Nicolaus de Lyra

Capitulum 16

Numérotation du verset Lc. 16,1 

1 Dicebat autem et2 ad discipulos suos:
1 Hic incipit capitulum 16: ΩF ΩJ ΩL CorS1 Catena aurea ( Ed1470… Ed1953 ) |
2 autem et] om. ΩV, (+autem Cor2 O) et ad discipulos Cor2 OV (gr. anti.) Cor2 Cor4 V (bene est in ..) |
Homo quidam erat dives qui habebat villicum et hic diffamatus est apud illum
quasi dissipasset bona illius3.
3 illius ΩF Catena ] ipsius ΩL Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,2 

Et vocavit illum4
4 illum ΩF ΩL Catena Weber ] + dominus suus Rusch
et ait illi: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tue.
Iam enim non poteris villicare.
Numérotation du verset Lc. 16,3 

Ait autem vilicus intra se:
Quid faciam
quia dominus meus aufert a me villicationem? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Numérotation du verset Lc. 16,4 

Scio quid faciam
ut cum amotus fuero a villicatione recipiant me in domos suas.
Numérotation du verset Lc. 16,5 

Convocatis itaque singulis5 debitoribus domini sui dicebat primo: Quantum debes domino meo?
5 quia dominus suus… singulis] def. mutil. ΩF | convocatis itaque singul’ Cor2 (gr. anti.)
Numérotation du verset Lc. 16,6 

At ille dixit: Centum cados olei.
Dixitque illi: Accipe6 cautionem tuam et sede cito, scribe quinquaginta.
6 Dixitque illi accipe Cor2 OV (anti. sic habent)
Numérotation du verset Lc. 16,7 

Deinde alio dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas et scribe octoginta.
Numérotation du verset Lc. 16,8 

Et laudavit dominus villicum iniquitatis
quia prudenter fecisset, quia filii huius seculi prudentiores filiis lucis in generatione sua
sunt.
Numérotation du verset Lc. 16,9 

Et ego vobis dico7 : Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut8 cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula.
7 vobis dico ΩS ΩL Catena Rusch Weber ] inv. ΩF ΩV |
8 ut ΩF² Rusch Weber ] et ΩF* |
Numérotation du verset Lc. 16,10 

Qui fidelis est in minimo
et in maiore9* fidelis est,
9 maiore ΩF ΩL ΩV] maiori Catena Rusch Weber
et qui in modico iniquus est
et in maiore10 iniquus est.
10 maiore ΩF ΩL ΩV ΩS] maiori Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,11 

Si ergo11 in12 iniquo mammona13 fideles non fuistis14,
11 ergo ΩF ΩV Cor2 CorS2 ] igitur Li448 |
12 in Cor2 Cor4F (P. sic) CorS2 ΩV ΩL Catena Rusch Weber] om. ΩF |
13 mammona Cor2 CorS2 ΩV ΩL Rusch Weber ] mammone ΩF Li448@ | si ergo in iniquo mammona Cor2 F (gr. anti.) |
14 fideles - non fuistis Cor2 ΩL Rusch Weber ] fidei (exp.) non fuistis fideles ΩF, inv. Li448 |
quod verum15 est, quis credet vobis?16
15 verum] vestrum Cor4 V (in ... [macul. ut videtur ]) |
16 Si ergo... vobis Cor2 VO (greci antiqui habent sic), Fideles... credet vobis Cor F2V (gr. anti.) CorS2 (interlinearis : id est vere vite gaudia vel virtutes quibus ad vitam pervenitur. Augustinus : mammona apud hebreos divitie appellari dicuntur. Congruit et punicum nomen. Nam lucrum punice mammon dicitur in hystoria super Lucam 16 mammona lingua syra ‘divitie’. Et mammon sathanas qui operibus seducit. Simile dicit Ieronymus in expositione illius euvangelii [ coniec. ]) |
Numérotation du verset Lc. 16,12 

Et si in alieno
fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis17?
17 quod vestrum est - quis dabit vobis Cor4 F (P<arisianus>) ΩF ΩL ΩV Catena (Li448 Mt366 Mt366@) Weber ] inv. Rusch | vestrum] verum ΩF, ûr CorS2 (sic est textus) | v. 12 ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 16,13 

