Ex quo etiam ostenditur, quod alii non habebunt ingressum facilem.
marg.|
{5
}
Et clauserit
ostium
.
In morte peccatori clauditur ostium penitentie.
marg.|
{6
}
Incipietis foris stare et pulsare.
In quo ostenditur penitentia post mortem, sed infructuosa, secundum quod dicitur Sapientie 5.a. Dicentes intra se penitentiam agentes, etc.
marg.|
{7
}
Tunc
incipietis
dicere.
Hoc potissime refertur ad Iudeos, inter quos Christus conversatus fuit, et in plateis eorum docuit.
marg.|
{5.889}
{1
}
Nescio vos, unde sitis.
Quia nesciet eos scientia approbationis, sed reprobationis.
marg.|
{2
}
Ibi
erit
fletus et stridor dentium.
In fletu enim duo sunt, scilicet tristitia animi ex qua procedit fletus corporalis : et secundum hoc fletus erit in damnatis generaliter tam demonibus quam hominibus. Aliud ex parte corporis, scilicet resolutio lachrymarum, turbatio cerebri et oculorum, et quantum ad hoc fletus non potest esse in demonibus, neque in animabus separatis. Sed post resurrectionem in hominibus damnatis erit turbatio cerebri, et oculorum, non tamen fluxus seu resolutio lachrymarum, quia cessante motu celi tunc cessabit omnis generatio et corruptio. Stridor autem dentium non importat aliquam corruptionem, et ideo poterit ibi esset.
marg.|
{3
}
Cum videritis
Abraham
et Isaac Iacob, et omnes prophetas in regno Dei,
etc. Hoc proprie erit in extremo : iudicio, quando reprobi videbunt electos resurrexisse in corporibus gloriosis et audient vocem iudicis eos vocantis ad regnum celeste et condemnantis reprobos ad penam gehenna, secundum quod dicitur Matt. 25.d. Tunc enim videbunt se expelli per demones executores divine iustitie.
marg.|
{4
}
Et venient ab Oriente et
Occidente
et Aquilone et austro et accumbent in regno Dei.
Quia ab universis mundi partibus Gentiles conversi sunt ad fidem, qui tunc recipient gloriam in anima et corpore.
marg.|
{5
}
Et ecce sunt novissimi
qui erant
primi.
Scilicet Iudei, qui erant primi ad recipiendum beneficia Dei, erant posteriores Gentilibus propter suam incredulitatem, et hoc est quod dicit Apostolus Ro. 11.c. Cecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo Gentium intraret. etc.
prol.|
{5.890}
{6
}
In ipsa die
accesserunt
quidam
Phariseorum
, dicentes illi.
Hec est pars incidentalis. Aliqui enim Phariseorum non potentes doctrine Christi contradicere, per cautelam voluerunt terrere eum et sic eius doctrinam impedire dicentes.
marg.|
{7
}
Exi et
vade
hinc quia
Herodes
vult te
occidere
.
De quo videtur, quod tunc erat in terra Herodi subiecta, veruntamen videtur quod isti dixerunt falsum ex hoc quod habetur infra 23.b. Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat autem ex multo tempore cupiens videre eum, etc. Christus tamen in sua responsione ostendit se talibus non terreri, nec a bonis operibus impediri, dicens.
marg.|
{8
}
Dicite vulpi illi
.
Id est. Herodi. Vulpes enim est animal dolosum, rapax, tortuose incedens, et fetidum. Sic princeps malus qualis erat iste Herodes, est dolosus. per machinationes mali, rapax eris alieni, tortuose incedens per perversitatem iudicii, fetidus per infamiam nominis sui.
marg.|
{9
}
Ecce eiicio demonia.
Et non possunt mihi resistere, cum tamen sint maioris potestatis quam Herodes, quasi dicat, non habeo timere eum.
marg.|
{
10
}
Sanitates perficio hodie et cras, et tertia die
consummor
.
Quia Christus duobus annis predicavit ista beneficia conferendo, et in tertio anno sue predicationis passus est. Vel, hodie et cras, id est paucis diebus usque ad tempus passionis mee in Ierusalem.
marg.|
{
11
}
Quia
non
capit
prophetam
perire extra
Hierusalem
.
Quia conveniens fuit Christum pati in loco passionis prophetarum, qui est Hierusalem, ut patet ex decursu veteris testamenti, unde et de Manasse rege Iuda dicitur 4Rg. 21.a. quod implevit Hierusalem sanguine prophetarum usque ad os, et ideo conveniens fuit Christum ibidem pati. Tum quia est caput omnium prophetarum : Tum quia omnes prophete de eo {5.891} scripserunt, secundum quod dicitur Act. 10.g. Huic omnes Prophete testimonium perhibent. Et propter dictam occasionem exprobrat consequenter {5.892} civitati Hierusalem.
marg.|
{1
}
Hierusalem
Hierusalem, que
occidis
etc. Patet sententia ex dictis Mt. 23.
Numérotation du verset
Lc. 13,moraliter
marg.|
{5.879}
{1
}
Aderant
autem
etc.
quorum
sanguinem
miscuit Pilatus,
etc. Per Pilatum intelligi potest diabolus, cuius est membrum, sicut dicit Grego. Homilia 10. An non membrum diaboli Pilatus ? Per sanguinem Galileorum peccatum simplicium. per sacrificia {5.880} opera de genere bona significantur Igitur diabolus miscet sanguinem simplicium in suis sacrificiis, cum eorum opera de genere bona fedat peccatis adiunctis. Per turrem cadentem super decem et octo Iudeos significata fuit futura eorumdestructio per Romanos.
