Nicolaus de Lyra

Capitulum 2

Numérotation du verset Lc. 2,1 

Factum est autem in diebus illis
exiit edictum a Cesare Augusto ut describeretur
universus orbis.
Numérotation du verset Lc. 2,2 

Hec descriptio
prima facta est
a1 preside Syrie
1 a Cas574 CorS1 ΩF P Catena Rusch ] om. CorS1 (greca littera non habet A et planior hic et verior est) Weber
Cyrino
Numérotation du verset Lc. 2,3 

et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
Numérotation du verset Lc. 2,4 

Ascendit autem et2 Ioseph a3 Galilea de civitate Nazareth
2 et Am70 ΩF Li448@ Li446 Rusch Weber] om. Cas574 |
3 a ΩF Catena Rusch Weber] de Cas574 Am70 |
in Iudeam
civitatem David
que vocatur Bethleem
eo quod esset de domo et familia David
Numérotation du verset Lc. 2,5 

ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore pregnate.
Numérotation du verset Lc. 2,6 

Factum est autem cum essent ibi4
4 essent ibi P Am70 Cas573 Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
impleti sunt dies5 ut pareret.
5 dies J Am70 Catena Rusch Weber ] + eius P, + Marie Cas574
Numérotation du verset Lc. 2,7 

Et peperit filium suum primogenitum
et pannis eum involvit et reclinavit eum6 in presepio
6 eum Cas574 P ΩF Li448 Rusch Weber ] om. Am70 Li448@
quia non erat ei7 locus
7 ei P ΩF Catena Rusch ] eis Weber
in diversorio.
Numérotation du verset Lc. 2,8 

Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis
supra8 gregem suum.
8 supra P Cas574 CorS2 ] super CorS2 ( vel ) ΩF
Numérotation du verset Lc. 2,9 

Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos
et claritas Dei circumfulsit illos
et timuerunt timore magno.
Numérotation du verset Lc. 2,10 

Et dixit illis angelus: Nolite timere. Ecce enim evangelizo9 vobis gaudium magnum quod erit omni populo
9 evangelizo Am70 ΩF P Catena Rusch Weber ] annuntio Cas574
Numérotation du verset Lc. 2,11 

quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus
in civitate David.
Numérotation du verset Lc. 2,12 

Et hoc vobis signum:
invenietis infantem pannis involutum et positum in presepio.
Numérotation du verset Lc. 2,13 

Et subito facta est cum angelo
multitudo militie celestis
laudantium Deum et dicentium:
Numérotation du verset Lc. 2,14 

Gloria in altissimis Deo et in terra pax
hominibus10 bone voluntatis.
10 hominibus P Cas574 Catena Rusch ] in praem. Weber
Numérotation du verset Lc. 2,15 

Et factum est ut discesserunt ab eis angeli 11 in celum pastores loquebantur ad12 invicem:
11 ab eis - angeli P As70 Cas574 Catena Ed1455 Clementina Weber ] inv. Rusch, mutil. ΩF |
12 ad] ab cacogr. Cas574 |
Transeamus usque13 Bethleem
13 usque] + in P
et videamus hoc verbum quod factum est
quod fecit14 Dominus et15 ostendit nobis.
14 fecit] + nobis P |
15 fecit Dominus et Cor1 LP (Glossa) CorS2 ( al. ) Cas574 Catena Rusch Weber ] Dominus et Cor1 LP (Greci et antiqui non habent FECIT sed Glossa exponit), Dominus Cava Weber (Z D) CorS2 ( grec. an. sine FECIT ET ) Clementina , fecit Dominus Weber (s), mutil. ΩF |
Numérotation du verset Lc. 2,16 

Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph
et infantem
positum in presepio.
Numérotation du verset Lc. 2,17 

Videntes autem16
16 autem BL35167 P ΩS Li448 Li448@ Ed1455 Weber ] + hec Am70 Cas574 , ergo Rusch , mutil. ΩF
cognoverunt
de verbo
quod dictum erat illis de puero hoc.
Numérotation du verset Lc. 2,18 

Et omnes qui audierant17
17 audierant Rusch ] audierunt Li448@ Weber, audiert P
mirati sunt
et de his que dicta erant
a pastoribus ad ipsos.
Numérotation du verset Lc. 2,19 

Maria autem conservabat omnia verba hec conferens in corde suo.
Numérotation du verset Lc. 2,20 

Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus que audierant
et viderant
sicut dictum est ad illos.
Numérotation du verset Lc. 2,21 

Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer18,
18 puer ΩF P Am70 Cas574 Li448@ Rusch ] om. Weber
vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
Numérotation du verset Lc. 2,22 

Et postquam impleti sunt dies purgationis eius19
19 eius Am70 BL35167 Cas574 Cor2 (sic habet grecus) CorS1 ΩJ Catena Catena@ (Li448 Mt366) Ed1455 Rusch Weber] eorum CorS1 (G. vel hab. EORUM ) Cor3 (greca littera) Wordsworth ( VETUS LATINA ), Marie ΩF ΩS Sarum ; cf. Cor2V² (non Marie)
secundum legem Moysi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
Numérotation du verset Lc. 2,23 

sicut scriptum est20 a { in lege Domini
0 Cf. Ex. 13, 2.
20 est Catena Rusch Weber ] om. P
quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
Numérotation du verset Lc. 2,24 

et ut darent hostiam secundum quod dictum est21 b in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum.
0 Cf. Lv. 12, 8.
21 est BL35167 Cas574 * (exp.) ΩF ΩS Rusch Weber] erat Am70 Cas574 ² (pr. m.) Catena
Numérotation du verset Lc. 2,25 

Et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Simeon
et homo iste iustus et timoratus
exspectans consolationem Israel et Spiritus sanctus erat in eo.
Numérotation du verset Lc. 2,26 

Et responsum acceperat
a22 Spiritu sancto non visurum
22 a P Cas574 Catena Rusch ] ab Weber
se mortem
nisi prius videret
Christum
Domini.
Numérotation du verset Lc. 2,27 

Et venit in Spiritu in templum.
Et cum23 inducerent puerum Iesum
23 cum ΩJ Cas574 Li448 Rusch Weber] om. Li448@
parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
Numérotation du verset Lc. 2,28 

et ipse accepit eum in ulnas suas
et benedixit Deum et dixit:
Numérotation du verset Lc. 2,29 

Nunc dimittis
servum tuum, Domine,24
24 servum tuum - Domine ΩJ P Cas574 Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
secundum verbum tuum
in pace
Numérotation du verset Lc. 2,30 

quia viderunt
oculi mei
salutare tuum
Numérotation du verset Lc. 2,31 

quod parasti ante faciem omnium populorum.
Numérotation du verset Lc. 2,32 

Lumen
ad revelationem gentium
et
gloriam plebis tue Israel.
Numérotation du verset Lc. 2,33 

Et erant25 pater eius
25 erant Am70 BL35167 Cas574 Rusch ] erat Weber
et mater mirantes super his que dicebantur de illo26.
26 illo Am70 Cas574 Catena Weber] eo Rusch
Numérotation du verset Lc. 2,34 

Et benedixit illis
Simeon
et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic
in ruinam
et in27 resurrectionem
27 in ΩF ΩS Catena Rusch ] om. BL35167 Am70 Cas574 Weber
multorum
in Israel et in signum cui contradicetur.
Numérotation du verset Lc. 2,35 

Et tuam ipsius animam pertransibit28 gladius
28 pertransibit ΩJ P Am70 Cas574 Li448@ Rusch ] pertransiet BL35167 Weber
ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
Numérotation du verset Lc. 2,36 

Et erat Anna
prophetissa filia Phanuel
de tribu Aser.
Et29 hec processerat
29 Et ΩF ΩS Rusch ] om. Am70 Cas574 P Catena Weber
in diebus multis30
30 multis ΩF P ΩS Cas574 Catena Weber ] suis Rusch (non hab. Wordsworth in apparatu)
et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
Numérotation du verset Lc. 2,37 