Nemo18 potest duobus dominis servire.
18 Nemo ΩF Cor4 FV (P<arisianus> non habet SERVUS ) CorS2 ] + servus CorS2 (Beda, anti. habent) Cor2 ΩL Catena Rusch Weber
Aut enim
unum odiet19
19 odiet ΩF* ΩL Rusch Weber ] odio habebit Catena ΩF²
et alterum diliget,
aut uni adherebit
et alterum contemnet.
Non potestis Deo servire et mammone.
Numérotation du verset Lc. 16,14 

Audiebant autem omnia hec20 Pharisei
20 omnia hec ΩL Catena Rusch Weber ] inv. ΩF ΩV?
qui erant avari et deridebant eum21.
21 eum ΩF ΩV Cor4FV ] illum Cor2 (anti.) ΩL Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,15 

Et ait illis:
Vos estis qui iustificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est22 abominatio est ante23 Deum.
22 est ΩF ΩL ΩV Li448 Rusch Weber] om. Li448@ |
23 ante ΩF ΩL ΩS Rusch Weber ] apud Catena ΩV |
Numérotation du verset Lc. 16,16 

Lex et prophete
usque ad Ioannem
ex eo
regnum Dei evangelizatur et omnis
in illud vim facit.
Numérotation du verset Lc. 16,17 

Facilius est autem celum et terram preterire quam de lege unum apicem cadere.
Numérotation du verset Lc. 16,18 

Omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram mechatur et qui dimissam a viro ducit mechatur.
Numérotation du verset Lc. 16,19 

24 Homo quidam
24 Hic incipit capitulum 16: Catena aurea ( Li448@ Mt366 etc. )
erat dives
qui25 induebatur purpura et bysso
25 qui Cor4 FV (P<arisiensis>) ΩF ΩV Rusch ] et Cor2 (gr. anti.) ΩL Catena Weber
et epulabatur quotidie splendide.
Numérotation du verset Lc. 16,20 

Et erat quidam mendicus
nomine Lazarus
qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus,
Numérotation du verset Lc. 16,21 

cupiens saturari
de micis que cadebant de mensa divitis. Et nemo illi dabat26. Sed et canes veniebant
26 Et nemo illi dabat ΩF ΩL Ω V Catena Rusch ] om. Weber
et lingebant ulcera eius.
Numérotation du verset Lc. 16,22 

Factum est autem ut moreretur27 mendicus et portaretur ab angelis in sinum28 Abrahe.
27 moreretur Cor2 FV (moderni) Cor4 FV (P<arisiensis> sic) ΩF ΩL ΩS Ω V Catena Rusch Weber ] morieretur Cor2 V* (anti.), moriretur Cor2 FV2 |
28 sinum ΩL Li448@ Ω V ΩS Rusch Weber ] sinu ΩF |
Mortuus est autem et dives et sepultus est in infernum29.
29 Mortuus... infernum ΩF Cor4 F (P<arisiensis>) Ω L Ω V ΩS] Mortuus... inferno ΩL Catena Rusch Weber  ; Mortuus est autem et dives et sepultus est, in inferno autem (quod CorS1 ) cum esset in tormentis vidit etc. CorS1 (G. ita punctat) Cor3 (g. ita), sepultus est in inferno autem cum esset in tormentis vidit etc. CorS2 (greci sic punctant) sepultus est in inferno Cor2 V (anti.)
Numérotation du verset Lc. 16,23 

Elevans autem30 oculos suos, cum esset in tormentis,
30 autem ΩF ΩJ ΩV ΩL Catena Rusch ] om. Weber
vidit31 Abraham a longe et Lazarum in sinu eius
31 vidit ΩF ΩL ΩV Catena Rusch ] videbat Weber
Numérotation du verset Lc. 16,24 

et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam32
32 aquam ΩV ΩS Li448 Li448@ Rusch ] aqua ΩL Mt366 Mt366@ Weber
ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma.
Numérotation du verset Lc. 16,25 

Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Nunc vero33 hic consolatur tu vero cruciaris.
33 vero ΩF ΩV ] autem ΩL Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 16,26 

Et in his omnibus inter nos et vos chaos34 magnum firmatum est,
34 chaos CorS2 (anti.) ΩF ΩV ΩL Catena Rusch ] chaus CorS2 (in Historia <scolastica>), chasma Weber
ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint35 neque inde huc transmeare.
35 possint ΩL Li448@ Weber ] possunt Rusch , def. mutil. ΩF
Numérotation du verset Lc. 16,27 