Numérotation du verset
Lc. 13,moraliter
marg.|
{5.881}
{5
}
Arborem fici habebat quidam plantatam,
etc. Per arborem fici significatur quelibet persona in ecclesia Dei plantata, ut fructificet ibi, per tres annos in quibus non facit fructum, significantur {5.882} iuventus, etas media et senectus : propter quod meruit succidi per mortem de vita presenti, per cultorem autem angelus custos huius hominis significatur qui rogat ut adhuc uno anno, id est, ut in senio vivere dimittatur, ut per eius diligentiam circa talem hominem fructificet, aliter succidatur, et in ignem mittatur.
Numérotation du verset
Lc. 13,moraliter
marg.|
{5.883} †
{
13
}
Et ecce mulier que
habebat
spiritum infirmitatis annis
decem
et octo. Et erat inclinata.
Per quam significatur peccatrix persona, que longo tempore diabolo procurante sic ad inordinatum amorem terrestrium fuit incurvata, quod propter longam consuetudinem aspicere non potest superna. Sed Iesus eam tangit in {5.884} sabbato, quando consilio predicatoris vel confessoris salutem animarum desiderantis quiescit a peccato, et sic erigitur sursum per celestium appetitum. Archisynagogus autem indignans de tali curatione, malum curatum significat murmurantem de predicatore vel confessore, propter, quod merito arguitur de murmure tali, quia cura maior circa humanam naturam, quam circa animalia bruta debet haberi.
Numérotation du verset
Lc. 13,moraliter
marg.|
{5.885} †
Simile est grano.
Granum sinapis minimum beatum Franciscum significat humillimumpropter, quod suos fratres voluit vocare minores. Hoc autem granum homo Christus posuit {5.886} in hortum suum, scilicet ecclesie militantis, ubi crevit per vite meritum, et per sue religionis augmentum, et volucres requiescunt in eius ramis, quia multi magni, et potentes acquiescunt filiorum suorum, consiliis et doctrinis.
Numérotation du verset
Lc. 13,moraliter
marg.|
{5.887} †
Cui
simile
etc. Licet fermentum in scriptura frequentius accipiatur in malo, tamen hic accipitur in bono, et propter virtutem alterandi significat verbum evangelicum, quando ad fidem transmutavit magnam partem mundi, et adhuc amplius transmutavit, unde in figura huius in Penthecoste que celebrabatur a Iudeis, propter beneficium legis date, que fuit evangelii figura offerebantur duo panes de simila fermentata, ut habetur Leu. 23.b. Hoc autem fermentum positum fuit in satis tribus i. in tribus mundi partibus a tempore apostolorum, et amplius ponetur donec fermentetur totum.
marg.|
†
Et ibat.
Per hoc ostendit qualiter predicator evangelii debet {5.888} esse diligens in predicatione verbi divini.
marg.|
{2
}
Contendite.
Non enim potest fieri sine conatu magno, quod homo terrenus fiat civis in celo.
marg.|
{4
}
Cum autem
intraverit paterfamilias,
etc.
ostium
.
Quod in morte cuiuslibet clauditur, quia tempus suum merendi finitur.
marg.|
†
Domine aperi nobis
.
Per hoc non significatur possibilitas intrandi sed voluntas, si possibile esset.
marg.|
†
Nescio vos.
Scilicet per approbationem.
marg.|
†
Manducavimus coram
te.
Scilicet cibum eucharistie.
marg.|
†
Et bibimus
potum.
Salutaris sapientie.
marg.|
†
Et in plateis
nostris
docuisti.
Per predicatores et doctores ecclesie. Et subditur.
Numérotation du verset
Lc. 13,moraliter
marg.|
{5.889} †
{1
}
Nescio vos unde scitis.
Nam dicta bona vel alia non proficiunt defunctis sine gratia.
marg.|
{3
}
Cum videritis
Abraham
et Isaac et Iacob, et
omnes
Prophetas
etc. Per quem significatur bonus prelatus, eo quod interpretatur pater multarum gentium. Per Isaac qui interpretatur risus significatur Deo serviens in letitia, et devotione iocundus. Per Iacob qui supplantator interpretatur. supplantans vitia per virtutem designatur. Per Prophetas boni doctores et predicatores intelliguntur, et omnes isti in regno Dei recipientur.
marg.|
{4
}
Et
venient
ab
oriente
et
Occidente
et Aquilone et austro, et accubent in regno Dei.
Per quem significatur tempus iuventutis, per {5.890} Occidentem tempus senectutis nam aliqui veniunt ad Dei servitium in utroque tempore. Et aliquando contingit quod aliqui tarde venientes magis proficiunt quam primi, ideo subditur.
marg.|
{5
}
Et ecce sunt novissimi qui erant primi. Beda.
Multi prius ferventes, postea torpent, et multi prius tepidi subito inardescunt.
marg.|
{6
}
In ipsa die accesserunt
quidam Phariseorum
, dicentes illi : Exi et vade hinc quia Herodes.
Secundum sensum literalem isti per minas volebant Christum expellere de Iudea, ne predicaret in ea, sed Christus ostendit se non timere, nec a predicatione voluit cessare. Per hoc ostendens, quod predicator Evangelii pro talibus minis non debet predicationis. {5.891} officium omittere, per quod demones eiiciuntur, cum per hoc peccatores penitent, et sanitates perficiuntur, cum {5.892} penitentes ad opera perfectionis anhelant.
Numérotation du verset
Lc. 13,moraliter
marg.|
{1
}
Hierusalem Hierusalem, que occidis prophetas et lapides eos, etc. Istud exponetur infra.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_13)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_13)
Notes :