Et hec vidua
usque ad annos octoginta quatuor que non discedebat de31 templo
31 de Am70 BL35167 Cas574 ΩM ΩJ ΩF P ΩS Catena Ed1455 Weber ] a Rusch Wordsworth (P9389 R)
ieiuniis et obsecrationibus32
32 obsecrationibus Am70 BL35167 Cas574 Cor2 V (grec. anti. sic habent) ΩJ ΩF P ΩS Catena Ed1455 Weber ] orationibus Rusch Wordsworth (vetus latina) , observationibus ΩM
serviens nocte ac die.
Numérotation du verset Lc. 2,38 

Et hec ipsa hora superveniens
confitebatur
Domino et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel33
33 Israel Cor1 LP ΩF P ΩS Am70 Li448 Li448@ La88 Mt366 P638 Weber (G) Clementina ] Hierusalem BL35167 ΩM ΩJ Cas574 Sarum ( greci anti. non ISRAEL ) La88@ Mt366 @ P638 @ Ed1455 Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 2,39 

et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galileam in civitatem suam Nazareth.
Numérotation du verset Lc. 2,40 

Puer autem
crescebat
et confortabatur
plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
Numérotation du verset Lc. 2,41 

et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem
in die sollemni Pasche.
Numérotation du verset Lc. 2,42 

Et cum factus esset Iesus34 annorum duodecim
34 cum] com ! Am70 | Iesus Am70 Cas574 ΩS Catena Wordsworth (L T P254 P17225 aur.) ] om. ΩM ΩJ P Ed1455 Clementina Rusch Weber, mutil. ΩF
ascendentibus illis in Hierosolymam
secundum consuetudinem diei festi
Numérotation du verset Lc. 2,43 

consummatisque diebus cum redirent
remansit puer Iesus in Hierusalem35
35 in Hierusalem Am70 Cas574 ΩM ΩJ ΩF P ΩS Li448@ Weber ] Hierosolymam Rusch
et non cognoverunt parentes eius.
Numérotation du verset Lc. 2,44 

Existimantes autem illum esse
in comitatu
venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos.
Numérotation du verset Lc. 2,45 

Et non invenientes regressi sunt in36 Hierusalem requirentes eum.
36 in Cas574 Ed1455 Rusch Weber ] om. P
Numérotation du verset Lc. 2,46 

Et factum est post triduum
invenerunt37 illum in templo sedentem in medio doctorum
37 invenerunt Am70 ΩM ΩJ ΩF P ΩS Catena Rusch Weber ] inveniunt Cas574
audientem illos et interrogantem 38.
38 interrogantem ΩM ΩF P ΩS* Li448@ Rusch Weber ] interrogantem eos Cava Weber (P) Am70 BL35167 Cas574 Cor2 V² ΩJ P ΩS² Ed1455 Clementina , interrogabant illos Weber (s Z P ) interrogabant eos Cor2 V (grec. anti.)
Numérotation du verset Lc. 2,47 

Stupebant autem omnes
qui eum audiebant super prudentia et responsis eius.
Numérotation du verset Lc. 2,48 

Et videntes
admirati sunt
et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus
et ego39 dolentes querebamus te.
39 pater tuus – et - ego BL35167 ΩM ΩJ P ΩS Ed1455 Rusch Weber ] inv. Am70 Cas574 Catena
Numérotation du verset Lc. 2,49 

Et ait ad illos: Quid est quod me querebatis?
Nesciebatis quia in his que patris mei sunt oportet me esse?
Numérotation du verset Lc. 2,50 

Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos.
Numérotation du verset Lc. 2,51 

Et descendit cum eis40 et venit Nazareth et erat subditus illis
40 eis CorS2 ( al. ) P Cas574 Rusch Weber ] illis CorS2
et mater eius conservabat omnia verba hec conferens41 in corde suo.
41 conferens Am70 Cas574 Cor4 ΩM ΩF P ΩS Catena (La88 Li448 Mt366 Arag5) ; cf. Sinaiticus ( א²)  : συλλαβουσα)] om. BL35167 Cor1 LP( sic) Cor4 ( CONFERENS cancellatum est in <Parisiensi>) Cor2 V (grec. anti. sic est [ perpera pro sine] CONFERENS ) CorS2 ( sine CONFERENS ) ΩJ Ed1455 Rusch Clementina Weber  ; cf. Lc. 2, 19.
Numérotation du verset Lc. 2,52 

