Capitulum 17
Numérotation du verset
Lc. 17,1
Et ad discipulos suos ait:
Impossibile est ut non veniant scandala.
Ve autem illi per quem veniunt.
Numérotation du verset
Lc. 17,2
Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum eius
et proiciatur in mare,
quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
Numérotation du verset
Lc. 17,3
Attendite
vobis.
Si peccaverit in te1 frater tuus increpa illum et si penitentiam egerit dimitte illi.
1 in te Catena Rusch] om. ΩL Weber
Numérotation du verset
Lc. 17,4
Et si septies in die peccaverit in te
et septies in die conversus fuerit ad te dicens: Penitet me, dimitte illi.
Numérotation du verset
Lc. 17,5
Et dixerunt apostoli Domino: Adauge nobis fidem.
Numérotation du verset
Lc. 17,6
Dixit autem Dominus: Si habueritis2 fidem sicut granum sinapis
2 habueritis
Li448@ Rusch
] haberetis
CorS1
(ita omnino in greco)
Weber
dicetis3 huic arbori moro
3 dicetis
Li448@ Rusch
] diceretis ΩL
Weber
eradicare et transplantare in mare, et obediet4 vobis.
4 obediet
Li448@ Rusch
] obediret ΩL
Weber
Numérotation du verset
Lc. 17,7
Quis autem vestrum
habens servum arantem aut boves5 pascentem qui6 regresso de agro dicat7 illi: Statim transi
5 boves Cas574 Catena Rusch] om. ΩL Weber
|
6 qui Cas574 Catena Rusch] cui ΩL
|
7 dicat
Catena Rusch
] dicit ΩL, dicet Weber
|
et8 recumbe
8 et Catena Rusch] om. ΩL Weber
Numérotation du verset
Lc. 17,8
et non dicat9 ei:
9 dicat
Catena Rusch
] dicit ΩL , dicet Weber
Para quod cenem et precinge te et ministra mihi
donec manducem et bibam et post hec tu manducabis et bibes?
Numérotation du verset
Lc. 17,9
Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit que ei imperaverit10?
10 ei imperaverit
Rusch
] sibi imperaverat ΩL
Catena Weber
Non puto.
Numérotation du verset
Lc. 17,10
Sic et vos
cum feceritis omnia que precepta sunt vobis
dicite: Servi inutiles sumus.
Quod debuimus facere fecimus.
Numérotation du verset
Lc. 17,11
Et factum est dum iret in Hierusalem, transibat11* per mediam Samariam et Galileam.
11 transibat ΩL
Catena
] transiebat
Rusch Weber
Numérotation du verset
Lc. 17,12
Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe
Numérotation du verset
Lc. 17,13
et levaverunt vocem
dicentes: Iesu preceptor, miserere nostri.
Numérotation du verset
Lc. 17,14
Quos ut vidit dixit: Ite, ostendite vos sacerdotibus.
Et factum est, dum irent, mundati sunt.
Numérotation du verset
Lc. 17,15
Unus autem ex illis
ut vidit quia mundatus est, regressus est cum magna voce magnificans Deum.
Numérotation du verset
Lc. 17,16
Et cecidit in faciem suam12 ante pedes eius gratias agens. Et hic erat Samaritanus.
12 suam Catena Rusch] om. ΩL Weber
Numérotation du verset
Lc. 17,17
Respondens autem Iesus dixit: Nonne decem mundati sunt13 ? Et novem ubi sunt?
13 sunt Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 17,18
Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena.
Numérotation du verset
Lc. 17,19
Et ait illi: Surge, vade,
quia fides tua
te salvum fecit.
Numérotation du verset
Lc. 17,20
Interrogatus autem a Phariseis:
Quando venit regnum Dei?
Respondit14* eis et dixit: Non venit regnum Dei
14 respondit ΩL
Catena Weber
] respondens
Rusch
cum observatione,
Numérotation du verset
Lc. 17,21
neque dicent: Ecce hic aut ecce illic.
Ecce enim regnum Dei intra vos est.
Numérotation du verset
Lc. 17,22
Et ait ad discipulos suos15:
15 suos ΩL Catena Rusch] om. Weber
Venient dies
quando desideratis16
16 desideratis
Li448 Rusch
] desideretis ΩL
Li448@ Weber
videre unum diem Filii hominis et non videbitis
Numérotation du verset
Lc. 17,23
et dicent vobis:
Ecce hic17 ecce illic.