Et ait: Rogo ergo te, pater,
ut mittas eum in domum patris mei.
Numérotation du verset Lc. 16,28 

Habeo enim quinque fratres36 ut testetur illis ne et ipsi veniant in hunc locum37 tormentorum.
36 Habeo… fratres ΩL ΩV ΩS Catena Rusch Weber ] quinque enim fratres habeo ΩF*, habeo enim fratres quinque ΩF² |
37 hunc locum ΩF ΩV Catena Rusch ] inv. ΩL ΩS Weber |
Numérotation du verset Lc. 16,29 

Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas, audiant illos.
Numérotation du verset Lc. 16,30 

At38 ille dixit: Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos39 penitentiam agent.
38 At ΩL Li448 Li448 ΩS Rusch Weber] Et ΩV |
39 eos CorS2 ΩL Li448@ Rusch Weber] illos CorS2 (vel) ΩF Li448 |
Numérotation du verset Lc. 16,31 

Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit credent ei40.
40 ei Cor2 (gr. an.) Cor4 V (P<arisiensis>) Catena (Li448 Mt366) cum Gregorio Magno (CLC16d6.12) ΩF ΩV ] om. Cor4 V (P<arisiensis> cancellatum est) ΩL Li448@ Rusch Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset Lc. 16,1 
marg.| {5.913} {1 } Dicebat   autem   , etc. Postquam descripta est penitentium receptio benigna, hic consequenter describitur eorum satisfactio condigna, que potissime est per eleemosynarum largitionem, secundum illud Dan. 4.e. Peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Et ad hoc salvator inducit primo parabolam. Secundo, rem gestam. Secunda ponitur ibi : Homo quidam erat dives. Circa primum, primo ponitur Christi eruditio. Secundo Phariseorum derisio, ibi : Audiebant autem. Prima in duas, quia primo ponitur parabole narratio. Secundo, ipsius ad propositum applicatio, ibi : Et ego vobis dico. Circa primum sciendum quod ad hoc inducitur parabola, ut per hoc intelligatur, quod sicut dispensator {5.914} faciens curialitatem de bonis domini sui, receptus dicitur in domibus illorum quibus fecit, sic divites huius mundi, si de bonis a Deo sibi traditis ad dispensationem dent pauperibus recipientur in domo ipsorum, que est celum, secundum illud Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Dicit ergo.
marg.| {2 } Homo quidam. Id est, ipse Deus pro nobis humanatus.
marg.| {3 } Erat dives. Secundum quod dicitur 21. propositione libri de causis Primum est dives per seipsum, et non est dives maius. Et Psal. 111.a. Gloria et divitie in domo eius.
marg.| {4 } Qui habebat villicum. Id est, dispensatorem cui tradidit bona temporalia ad dispensandum.
marg.| {5 } Et hic diffamatus. Quia nihil latet eum.
marg.| {6 } Quasi dissipasset, etc. Quia frequenter contingit, quod divites {5.915} huius mundi, et maxime ecclesie ministri, quibus tradita sunt bona temporalia ad exponendum in piis operibus, frequenter consumunt ea in illicitis, et superfluis contra voluntatem domini tradentis talia eorum dispensationi.
marg.| {1 } Redde rationem villicationis tue. Quia de omnibus sibi traditis Deus exiget rationem usque ad minimum quadrantem.
marg.| {2 } Iam enim non poteris villicare. Quia omnia a te auferentur in morte.
marg.| {3 } Ait autem villicus intra se : Quid faciam,   quia   dominus meus aufert a me villicationem. Quia aliquando contingit, quod divites huius mundi male consumentes bona sibi tradita, timore mortis ducuntur ad penitentiam, et ad cogitandum de vita futura.
marg.| {4 } Fodere non valeo. Id est, proprio labore, et penitentia non possum satisfacere de peccatis, et venire ad vitam beatam.
marg.| {5 } Mendicare erubesco. Quia verecundum debet esse huius mundi divitibus petere a pauperibus et religiosis suffragia spiritualia, et non rependere eis in temporalibus bonis.
marg.| {6 } Scio quid faciam. Quia bona temporalia eis distribuam.
marg.| {7 } Ut cum amotus fuero a villicatione. Scilicet in morte.
marg.| {8 } Recipiant me in domos suas. Id est, per eorum suffragia et merita recipiar in vita beata.
