Capitulum 20
Numérotation du verset
Lc. 20,1
Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et scribe cum senioribus
Numérotation du verset
Lc. 20,2
et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hec facis? Aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?
Numérotation du verset
Lc. 20,3
Respondens autem Iesus1 dixit ad illos: Interrogabo vos et ego2 unum3 verbum respondete mihi.
1 Iesus Li448@ Rusch] om. Li448 Weber
|
2 vos - et ego
Rusch Weber
] inv.
Li448@
|
3 unum Catena
Rusch
]
om.
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 20,4
Baptismum Ioannis de celo erat
an ex hominibus?
Numérotation du verset
Lc. 20,5
At illi cogitabant intra4 se dicentes: Quia si dixerimus de celo
4 intra
Rusch
] inter
Catena Weber
dicet quare ergo non credidistis illi5?
5 illi
Rusch
Weber] ei Catena
Numérotation du verset
Lc. 20,6
Si autem dixerimus ex hominibus,
plebs universa lapidabit nos. Certi sunt enim Ioannem prophetam esse.
Numérotation du verset
Lc. 20,7
Et responderunt se nescire unde esset.
Numérotation du verset
Lc. 20,8
Et Iesus ait illis: Neque6 ego dico vobis in qua potestate hec facio.
6 Neque Li448
Rusch Weber
] Nec
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 20,9
Cepit autem dicere ad plebem parabolam hanc:
Homo quidam7 plantavit vineam et locavit eam colonis
7 quidam
Rusch
]
om.
Catena Weber
et ipse peregre fuit multis temporibus.
Numérotation du verset
Lc. 20,10
Et in tempore illo8 misit ad cultores servum,
8 illo
Rusch
]
om. Weber
, vindemie
Catena
ut de fructu vinee darent illi. Qui cesum dimiserunt illum9
9 illum
Rusch
] eum Catena Weber
inanem.
Numérotation du verset
Lc. 20,11
Et addidit alterum10 servum mittere. Illi autem hunc quoque cedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.
10 alterum Li448
Rusch Weber
] alium
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 20,12
Et addidit tertium mittere qui et illum11 vulnerantes eiecerunt.
11 illum Li448
Rusch Weber
] eum
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 20,13
Dixit autem dominus vinee: Quid faciam?
Mittam filium meum dilectum, forsitan cum hunc viderint verebuntur.
Numérotation du verset
Lc. 20,14
Quem cum vidissent coloni,
cogitaverunt intra12 se dicentes: Hic est heres,
12 intra Li448
Rusch
] inter
Li448@ Weber
occidamus illum ut nostra fiat hereditas.
Numérotation du verset
Lc. 20,15
Et eiectum illum extra vineam occiderunt.
Quid ergo faciet illis dominus vinee?
Numérotation du verset
Lc. 20,16
Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis. Quo audito dixerunt illi: Absit.
Numérotation du verset
Lc. 20,17
Ille autem aspiciens eos ait: Quid est ergo hoc quod scriptum esta:
0 Cf. Ps. 117, 22.
Lapidem quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput anguli?
Numérotation du verset
Lc. 20,18
Omnis qui ceciderit supra13 illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum.
13 supra
Rusch Weber
] super
Catena
Numérotation du verset
Lc. 20,19
Et querebant principes sacerdotum et scribe mittere in illum manus14 illa hora et timuerunt populum.
14 manus
Rusch Weber
] + in
Catena
Cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.
Numérotation du verset
Lc. 20,20
Et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone
et traderent eum15 principatui et potestati presidis.
15 eum Li448
Rusch
] illum
Li448@ Weber
Numérotation du verset
Lc. 20,21
Et interrogaverunt illum dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces
et non accipis personam
sed viam Dei in veritate16 doces.
16 viam Dei - in veritate
Rusch
]
inv. Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 20,22
Licet nobis tributum dare17 Cesari an non?
17 tributum dare
Rusch
] inv.
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 20,23
Considerans autem dolum ipsorum18
18 ipsorum
Rusch
] illorum
Catena Weber
dixit ad eos19: Quid me temptatis?
19 eos
Rusch Weber
] illos
Catena
Numérotation du verset
Lc. 20,24
Ostendite mihi denarium:
Cuius habet imaginem et inscriptionem20?