17 hic Li448 Rusch Weber] + et Li448@
Nolite ire
neque sectemini18*.
18 sectemini ΩL
Catena Weber
] sectamini
Rusch
Numérotation du verset
Lc. 17,24
Nam sicut fulgur coruscans de sub celo in ea que sub celo sunt fulget, ita erit Filius hominis in die sua.
Numérotation du verset
Lc. 17,25
Primum autem oportet illum multa pati
et reprobari a generatione hac.
Numérotation du verset
Lc. 17,26
Et sicut factum est in diebus Noe, ita erit
et19 in diebus Filii hominis,
19 et ΩL Cas574@ Li448 Rusch Weber] + in die vel Li448@
Numérotation du verset
Lc. 17,27
Edebant et bibebant, uxores ducebant et dabantur ad nuptias,
usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes.
Numérotation du verset
Lc. 17,28
Similiter
sicut factum est in diebus Loth:
edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et20 edificabant.
20 et Li448@ Rusch] om. Weber
Numérotation du verset
Lc. 17,29
Qua die autem exiit Loth
a Sodomis, pluit
ignem et sulphur de celo et omnes perdidit.
Numérotation du verset
Lc. 17,30
Secundum hec erit, qua die Filius hominis revelabitur.
Numérotation du verset
Lc. 17,31
In illa die21
21 die Cas574 Rusch] hora ΩL Catena Weber
qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne22 descendat tollere illa.
22 ne ΩL Cas574 Rusch Weber] non Catena
Et qui in agro similiter non redeat retro.
Numérotation du verset
Lc. 17,32
Memores
estote uxoris Loth.
Numérotation du verset
Lc. 17,33
Quicumque
quesierit animam suam salvam facere23 perdet illam. Et quicumque24 perdiderit illam vivificabit eam.
23 animam suam salvam - facere ΩL
Cas574@ Li448@ Rusch
] salvare – animam suam
Li448
, animam suam – salvare
Weber
|
24 quicumque ΩL Cas574@ Catena Rusch] qui Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 17,34
Dico25 vobis: in26 illa nocte erunt duo in lecto uno; unus assumetur et alter relinquetur.
25 Dico ΩL
Rusch Weber
] + autem
Catena
|
26 in ΩL Catena Rusch] om. Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 17,35
Due erunt molentes in unum,
una assumetur et altera relinquetur. Duo in agro, unus assumetur et alter relinquetur.
Numérotation du verset
Lc. 17,36
Respondentes dicunt illi: Ubi Domine?
Qui dixit eis:
Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur27 aquile.
27 congregabuntur ΩL
Rusch Weber
] + et
Catena
Capitulum 17
Numérotation du verset
Lc. 17,1
marg.|
{5.925}
{1
}
Et ait ad
discipulos
.
Postquam salvator ostendit, quod peccatores penitentes sunt benigne recipiendi, hic consequenter ostendit quod sunt caute nutriendi. Circa quod primo ponitur informatio Christi benigna. Secundo subditur Phariseorum interrogatio maligna, ibi : Interrogatus autem a Phariseis. Circa primum ponitur Christi instructio, Secundo instructionis confirmatio, ibi : Et factum est. Prima in duas, quia primo ponitur dicta informatio. Secundo apostolorum postulatio, ibi : Et dixerunt apostoli.
prol.|
Circa primum sciendum, quod peccatores conversi ad penitentiam, primo caute nutriuntur quando a prebendo eis occasionem revertendi ad vomitum diligenter cavetur, et talis occasio vocatur scandalum : Et dicitur a σκανδαλον scandalon Grece, quod est impactio pedis que facit hominem ruere, prout dictum fuit Mt. 18. ubi iste passus exponitur. Secundo nutritur caute, quando defectus eorum patienter portantur, et iniurie remittuntur, quia de novo conversi ad penitentiam propter consuetudinem pristinam habent quandam pronitatem recidivandi. Ideo dicit salvator.
marg.|
{2
}
Si peccaverit,
etc. Dulciter et charitative.
prol.|
{5.926}
{3
}
Si septies in die,
etc. Id est, toties quoties, secundum quod expositum fuit Mt. 18. universitas enim numero septenario designatur.
marg.|
{4
}
Et
dixerunt
etc. Hic consequenter ponitur apostolorum postulatio. Cavere enim a scandalis, et remittere iniurias toties quoties procedit ex magnitudine fidei, qua aliquis credit et sperat pro talibus in vita futura remunerari, et ideo apostoli qui erant adhuc imperfecti et ignari, audita predicta Christi doctrina, petierunt augmentum fidei, dicentes.
marg.|
{5
}
Domine Adauge nobis
fidem
.