marg.| {9 } Convocatis itaque singulis   debitoribus   domini sui. Quia religiosi et pauperes quantumcumque iusti, sunt debitores Dei : In {5.916} hoc tamen tenet ista parabola, quod sicut iste qui curialis fuit creditoribus de bonis domini sui ; recepit ab illis curialitatem quibus fecerat. Sic divites huius mundi si bona eis tradita pauperibus dispensent per hoc de offensis satisfaciunt ; Parabola enim similitudo est. Similitudo enim non semper currit quatuor pedibus, imo si teneret in omnibus iam non esset similitudo, sed magis identitas.
marg.| { 10 } Et laudavit dominus villicum   iniquitatis   . Non de fraude, sed de prudentia. Sic divites huius mundi non sunt laudabiles de consumptione bonorum in illicitis actibus sed de hoc si prudenter se convertunt ad distribuendum bona in piis operibus ut per hoc provideant sibi in vita futura, quia sola eleemosyna est comes defunctorum, secundum quod dicit beatus Augustinus.
marg.| { 11 } Quia filii huius seculi. Id est, homines temporalibus intenti.
marg.| { 12 } Prudentiores. Id est, magis astuti sunt, et fervidi in temporalibus negociis agendis.
marg.| { 13 } Filiis lucis. Id est, quam homines spiritualibus deputati sint in negociis spiritualibus. Et hoc videmus ad sensum frequenter accidere. Cuius una ratio est corruptio nature, propter quam homo pronior est ad malum quam ad bonum. Alia ratio est, quia bona terrena sunt sensibilia, et ideo fortius movent animum, quia bonum non movet nisi, ut cognitum, secundum quod dicit Augustinus ; Invisa diligere possumus incognita autem nequaquam : sensibilia autem bona sunt magis cognita quam spiritualia, quia sensibilia sunt cognita per experientiam sensu illa autem solum per fidem.
marg.| { 14 } Et ego vobis dico. Hic ponitur predicte parabole applicatio, cum dicitur.
marg.| {5.917} {1 } Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Mammon est nomen demonis tentantis de divitiis male acquirendis, et ideo nomen eius ad divitias significandas derivatur, et potest esse prime vel tertie declinationis, dicendo mammona mammone, vel mammon mammonis. Facere igitur. amicos de mammonia iniquitatis, est dare divitias pauperibus que dicuntur mammona iniquitatis, quia frequenter ad iniquitatem inducunt, et implicant, non tamen per se, sed ex abusu hominum, unde dicit Ambr. Sicut divitie impedimenta sunt reprobis ; ita probis sunt adiumenta virtutis.
prol.| Aliter etiam potest exponi de divitiis iniquo affectu vel malo actu acquisitis, de quibus potest tamen eleemosyna fieri, ut de acquisitis per meretricium, et huiusmodi. Dare igitur talia, pauperibus est facere sibi amicos de mammona iniquitatis, id est, de divitiis iniquo actu vel affectu acquisitis. Si autem in iusto titulo acquirantur vel possideantur divitie, de eis non debet dari eleemosyna, sed est restitutio facienda.
marg.| {2 } Ut cum defeceritis. A presenti vita.
marg.| {3 } Recipiant vos in   eterna   . Id est, per sua merita, et suffragia impetrent apud Deum vos finaliter recipi in beata vita.
marg.| {4 } Qui fidelis est in   minimo   . Bona minima sunt temporalia. Similiter sunt aliena a nobis, quia sunt extra nos. Bona autem spiritualia, sunt bona maiora, sunt etiam nostra, quia non possunt auferri a nobis, nobis nolentibus. Dicit igitur salvator. Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est. Quasi dicat qui bona temporalia que sunt minima fideliter dispensavit per eleemosynarum largitionem, dignus est, ut sibi committatur dispensatio spiritualium, que sunt maiora, quia fidelitas dispensationis prime est argumentum fidelitatis secunde.
prol.| {5.918} {5 } Et qui in modico iniquus. Bona temporalia (que modica sunt,) in illicitis consumendo, aut male retinendo.
marg.| {6 } Et in maiori iniquus est. Id est, in dispensatione bonorum spiritualium que maiora sunt, quia infidelitas prima est argumentum infidelitatis secunde. Ideo sequitur.
