Capitulum 15
Numérotation du verset
Lc. 15,1
Erant autem appropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum1.
1 illum ΩL Li448@
Rusch
Weber] eum Li448
Numérotation du verset
Lc. 15,2
Et murmurabant Pharisei et scribe
dicentes: Quia hic peccatores recipit et manducat cum illis.
Numérotation du verset
Lc. 15,3
Et ait ad illos parabolam istam dicens:
Numérotation du verset
Lc. 15,4
Quis ex vobis homo qui habet
centum oves
et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit
nonaginta novem
in deserto
et vadit
ad illam que perierat donec inveniat illam?
Numérotation du verset
Lc. 15,5
Et cum invenerit eam imponit in humeros suos gaudens.
Numérotation du verset
Lc. 15,6
Et veniens domum
convocat2 amicos et vicinos dicens illis: Congratulamini mihi quia inveni ovem meam3 que perierat4.
2 convocat ΩL Catena
Rusch
Weber] et praem. ΩV* (exp.)
|
3 ovem meam ΩL
CorS2
(Fere ubique
MEAM OVEM
nisi Parisiensis secunda habet ex prima script<ione>)
Rusch Weber
] ovem
CorS2
(CONGRATULAMINI OVEM
) ΩV
; (non hab. Wordsworth)
|
4 que perierat ΩL
Catena Catena@ Rusch Weber
] quam perdideram ΩV, quem (!) perdideram vel perierat
δ
|
Numérotation du verset
Lc. 15,7
Dico vobis quod ita
gaudium erit in celo
super uno peccatore penitentiam agente5
5 agente ΩL
Catena Rusch
] habente
Weber
quam super nonaginta novem iustis qui non indigent penitentia.
Numérotation du verset
Lc. 15,8
Aut que mulier
habens drachmas decem
si perdiderit drachmam unam nonne accendit lucernam et evertit6 domum et querit diligenter donec7 inveniat?
6 evertit ΩL
Catena Rusch
] everrit
Weber
|
7 donec ΩL
Catena Weber
] + eam
Rusch
|
Numérotation du verset
Lc. 15,9
Et cum invenerit convocat amicas et vicinas
dicens: Congratulamini mihi quia inveni drachmam quam perdideram.
Numérotation du verset
Lc. 15,10
Ita dico vobis : Gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente.
Numérotation du verset
Lc. 15,11
Ait autem:
Homo quidam
habuit duos filios.
Numérotation du verset
Lc. 15,12
et dixit adolescentior ex illis patri:
Pater, da mihi portionem substantie que me contingit.
Et divisit illis8 substantiam.
8 illis ΩL ΩV
Rusch Weber
] illi
Catena
Numérotation du verset
Lc. 15,13
Et non post multos dies congregatis omnibus
adolescentior filius peregre profectus
est in regionem longinquam
et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
Numérotation du verset
Lc. 15,14
Et postquam omnia
consummasset facta est fames valida
in regione illa
et ipse cepit egere.
Numérotation du verset
Lc. 15,15
Et abiit
et adhesit
uni civium regionis illius
et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
Numérotation du verset
Lc. 15,16
Et cupiebat implere ventrem suum
de siliquis9
9 siliquis
CorS2
(Ambrosius in originali hic siliqua est genus leguminis, sonoris follibus et vacuis quod [+ potius
m. post.
] ventrem magis honerat quam reficiat. Pap<ias> :"Siliqua siliqua genus est leguminis quod porci comedunt in Africa"et plura ibi dicitur de hoc)
quas porci manducabant et nemo illi dabat.
Numérotation du verset
Lc. 15,17
In se autem reversus10
10 Ipse autem in se reversus
CorS2
ΩV
Catena (La88 Li448 Mt366)
] In se autem reversus
CorS2
(in aliquibus <codicibus> sine
IPSE
) ΩL
Catena@ (ibid.) Rusch Weber
dixit: Quanti mercennarii in domo patris mei11 abundant panibus
11 in domo patris mei ΩV
Li448 Rusch Clementina Weber
] in domo patris
Li448@,
patris mei ΩL
Weber
ego autem hic fame pereo.
Numérotation du verset
Lc. 15,18
Surgam et ibo ad patrem meum
et dicam illi: Pater, peccavi in celum et coram te.
Numérotation du verset
Lc. 15,19
Et iam non sum12 dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercennariis tuis.
12 sum ΩL Li448
Rusch
Weber]
om.