Augetur autem fides dupliciter. Uno modo extensive scilicet quando plura credibilia cognoscuntur et credunt explicite sicut fideles literati cognoscunt, et credunt explicite que simplices implicite credunt, credendo de talibus in quodam generali illud quod tenet ecclesia. Alio modo augetur intensive, videlicet quando credibilia clarius cognoscuntur et firmius ferventiusque tenentur, et utrumque augmentum fidei requiritur in ecclesie prelatis : propter quod apostoli qui post Christum fuerunt primi prelati in ecclesia Dei, petierunt utrumque augmentum fidei quod Christus dedit eis, maxime post resurrectionem suam dando eis gratiam spiritussancti. Et ideo predicit eis virtutem fidei, dicens.
marg.|
{6
}
si habueritis fidem, sicut
granum
sinapis.
Quod licet sit modicum {5.927} quantitate, est tamen maximum virtute propter quod fides ei comparatur.
marg.|
{1
}
Dicetis huic arbori moro.
Id est, dicere poteritis.
marg.|
{2
}
Eradicare, et transplantare in mare.
Duo mira coniungit, scilicet eradicationem subitam arboris de terra solida, et transplantionem eius in aqua fluida, ut per hoc magis appareat virtus fidei. Sed quia de talibus operibus que non fiunt principaliter virtute credentis, sed virtute Dei operantis, nullus debet elevari, sed magis sub Deo humiliari. Ideo subditur.
marg.|
{3
}
Quis vestrum habens servum arantem.
Scilicet laborantem in agro.
marg.|
{4
}
Qui regresso de agro.
Scilicet de labore.
marg.|
{5
}
Dicat illi statim, transi et
recumbe
.
Id est, quiesce post laborem, {5.928} et refocillare. quasi dicat non ita dicitur ei a domino suo, sed magis dicitur ei.
marg.|
{6
}
Para
quod
cenem.
Ita quod post laborem in agro requiritur ab eo labor in domo. Et si in omnibus servus obediat, non tamen propter hoc tenetur sibi regratiari dominus, nec servus in superbia debet elevari, quia ad hoc tenebatur ex conditione servitutis. Et ex hoc concludit Christus, quod apostoli de bonis operibus non debent elevari. sed magis humiliari. Ideo subitur.
marg.|
{7
}
Dicite serui inutiles sumus.
Quia secundum veritatem nulla utilitas provenit Deo de humanis operibus sed solum ipsis operantibus.
marg.|
{8
}
Et
factum
est.
Hic consequenter ponitur doctrine Christi predicte confirmatio per opera miraculosa in sanatione decem leprosorum, cum subditur.
marg.|
{9
}
Occurrerunt ei decem viri leprosi.
Quia audierant famam de mirabilibus Christi.
marg.|
{5.929}
{1
}
Qui steterunt a longe.
Tum propter Christi reverentiam. Tum quia non debebant appropinquare sanis hominibus ne, eos inficerent.
marg.|
{2
}
Et levaverunt
vocem
dicentes.
Ex magno desiderio sanitatis.
marg.|
{3
}
Dicentes
: Iesu
preceptor miserere nostri
.
Id est, solo verbo potes curare nos.
marg.|
{4
}
Ite
ostendite
vos
sacerdotibus
.
Lex enim precepit Levi. 14.a. ut emundati a lepra sacerdotibus se offerrent, et hoc duplici de causa. Una erat, quia sacerdotes debebant iudicare utrum talis esset vere curatus. Secunda erat, quia pro sui emundatione tenebantur offerre sacrificium determinatum in lege. Legalia autem tunc cursum suum habuerunt, unde et Christus ea servavit, ut patet in eius circuncisione, et oblatione in templo, et immolatione agni Paschalis, et ideo illos quos a lepra sanavit ad sacerdotes misit.
marg.|
{5
}
Et
factum
est,
etc.
mundati
sunt.