marg.| {7 } Si ergo. Temporalia male dispensando, que sunt magis bona secundum apparentiam, quam secundum veritatem.
marg.| {8 } Quod verum est. Id est, bona spiritualia, que sunt vera bona.
marg.| {9 } Quis credet vobis ? Id est, tradet vobis administrandum ; Quasi dicat nullus sapiens. Et ideo tales si promoveantur in ecclesia, non est ex Dei ordinatione, sed magis permissione.
marg.| { 10 } Etsi in alieno. Id est, in temporalibus, que sunt aliena a vobis, ut predictum est.
marg.| { 11 } Quod vestrum est. Id est, bona spiritualia, que sunt habentibus intrinseca, ut predictum est.
marg.| { 12 } Quis dabit vobis ? Scilicet ad dispensandum, quasi dicat nullus sapiens hoc faceret.
marg.| { 13 } Nemo servus potest duobus dominis servire. Scilicet contrariis, ideo sequitur.
marg.| { 14 } Non potestis Deo servire, et mammone. Id est, obedire Deo et diabolo, tentanti de divitiis male acquirendis, et male dispensandis.
marg.| { 15 } Audiebant autem   . Hic consequenter ponitur Phariseorum derisio irrationabilis. Secundo eorum confutatio rationabilis, ibi. Et ait illis. Primum ponitur cum dicitur. Audiebant autem. Quasi irrationabiliter loqueretur. Tum quia Abraham fuit dives valde, ut habetur Gene. 13.a. et multi alii, qui Deo servierunt, et placuerunt. {5.919} Tum quia lex vetus et prophete inducebant ad servitutem Dei promittendo abundantiam temporalium, ut patet in multis locis ve. test. Pharisei tamen ista inducebant ad defensionem sue avaritie. Male etiam inducebant, quia illi qui bene utuntur divitiis non serviunt eis, nec demoni de eis tentanti, sed magis e converso divitie eis serviunt, quia sunt eis iuvamenta virtutis, ut predictum est. Tales autem fuerunt Abraham et alii divites qui Deo servierunt et placuerunt. Similiter lex et prophete servientibus Deo non promittebant abundantiam temporalium, tanquam principale premium cum sint minora bona quam actus meritorii : premium at principale est maius bonum, cum sit finis actus meritorii, et finis semper potior est his que sunt ad finem ordinata. Et ideo ubicunque in sacra scriptura pro actibus virtutum promittuntur bona temporalia, sub illis intelliguntur bona spiritualia et eterna tanquam principaliter promissa, neque temporalia sic promittuntur ad malum usum, sed ad bonum.
marg.| {1 } Et ait. Hic consequenter ponitur Phariseorum confutatio. Et primo dicta confutatio ponitur. Secundo dubium removetur, ibi. Facilius. Primo igitur ponitur Phariseorum confutatio, cum dicitur.
marg.| {2 } Vos estis. Avaritiam vestram predicto modo colorando false.
marg.| {3 } Deus   autem   . Id est, iniquitatem ibi latentem.
marg.| {4 } Quia quod. Id est, apparens iustitia et non existens.
marg.| {5 } Abominatio est. Aut secundum quod dicit beatus Hiero. Simulata sanctitas duplex est iniquitas.
marg.| {6 } Lex et. Non quod lex vel prophetia defecerit, sed quia extunc perfectio evangelica predicari incepit que inducit ad contemptum temporalium propter amorem spiritualium et celestium, tanquam propter maius bonum expeditius consequendum unde dicitur libero de {5.920} ecclesiasticis dogmatibus. Bonum est facultates cum dispensatione erogare, melius est tamen intentione sequendi Christum, totum simul donare et absolutum a sollicitudine cum Christo egere. Sed quia ad hoc requiritur magnus conatus liberi arbitrii : Ideo sequitur.
marg.| {7 } Et omnis in   illud   . Quia homo nutritus et assuetus in amore bonorum temporalium, non potest talia contemnere propter Deum, nisi sibi quandam violentiam faciat : quia consuetudo quedam natura est illa autem que contra naturam sunt, sunt aliquo modo violenta.
marg.| {8 } Facilius. Hic removet dubium, quia dixerat salvator. lex et prophete. Possent aliqui credere quod ista essent per Christum annihilanda quod non est verum imo per Christum fuerunt impleta, et imperfectio eorum amata, ut plenius declaratum fuit Mt. 5. et hoc est quod dicit salvator. Facilius est, etc. Et ad hoc inducit unum exemplum dicens.
