Nicolaus de Lyra

Capitulum 18

Numérotation du verset Lc. 18,1 

Dicebat autem et parabolam ad illos
quoniam oportet semper orare
et non deficere
Numérotation du verset Lc. 18,2 

dicens: Iudex quidam
erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non reverebatur1.
1 reverabatur Catena Rusch ] verabatur Weber
Numérotation du verset Lc. 18,3 

Vidua autem quedam erat in civitate illa
et veniebat ad eum dicens: Vindica me de adversario meo.
Numérotation du verset Lc. 18,4 

Et nolebat per multum tempus. Post hec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor,
Numérotation du verset Lc. 18,5 

tamen quia molesta est mihi hec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me.
Numérotation du verset Lc. 18,6 

Ait autem Dominus: Audite quid iudex iniquitatis dicit.
Numérotation du verset Lc. 18,7 

Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis?
Numérotation du verset Lc. 18,8 

Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra?
Numérotation du verset Lc. 18,9 

Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti
et aspernabantur ceteros parabolam istam dicens2:
2 dicens Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 18,10 

Duo homines
ascenderunt in templum ut3 orarent unus Phariseus et alter publicanus.
3 ut Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 18,11 

Phariseus stans hec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi,
quia non sum sicut ceteri hominum,
raptores, iniusti, adulteri velut etiam hic publicanus.
Numérotation du verset Lc. 18,12 

Ieiuno bis in sabbato,
decimas do omnium que possideo.
Numérotation du verset Lc. 18,13 

Et publicanus a longe stans
nolebat nec oculos ad celum levare sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.
Numérotation du verset Lc. 18,14 

Amen4 dico vobis, descendit hic iustificatus
4 amen Catena Rusch ] om. Weber
in domum suam ab illo,
quia
omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur.
Numérotation du verset Lc. 18,15 

Afferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret.
Quod cum viderent discipuli increpabant illos.
Numérotation du verset Lc. 18,16 

Iesus autem convocans illos5 dixit: Sinite pueros6 venire ad me et nolite vetare eos7.
5 illos Rusch Weber ] eos Catena |
6 pueros Rusch Weber ] parvulos Catena |
7 vetare eos Catena Rusch ] inv. Weber |
Talium est enim8
8 est enim Rusch Weber ] inv. Catena
regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 18,17 

Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
Numérotation du verset Lc. 18,18 

Et interrogavit eum quidam princeps
dicens: Magister bone, quid faciens9 vitam eternam possidebo?
9 faciens Rusch Weber ] faciendo Catena
Numérotation du verset Lc. 18,19 

Dixit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus.
Numérotation du verset Lc. 18,20 

Mandata nosti?
Non occides, non mechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem.
Numérotation du verset Lc. 18,21 

Qui ait: Hec omnia custodivi a iuventute mea.
Numérotation du verset Lc. 18,22 

Quo audito Iesus ait ei: Adhuc unum tibi deest,
omnia
quecumque habes vende et da pauperibus et
habebis thesaurum in celo et veni sequere me.
Numérotation du verset Lc. 18,23 

His ille auditis contristatus est
quia dives erat
valde.
Numérotation du verset Lc. 18,24 

Videns autem Iesus illum10 tristem factum dixit: Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt.
10 Iesus illum Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 18,25 

Facilius est enim11 camelum
11 enim Rusch Weber] om. Li448@
per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 18,26 

Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
Numérotation du verset Lc. 18,27 

Ait illis: Que impossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum.
Numérotation du verset Lc. 18,28 

Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia
et secuti sumus te.
Numérotation du verset Lc. 18,29 

Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est
qui reliquit12 domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem aut filios propter regnum Dei
12 reliquit Rusch Weber ] reliquerit Catena
Numérotation du verset Lc. 18,30 

et non recipiat multo plura in hoc tempore et in seculo futuro13 vitam eternam.
13 futuro Rusch ] venturo Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 18,31 

Assumpsit autem Iesus duodecim et ait illis:
Ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia que scripta sunt per prophetas de Filio hominis:
Numérotation du verset Lc. 18,32 

Tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur.
Numérotation du verset Lc. 18,33 

Et postquam flagellaverint, occident eum et die tertia14 resurget.
14 die tertia Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 18,34 

Et ipsi nihil horum intellexerunt.
Erat15 verbum istud absconditum ab eis et non intelligebant que dicebantur.
15 Erat Li448 Rusch ] et praem. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 18,35 

Factum est autem cum appropinquaret Hiericho cecus quidam sedebat secus viam mendicans.
Numérotation du verset Lc. 18,36 

Et cum audiret turbam pretereuntem, interrogabat quid hoc esset.
Numérotation du verset Lc. 18,37 

Dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret.
Numérotation du verset Lc. 18,38 

Et clamavit dicens: Iesu Fili David, miserere mei.
Numérotation du verset Lc. 18,39 

Et qui preibant increpabant eum ut taceret.
Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
Numérotation du verset Lc. 18,40 

Stans autem Iesus iussit illum
adduci ad se.
Et cum appropinquasset interrogavit illum
Numérotation du verset Lc. 18,41 

dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
Numérotation du verset Lc. 18,42 

Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
Numérotation du verset Lc. 18,43 

Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum16.
16 Deum Li448 Rusch Weber ] eum Li448@
Et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo.