Ex fide et obedientia ad Christum meritorie de congruo, sed divina virtute effective.
marg.|
{6
}
Unus
autem
,
etc.
mundatus
est.
Suam sanationem virtuti Christi imputans.
marg.|
{7
}
Regressus est.
tanquam gratus gratias Deo agens.
marg.|
{8
}
Et hic erat
Samaritanus
.
Id est, de Gentibus illis que misse fuerunt a rege Assyriorum in Samariam, et alias civitates terre illius, captivatis inde iudeis, et translatis in Assyrios, ut habetur 4Rg. 17. Et isti Samaritani partim colebant idola, et partim Deum, et Iudei non communicabant cum eis, sicut nec cum aliis Gentibus ut habetur Io. 4.b. Et per hoc {5.930} quod dicitur. Et hic est Samaritanus. Innuitur quod alii novem erant Iudei, nec reversi sunt ad gratias agendum, quia decepti a sacerdotibus quibus se representaverant, qui doctrine Christi, et miraculis detrahebant, secundum eorum informationem attribuerunt suam sanationem observantie legis, et non virtuti Christi, licet a principio fideliter, et devote petivissent ab eo sanari, ideo subditur.
marg.|
{9
}
Non est inventus, nisi hic alienigena.
Et in hoc figuratum fuit quod Gentiles venturi erant devote ad fidem Christi, Iudeis remanentibus in suo errore.
marg.|
{
10
}
Interrogatos
autem
.
Descripta instructione Christi benigna, hic consequenter ponitur Phariseorum interrogatio maligna. Christus enim in suis sermonibus frequenter fecerat mentionem de adventu regni Dei ut patet ex predictis in hoc evangelio et in aliis. Et ideo Pharisei qui doctrinam Christi deridebant, ut dictum est ca. precedenti irrisorie ab eo querebant.
marg.|
{
11
}
Quando venit regnum Dei.
Q. dicerent : Antequam veniat regnum de quo loqueris, occupabit te mors crucis. Sed dominus tanquam vere patiens, non dedignatus est eis respondere rationabiliter, et mansuete, dicens.
marg.|
{
12
}
Non veniet regnum Dei.
Per adventum autem regni Dei intelligitur adventus Christi ad iudicium, quia veniet tanquam rex ad iudicandum. Venit autem ad iudicium dupliciter. Uno modo particulariter, scilicet in morte cuiuslibet, quia qualis unusquisque in morte reperitur, {5.931} talis in iudicio extremo presentabitur scilicet in parte electorum vel damnatorum. Alio modo universaliter, et sic veniet ad iudicium in fine mundi. Et neuter adventus est cum observatione temporis, quia nihil incertius est hora mortis. De tempore etiam futuri iudicii dixit apostolis Act. 1.a. Non est vestrum nosse tempora vel momenta et multo fortius illud tempus est incertum aliis, secundum quod dicit Aug. Illud verbum omnium calculantium digitos quiescere iubet.
marg.|
{1
}
Neque dicent.
Id est, non possunt dicere certitudinaliter et determinate tempus adventus Christi ad iudicium. Unde et illi qui voluerunt hoc determinate dicere, ut Abbas Ioachim, et quidam alii, inventi sunt falsum dixisse, quia tempora ab eis determinata transierunt.
marg.|
{2
}
Et ait ad
discipulos
.
Hic consequenter ponitur discipulorum informatio de adventu Christi ad iudicium, ut propter immensitatem persequutionum non credant cito Christum venturum ad iudicium, nec propter pacem credant de longe venturum, sed semper sint parati ad eum expectandum, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{3
}
Venient
dies,
etc. Id est, diem extremi iudicii, qui erit unus, et a iustis desiderandus, quia tunc a malis presentis vite liberabuntur, et ad requiem glorie transferentur, secundum quod dicitur infra 21.f. His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat {5.932} redemptio vestra. Quod exponens Greg. dicit : Levate capita vestra, id est, exhilarate corda.
marg.|
{4
}
Et non videbitis.
Nisi post multas tribulationes.
marg.|
{5
}
Et dicent vobis,
etc. Quia ante adventum Christi ad iudicium, surgent multi Pseudoprophete et multi Pseudochristi.
marg.|
{6
}
Nolite ire.