marg.| {9 } Omnis qui   dimittit   . Lex enim permittebat repudium uxoris non tamen sicut licitum, sed propter maius malum evitandum, ut declaratum fuit Deu. 24.a. et Mt. 10.b. Et ideo Christus imperfectionem legis amovit, quando indissolubilitatem matrimonii ostendit di. Omnis qui dimittit uxorem etc. Et patet sententia ex dictis Matthe. 19.b.
marg.| { 10 } Homo quidam   . Hic inducit exemplum ad provocandum homines ad opera misericordie ex divite damnato propter defectum pietatis et misericordie et non dicitur hic quod sit parabola, quia secundum doctores est narratio rei geste. Dicit ergo. Homo quidam. Secundum quod dicit Grego. non exprimitur nomen eius, quia non erat a Deo cognitus per approbationem, secundum quod dicit salvator reprobatis Mt. 7.d. Nunquam novi vos. Discedite a me omnes. etc.
marg.| { 11 } Erat   dives   . Ecce superfluitas in censu.
marg.| { 12 } Qui   induebatur purpura   . Ecce excessus in vestitu.
marg.| { 13 } Et   epulabatur etc. Excedens in victu.
marg.| {5.921} {1 } Et erat quidam mendicus nomine Lazarus. Exprimitur autem eiu : nomen, quia erat Deo cognitus per approbationem, sicut et Moysi dixit Exo. 33.d. Novi te ex nomine. Et ex hoc dicit Amb. hic quod est magis narratio quam parabola.
marg.| {2 } Qui iacebat. Ut ex vicinitate magis appareret duricia divitis et probaretur patientia pauperis.
marg.| {3 } Cupiens saturari. Non dicit de preciosis.
marg.| {4 } Que cadebant. In quo appareret maxima duricia, eo quod perire permittebatur unde pauper poterat sublevari.
marg.| {5 } Et nemo illi. Quia tali domino talis familia, et ideo sibi conformabatur in mentis duricia.
marg.| {6 } Sed et canes   veniebant   . Ecce brutalis pietas in lingendo ulcera pauperis arguit duriciam divitis, quia curialiores erant canes pauperi, quam eorum dominus.
marg.| {7 } Factum est autem, ut moreretur   mendicus   . In patientia que perfectum habet probatur.
prol.| {5.922} {8 } Et portaretur ab angelis. Id est, ad limbum sanctorum patrum, ubi descendebant iusti morientes antequam impedimentum generale glorie per passionem Christi esset amotum.
marg.| {9 } Mortuus est autem et dives. Quia divitie non possunt a morte salvare.
marg.| { 10 } Et sepultus est. Scilicet damnatorum, quia erat diaboli parochianus ei primitas reddens, bona temporalia in illicitis consumendo, et horas eius audiendo, cantilenis dissolutis et malis verbis intendendo.
marg.| { 11 } Elevans autem oculos suos. Quia eius oculi aperti erant per penam, qui ante fuerant clausi per culpam.
marg.| { 12 } Vidit   Abraham   a longe. Quia multum etiam ante apertionem ianue celestis distabat electorum status a statu reproborum, intantum quod in possibilis erat transitus ab uno in alium, ut dicitur infra. Ex hoc autem loco dicit Gregorius super Lucam et ponitur in 4. sententiarum in fine, quod infideles in imo, id est, in inferno positi ante diem iudicii fideles super se in requie attendunt, quorum gaudia post contemplari non possunt. Qualiter autem intelligendum sit dictum beati Gregorii, maiorum. {5.923} discretioni et iudicio dimitto. Sed quod damnati usque in diem iudicii videant gloriam beatorum, ut videntur verba eius sonare, non habetur ex hoc loco sufficiens argumentum, quia salvator narravit hic rem gestam, ut predictum est, et per consequens factam ante Christi passionem. Ex quo sequitur, quod Abraham et Lazarus nondum erant in gloria celesti, sed in limbo sanctorum patrum.
marg.| {1 } Pater Abraham, etc. Hunc falso, et pro nihilo vocat patrem, quem in operibus minime voluit imitari, unde et salvator Io. 8.f. dicit Iudeis : Vos ex patre diabolo estis, etc.
marg.| {2 } Mitte Lazarum. Irrationabiliter petiit illum ad se iuvandum mitti, cui micas panis noluit mittere esurienti.