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 15,20
Et surgens
venit ad patrem suum.
Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius
et misericordia motus est
et accurrens13 cecidit super14 collum eius et osculatus est eum15
13 accurrens ΩL
Li448 Rusch Weber
] occurrens
Li448@
|
14 super Weber (N G) CorS2 (alia cor<rectio>ne) Catena
Rusch
Clementina] supra CorS2 ΩL Weber
|
15 eum ΩL
Catena Rusch
] illum
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 15,21
Dixitque ei16 filius:
16 ei ΩL Li448
Rusch
Weber] eis Li448@
Pater, peccavi in celum
et coram te.
Iam non sum dignus vocari filius tuus.
Numérotation du verset
Lc. 15,22
Dixit autem pater
ad servos suos:
Cito
proferte stolam primam
et induite illum et date annulum
in manu17 eius
17 manu ΩV Weber (s M F P G Cava)
Rusch
] manum Catena Catena@ ΩL Weber, manus Weber (N)
et calciamenta in pedes eius18.
18 eius Weber (P)
Rusch
Clementina]
om.
ΩL Catena ΩV Weber
Numérotation du verset
Lc. 15,23
Et adducite vitulum saginatum
et occidite
et manducemus et epulemur
Numérotation du verset
Lc. 15,24
quia hic filius meus mortuus fuerat19
19 fuerat
Rusch
] erat ΩL
Catena Weber
et revixit,
perierat
et inventus est.
Et ceperunt epulari.
Numérotation du verset
Lc. 15,25
Erat autem filius eius senior in agro
et cum veniret et appropinquaret domui,
audivit symphoniam et chorum.
Numérotation du verset
Lc. 15,26
Et vocavit unum de servis et interrogavit que hec essent.
Numérotation du verset
Lc. 15,27
Isque dixit illi:
Frater tuus venit
et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit.
Numérotation du verset
Lc. 15,28
Indignatus est autem et nolebat introire.
Pater ergo illius egressus cepit rogare illum20.
20 illum ΩL
Rusch Weber
] eum
Catena
Numérotation du verset
Lc. 15,29
At ille respondens dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi
et numquam mandatum tuum preterivi
et numquam dedisti mihi hedum
ut cum amicis meis epularer.
Numérotation du verset
Lc. 15,30
Sed postquam filius tuus hic21, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
21 filius tuus - hic ΩL ΩV
Catena Weber
]
inv. Rusch
Numérotation du verset
Lc. 15,31
At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es
et omnia mea tua sunt.
Numérotation du verset
Lc. 15,32
Epulari autem22 et gaudere oportebat,
22 autem ΩL ΩS]
om.
ΩV
quia frater tuus hic mortuus fuerat23 et revixit, perierat et inventus est.
23 quia frater tuus hic (hic frater tuus
Cor4
V) mortuus fuerat
Cor4
FV ΩF ΩV] quia hic frater tuus mortuus erat
Cor2
FOV (anti.), quia frater tuus hic mortuus erat ΩL
Catena@ Rusch Weber, def. Catena
Capitulum 15
Numérotation du verset
Lc. 15,1
marg.|
{5.903}
Erant autem.
Superius descripta est peccantium monitio ad penitentiam, hic consequenter describitur eorum conversio ad iustitiam, et primo in generali secundo in speciali c. 19. Prima in tres quia primo ostenditur quod peccatores redeuntes sunt benigne recipiendi, secundo caute nutriendi. cap. 17. tertio devote instruendi. c. 18. Prima in duas, quia primo describitur doctorum receptio benigna, secundo docetur eorum satisfactio condigna, cap. seq. Circa primum ostenditur conversio peccatorum cum dicitur.
marg.|
{1
}
Erant autem.
Ex proposito emendationis vite.
prol.|
{5.904}
{2
}
Ut audirent
illum
.
Parati ei obedire, secundo subditur iniusta murmuratio malignantium, cum dicitur.
marg.|
{3
}
Et
murmurabant
.
Notantes Christum de mala vita, eo quod talibus amicabilem se prebebat, et sequitur Christi responsio, cum dicitur.
marg.|
{4
}
Ait ad
illos
.
In responsione ostenditur, quod peccatores redeuntes sunt dulciter recipiendi, et ad hoc inducuntur tres parabole, secunda incipit ibi : Aut que mulier, tertia ibi : Homo quidam habuit duos filios.
marg.|
{5
}
Quis ex
vobis
homo.