Et Iesus proficiebat sapientia et etate42 et gratia apud Deum et homines.
42 sapientia et etate ΩF P Rusch ] inv. Am70 Cas574 Catena , sapientia aetate ΩM ΩS ΩJ Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Lc. 2,1 
marg.| {5.705} {1 } 1 Factum est   autem   . Descripto ortu precursoris, hic consequenter describitur ortu Salvatoris. Et primo describitur Salvatoris ortus, secundo debitus ritus, ibi. Et postquam consummati, {5.706} tertio, pueri profectus, ibi. Puer autem crescebat. Circa ortum salvatoris primo describitur tempus, secundo locus, ibi. Et ibant omnes, tertio virginis partus, ibi. Factum est autem, quarto angelorum cantus, ibi.   Et pastores erant . Circa primum dicitur.
1 Incipit expositio Venerabilis Patris, Fratris Nicolai de Lyra super Proemium Ed1603
marg.| {2 } Exiit   edictum   a   Cesare   . Hic ostenditur tempus nativitatis Christi, qui natus est anno 42. Augusti Cesaris, qui nominatus fuerat Augustus ab {5.707} augendo, quia notabiliter auxit imperium Romanum, et propter hoc in diebus suis aliis gentibus imperio Romano subiectis, fuit in orbe pax universalis, ideo mandavit.
marg.| {1 } Ut   describeretur universus orbis   . Ut per hoc sciretur qualiter terre diverse essent populate, et quanta tributa singule possent reddere, ut sic tributis indebitis non gravarentur, et sciretur per quem modum singule terre sub imperio Romano melius regerentur. Ex hoc etiam patet quod Christus natus fuit tempore maxime pacis, sicut fuerat prenunciatum a prophetis. Psal. 71.b. Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis. Item Isa. 2.b. Non levabit gens contra gentem gladium. Et 9.b. Vocabitur nomen eius admirabilis consiliarius, Deus fortis, pater futuri seculi, princeps pacis.
marg.| {2 } Hec descriptio prima facta est. Dicitur autem prima quantum ad generales descriptiones orbis, quia ante istam bene fuerunt alie descriptiones partiales, sicut patet 2Rg. 24. et 1. Paral. 21. de numeratione populi, et descriptione quam fecit Ioab de mandato David. dicitur etiam prima secundum alios quantum ad alias artes eiusdem descriptionis quia Syria est in medio terre habitabilis, et ideo ibi fuit inchoata ista descriptio, ut inde denunciaretur fieri in aliis provinciis circulariter.
marg.| {3 } A preside Syrie   Cyrino   . Hunc enim Cyrinum Cesar Augustus prefecerat Syrie ad ipsam regendam.
marg.| {4 } Et ibant omnes, ut profiterentur singuli in suam civitatem. Hic describitur nativitas Salvatoris quantum ad locum, quia ista descriptio precepta erat fieri in principalibus civitatibus, et ibi conveniebant, quia ibi habuerant originem, ut sic descriptio fieret non solum secundum numerum personarum, sed etiam secundum determinationem genealogiarum, {5.708} ut sciretur numerus determinatus nobilium, et ignobilium, et hoc est quod dicitur. Et ibant omnes, ut profiterentur singuli in civitatem suam. Profitebantur autem dupliciter se esse subiectos Romano imperio, scilicet, scripto, quia eorum nomina scribebantur de mandato imperatoris, et etiam facto, quia solvebant censum imperatori, propter quod in numismate census erat imago imperatoris, ut habetur Matthei 22.
marg.| {5 } Ascendit autem et Ioseph a Galilea. idest, in qua manebat.
marg.| {6 } In Iudeam   civitatem David   . Iudea hic accipitur adiective, quia Bethleem est quedam civitas in regno Iudee, et vocatur civitas David, quia inde oriundus fuit, ut habetur 1Rg. 16.
marg.| {7 } Eo quod esset de domo, et familia David. Ut patet per genealogiam descriptam cap. se. et Matt. 1.
marg.| {8 } Ut profiteretur cum   Maria   desponsata   sibi. Ipsa enim erat de eadem tributum Ioseph, et successerat in hereditate paterna, ideo ivit ad profitendum cum eo, licet esset partui propinqua. Hoc etiam divina dispensatione factum est, ut sic Christus nasceretur in Bethleem, sicut erat predictum Mich. 5. a Et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda, ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio a diebus eternitatis.
marg.| {9 } Factum est autem cum essent. Hic consequenter describitur virginis partus, cum dicitur.
marg.| { 10 } Et peperit filium suum   primogenitum   . Et dicitur primogenitus non quia post illum Maria alios filios habuerit ut dicit Helvidius hereticus sed quia ante illum non habuit, unde et in lege filius unigenitus offerebatur domino, et redimebatur tanquam primogenitus, quia ab uno mense redimebant, ut habetur Numer. 3. et tunc primogenitus dicebatur, dato quod nullus sequeretur.
marg.| {5.709} {1 } Et pannis eum involvit. Per seipsam. Ex hoc patet falsitas que scribitur libro de infantia Salvatoris, scilicet ipsam obstetrices habuisse in partu, que non requiruntur nisi propter afflictionem matris in partu, que non habuit locum in virgine, quia peperit sine dolore, imo cum maximo gaudio, et delectatione, et ideo per seipsam puerum natum recepit, involvit, et reclinavit, ut hic dicitur.
marg.| {2 } Et reclinavit cum in presepio. Ioseph enim in illo itinere adduxerat secum asinum ad portandum uxorem pregnantem, et bovem ad vendendum in Bethleem ubi erat congregatio populi magna, ut de pretio solveret expensas in via, et illis duobus animalibus fecit presepium iuxta se in quo beata virgo reclinavit filium natum, secundum quod fuerat predictum Habacuch 3. secundum translationem  LXX. quam sequitur officium Ecclesiasticum. Domine audivi auditum tuum, et timui. Considerant opera tua, et expavi, in medio duorum animalium. Fuit enim prophete admirationis pavor quod in loco tam humili reclinaretur Salvator, unde subditur.
marg.| {3 } Quia non erat ei locus in diversorio. Est enim diversorium hospitalaria ad quam divertunt venientes ab extra ad hospitandum. Civitas autem Bethleem tunc erat plena populo, qui venerat ad predictam professionem, et illi qui erant potentiores occupaverant loca maiora, et ideo licet Ioseph erat de nobili genere, ut predictum est, non tamen erat de ditioribus et ideo ita parvum locum habuit, quod Salvator natus in presepio reclinatus fuit, ad impletionem prophetie predicte, et ad dandum exemplum humilitatis perfecte, a qua Salvator incepit a nativitate, et eam continuavit usque ad mortem, in qua humiliavit semetipsum factus obediens usque {5.710} ad mortem, mortem autem crucis, secundum quod dicitur Phil. 2.
marg.| {4 } Et pastores. Hic consequenter describitur angelorum cantus exultantium in nativitate Salvatoris, ubi primo describitur nativitatis huius denunciatio. Secundo angelorum exultatio, ibi : Et subito facta est cum angelo. Tertio pastorum devotio, ibi : Et factum est.
marg.| Circa primum premittitur quibus facta est dicta denunciatio, cum dicitur : Et pastores erant in regione eadem vigilantes. Erant enim simplices et absque cautelis malitie, et occupati in officio sanctorum patriarcharum, qui dicuntur fuisse pastores, Genes. 47. Talibus autem solent fieri divine illuminationes, et consolationes, et non hominibus in sapientia huius mundi, que stultitia est apud Deum, occupatis, secundum quod dicit Salvator Mt. 11.d. Confitebor tibi pater domine celi et terre, quia abscondisti hec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis, ideo subditur. {5 } Et ecce angelus domini stetit iuxta illos. Paratus ad revelandum eis divina.
marg.| {6 } Et claritas Dei circumfulsit eos. Non tantum exterius in corpore, sed etiam interius in mente.
marg.| {7 } Et timuerunt. Ex insolita visione, sed angelus eos consolatur, dicens. Nolite timere. Cuius causa subditur, cum dicitur.
marg.| {8 } Ecce enim   evangelizo etc.   quod erit omni   populo   . Non solum Iudeorum, sed etiam gentilium.
marg.| {9 } Quia natus est nobis hodie   Salvator   . Et dicit hodie quia quamvis esset nox, erat tamen pars diei naturalis. Vel aliter, et melius, ut videtur, quia nox illa ex claritate divina predicta fuit ita illuminata, ac si esset dies clarissima, secundum quod fuerat predictum Psalmo 138.b. Et nox sicut dies illuminabitur.