marg.| {3 } Ut refrigeret linguam meam. Ibi plus cruciabatur, quia per ea plus peccaverat, secundum duo officia nature, in quibus lingua deseruit, scilicet gustui et loquele, ut habetur 2. de anima. Quod autem per linguam in officio gustus peccasset, patet per illud quod supra dictum est : Epulabatur quotidie splendide. Similiter in officio loquele, quia inter epulas splendidas magis relaxatur lingua ad loquendum inepta. Notandum tamen hic, quod lingua et digitus Metaphorice dicuntur in animabus separatis, quales erant anime Lazari et divitis. sicut in Deo qui spiritus est, manus dicitur virtus eius operativa. Et similiter in Lazaro hic per digitum intelligitur virtus eius auxiliativa, per linguam divitis, virtus conceptus mentis expressiva.
marg.| {4 } Fili   recordare   . Hoc sibi dicitur ad augmentum sue pene, quia maximum infortunii genus est fuisse felicem, ut dicit Boetius 1. de consolationem.
marg.| {5 } Nunc autem. Propter meritum patientie.
marg.| {6 } Tu vero   cruciaris   . Propter defectum misericordie.
marg.| {7 } Et in his, etc. Id est, distantia magna meritorum et statuum firmata {5.924} est rigore iustitie divine, ut impossibilis sit transitus ab uno statu in alium. Ideo subditur.
marg.| {8 } Et hi qui   volunt   . Quia anime separate sunt extra statum meriti et demeriti. Quod autem damnati vellent venire ad locum electorum si esset possibile, non est dubium, sed de electis quod vellent ire ad locum damnatorum videtur falsum. Ad quod dicendum, quod non vellent ire illuc ad manendum, vellent tamen ire illuc si esset possibile ad propinquos suos liberandum. Istud tamen velle intelligitur secundum voluntatem naturalem, non autem secundum voluntatem deliberativam, in qua conformantur simpliciter divine iustitie.
marg.| {9 } Rogo ergo. Dixit hoc non charitate ductus, cum illam non haberet sed timore servili, ne in ipsorum consortio eius pena augeretur quia fuerat eis occasio peccandi : Tum ratione divitiarum quas ei dimiserat ad abusum : Tum exemplo male vite, quod eis dederat ad sequendum.
marg.| { 10 } Et ait illi, etc. Qui docui moralia agenda.
marg.| { 11 } Et   prophetas   . Qui docuerunt mystica et credenda, Et ista sufficiunt ad salutem. Ideo sequitur.
marg.| { 12 } Audiant illos. Ex hoc patet, quod iste dives et amici eius erant de gente Iudeorum, quia gentiles non habebant doctrinam Moysi, et prophetarum.
marg.| { 13 } Non pater Abraham, etc. Moti ex nuncio sic mirabiliter eis apparente.
marg.| { 14 } Si Moysen. Hoc patuit per effectum, quia Lazaro resurgenti et Christo testimonium perhibenti, non crediderunt, sed magis interficere eum voluerunt, ut habetur Io. 12.c. Similiter nec Christo resurgenti, sed magis suaserunt falso ipsum non resurrexisse, sed corpus eius a discipulis suis furatum fuisse ut habetur Mt. 27.g.
Numérotation du verset Lc. 16,moraliter 
marg.| {5.913} {1 } Dicebat   autem   , etc. Parabolam istam literaliter exposui de mala dispensatione bonorum fortune. Nunc autem eam exponam de mala dispensatione bonorum nature, que sunt claritas {5.914}intelligentie, capacitas memorie, vivacitas sensuum exteriorum, et integritas et sanitas membrorum, quibus homo potest bene et male uti. Et malus usus, est dispensatio mala, et tanto peior altera, quanto bona naturalia, bonis fortune sunt potiora. Propter quod a domino iuste reprehenditur, dicens.
Numérotation du verset Lc. 16,moraliter 
marg.| {5.915} † Quid hoc audio. Hoc autem dominus ei dicit, quando terrorem mortis immittit.
marg.| {3 } Ait autem villicus intra se : Quid faciam quia   dominus   meus, etc. Hoc autem dicit, quando non solum mortem timet corporalem, sed etiam eternam.
marg.| {6 } Scio quid faciam, etc. Id est, per alios bonos procurabo mihi salutem.
marg.| {9 } Convocatis itaque singulis debitoribus   domini   sui, dicebat   primo etc. Omnes autem quantumcunque iusti, sunt debitores Dei. Homo {5.916} vero donatus predictis naturalibus bonis, de cursu communi abundans est in fortune divitiis, quarum tamen non est dominus, sed dispensator, et ideo quando de illis dat pauperibus donat de bonis domini sui, et per eorum merita acquirit salutem sibi ideo concluditur.