Hic ponitur prima parabola de ove perdita, et humeris pastoris cum gaudio reportata. Et patet sententia ex dictis Mt. 18.c.
marg.|
{5.905}
{1
}
Aut que.
Hic ponitur secunda parabola de drachma perdita et reinuenta. Ubi dicitur : Que mulier habens drachmas decem. Mulier ista est sapientia divina habens novem ordines angelorum quasi drachmas novem, et decima drachma est humana natura ad imaginem Dei facta, et ideo capax ipsius per cognitionem et amorem. Ista drachma decima fuit perdita per peccata primorum parentum.
marg.|
{2
}
Nonne
accendit
.
Lucerna est lumen in testa, quia divina sapientia lumen Deitatis accendit in testa nostre mortalitatis ad querendum naturam humanam perditam, et reducendam eam ad beatitudinem.
marg.|
{3
}
Et
revertit
.
Ista domus est synagoga que fuit eversa ut inveniretur natura humana.
prol.|
{5.906}
{4
}
Et cum
invenerit
.
Id est, angelorum societates, que congaudent de peccatoribus ad Deum conversis, secundum quod dictum est in parabola precedenti, et ex hoc iterum concludit. Ita dico vobis gaudium erit, etc.
marg.|
{5
}
Homo quidam.
Hic ponitur tertia parabola de filio prodigo, per quem designatur populus Gentilis, qui erat subditus peccatis, vel etiam quicunque peccator singularis. Dicit ergo : Homo quidam, id est, ipse Deus pro nobis humanatus.
marg.|
{6
}
Habuit
duos
.
Id est, duos populos, s. Iudaicum et Gentilem, vel duos filios, id est, iustos et peccatores, quia peccatores sunt filii Dei inquantum sunt ad eius imaginem, licet non sint filii Dei per gratiam.
marg.|
{7
}
Et dixit.
Id est, Gentilis populus, unde et populus Iudaicus vocatur filius Dei primogenitus Exo. 4.e. Filius meus primogenitus Israel. Vel {5.907} peccator qui dicitur iuvenis moribus, et ideo dicitur adolescentior filius.
marg.|
{1
}
Et
divisit
.
Quia dona Dei hominibus largiuntur. licet diversimode.
marg.|
{2
}
Adolescentior.
Per multiplicationem peccatorum elongando se a deo patre et a celesti civitate.
marg.|
{3
}
Et ibi
dissipavit substantiam suam
.
Quia per peccata, mortalia tolluntur bona gratie, et peiorantur bona nature.
marg.|
{4
}
Vivendo.
Luxuria spiritualia, que est idololatria quantum ad Gentilem, populum, et luxuria corporali non solum quantum ad Gentilem, sed etiam quantum ad peccatorem informem fidem habentem.
marg.|
{5
}
Facta est fames
valida
.
Per defectum verbi divini et sacre scripture, quia gentilibus non est data lex vetus, neque oracula prophetarum secundum illud Psal. 147.b. Non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Peccamus etiam Iudeis in tali statu lex et prophete non valebant ad salutem. Ideo subditur.
marg.|
{6
}
Et ipse
cepit egere
.
Spiritualibus bonis.
marg.|
{7
}
Et
abiit
.
Scilicet diabolo, qui est civis in regione umbre minoris.
marg.|
{8
}
Et misit
illum
.
Id est, occupavit eum circa cupiditatem mundanam, cuius ville diabolus dicitur dominus, Io. 14.d. Venit princeps mundi huius. in me non habet quidquam.
marg.|
{9
}
Ut pasceret porcos.
Id est, vitia que fetida sunt et immunda, unde 1. Timoth. 6.b. Radix omnium malorum est cupiditas, quia sicut {5.908} radix ministrat nutrimentum omnibus ramis arboris, sic abundantia temporalium circa quam versatur mundana cupiditas, administrat materiam et fomentum omnibus vitiis.
marg.|
{
10
}
Et
cupiebat
etc. Quia intentus congregationi temporalium querit in talibus sufficientiam, intendens eam habere per talia, sed non assequitur intentum, quia talia non minuunt cupiditatem, sed magis eam augent. Quanto enim aliquis plus habet de bonis temporalibus, tanto plus ad habenda maiora anhelat, secundum quod dicit beatus Gregorius et hoc de communi cursu accidere videmus, et ideo bene subditur.
marg.|
{
11
}
Et nemo illi dabat.