marg.| { 10 } Qui est Christus   dominus   . Christus Grece idem est quod unctus {5.711} Latine. Antiquitus autem in veteri lege ungebantur tantum reges, et pontifices, Christus autem rex est, et pontifex, et ideo bene dicitur Christus, id est, sanctus, non unctione humana, sed divina, quia in humanitate pro nobis assumpta fuit unctus a Deo patre, imo a tota trinitate plenitudine gratie, secundum quod dicit Psal. 44.b. Unxit te Deus Deus tuus oleo letitie pre consortibus tuis. Propter quod dicitur Io. 3. quod datus est ei spiritus, non ad mensuram, scilicet aliorum hominum, sed secundum omnem plenitudinem. Non solum sufficientie, sed etiam redundantie in omnes alios quantum ad sufficientiam, secundum quod dicitur Io. 1.b. Et de plenitudine eius omnes nos accepimus.
marg.| {1 } Et hoc vobis signum. Per hoc enim quod angelus dedit eis signum magne humilitatis, et paupertatis, significatum fuit pastoribus, quod non venerat ad regnandum temporaliter, ut Scribe Iudeorum credebant Christum venturum. Potest autem aliter dici, quod illud fuit proprium signum Salvatoris nati. Ad cuius intellectum considerandum, quod illa que fuerunt in veteri Testamento, fuerunt figure novi, ut dicitur 1. Cor. 10. In veteri autem Testamento duo Salvatores Iudeorum, imperfecti tamen, precesserant tanquam figure Salvatoris perfecti Iesu Christi. Primus fuit Moyses, qui liberavit eos de servitute Aegyptiaca, ut habetur Ex. 13.c. Secundus fuit Cyrus, qui liberavit eos de captivitate Babylonica, ut habetur 1. Esdr. 1. Et habetur de novo natus fuit inventus in magna paupertate, sicut patet de Moyse Ex. 2. quem invenit filia Pharaonis positum in flumine in fiscella iuncea. Similiter de Cyro dicitur in Ecclesiastica historia super Danielem, quod Astyages rex Medorum, et Persarum vidit in somnis vitem nascentem de utero filie sue totam Asiamoccupantem, et a coniectoribus fuit sibi responsum, quod visio ista significabat ex ea puerum nasciturum, qui occuparet regnum Medorum, et Persarum propter quod timens ne ipse, vel filius suus per hoc regno privaretur, dedit filiam suam militi pauperi, et cum hoc etiam cum filia sua facta fuisset pregnans, fecit tempus partus sui explorari, et puerum natum sibi apportari, quem tradidit cuidam militi, ut secreto interficeretur. Qui compatiens puero ipsum non interfecit, sed in quodam nemore puerum fortune dimisit. Ad quem quedam canicula pastoris regis que erat iuxta nemus, frequenter veniebat, et ipsum lactabat, et pastor predictus volens scire, ubi {5.712} canicula declinabat invenit puerum, ita in paupertate iacentem, quem accepit, et tradidit uxori sue nutriendum, et postea factus est rex Persarum, atque Medorum ad liberationem Iudeorum. Cum igitur figura, et figuratum debeant habere correspondentiam, et predicti duo qui fuerunt figure Christi, in maxima paupertate inventi fuerunt in sua nativitate, signum conveniens, et correspondens figure dedit angelus pastoribus de Christi nati inventione di.
marg.| {2 } Invenietis infantem pannis involutum, et positum in presepio. Et credendum est, quod pastores hoc intellexerunt illuminati a Deo.
marg.| {3 } Et subito facta est. Hic consequenter ponitur angelorum exultatio, cum dicitur. Et subito facta est cum angelo. Qui tanquam principaliter inter alios nunciaverat Christi nativitatem.
marg.| {4 } Multitudo militie celestis, id est angelorum, qui nomine militie designantur, quia pro salute hominum cum demonibus preliantur, secundum quod dicitur Apoc. 12.b. Michael, et angeli eius preliabantur cum dracone, etc.
marg.| {5 } Laudantium Deum. De Christi nativitate, eo quod per ipsum sciebant deduci homines ad salutem, quam desiderant et ruinam angelorum per hoc reparandum.
marg.| {6 } Et dicentium, Gloria in altissimis Deo. Quia licet eius gloria ubique reluceat maxime tamen in celo empyreo, ubi est angelorum, et beatorum habitatio.
marg.| {7 } Et in terra pax hominibus bone voluntatis. Id est, hominibus bonis. Per bonitatem enim voluntatis dicitur homo simpliciter bonus, magis quam per bonitatem aliarum potentiarum anime, quia voluntas movet alias potentias ad actus suos, et ideo bonitas eius vel malitia in omnes alias potentias redundat, sicut influentia cause moventis in motis ab ipsa. Malis autem hominibus non est pax, secundum quod dicitur Isa. 48.d. Non est pax impiis dicit dominus. Ex hoc etiam verbo angeli patet, quod ista pax que principaliter per prophetas predicta fuit futura in adventu Christi, erat pax interior bone voluntatis, quia secundum quod dicitur Proverb. 12. Non contristabit iustum quidquid ei acciderit. Pax autem temporalis que fuit in adventu Christi pacatis omnibus gentibus sub imperio Romano, fuit figura huius pacis principaliter intente.
marg.| {8 } Et factum est. Hic consequenter describitur pastorum devotio, quia statim post visionem istam dimisso grege fuerunt ad videndum puerum natum, dicentes.
marg.| {9 } Transeamus usque Bethleem, ut videamus hoc verbum. {5.713} idest, puerum natum per verba angeli nobis significatum.
marg.| {1 } Quod fecit   dominus   . Hoc non est de textu. Greci enim et antiqui non habent, fecit, sed tantum quod dominus ostendit nobis.
marg.| {2 } Et venerunt   festinantes   . Ex desiderio videndi Christum principaliter, et secundario, ut citius redirent ad gregem quem sine custodia dimiserant.
marg.| {3 } Et invenerunt. Sicut angelus eis dixerat.
marg.| {4 } Videntes autem   de   verbo   . Quia non solum fuerant illuminati exterius, sed etiam interius de cognitione verbi incarnati, ut predictum est. {5 }   Et omnes qui   audierunt mirati   sunt. Et materia admirationis subditur, cum dicitur.
marg.| {6 } Et de   his   . Et accipitur hic et pro, id est his que dicta a pastoribus ad ipsos, sicut superius est expressum.
marg.| {7 } Maria   autem conservabat   . Quia prudenter attendebat quomodo prophetie implebantur in puero nato. Et ista collatio erat ei valde delectabilis, et toti ecclesie valde utilis, quia secundum quod dicit Hier. in sermone de assumptione beate virginis. ipsa post ascensionem filii sui remansit ad tempus in terris cum apostolis, ut eos plenius instrueret de verbo incarnato, de quo erat plenius edocta per spiritumsanctum, et omnia familiarius viderat, et tractaverat propter quod melius exprimere poterat secundum quod dicit Hieronymus. Quod melius novimus, melius, et proferimus. {8 }   Et   reversi   sunt   pastores   . Redeundo ad gregem suum. {9 }   Glorificantes   et   laudantes Deum   . De beneficio toti mundo {5.714} collato generaliter, et eis ostenso specialiter, ideo subditur. In omnibus que audierant, et viderant.
marg.| { 10 } Et   postquam   . Hic ponitur debitus ritus circa puerum natum quia secundum ritum veteris legis debebat circuncidi, et in templo offerri, et ideo primo agitur de eius circuncisione, secundo de oblatione, ibi. Et postquam impleti sunt dies, circa primum dicitur. Et postquam consummati sunt. Hoc erat tempus determinatum circuncisioni, prout habetur Gen. 17.b.
prol.| Voluit autem Christus circuncidi, quamvis non esset legi subiectus. Primo ut ostenderet in se veritatem carnis humane contra Manicheum, qui dixit ipsum Deum habuisse corpus phantasticum, et contra Valentinum dicentem Christum corpus de celo attulisse. Secundo, ut approbaret circuncisionem, quam Deus olim instituerat. Tertio ut ostenderet se esse de genere Abrahe, qui circuncisionis mandatum accepit Gen. 17.b. Et facta est repromissio de Christo. Quarto, ut Iudeis excusationem tolleret de non recipiendo eum si esset incircuncisus. Quinto ut obedientie virtutem nobis suo commendaret exemplo preceptum legis observans, cui tamen non erat subiectus. Sexto, ut qui in similitudine carnis peccati venerat remedium quo caro peccati consueverat mundari non renueret. Septimo ut legis onus in se sustinens, alios a legis onere liberaret, secundum illud Gal. 4.a. Misit Deus filium suum factum sub lege, ut eos qui sub lege erant, redimeret.