20 inscriptionem
Rusch Weber
] superscriptionem
Catena
Respondentes dixerunt: Cesaris.
Numérotation du verset
Lc. 20,25
Et ait illis: Reddite ergo que sunt Cesaris21 Cesari,
21 sunt Cesaris Li448
Rusch
] inv.
Li448@ Weber
et que sunt Dei22 Deo.
22 sunt Dei Li448
Rusch
] inv.
Li448@ Weber
Numérotation du verset
Lc. 20,26
Et non potuerunt verbum23 eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.
23 verbum Li448
Rusch Weber
]
om. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 20,27
Accesserunt autem24
24 autem Li448 Rusch Weber] om. Li448@
quidam Sadduceorum
qui negant esse resurrectionem.
Et interrogaverunt eum
Numérotation du verset
Lc. 20,28
dicentes: Magister, Moyses scripsitb nobis: Si frater alicuius mortuus fuerit25 habens uxorem, et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo.
0 Cf. Dt. 25, 5.
25 mortuus fuerit Li448 Rusch Weber] inv. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 20,29
Septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis.
Numérotation du verset
Lc. 20,30
Et sequens accepit illam et ipse26 mortuus est sine filio.
26 ipse
Rusch
Weber]
om.
Catena
Numérotation du verset
Lc. 20,31
Et tertius accepit27 illam. Similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt.
27 accepit Li448
Rusch Weber
] accipit
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 20,32
Novissime28 omnium mortua est et mulier.
28 novissime
Rusch
] novissima autem
Catena
, novissima
Weber
Numérotation du verset
Lc. 20,33
In resurrectione ergo cuius eorum erit uxor? Siquidem septem habuerunt eam uxorem.
Numérotation du verset
Lc. 20,34
Et ait illis Iesus: Filii seculi huius nubunt et traduntur ad nuptias.
Numérotation du verset
Lc. 20,35
Illi vero29 qui digni habebuntur seculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubent, neque ducent30 uxores,
29 vero
Catena Rusch
] autem
Weber
|
30 nubent neque ducent
Rusch
] nubunt neque ducunt
Li448@ Weber
, nubent neque ducunt
Li448
|
Numérotation du verset
Lc. 20,36
neque enim ultra mori poterunt31. Equales enim angelis sunt
31 neque ... poterunt Li448
Rusch Weber
]
om. Li448@
et filii sunt Dei32 cum sint filii resurrectionis.
32 et filii sunt Dei
Rusch Weber
]
om. Li448@
, et filii Dei sunt
Li448
Numérotation du verset
Lc. 20,37
Quia vero resurgant mortui et Moyses ostendit secus rubum,
sicut dicit33 c Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob.
0 Cf. Ex. 3, 6.
33 dicit Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 20,38
Deus autem non est mortuorum sed vivorum. Omnes enim ei vivunt34.
34 ei vivunt
Rusch
] inv.
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 20,39
Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: Magister, bene dixisti.
Numérotation du verset
Lc. 20,40
Et amplius non audebant eum quicquam interrogare.
Numérotation du verset
Lc. 20,41
Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum Filium esse David35?
35 esse David
Rusch
] inv.
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 20,42
Et ipse David dicit in libro Psalmorumd: Dixit Dominus
0 Cf. Ps. 109, 1.
Domino meo
sede a dextris meis
Numérotation du verset
Lc. 20,43
donec ponam
inimicos tuos
scabellum pedum tuorum.
Numérotation du verset
Lc. 20,44
David ergo Dominum illum vocat
et quomodo filius eius est?
Numérotation du verset
Lc. 20,45
Audiente autem omni populo dixit discipulis suis:
Numérotation du verset
Lc. 20,46
Attendite a scribis
qui volunt ambulare in stolis
et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,
Numérotation du verset
Lc. 20,47
qui devorant domos viduarum
simulantes longam orationem, hi accipient damnationem maiorem.
Capitulum 20
Numérotation du verset
Lc. 20,1
marg.|
{5.955}
{1
}
Et factum est.