Quia non assequitur quod intendebat et quia consideratio huius defectus inducit aliquando ad penitentiam. Ideo subditur.
marg.|
{
12
}
In se
autem
.
Homo enim peccando extra se egreditur, quia limites recte rationis transgreditur, et ideo penitendo ad se revertitur.
marg.|
{
13
}
Quanta mercenarii.
Id est, servientes pro mercede eterna.
marg.|
{
14
}
In domo
patris
.
Id est, in ecclesia seu congregatione iustorum.
marg.|
{
15
}
Abundant
panibus
.
Scilicet pane sacre scripture per eruditionem et pane eucharistie per sacramenti receptionem.
marg.|
{
16
}
Ego
autem hic
fame pereo.
Quia si ad populum gentilem referatur hoc dictum, patet, quod ei talia non administrantur. Si autem ad Catholicum peccatorem, patet quod talia non proficiunt homini quamdiu manet in mortali peccato.
marg.|
{5.909}
{1
}
Surgam.
Per infidelitatis vel peccati derelictionem.
marg.|
{2
}
Et ibo ad patrem meum.
Per vite meliorationem.
marg.|
{3
}
Et dicam ei. Pater peccavi,
etc. Per veram fidei confessionem quantum ad populum gentilem secundum illud Ro. 10.b. Corde creditur ad iustitiam : ore autem confessio fit ad salutem quantum ad catholicum peccatorem per integram peccatorum contritionem et puram confessionem.
marg.|
{4
}
Cum autem adhuc longe esset.
Id est, motus ad penitendum non tamen perfecte contritus ad quam requiritur gratia divina preveniens, Ideo subditur.
marg.|
{5
}
Vidit illum
pater
.
Oculo clementie. Sequitur.
prol.|
{5.910}
{6
}
Dixit autem,
Id est, ad apostolos et ecclesie ministros quibus precepit predicare, non solum Iudeis, sed etiam Gentilibus et etiam non solum iustis, sed etiam peccatoribus.
marg.|
{7
}
Cito proferte.
Id est, proferendam innocentiam et restituendam nunciate vere conversis et penitentibus.
marg.|
{8
}
Et date anulum in manu eius.
Id est, predicate dandum anulum fidei per charitatem operantis.
marg.|
{9
}
Et calciamente in
pedes
.
Id est, sanctorum precedentium exempla, quia calciamenta fiunt de pellibus animalium mortuorum.
marg.|
{
10
}
Et adducite vitulum.
Id est, sacramentum eucharistia fidelibus administrate, in quo immolatur Christus, qui est vitulus saginatus propter gratie pinguedinem.
marg.|
{5.911}
{1
}
Et manducemus.
Quia in primitiva ecclesia non solum ministri ecclesie sumebant hoc sacramentum, sed etiam totus populus quotidie ut habetur act. 2.f. Et adhuc semel. In anno quilibet Christianus tenetur refici hoc sacramento. Reficitur etiam quotidie, quia sacerdotes non solum sumunt hoc sacramentum pro se, sed etiam pro populo.
marg.|
{2
}
Quia hic filius meus mortuus erat. Morte culpe.
marg.|
{3
}
Et revixit.
Vita gratie.
marg.|
{4
}
Erat autem filius eius senior in agro.
Quia Iudaicus populus in cultu unius Dei erat occupatus.
marg.|
{5
}
Et cum.
Scilicet ecclesie.
marg.|
{6
}
Audivit
symphoniam
et
chorum
.
Quia cum spiritussanctus descendisset super apostolos aliosque discipulos in die pentecostes, ceperunt laudare Deum variis linguis, ut habetur Act. 2.a. Et tunc Iudei qui erant in Ierusalem audientes voces eorum admirati sunt, et ceperunt querere unde esset tanta gratia et exultatio, ideo subditur.
marg.|
{7
}
Et vocavit unum de
servis
et
interrogavit
quid hec essent.
Quia Petrus pro aliis respondit ostendens quod erat ex donis spiritussancti quod iustificat venientes ad fidem in catholica, sive sint Iudei, sive sint {5.912} gentiles, unde et similis gratia spiritussancti data fuit gentilibus credentibus, sicut et discipulis Christi in die pentecostes data fuerat, ut habetur Act. 10. de Cornelio et aliis gentilibus qui erant cum eo.
marg.|
{8
}
Indignatus nolebat introire.