Assentiendo tali doctrine.
marg.|
{7
}
Nam
sicut fulgur coruscans
.
Quasi dicat Adventus Christi ad iudicium non erit ambiguus quando erit de facto, sed erit ita clarus et manifestus, quod nullus poterit dubitare, ideo subditur : Ita erit filius hominis in die sua.
marg.|
{8
}
Primum
autem
oportet.
In primo enim adventu venit in humilitate et paucis cognitus, et a multis despectus et reprobatus. Sed in secundo adventu veniet manifestus et gloriosus in potestate orbem iudicaturus. Sed quia tempus illius adventus est incertum ut predictum est, ideo inducit ad hoc duplex exemplum. Primum est tempore diluvii, ut habetur Gen. 7. quod notatur, cum dicitur.
marg.|
{9
}
Et sicut
factum
.
Quia homines illius temporis erant in securitate, nihil timentes, quousque diluvium subito summersit omnes, excepto Noe, et his qui cum eo erant in arca. Secundum exemplum est de tempore subversionis Sodomorum, ut habetur Gen. 19. quod notatur cum dicitur.
marg.|
{
10
}
Similiter sicut.
Quia erant in securitate usque ad illam horam qua dominus per ignem et sulphur destruxit terram illam.
marg.|
{5.933}
{1
}
Secundum hec erit,
etc.
filius hominis revelabitur
.
Id est, homines erunt in securitate, nihil timentes de futuro iudicio usque ad illud tempus quo Christus in humanitate gloriosa, tamen manifeste videbitur veniens ad iudicium.
marg.|
{2
}
In illa die
etc.
qui fuerit in tecto et
vasa
.
Id est, tunc non vacabit alicui intendere negociis temporalibus, quia oportebit sobito eum conspectibus iudicis comparere.
marg.|
{3
}
Memores estote uxoris Loth.
Que nec habuit spacium respiciendi retro, sed statim conversa fuit in statuam salis, ut habetur Genes. 19.f. Sic nec tunc homines habebunt spatium respiciendi retro, id est, spacium intendendi alicui negotio, sed oportebit eos statim comparere conspectibus iudicis.
prol.|
{5.934}
{4
}
Quicumque quesierit animam suam.
Id est, timore mortis deficiet a fide in tribulatione Antichristi, que precedet iudicium.
marg.|
{5
}
Perdet illam.
Per eternam damnationem.
marg.|
{6
}
Et quicumque
perdiderit
illam.
Preeligens mori, quam cadere a charitate fidei.
marg.|
{7
}
Vivificabit eam.
Merendo vitam eternam.
marg.|
{8
}
In illa nocte erunt duo.
Hoc expositum est Mt. 24.d.
marg.|
{9
}
Respondentes dicunt illi. Ubidomine. Id est, que assumentur.
marg.|
{
10
}
Qui
dixit illis
etc.
ubicumque fuerit corpus
.
Id est, Christus, qui iudicabit in forma humana gloriosa.
marg.|
{
11
}
Congregabuntur et
aquile
.
Id est, sancti occurrentes Christo venienti ad iudicium, secundum quod dicitur 1. Thes. 4.d. Simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera.
Numérotation du verset
Lc. 17,moraliter
marg.|
{5.925}
{1
}
Et ait ad
discipulos
.
Id est, difficile. Sic enim uno modo dicitur impossibile, ut habetur 5. metaph.
marg.|
†
Ve autem. Chrysost.
Per scandalizantis penam bravium salvantis addisce : Nisi enim unius anime salus esset sibi nimium cure non comminaretur scandalizantibus tantam penam.
prol.|
{5.926}
{2
}
Si peccaverit.
Charitate monendo.
marg.|
†
Et si penitentiam.
Scilicet toties quoties, quod per septies significatur, eo quod per septenarium universitas figuratur.
marg.|
{6
}
Si habueritis.
Comparat autem grano sinapis ipsam fidem, eo quod granum sinapis tante virtutis est, quod crescit in arborem, et sic virtus fidei charitate formata est magna in operatione. Ideo sequitur.
Numérotation du verset
Lc. 17,moraliter
marg.|
{5.927}
{1
}
Dicetis huic arbori moro.