Hic consequenter describitur Iudeorum obstinatio quantum ad insidiationem exteriorem contra Christum. Et primo circa hoc describitur eorum malitia insidians, secundo eorum superbia ad hoc incitans, ibi : Audiente omni populo. Prima in duas partes, quia primo eorum malitia describitur, secundo confutatio {5.956} concluditur, ibi : Respondentes autem. Prima adhuc in duas, quia primo describitur malitia principum insidiando Christo per seipsos, secundo, per ministros, ibi : Et observantes miserunt insidiatores. Circa primum, premittitur maligna interrogatio, secundo, subditur interrogantium confutatio, ibi : Respondens autem. Et ista secunda pars dividitur in duo, quia Christus primo confutat eos responsione cauta, et secundo parabolica ad hoc apta, secunda ibi. Cepit autem dicere. Sententia autem istarum partium pate ex dictis Mt. 21.
marg.|
{5.957}
{1
}
Et observantes.
Hic describitur insidiatio principum Iudeorum contra Christum per ministros, cum dicitur.
marg.|
{2
}
Miserunt insidiatores
qui
se iustos simularent, ut
caperent
eum in sermone, et traderent eum principatui et potestati
{5.958} presidis. Ut sub specie iustitie facilius Christum deciperent. Sed dicitur. Prover. 1.b. Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum, et ideo frustra insidias tendebant Christo, eum nulla simulatio possit eum decipere, quia omnia nuda et aperta sunt oculis eius, secundum quod dicitur Hebreorum quarto. d. Cetera patent ex dictis Matthei 22.
marg.|
{5.959}
{1
}
Accesserunt autem quidam Saduceorum.
Hic consequenter ponitur confutatio Saduceorum. Et patet sententia ex dictis Mt. 22. usque ibi.
marg.|
{2
}
Omnes enim vivunt ei.
Quia iusti licet sint defuncti corpore, vivunt tamen in anima resurrecturi ad plenam participationem glorie, et iniusti similiter ad declarationem divine iustitie.
marg.|
{5.960}
{3
}
Respondentes
autem quidam
Scribarum
dixerunt
.
Hic ex predictis concluditur confutatio insidiantium Christo. Et primo ex eorum propria confessione, cum dicitur. Et amplius non audebant eum quidquam interrogare, tertio, ex ignorantie eorum declaratione, cum dicitur. Quomodo dicunt Christum, etc. et patet sententia ex d. Mt. 22.
marg.|
{4
}
Audiente
autem omni
populo, dixit discipulis suis.
Postquam descripta est principum Iudeorum malitia, hic secundo, scribitur eorum superbia que fuit primum motivum in eis. Ex superbia enim et presumptione {5.961} non poterat correctionem Christi sustinere, nec devotionem populi ad Christum videre, et patet sententia ex d. Mt. 23. excepto quod sequitur.
marg.|
{1
}
Volunt
ambulare in stolis, et
amant
salutationes in foro.
Id est, in cultioribus vestimentis in publicum procedere, ut per hoc honorabiliores {5.962} viderentur.
marg.|
{2
}
Qui devorant domos viduarum, simulantes
longam
orationem.
Bona earum ad se trahentes, et consumentes sub falsa specie sanctitatis.
marg.|
{3
}
Hic accipient damnationem maiorem.
Quia secundum quod dicit Hiero. Simulata sanctitas, duplex est iniquitas, et ideo plectenda est maiori pena.
Numérotation du verset
Lc. 20,moraliter
marg.|
{5.955}
{1
}
Et factum est in una dierum docente illo populum in templo et evangelizante.
Exponatur ut supra Matt. 21. et Mar. 11. Cepit {5.956} autem dicere. Sequitur.
marg.|
{2
}
Homo quidam plantavit vineam, et locavit eam colonis, et ipse peregre fuit multis temporibus. Exponatur ut supra Mt. 21. et Mar. 12. usque ibi.
Numérotation du verset
Lc. 20,moraliter
marg.|
{5.959}
{1
}
Accesserunt ad
eum
quidam Saduceorum.
Exponatur, ut supra {5.960} Mt. 22. et Marc. 12. usque ibi.
marg.|
{4
}
Audiente autem omni populo,
etc. Exponatur sicut Matt. 23. et Mar. 12.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_20)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_20)
Notes :