Capitulum 18

Numérotation du verset Lc. 18,1 
marg.| {5.935} Dicebat autem et   parabolam   . Postquam Salvator ostendit, quod peccatores penitentes sunt benigne recipiendi et caute nutriendi hic consequenter ostenditur quod sunt devote instruendi. Et dividitur in duas partes, quia primo describitur Christi instructio, secundo, instructionis confirmatio, ibi : Factum est autem. Circa primum sciendum, quod devotio potissime consistit in oratione (que est ascensus mentis in Deum, secundum Damascenum) de qua Salvator instruit presentes discipulos, qui iam erant ad Deum conversi et per consequens futuros ad Deum per penitentiam convertendos. Primo ergo Salvator ostendit orationis efficaciam. Secundo, inducit discipulos ad martyrii tolerantiam, ibi : Assumpsit autem : et patet ordo, quia elevatio mentis inducit ad contemptum vite presentis. Prima in duas, in partem principalem, et incidentalem. Secunda ibi : Et interrogavit Circa primum sciendum, quod ad efficaciam orationis duo maxime faciunt, videlicet instantia et humilitas. Primo ergo docet orare instanter secundo humiliter, ibi : Dixitautem et ad quosdam Primum ostendit per similitudinem vidue que per importunitatem precum obtinuit effectum. Dicit ergo.
marg.| {1 } Dicebat   autem   et   parabolam   . Id est similitudinem vidue, que postea sequitur.
marg.| {2 } Quoniam oportet   semper orare   . Ly semper, non importat continuitatem temporis, quia oportet orationem interrumpi tempore dormitionis et aliquarum aliarum necessitatum, sed importat instantiam orationis temporibus et horis ad hoc congruis. Unde dicit glo. Bede super istum locum : Dicendum est eum semper orare et nunquam deficere, qui canonicis horis rogare non desistit. Consequenter inducit similitudinem, dicens.
marg.| {3 } Iudex quidam. Non exprimitur eius nomen, quia non erat Deo cognitus per approbationem : unde subditur.
marg.| {4 } Qui Deum non   timebat   . Scilicet offendere.
marg.| {5 } Et hominem. Scilicet eos publice scandalizare. Et subditur deprecatio vidue.
prol.| {5.936} {6 } Vindica me. Faciendo iustitiam meam.
marg.| {7 } Et   nolebat   . Ex sua malitia, quia bene poterat, et ex officio facere tenebatur.
marg.| {8 } Per   multum tempus   . Quia illa vidua frequenter suam petitionem repetebat. Ex quo patet iniustitie diuturnitas in iudice.
marg.| {9 } Post hec   autem dixit   intra se. Victus precum importunitate.
marg.| { 10 } Et si Deum. Id est, si non propter Deum, neque propter homines movear ad faciendum iustitiam illi vidue.
marg.| { 11 } Tamen quia molesta est, etc. vindicabo illam. Faciendo ei iustitiam.
marg.| { 12 } Ne in novissimo veniens suggillet me. Id est, suggerendo offendat sua importunitate. Ex quo apparet motus ad faciendum iustitiam non propter amorem iustitie, sed ad vitationem sue molestie.
marg.| { 13 } Deus autem non   faciet vindictam   . Id est, si iudex iniquitatis propter precum instantiam fecit vindictam, Deus qui necessario est iustissimus, non faciet vindictam electorum suorum, existentium in pressura et tribulatione.
marg.| { 14 } Clamantium die ac nocte. Id est, orantium instanter pro sua liberatione et declinatione divine iustitie. quasi dicat multo plus exaudiet talium precum instantiam. Sed illud quod dicitur hic de oratione electorum videtur esse quasi contra illud quod dicitur Mt. 5.g. Orate pro persequentibus, et calumniantibus vos. Ad quod dicendum, quod ad bonos pertinet, bona spiritualia et eterna, que sunt simpliciter bona optare suis persequutoribus, et hoc modo pro eis orare. Sed quia pene temporales sunt quedam medicine, quia valent ad emendationem vite, et declarationem divine iustitie, ideo ad sanctos bene pertinet petere a Deo hoc modo vindictam de suis persecutoribus non ex motu ire, sed ex zelo iustitie.