Quia Iudei etiam ad fidem conversi, fuerunt admirati quod gentiles quos prius despexerant equarentur eis in gratia Dei, ut habetur Act. 10.g. Unde cum Petrus rediisset Ierusalem, illi qui erant conversi ad fidem catholicam de Iudaismo, disceptabant adversus illum, eo quod communicaverat cum illis, ut habetur Act. 11.a.
marg.|
{9
}
Pater ergo illius,
etc.
cepit rogare illum.
Quia Deus per apostolos et specialiter per Paulum ostendit rationabiliter et per scripturas. quod erant gentiles non contemnendi, sed gaudenter ad communionem fidelium recipiendi.
marg.|
{
10
}
Ecce tot annis servio tibi.
Sub lege Moysi.
marg.|
{
11
}
Et nunquam mandatum tuum preterivi.
Scilicet mandatum de cultu unius Dei. Licet enim multi de Iudeis fuerant Idololatre, tamen aliqui semper remanserunt in fide et cultu unius Dei et illi possunt dici populus Iudaicus, sicut et frequenter pars nominatur nomine totius.
marg.|
{5.913}
{1
}
Et nunquam dedisti mihi.
Quia toto tempore legis Mosaice nunquam tantum beneficium datum fuit populo Iudaico, quantum datum est tempore evangelii gentili populo ad fidem converso, ideo omnia beneficia illius temporis modica sunt et quasi nullius reputationis respectum beneficiorum nove legis :
marg.|
{2
}
Fili tu semper.
Quia semper aliqui de iudeis adheserunt Deo per fidem, et multi ex eis receperunt fidem Catholicam, qui sunt participes beneficiorum nove legis. Ideo subditur.
marg.|
{3
}
Et omnia.
Cetera patent ex predictis. Si autem referatur ista parabola ad iustum et peccatorem revertentem, sic filius senior existens in agro est homo a iuventute in operibus virtuosis exercitatus. Iunior {5.914}autem filius est peccator penitens, qui diu male vixit et aliquando sibi datur a Deo maior gratia, et per consequens maior gloria, quam illi qui bene vixit a iuventute. Sicut patet de sancto Bonifacio martyre, non pontifice, qui inventus in stupro penituit, et passus est sub Diocletiano cuius festum colit Ecclesia Romana 2. idus Maii, de quo iusti aliquando admirantur. Que quidem admiratio potest dici quedam indignatio, inquantum talis non videtur dignus tanto bono. Sed Deus pater pacificat hanc indignationem, quando ostendit per eruditionem vel inspirationem quod hoc non provenit ex parte peccatoris penitentis, sed ex infinita bonitate Dei conferentis secundum vera sua iudicia, facultatem humanam omnino transcendentia. Et ad hanc intentionem potest de facili litera applicari.
Numérotation du verset
Lc. 15,moraliter
marg.|
{5.903}
{1
}
Erant autem appropinquantes ei Publicani. Sequitur.
marg.|
{5
}
Quis ex vobis.
Per hominem centum oves habentem, significatur presidens monasterio centum religiosos habenti in claustro. Quod desertum dicitur, eo quod asperitas vite ibi servatur. Per numerum etiam centenarium intelligitur quilibet alius {5.904} numerus claustralium, nam in novo et veteri Testamento frequenter ponitur determinatus numerus pro indeterminato.
marg.|
†
Et si
perdiderit
.
Per apostasiam.
marg.|
†
Nonne.
Id est, in observatione claustrali, ubi sunt in tuto.
marg.|
†
Et vadit ad illam que perierat.
Ut ad bonum reducat, et gaudet non de illius errore, sed de bona reductione.
Numérotation du verset
Lc. 15,moraliter
marg.|
{5.905} †
Quam super nonagintanovem iustis qui non
indigent
.
Non quia plus diligat illum, sed quia specialem rationem gaudendi habet de reductione eius, quam non habet de non errantibus tamen non errantes semper sunt plus diligendi ceteris paribus.
marg.|
{1
}
Aut que.
Per hanc mulierem potest intelligi priorissa, vel abbatissa, habens moniales in quocunque numero ratione predicta.
marg.|
†
Si
perdiderit drachmam
.
Intra domum per infamiam.
marg.|
{2
}
Nonne
accendit lucernam
.