marg.| { 11 } Vocatum   est   nomen eius Iesus   . non dicit impositum, quia a Deo fuit impositum{5.715} hoc nomen, sed per angelum denuntiatum Marie, et Ioseph, et per ipsos aliis divulgatum.
prol.| Et quia aliquis infidelis, potissime Iudeus, quod hoc nomen non fuisset convenienter impositum, posset arguere.
prol.| Tum quia Isa. 62.a. dicitur. Vocabitur tibi nomen novum quod os domini nominavit. Hoc autem nomen Iesus non erat novum tunc, quia ante alii fuerant nominati hoc nomine, ut patet de Iesu filio Iosedech, et de Iesu Nave, in Genealogia Christi qui describitur cap. se. ubi idem habetur.
prol.| Item quia Isa. 7.c. dicitur. Vocabitur nomen eius Ema. et 8.a. dicitur. Voca nomen eius, accelera, spolia detrahe, etc. et 9.b. Vocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, deus fortis, etc. que nomina sunt alia a nomine Iesu. Et similia possunt induci de aliis locis scripture.
prol.| Ideo dicendum, quod hoc nomen fuit proprie impositum ei. Nomina enim si bene imponantur, imponi debent a proprietatibus rerum, et hoc patet de nominibus generum, et specierum, de quibus dicitur 4. Metaph. Ratio quam significat nomen est definitio, que designat propriam rei naturam. Nomina autem singulorum hominum si bene imponantur, imponi debent ab aliqua proprietate eius cui imponitur nomen. Aliquando a tempore, sicut nomina aliquorum sanctorum imponuntur pueris natis in festis eorum. Vel a cognatione, sicut cum filio imponitur nomen patris, vel alicuius de cognatione eius. Aliquando ab eventu, sicut Moyses vocavit filios suos, ut habetur Ex. 2. Aliquando autem ex aliqua qualitate eius cui nomen imponitur, sicut Gen. 35.b. Primogenitus Isaac vocatus est Esau, quod interpretatur rubeus, vel rufus, quia de utero matris ex ivit rufus, et totus in morem pellis hispidus. Aliquando ex aliquo dono Dei gratuito, sicut Matt. 16.c. dictum est. Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam. Et Io. 1.f. Tu vocaberis Cephas, igitur quia homini Christo hoc munus gratie collatum {5.716} erat, ut per ipsum omnes salvarentur, ideo vocatum est convenienter nomen eius Iesus, id est Salvator, vel salus. Et hanc rationem assignavit angelus Ioseph Mt. 1.d. Vocabis nomen eius Iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccati, eorum. Ad primum dicendum, quod hoc nomen fuit novum in Christo, inquantum fuit ei impositum ab hac proprietate, quia est omnium Salvator, que non fuit in aliquo precedenti, licet fecerint salutem in aliquo facto particulari. Sicut Iesus Nave salvavit populum Israel hostes eius debellando, ut legitur in libro Iosue, et ita potest dici de aliis.
prol.| Ratio autem huius nominis Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus, includitur in nomine Iesu. per hoc enim quod fuit nobiscum per suam incarnationem, fecit nobis salutem. Et eodem modo potest dici de alio, quia salvavit nos infernum spoliando. Et sic de tertio, et de consimilibus.
marg.| {1 } Et postquam impleti sunt. Hic consequenter agitur de pueri oblatione, ubi primo describitur huius oblationis presentatio, secundo, presentati receptio, ibi. Ecce homo, Tertio recepti commendatio, ibi. Et erat Anna.
prol.| Circa primum sciendum, quod in lege veteri circa pueros natos duo fiebant in templo. Unum erat generale omnibus, quia pro filio nato vel filia completis diebus purificationis, matris offerebatur sacrificium ut habetur Leu. 12.c. Aliud erat speciale circa primogenitos. quia erant consecrati domino, eo, quod percussit primogenitos Aegyptorum, filios Israel salvans, et ideo offerebantur in templo, et redimebantur, ut habetur Exo. 13. Christus autem fuit primogenitus, ut dictum est supra, et ideo utrumque fuit factum circa eum, ut hic dicitur. Et primo quantum ad id quod erat speciale primogenitis cum dicitur.
marg.| {2 } Tulerunt illum in Ierusalem. Id est, offerendo domino. Cuius causa subditur.
marg.| {3 } Quia omne masculinum adaperiens vulvam. Id est, primo nascens, cuiusmodi erat primogeniti. Secundo quantum ad illud quod erat generale, quod notatur, cum dicitur.
marg.| {5.717} {1 } Et ut daret hostiam, etc.   par turturum, aut duos pullos columbarum. Ista erat oblatio pauperum, secundum quod habetur Leu. 12.d. Ex quo patet, quod supra dictum est de paupertate Marie, et Ioseph. Sciendum autem circa hoc quod beata virgo non tenebatur ad ista que dicta sunt de purgatione, quia Leu. 12.a. Scribitur. Mulier si suscepto semine peperit masculum, etc. et ideo lex illa ligabat tantum mulieres de viri semine concipientes, quod non habuit locum in virgine. Hoc etiam patet per hoc quod hic dicitur, et accipitur de Exo. et Levit. Omne masculinum adapariens vulvam, sanctum domino vocabitur. Ex quo patet, quod loquitur de masculino concepto, et nato per apertionem claustri virginalis. Quod non habuit locum in beata virgine, que virgo permansit in conceptu, et partu. Veruntamen sicut eius filius circuncidi voluit, et legalia observare ex sua humilitate, quamvis non teneretur, sic beata virgo que fuit humillima voluit observare.
marg.| {2 } Et ecce homo erat in Ierusalem, cui   nomen   Simeon, etc. Hic describitur Christi presentati receptio, ubi primo describitur recipientis conditio, cum dicitur.
prol.| Et ecce homo erat in Ierusalem. In loco solenni, et sacro. Tum quia ibi erat divinus cultus. Tum quia ibi erat studium legis et prophetarum.
marg.| {3 } Cui nomen Symeon. Ex hoc patet eius fama, quia inter sacerdotes, {5.718} erat famosus et nominatus. Patet etiam eius sancta vita, cum dicitur.
marg.| {4 } Et homo iste iustus. Recte se habendo ad proximum.
marg.| {5 } Et timoratus. Quo ad Deum.
marg.| {6 } Expectans   consolationem Israel. Quantum ad fidei rectitudinem.
marg.| {7 } Et spiritussanctus erat cum eo. Quantum ad gratie plenitudinem, quia non solum habuit gratiam iustificantem, prout habetur communiter a iustis, sed etiam quantum ad illuminationes, et consolationes divinas speciales, ideo subditur.
marg.| {8 } Et   responsum   . In orationibus suis devotis ad Deum. Tunc enim erat opinio communis apud intelligentes, quod imminebat adventus Christi secundum signa a patriarchis et prophetis data, et ideo Symeon de hoc ferventius orabat Deum et in oratione responsum acceperat quod Christum natum videret, antequam vitam presentem finiret.
marg.| {9 } Et venit in   spiritu   . Id est, per revelationem spiritussancti, ut videret Christum, sicut erat ei promissum.
marg.| { 10 } Et cum   inducerent puerum   Iesum   parentes   . Ad faciendum que predicta sunt secundum legem.
marg.| { 11 } Et ipse   accepit   eum in   ulnas   suas. Cum maximo cordis gaudio, secundum quod dicitur Prover. 13.d. Desiderium si compleatur delectat animam. Secundo ponitur gratiarum actio, cum dicitur.
marg.| { 12 } Et   benedixit   Deum. Gratias agendo pro tanto beneficio.
marg.| {5.719} {1 } Et dixit, Nunc   dimittis servum   . Idest, de cetero dimittes me de hac vita transire in cordis quiete.
marg.| {2 } Quia   viderunt oculi mei salutare tuum   . Letanter enim volebat descendere ad limbum patrum, ex quo sciebat Salvatorem natum.
marg.| {3 } Quod parasti ante   faciem   omnium   populorum   . Idest, coram omnibus populis, quibus mysterium incarnationis, et redemptionis predicatum est per apostolos, secundum quod dicitur Psalm. 18.a. In omnem terram exivit sonus eorum.
marg.| {4 } Lumen ad revelatio gentium. Que prius errorum tenebris tenebantur.
marg.| {5 } Et   gloriam   plebis tue Israel. Magna est enim gloria Iudeis ad fidem Christi conversis, quod Christus secundum carnem natus est de ipsis. Tertio ponitur parentum benedictio, cum dicitur.
marg.| {6 } Et erat pater eius. Idest, Ioseph qui meruit vocari pater Christi, eo quod nutritius eius fuit.
marg.| {7 } Et mater. Scilicet, Maria que fuit mater eius vera.
marg.| {8 } Mirantes super his que   dicebantur   de illo. Tunc a Symeone, et prius {5.720} a magis, et pastoribus, et Zacharia, et Elizabet.