marg.| { 10 } Et laudavit   dominus   villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset. Dicitur autem, villicus iniquitatis propter dissipationem bonorum nature, sed laudatur a domino, quia prudenter dispensavit bona fortune, propter quod inducit alios ad simile, dicens.
Numérotation du verset Lc. 16,moraliter 
marg.| {5.917} {1 } Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, etc. Id est, de temporalibus divitiis. Que sic nominantur, non quia sunt male secundum se, sed quia frequenter sunt occasio mali. 1. Timot. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva que mergunt {5.918} hominem in interitum, et perditionem.
marg.| { 15 } Audiebant   autem   . Avarus enim liberalem dicit prodigum, ut habetur. 4. Et hic. et per consequens dicit eum deridendum tanquam stultum propter quod Pharisei, qui erant avari deridebant Christum, eo quod laudabat dispersionem bonorum temporalium.
Numérotation du verset Lc. 16,moraliter 
marg.| {5.919} {9 } Omnis qui dimittit. Uxor nullo modo dimittenda est sapientia. Sap. 8.a. Et quesivi sponsam mihi eam assumere, etc.
marg.| { 10 } Homo quidam erat. Hoc exposui literaliter de divitiis fortune, quia secundum doctores catholicos non ponitur hic parabola, {5.920} sed narratur res gesta, nunc autem exponi potest de divitiis nature predictis. Et quia talis communiter est etiam dives in temporalibus et superbus. Ideo subditur.
marg.| { 12 } Qui induebatur purpura et bysso. Ecce pompa vestium.
marg.| { 13 } Et epulabatur quotidie splendide. Per excessum victualium.
Numérotation du verset Lc. 16,moraliter 
marg.| {5.921} {1 } Et erat   quidam   mendicus. Per quem significatur homo simplex et ignarus indigens consilio eius.
marg.| Ulceribus plenus. Id est, Penitens de suis facinoribus quod significatur per ulcera, in quibus putredo erumpit ad exteriora.
marg.| {4 } Cupiens saturari de micis. Id est, de consilii sui verbis. que procedunt ex scientia sicut mice de mensa.
marg.| {5 } Et nemo illi dabat. Quia talis contemnit pauperes, et eos alloqui {5.922} dedignatur.
marg.| {6 } Sed et canes   veniebant   et   lingebant   ulcera eius. Per canes lupos a gregibus arcentes, significantur predicatores et confessores, qui debent tales dulciter consolari.
marg.| {7 } Factum est autem, etc. Quia frequenter contingit, quod simplices et ignari salvantur, et homines astuti et literati damnatur. Unde August. de Paulo simplice dixit. Simplices et illiterati rapiunt celum, et nos cum literis trahimur ad infernum.
Numérotation du verset Lc. 16,moraliter 
marg.| {5.923} {1 } Pater Abraham, etc. Per hoc significatur quod damnati {5.924}vellent si fieri posset, a beatis adiuvari, sed hoc impeditur per Dei sententiam, que dicitur hic magnum chaos, impossibile pertransiri.
Numérotation du verset Lc. 16,ADDITIO I. 
marg.| {5.923} In cap. 16. Ubi diditur in Postilla. Lex enim permittebat repudium {5.924} uxoris, etc.
prol.| De hac permissione agitur satis large in additione supra Deuter. 24. et Mt. 19. Vide ibi.
Numérotation du verset Lc. 16,ADDITIO 2 
marg.| {5.925} In eo. cap. Ubi dicitur in Postil. Qualiter autem intelligendum sit dictum B. Grego. maiorum discretioni dimitto, etc.
prol.| Verba beati Greg. ubi dicit, ante diem iudicii, intelligenda sunt, ac si dicat. Ante diem passionis Christi. In passione enim {5.926} fuit quodammodo iudicium mundi. Iuxta illud Io. 12.e. Nunc iudicium est mundi.
Numérotation du verset Lc. 16,REPLICA. 
marg.| In c. 16. Tangit Postil. de matrimonii indissolubilitate. Sed Burg. se opponit per ea que opposuit Deut. 24. et Mt. 19. sed vide Cor. Mt. 19.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_16)

Notes :