marg.| { 15 } Dico   autem vobis   . Licet enim aliquando tardare videatur secundum humanum iudicium, tamen secundum veritatem non tardat, quia omnia operatur secundum dispositionem sue sapientie infinite.
marg.| { 16 } Veruntamen, etc. Scilicet ad faciendum vindictam.
marg.| { 17 } Putas inveniet   fidem   in   terra   . Quasi dicat parum inveniet respective, loquendo de fide formata charitate.
Numérotation du verset Lc. 18,1 
Numérotation du verset Lc. 18,1 
Numérotation du verset Lc. 18,1 
Numérotation du verset Lc. 18,1 
Numérotation du verset Lc. 18,1 
marg.| {5.937} {1 } Dixit autem. Hic consequenter ostendit, quod est humiliter orandum, ostendens quod humilitas est Deo grata. Et primo ostendit hoc verbo, secundo, facto, ibi : Afferebant autem. Primum facit per parabolam Publicani et Pharisei, dicens.
marg.| {2 } Duo homines   ascenderunt   in   templum   . Quia ad literam erat in alto situm, s. in monte moria, ut habetur 2. Para. 3.a.
marg.| {3 } Unus Phariseus. Apparens iustus.
marg.| {4 } Alter Publicanus, id est publicis negociis intentus, que de communi cursu implicant ad peccatum.
marg.| {5 } Phariseus stans. Ecce iactantia, quia stabat ut ab aliis videretur orare, et irreverentia, cum in orando deberet se prosternere.
marg.| {6 } Deus gratias ago tibi. Iste non proprie oravit, sed magis se iactavit de iustitia alios condemnando, et orantem iuxta se Publicanum despiciendo.
marg.| {7 } Ieiunio bis in Sabbato. Id est, in hebdomada, que sic denominatur a die digniori.
marg.| {8 } Decimas do. Pharisei enim decimas minimorum, ut Ruthe et Menthe et Cymini (ad quas non tenebantur, ut dicunt aliqui) dabant, ut ceteris iustiores apparerent, ut dictum est supra.
marg.| {9 } Et   Publicanus   a longe stans. Ecce Dei timor, quasi non esset dignus appropinquare.
prol.| {5.938} { 10 } Nolebat nec oculos ad celum levare. Ecce pudor, quasi pro peccatis preteritis non audens celum respicere.
marg.| { 11 } Sed percutiebat pectus   suum   . Ecce dolor de peccatis commissis.
marg.| { 12 } Deus propitius esto mihi   peccatori   . Ecce vera et pura confessio. Et ista faciunt ad peccatorum remissionem, ideo sequitur.
marg.| { 13 } Amen. Id est, fideliter. Dico vobis.
marg.| { 14 } Descendit hic. De domo Dei que erat in monte, ut supra dictum est.
marg.| { 15 } Iustificatus ab   illo   . Id est, pre illo remanente in fecibus suis. Cuius causa subditur cum dicitur.
marg.| { 16 } Quia omnis qui se   exaltat   . Per superbiam.
marg.| { 17 } Humiliabitur. Per penam.
marg.| { 18 } Et qui se   humiliat   . Per veram peccatorum confessionem.
marg.| { 19 } Exaltabitur. In gloria, per remunerationem. Sicut enim in statera materiali una parte depressa, altera elevatur, et econverso, sic in statera divine iustitie decretum est, ut qui elevantur per superbiam in presenti vita, deprimantur penam confusibilem in futura : Et econverso, qui se humiliant in presenti propter Deum, in futuro ad gloriam elevabuntur.
marg.| { 20 } Afferebant autem. Hic consequenter facto ostenditur, quod humilitas est Deo grata et accepta, per hoc quod pueros Christus amicabiliter recepit, et patet sententia ex dictis Matthei 19.
Numérotation du verset Lc. 18,1 
Numérotation du verset Lc. 18,1 
Numérotation du verset Lc. 18,1 
Numérotation du verset Lc. 18,1 
Numérotation du verset Lc. 18,1 
Numérotation du verset Lc. 18,1 
marg.| {5.939} {1 } Et interrogavit. Hec est pars incidentalis, in qua ponuntur duo incidentia. Secundum ponitur, ibi : Ait autem Petrus. Circa primum sciendum, quod quia Iesus immediate dixerat de pueris : Talium est regnum celorum : Et in hoc parabolice, loquebatur, per pueritiam intelligens {5.940} humilitatem et innocentiam : Ideo quidam legisperitus, qui vocatur hic princeps, eo quod erat dives, ut patet ex sequentibus, petiit ab eo quid faciendo haberet regnum celorum, quasi dicat dicas mihi plane et aperte absque parabola ; quid debeo facere ad consequendum regnum celeste, et hoc modo Christus ei respondit, et patet sententia ex dictis Mt. 19. usque ibi.