marg.| {9 } Et   benedixit   illis Symeon. Quamvis enim Maria, et Ioseph essent maiores Symeone in sanctitate, ille tamen erat maior, quantum ad sacerdotis officium, ad quem spectabat benedicere populum. Et non solum benedixit, sed etiam futura predixit. { 10 }   Ecce positus est hic in ruinam, et in   resurrectionem   . Quia in passione Christi, que futura erat, multi Iudei fuerant excecati a veritate cadentes et multi fuerunt illuminati, qui prius erant simplices, et ignorantes, ut patet de Apostolis, quibus post passionem Christi, data est intelligentia scripturarum, secundum quod dicitur infra ult. g. Et tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent scripturas.
marg.| { 11 } Et in signum. Scilicet, federis inter homines et Deum.
marg.| { 12 } Cui contradicetur. A sacerdotibus, et legisperitis, et multis aliis.
marg.| { 13 } Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Idest, dolor passionis eius pertransibit animam tuam per compassionem. Ex hoc dicit Hiero. in sermone beate virginis, quod quia in parte impassibili passa est, plusquam martyr fuit.
marg.| {5.721} {1 } Ut   revelantur, etc. Ly, ut, non tenetur hic causaliter, sed consecutive seu concomitative. Licet enim beata virgo ex passione filii maxime afflicta fuerit, tamen in fide immobilis, et firmiter stetit. Alii autem discipuli quantumcunque solidi dicuntur dubitasse, et circa hoc mutationes diversarum cogitationum habuisse quousqueviderunt ipsum a mortuis resurrexisse.
prol.| Aliter exponit Origenes de revelatione occultorum peccatorum in confessione, que per effectum passionis in sacramento penitentie operantis sanantur.
marg.| {2 } Et erat   Anna etc. Hic consequenter describitur Christi recepti confessio seu commendatio, ubi primo describitur persona confitens ex nomine, cum dicitur : Et erat Anna. Secundo, ex mentis elevatione cum dicitur : Prophetissa : Et ex cognatione, cum dicitur : Filia Phanuel de tribu Aser : Et exprimuntur pater et tribus, ad de clarandum certitudinem historie. Et forte ad distinctionem huius Anne, ab aliis que vocabantur hoc nomine. Describitur etiam ab etatis maturitate, cum dicitur : Hec processerat in diebus multis : et a castitate, in matrimonio, et ante et post, cum dicitur : Et vixerat cum 6 etc. Commendatur etiam {5.722} ab orationis sedulitate, cum dicitur.
marg.| {3 } Que non discedebat. De templo : Non quod ibi semper esset, sed frequenter : Sicut de homine bene frequentante ecclesiam dicitur communi modo loquendi : Talis semper est in ecclesia.
marg.| {4 } Ieiuniis. Quibus incentivum carnis reprimitur.
marg.| {5 } Et obsecrationibus. Id est, sacris orationibus, quibus mens in Deum elevatur.
marg.| {6 } Serviens nocte et die, id est valde frequenter, vel quia non erat ibi interruptio per peccatum mortale, auferens meritum predictorum.
marg.| {7 } Et hec ipsa, etc. Non a casu vel humana dispositione, sed spiritussancti revelatione, sicut dictum est de Symeone.
marg.| {8 } Confitebatur domino. Gratias agens de tanto beneficio adimpleto.
marg.| {9 } Et loquebatur de illo omnibus, etc. Annuncians eis natum esse redemptorem.
marg.| { 10 } Et ut   perfecerunt   omnia, etc. Scilicet, Maria, et Ioseph nihil omittentes, quamvis non tenerentur.
marg.| { 11 } Reversi sunt in Galileam civitatem suam Nazareth. Hic accipitur Galilea adiective, quia Nazareth est in terra Galilee, sicut supra dictum est de Bethleem que vocatur civitas Iudea.
marg.| {5.723} {1 } Puer autem, etc. Hic consequenter describitur pueri oblati profectus, quantum ad corpus, cum dicitur : Crescebat, et quantum ad animam cum dicitur : Et confortabatur. Advertendum tamen, quod in corpore Christi fuit augmentum reale quantitatis : sed in anima eius non fuit augmentum reale gratie, et virtutis : quia totam plenitudinem gratie habuit ab instanti sue conceptionis. Sed quantum ad ostensionem in effectu magis apparebat, secundum quod ille crescebat, et secundum quod volebat.
marg.| {2 } Et   ibant   parentes eius. Tanquam devoti et religiosi.
marg.| {3 } In die solemni. Ter in anno debebant omnes masculi apparere in Ierusalem coram domino secundum quod habetur Exo. 23. scilicet in pascha, pentecoste, et festo tabernaculorum. Sed cum illis qui erat longe a Ierusalem, cuiusmodi erant Galilei, dispensabatur de duobus ultimis festis.
marg.| {4 } Remansit puer. Non a casu vel oblivione, sed sua voluntate et ordinatione ut a pueritia ostenderet zelum suum circa spiritualia.
prol.| {5.724} {5 } Et non. Ad solennitatem vero Pasche, viri ibant seorsum a mulieribus in uno comitatu et mulieres in alio, et similiter revertebantur, ut magis religiose solemnizarent festum ab uxoribus continentes, sicut et in datione legis preceptum fuit, quod continerent per tres dies ab uxoribus suis, prout habetur Exo. 19. Pueri autem indifferenter poterant ire in comitatu virorum, aut mulierum, et ideo Ioseph quando non vidit puerum Iesum in comitatu virorum, existimavit eum esse cum Maria in comitatu mulierum : et eodem modo Maria credidit eum esse in comitatu virorum.
marg.| {6 } Venerunt iter. Et cum die sequenti quereretur in ista comitiva, et in illa, non invenerunt eum : ideo tertia die redierunt in Ierusalem, a qua recesserant per unam dietam et sic quarta die invenerunt eum, et hoc est quod subditur.
marg.| {7 } Post triduum, etc. Non in theatro, vel in ludo, sicut solent pueri inveniri, sed in loco orationi, et doctrine sacre deputato. {8 }   In medio   doctorum   . Ut melius posset omnes audire, et melius cum eis conferre.
marg.| {5.725} {1 } Stupebant , Id est, valde mirabantur.
marg.| {2 } Super prudentia et responsis eius. Quia alias inauditum fuerat, quod puer talis etatis, tam sapienter loqueretur.
marg.| {3 } Et dixit mater eius ad illum : Fili quid fecisti nobis sic ? Ioseph autem dicet pater eius diceretur, tamen non fuit ausus illum arguere, cum firmiter crederet ipsum esse Dei filium, sed mater ex maxima dilectione, quam habebat ad illum hoc fecit, quia amor excellens dominium nescit.
marg.| {4 } Dolentes querebamus te. Id est, dolentes de absentia tua, cuius presentia est nobis dulcissima. Per hoc moraliter designatur quod Christus in dolore contritionis querendus est, et sic invenitur, nisi per peccatum a nobis absentetur.
marg.| {5 } Et ait ad illos : Quid est quod me querebatis ? Scilicet inter consanguineos, quasi dicat magis querendus sum in occupatione circa spiritualia. Ideo subditur.
prol.| {5.726} {6 } Nesciebatis, quia in his que patris mei sunt oportet me esse ? Magis enim afficiebatur ad patrem naturalem, et eternum, quam ad matrem naturalem et patrem putativum.
marg.| {7 } Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos. Quia non erant adhuc assueti audire talia ab eo.
marg.| {8 } Et descendit, etc. Ad eorum consolationem.
marg.| {9 } Et erat subditus illis. Ad nostram instructionem, et superbie nostre confusionem.
marg.| { 10 } Et mater eius conservabat omnia verba hec. Exponatur sicut supra.
marg.| { 11 } Et Iesus   proficiebat   . Et iste profectus erat realis inquantum erat a parte corporis, ut predictum est.