Quia debet diligenter inquirere veritatem{5.906} quantum ad factum et circunstantias, et si invenerit illam monialem innocentem vel veraciter penitentem, debet gaudere cum vicinis suis, i. cum monialibus aliis.
marg.|
{5
}
Homo quidam.
Homo ille Christus est, eius autem filii sunt omnes Christiani per eius baptismum regenerati, quorum tamen aliqui sunt iusti, et aliqui peccatores.
marg.|
{7
}
Et dixit.
Per quem significatur quilibet peccator, quia iuvenis est moribus.
marg.|
†
Pater da mihi portionem
substantie
que me
contingit
.
Per hoc significatur, quod peccator recedit a Dei patris lege, ut agat pro libito voluntatis sue.
Numérotation du verset
Lc. 15,moraliter
marg.|
{5.907}
{1
}
Et divisit illis
substantiam
.
Quia Deus dimittit quemlibet agere secundum arbitrii libertatem.
marg.|
{2
}
Adolescentior filius peregre, profectus est.
Per multiplicationem peccati elongans se a patria celesti, ideo subditur.
marg.|
{3
}
Et ibi
dissipavit
etc. Bona gratuita perdendo, et naturalia peiorando.
marg.|
†
Et postquam
consummasset
omnia facta est,
etc. Nam in regione peccati fit magnus defectus pabuli divini.
marg.|
{6
}
Et ipse cepit egere
: Nam existens in mortali peccato sit egens omni spirituali bono.
marg.|
†
Et adhesit uni civium,
etc. Id est, diabolo, qui civis est in regione umbre mortis.
prol.|
{5.908}
{8
}
Et misit illum in villam suam.
Id est, in peccatorum societatem in qua dominatur sicut in propria villa.
marg.|
{9
}
Ut pasceret porcos.
Id est, immundicie peccata.
marg.|
{
10
}
Et cupiebat implere ventrem,
etc. De cibo porcorum qui est carnalitas.
marg.|
{
11
}
Et nemo illi dabat.
Quia nullus utens ratione concedit carnaliter vivere.
marg.|
{
12
}
In se
autem
reversus
.
Id est, ad propriam conscientiam per rationis dictamen, a qua recesserat sequendo sensualitatem.
marg.|
{
13
}
Dixit quanti mercenarii.
Id est, Deo servientes.
marg.|
{
15
}
Abundant
panibus
.
Verbi divini et Eucharistie sacramenti.
marg.|
{
16
}
Ego autem hic fame
pereo
.
Privatus omni bono.
Numérotation du verset
Lc. 15,moraliter
marg.|
{5.909}
{1
}
Surgam.
De luto culpe.
marg.|
{2
}
Et ibo ad patrem meum ?
Per conatum operandi bene.
marg.|
{3
}
Et dicam ei
, etc. Recognoscendo culpam et petendo veniam.
marg.|
{4
}
Cum autem adhuc longe esset.
Id est, attritus et non perfecte contritus, ad quod requiritur gratia Dei preveniens. Ideo subditur.
marg.|
{5
}
Vidit illum pater ipsius.
Oculo clementie.
prol.|
{5.910} †
Et accurrens cecidit super collum eius.
In signum reconciliationis perfecte.
marg.|
{6
}
Dixit autem pater ad servos suos.
Idest, ecclesie ministros quibus Christus precepit benigne recipere penitentes et confitentes.
marg.|
{7
}
Cito proferte stolam primam,
etc. Administrando sibi ecclesie sacramenta ut sicut prius spiritualiter adornetur.
marg.|
{
10
}
Et adducite vitulum saginatum.
Id est, eucharistie sacramentum Christum continens immolatum.
Numérotation du verset
Lc. 15,moraliter
marg.|
{5.911} †
Et ceperunt epulari,
etc. Quia peccator vere penitens de peccatis ad mensam Christi recipitur cum aliis Christianis.
marg.|
{4
}
Erat autem filius eius senior in agro.
Per quem significatur Christianus perseverans in iustitia, remisse tamen operando, et talis aliquando miratur, quod Deus magis respicit peccatorem {5.912} conversum dando ei virtutem fortius operandi sicut dedit sancto Bonifacio Martyri. Et talis admiratio indignatio dici potest large loquendo, quia parabola que est quedam similitudo, non semper currit omni modo. Pater autem amovet hanc admirationem seu indignationem, quando Deus per se vel per alium ostendit iusto, quod quicquid operatur, iuste fit, licet hominibus aliquando aliter videatur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_15)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_15)
Notes :