Cuius fructus liquorem sanguini similem emittit : unde dicitur. 1. Mach. 9. Ostenderunt Elephantibus sanguinem vue, et mori. Et ideo arbor morus crucem significat, cuius fructus dicitur ipse Christus in ea suo sanguine rubricatus. Hanc autem arborem transtulerunt apostoli de terra Iudee, et plantaverunt in mari, id est, in latitudine gentium, que potest dici mare, eo quod est aquarum congregatio. Et Apo. 17.d. dicitur ; Aque multe, populi multi, quando fidem. Christi crucifixi predicaverunt gentibus dimissis, Iudeis, quibus Paulus, et Barnabas constanter dixerunt, Act. 13.g. Vobis oportebat primum loqui verbum, Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis vite eterne, ecce convertimur ad gentes, sic enim precipit nobis Deus.
marg.|
{3
}
Quis
autem
vestrum
.
Servus revertens de labore, significat predicatorem {5.928} vel doctorem, revertens post laborem ad domum proprie conscientie. cui non statim dicit Christus, transi, et recumbe, vocando eum de presenti vita ad requiem patrie, sed adhuc requirit ab eo aliud bonum opus in quo dominus delectatur, et cum hoc fecerit, reputet se parum aut nihil fecisse pater domino respectu mercedis quam expectat ab eo, sic dicebat Beatus Franciscus etiam post multos labores, et magnos. Fratres, incipiamus servire domino, quia usque nunc parum profecimus.
marg.|
{9
}
Occurrerunt ei decem viri leprosi.
Denarius numerus, universitatem significat, eo, quod est perfectus. Numeri namque sequentes usque ad centum, sunt ipsius, et partium eius replicationes. Nam undecim sunt decem, et unus, et sic usque ad 20. qui sunt bis decem 30. ter decem, et sic consequenter, Ergo per decem leprosos occurrentes Christo, significatur universitas peccatorum, penitentium, et confitentium.
Numérotation du verset
Lc. 17,moraliter
marg.|
{5.929} †
Quod ut vidit.
Per effectum remissionis peccatorum.
marg.|
†
Dixit ; Ite
ostendite
vos
sacerdotibus
.
Quia licet peccata remittantur in contritione, tamen tenetur ea homo confiteri.
marg.|
{6
}
Unus autem ex illis.
Hoc autem dicitur, ad significandum, quod pauci sunt respective, qui grati sunt de beneficiis largitatis divine.
prol.|
{5.930}
{8
}
Et hic erat Samaritanus.
Qui custos interpretatur nam illi sunt grati Deo, qui se custodiunt a peccati recidivo.
marg.|
{
12
}
Non veniet regnum Dei cum observatione, neque dicent.
prol.|
Moraliter.
Dei regnum, gratia (que est arra glorie) potest dici. Ipsa vero non venit cum observatione, quia nescit homo utrum amore vel odio dignus sit Ecclesiast. 9.a. ideo subditur.
Numérotation du verset
Lc. 17,moraliter
marg.|
{5.931} †
Ecce enim.
Quia donum gratie est in mente.
marg.|
{3
}
Venient,
etc. Id est, gloriam eius que una dies dicitur, eo quod per noctem non interrumpitur.
marg.|
{4
}
Et non
videbitis
.
Tunc ad libitum vestrum, sed tamen postea videbitis secundum libitum meum.
prol.|
{5.932}
{5
}
Et
dicent vobis
.
Id est, successoribus vestris Antichristi tempore futuris.
marg.|
{7
}
Nam
sicut fulgur
.
Id est, adventus Christi ad iudicium erit ita patens quod nullus habebit dubium. Potest etiam hoc exponi de adventu Christi in morte hominis, qui frequenter ita repentinus est, sicut ictus fulguris.
marg.|
{9
}
Et sicut factum est.
In quibus non timebant homines diluvium, {5.933} nec in diebus Loth incendium, sic frequenter venit mors quando nullum timetur periculum.
Numérotation du verset
Lc. 17,moraliter
marg.|
{2
}
In illa die, id est
tempore mortis non cogitet aliquis de aliquare salvanda, nisi de anima sua.
prol.|
{5.934}
{8
}
In illa nocte.
Scilicet mortis. Erunt duo in lecto uno. In qualibet enim associatione frequenter contingit quod unus moritur, et alter vivit.
marg.|
†
Ubicumque, id est
licet omnes moriantur, tamen soli iusti Christo aggregantur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_17)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_17)
Notes :