marg.| { 12 } Sapientia, et etate. In Christo duplex ponitur sapientia. Una divina, et hec non potuit augeri, vel diminui cum necessario sit infinita, alia humana. Et hec ponitur duplex in Christo Una habitualis, et ista in Christo non fuit augmentata, quia ab instanti{5.727} conceptionis habuit tantam plenitudinem sapientie, quanta potest conferri nature humane. Alia experimentalis que accipitur per operationem sensuum. Et secundum hoc dicunt aliqui, quod in Christo fuit sapientia, vel scientia acquisita, quia intellectus agens in Christo fuit eiusdem nature cum aliis hominibus, et ideo cum non sit ponendus ociosus, in eo habuit operationem abstrahendi species intelligibiles a phantasmatibus, et iste species recipiebantur in intellectu passibili ipsius, et sic profecit in tali sapientia, seu scientia accepta a sensibilibus. Alii vero dicunt, quod non profecit in tali scientia quantum ad habitum, quia duo habitus eiusdem rationis non possunt esse simul in eodem intellectu, talis {5.728} autem scientia acquisita non videtur esse alterius rationis quam infusa circa idem obiectum, sicut oculus miraculose datus, est eiusdem rationis omnino cum oculo dato, vel generato per naturam : Nec tamen propter hoc intellectus agens in Christo fuit ociosus, quia non solum in abstractione specierum intelligibilium necessaria est operatio intellectus agentis, sed etiam in consideratione secundum habitum scientie iam prius acquisite, in qua consideratione non abstrahit de novo species. Si autem consideretur sapientia Christi quantum ad ostensionem in effectu, sic fuit ibi profectus quomodo, inquantum sapientiam suam non tamen humanam, sed etiam divinam magis ostendebat secundum suum beneplacitum, et prout nostre saluti expediebat, sicut dictum est supra de profectu ipsius in gratia, et virtute.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| {5.705} {1 } Factum est autem. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| {5.707} {5 } Ascendit   autem   . Per Mariam, ecclesia designatur, et per Ioseph sponsum eius episcopus, propter quod annulum habet, sicut sponsus. Et sicut Maria fecundata fuit, non tamen a Ioseph sponso, sed a spiritusancto, sic et ecclesia fecunditatem gratie habet a Deo. Ascendunt autem in Bethleem civitatem suam, scilicet celestem. Bethleem enim domus panis interpretatur, et {5.708} in celesti civitate panis vivus in propria specie degustatur, et profitentur omnium imperatori se servire.
marg.| { 10 } Et   peperit   filium suum primogenitum. Ecclesia vero filium parit in qualibet bona persona, quando bonum prius conceptum producit ad effectum, et pannis involvit, quando ab humanis laudibus hoc abscondit. Et in presepio reclinat, quando ex opere bono non elevatur, sed se magis humiliat.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| {5.709} {4 } Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Hi sunt boni prelati et curati, qui vigilant super propriam vitam ne delinquant, et custodiunt vigilias noctis super gregem suum, ne luporum infernalium morsibus pereant. Et iuxta illos stat angelus ad eorum {5.710} custodiam, et claritas Dei circumfulget illos ad suam, et subditorum directionem, et timent timore filiali, propter quod eis dicitur.
marg.| {9 } Natus est nobis hodie Salvator. Qui timentibus Deum spiritualiter nascitur per gratie sue influxum Malach. 4.a. Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitie.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| {5.711} {3 } Et subito facta est cum angelo multitudo. Beda. Uno angelo evangelizante natum in carne Deum, mox multitudo militie celestis in laudem prorumpit creatoris, ut et Christo devotionem impendant, et suo nos instruant exemplo, quoties aliquis fratrum sacre eruditionis verbum insonuerit, vel ipsi que pietatis sunt ad mentem reduxerimus. Deo statim laudes corde, ore et opere reddamus.
prol.| {5.712} † Pastores, loquebantur adinvicem. Nam de revelationibus angelicis loqui debent pastores ecclesie que continentur in sacra scriptura, propter quod subditur.
marg.| {9 } Transeamus usque Bethleem. Que domus panis interpretatur, ideo per eam sacra scriptura significatur, nam in ea Dei verba que sunt panes vite continentur. Et sic in Bethleem transire, est sacram scripturam diligenter studere.
marg.| Et videamus, etc. Nam in ea videtur verbum caro factum.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| {5.713} {2 } Et venerunt festinantes. idest, cum desiderio videndi.
marg.| {3 } Et invenerunt Mariam, et Ioseph. Per Mariam que interpretatur amarum mare, significatur amaritudo penitentie, et per Ioseph qui interpretatur accrescens, significatur augmentum virtutis, et gratie. Et ad hec duo inducit studium sacre scripture. †   Et infantem positum in presepio. Quod est maximum mirabile, cum dicat Iere. 33.e. Celum et terram ego impleo. {5 }   Et omnes qui audierunt. Pastores enim ecclesie, et doctores debent aliis communicare, que didicerunt ab angelis, id est per studium sacre scripture per sanctos angelos revelate.
prol.| {5.714} {8 } Et reversi sunt pastores. Nam doctores ecclesie post aliorum doctrinam debent ad considerandum propriam conscientiam reverti, et laudate bonitatem Dei.
marg.| { 10 } Et   postquam   consummati, etc.   puer. Cui debemus conformari, non circuncisione carnis, sed mentis Rom. 2.d. Non qui in manifesto Iudeus est, neque que in manifesto in carne est circuncisio, sed qui in abscondito Iudeus est, et circuncisio cordis spiritu non litera cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
marg.| { 11 } Vocatum est nomen eius Iesus. Idest, salus, quia fecit salutem in medio terre. Ideo dicit Bernar. de hoc nomine, quod est mel in ore, melos in aure, iubilus in corde.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| {5.715} {1 } Et postquam impleti sunt dies purgationis, etc. Beda. Post tricesimum autem et tertium circuncisionis diem domino sistitur. Insinuans mystice, Neminem nisi circuncisum vitiis domini dignum esse conspectibus, neminem nisi mortalitatis nexibus {5.716} absolutum, superne civitatis gaudia perfecte, posse subire. Et per hoc etiam ostenditur, quod Christianus debet a vitiis circuncidi, et tunc per devotionem apparere in conspectu Dei, et offerre par turturum, id est, castitatem mentis et corporis, et duos pullos columbarum, id est multiplicationem operum bonorum, eo quod columbe sunt aves in prole fecunde.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| {5.717} {2 } Et ecce homo erat in Ierusalem etc. Simeon (qui obediens interpretatur) bonum religiosum significat. Et hic manet in Ierusalem que interpretatur pacifica, quia manet in pace eterna, et fraterna. Et bene dicitur iustus, scilicet ad proximum, et {5.718} timoratus ad Deum expectans consolationem Israel, idest, divine visionis, eo quod Israel interpretatur videns Deum, et spiritussanctus est in eo, per sue gratie beneficium.
marg.| {9 } Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo. Pater enim autoritative {5.719} et mater impetrative inducunt Iesum, ut detur devotis dulciter amplexandum, et sic cum Symeone de tanto beneficio {5.720} benedicunt dominum, et desiderant exire de mundo, ut eis detur ad perfecte fruendum, sicut et Paulus dicebat Philip. 1. Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| {5.721} {2 } Et erat Anna prophetissa filia Phanuel, etc. Ista moraliter est exemplar non solum viduis, sed etiam mulieribus aliis. Primo quantum ad castitatem ante matrimonium, et in matrimonio, et post per tempus longum. Secundo, quantum {5.722} ad devotionem. Nam in obsecrationibus, et ieiuniis dicitur hic serviens die ac nocte. Tertio quantum ad loquendi modestiam, quia non de fabulis, sed de Christi mysteriis loquebatur, propter que et alia bona dono prophetia replebatur.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| {5.723} {1 } Puer autem, etc. Scilicet, secundum corpus. Nam secundum animam ab instanti conceptionis fuit totaliter perfectus. Sed hanc perfectionem non ostendebat, nisi prout convenientia temporis exigebat, secundum illud Ecclesiastis 8.a. Tempus et responsionem cor sapientis intelliget. Et in hoc literatis et sapientibus{5.724} dedit exemplum, ut non ostendant sapientiam suam, nisi secundum loci, et temporis opportunitatem.
marg.| Et cum factus esset Iesus, etc. Per hoc ostendit, quod a pueritia debent assuefieri homines ad divina : Et ad idem facit, quod aliis recedentibus in loco divini cultus remansit.