Numérotation du verset Lc. 18,1 
marg.| {5.941} {1 } Que   impossibilia   sunt. Quia ad regnum celorum non possunt homines pertingere propria virtute, sed per auxilium divine gratie.
marg.| {2 } Ait autem Petrus. Hic ponitur secundum incidens, quia Petrus a Christo immediate audierat : Quam difficile qui pecunias habent, regnum Dei intrabunt, ideo quesivit a Christo que esset sui et aliorum remuneratio, quia omnia terrena reliquerant propter Christum, et patet Christi responsio ex dictis Mt. 19.
marg.| {3 } Assumpsit Iesus. Postquam Salvator ostendit orationis efficaciam, hic consequenter inducit discipulos suos ad martyrii tolerantiam exemplo sui. Et patet sententia ex dictis Mao. 20. exceptis que sequuntur.
prol.| {5.942} {4 } Consummabuntur   omnia. Quia prophete scripserunt de passione Christi futura, ut patet Isa. 53. et Dan. 9. in multis aliis locis.
marg.| {5 } Et ipsi nihil   horum intellexerunt   . Tum quia adhuc erant rudes et imperfecti. Tum quia Christus frequenter eis parabolice loquebatur, et ideo nescierunt si tunc parabolice loqueretur.
marg.| {6 } Factum est. Postquam posita est Christi instructio de efficacia orationis, et de tolerantia passionis, hic consequenter discribitur dicte doctrine confirmatio per opus miraculosum. secundum quod scribitur Mar. ul. d. Sermonem confirmante sequentibussignis. Et patet sententia ex dictis Mt. 20. et Mar. 10. Hoc excepto. Factum est autem cum appropinquaret Iesus Iericho id est, prope Iericho adhuc existeret, quia secundum veritatem non accedebat ad Iericho, sed inde recedebat, ut patet Mt. 20. et Mar. 10.
Numérotation du verset Lc. 18,moraliter 
marg.| {5.935} {1 } Dicebat   autem   et parabolam. Scilicet de perseverantia, in oratione, et de eius exauditione, exemplo perversi iudicis viduam importune petentem exaudientis. Ex quo concluditur, quod multo fortius Deus qui est iustus, exaudiet preces sanctorum{5.936} suorum ad se clamantium. Advertendum tamen,quod sancti viventes in terra non petunt a Deo de adversariis vindictam per gehenne penam, sed quod desinant esse mali, sicut dicitur Prov. 12. a. Verte impios, et non erunt, scilicet mali. Vel quod desinant esse potentes iustos persequi.
Numérotation du verset Lc. 18,moraliter 
marg.| {5.937} {1 } Dixit autem. Mystice. Per Phariseum Iudaicus populus significatur, qui ex beneficio legis et prophetarum suscepto de sua sanctitate presumens Gentiles aspernabatur. Per Publicanum vero populus Gentilis, qui peccata sua predicantibus apostolis humiliter confitebatur, propter quod iustificatus est per {5.938} fidei Christi receptionem, et Iudaicus est damnatus per suam obstinationem.
prol.| MORALITER autem, per Phariseum significatur iustus, instinctu diaboli superbiens, et per Publicanum peccator, respectu spiritussancti humiliter se emendans.
marg.| { 20 } Asserebant autem, etc. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 18,moraliter 
marg.| {5.939} † Talium enim est regnum   celorum   . Beda. Signanter dixit, talium, et non illorum, ut ostenderet non etatem regnare, sed mores, {5.940} et his qui similem haberent innocentiam, et simplicitatem premia repromitti.
marg.| {2 } Magister bone, quid faciens vitam eternam possidebo ? Exponatur ut supr. Mt. 19. et Mar. 10.
Numérotation du verset Lc. 18,moraliter 
marg.| {5.941} {4 } Assumpsit autem Iesus duodecim. Sequitur.
marg.| {5 } Et ipsi nihil   horum intellexerunt   . Per hoc significatur, quod homines {5.942} carnales aspera nolunt audire, sed ad delectabilia, sunt intenti.
marg.| {6 } Factum est autem cum   appropinquaret   . Exponatur ut supra Mt. 20. et Marc. 10.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_18)

Notes :