marg.| Et requirebant eum inter cognatos et notos, et non invenientes, {5.725}   regressi sunt in Ierusalem requirentes eum. Per hoc ostenditur, quod spiritualiter non invenitur in carnali societate, sed in templo quod est locus orationis, et sacre doctrine. Per hoc autem quod inventus fuit post triduum significatur, quod post triduum contritionis, confessionis, et satisfactionis a fidelibus spiritualiter {5.726} invenitur.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| {8 } Et descendit cum eis, et venit in Nazareth, et erat subditus illis. Ex hoc arguitur humana superbia, que frequenter renuit subiici superioribus suis.
marg.| { 11 } Et Iesus proficiebat sapientia, et etate, et gratia apud Deum, et homines. Exponatur ut supra.
Numérotation du verset Lc. 2,ADDITIO. 
marg.| {5.727} In cap. 2. Ubi dicitur in Postilla. Quia duo habitus eiusdem rationis non possent esse simul, etc.
prol.| Habitus scientie infuse non est idem specie habitui scientie acquisite, licet sint de eodem, et circa idem obiectum : Cuius ratio est. Nam habitus non solum distinguuntur secundum naturam, aut obiecta, sed etiam secundum principia activa talium habituum, seu dispositionum, prout habetur in prima secunde quest. 54. art. 2. in cor. questionis. Et inde est, quod habitus scientiarum diversificantur non solum secundum diversitatem obiectorum, sed etiam secundum diversa media, quibus demonstrantur conclusiones ipsarum scientiarum. Sicut habitus scientie astrologie de rotunditate terre, qui demonstratur per media mathematica, est alius ab habitu scientie naturalis de eadem rotunditate terre, qui demonstratur per medium naturale. Unde licet conclusio demonstrata per utramque predictarum scientiarum circa hoc sit eadem, habitus tamen scientie talis conclusionis diversificantur specie secundum diversitatem harum scientiarum, prout habetur parte 2.q. allegata. Cum igitur principium activum habitus scientie acquisite sit lumen naturale intellectus agentis, principium vero activum habitus scientie infuse sit lumen supernaturale, sequitur quod tales duo habitus sunt diversarum rationum, et sic possunt esse simul in eodem intellectu.
prol.| Nec est simile de oculo miraculose facto, etc. prout dicit Postillator. Nam res naturales distinguuntur specie secundum principia intrinseca tantum ; precipue secundum formam, non autem secundum principia extrinseca, sicut est principium efficiens. Ignis enim generatus ex alio igne idem specie igni generato ex reflexione solarium radiorum, eo quod forma specifica utriusque ignis est eadem specie, licet causa efficiens sit diversa. In habitibus autem diversitas specifica accipitur, etiam secundum principium extrinsecum, ut est principium efficiens, sicut etiam diversificatur secundum obiectum, quod est extrinsecum, unde credendum est, quod Christus profecit in scientia acquisita, scilicet experimentali, non solum quantum ad actum, sed etiam quantum ad habitum. Et hec est opinio, quam sanctus Thomas veriorem esse asserit in hac materia tertia parte quest. 12. art. 2. in cor. q. Que quidem opinio magis consonat litere. Testatur enim evangelista, quod Christus profecit in sapientia. Cum igitur quelibet sapientia proprie dicta, est habitus, sequitur quod profecit in habitu sapientiali. Similiter predicta opinio est magis consona rationi. Nam non solum est in conveniens dicere quod intellectus agens in Christo esset ociosus, sed etiam si Christo deesset aliqua naturalis actio intelligibilis, humane nature pertinens, sicut est actio abstractionis intellectualis, quod maxime pertinet ad humanum intellectum.
Numérotation du verset Lc. 2,REPLICA. 
marg.| In cap. 2. Ubi Iesus dicitur profecisse sapientia Postill. excludit unam opinionem dicentem, quod non profecit secundum habitum infusum, sed experimentalem et acquisitum. Et arguit postillator, quia habitus uterque, est eiusdem rationis circa idem obiectum, duo autem accidentia eiusdem speciei in uno subiecto esse non possunt, qualiter igitur illi habitus essent in eodem intellectu ? Hic Burgensis sumit certamen {5.728} pro Sancto Thoma dicens, quod illi habitus non sunt eiusdem speciei, quia habitus non solum distinguuntur per obiecta, sed etiam secundum principia activa talium habituum. Sed hec Burgensis involutio est contra communem Philosophorum scholam. Secantur enim scientie, quemadmodum secantur, et res, ut dicitur 3. de Anima. Nihil enim pertinens ad causam effectivam ponit distinctionem in scientiis, quia alias scientia a diversis preceptoribus tradita caperet distinctionem, quod falsum est : Nec valet quod de Sancto Thoma adducit, quod habitus diversificantur diversitate mediorum : nam hoc improbat Arist. 1. poster. Nam demonstratio non variatur per media, sed in post. vel latius subsumendo, ut dicitur ibidem in cap. Augentur autem demonstrationes. Nec valet quod adducit de mediis mathematico, et naturali : nam si eadem conclusio probatur per diversa media, ex hoc non variatur scientia, quia manet eadem conclusio, quamvis diversimode probata. Sicut si eadem conclusio, s. Deus est unus probaretur ratione, et auctoritate, s. sacre scripture, unum esse principium creditum, aliud autem ratiocinativum, eadem tamen esset scientia illius conclusionis, quamvis non idem principium, ideo in talibus bene diversificatur intellectus, sed non scientia. Quia intellectus est habitus principiorum, scientia vero conclusionum ex primo posteriorum, principiis enim existentibus pluribus manet mea conclusio, per consequens una scientia. Nec verum est quod Burgens. adducit, quod principium activum scientie acquisite est lumen naturale intellectus agentis, et scientie infuse lumen supernaturale, quia huiusmodi lumina, et si sint principia manuductiva actuum, non tamen habituum, unde et si habitus acquisiti sint ab actibus frequentatis, hoc solum est materialiter, non efficienter, ideo Aristoteles circum loquendo genus cause materialis dicit habitum exactibus, non ab actibus, quia activum respectu actus et habitus ex potentia cum obiecto tanquam due cause partiales concurrentes ad actum eliciendum, ex cuius actus multiplicatione habitus fit, non tanquam a principio activo, sed materiali, quia actus non movet potentiam, sed producitur a potentia et obiecto concurrentibus secundum Burgensem, igitur fieret circulatio in causis eiusdem generis prohibita Philosophis. Lumina igitur dicta concurrunt in productione actuum, non ut principia activa, sed ut obiecti ostensiva sicut lumen concurrit ad visionem coloris, visionem tamen non efficit, sed solum visibile in potentia, ut visio fiat ostendit, et sic pertinet ad actum, si quam causalitatem habet. Ex quo igitur actus non habet causalitatem activam, sed materialem respectu habitus. ut dictum est, lumina illa efficiunt habitum. Nec valet quod Burgen. ad probandum inducit, quod videlicet principium effectivum, extrinsecum aliquid faciat ad specificandum habitum, quia ut dicit obiectum distinguit et specificat habitum, et tamen est principium habitus extrinsecum. Ad hoc dico, quod obiectum se solo non est principium activum respectu habitus, sed est materiale, quia materia, circa quam habitus versatur, et sic distinguit et specificat, sed activum et motivum est, non respectu habitus, sed potentie, cum concursu potentie est activum, respectu actus eliciendi. Ex istis igitur dictis falsis non bene infert Burg. quod habitus infusus et acquisitus, circa idem obiectum sint diversi propter agens naturale et supernaturale. Nam supernaturaliter illuminatus{5.729} naturaliter videt, ita et supernaturaliter instructus naturaliter intelligit. Hec autem opinio Burgensis, et Sancti Thome est contra Beatum August. 3. de Trinit. cap. 9. et Beatum Ambr. de incarnatione verbi, quorum sententia est, quod differentia originis non diversificat {5.730} speciem. Et ponunt exemplum de homine creato, et generato qui sunt eiusdem speciei. Volens videre huius opinionis pulchram deductionem videat Scotum circa tertiam distinctionem decimamquartam, ubi solvuntur omnia argumenta opinionis contrarie.
Numérotation du verset Lc. 2,differentia 



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_2)

Notes :