Nicolaus de Lyra

Capitulum 21

Numérotation du verset Lc. 21,1 

Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua
in gazophylacium divites.
Numérotation du verset Lc. 21,2 

Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.
Numérotation du verset Lc. 21,3 

Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hec pauper plus quam omnes misit.
Numérotation du verset Lc. 21,4 

Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei,
hec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit.
Numérotation du verset Lc. 21,5 

Et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum1 esset dixit:
1 ornatum Rusch Weber ] exornatum Catena
Numérotation du verset Lc. 21,6 

Hec que videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
Numérotation du verset Lc. 21,7 

Interrogaverunt autem illum dicentes: Preceptor, quando hec erunt et quod signum cum fieri incipient?
Numérotation du verset Lc. 21,8 

Qui dixit: Videte ne seducamini.
Multi enim venient in nomine meo
dicentes: Quia ego sum
et tempus
appropinquavit. Nolite ergo ire post illos.
Numérotation du verset Lc. 21,9 

Cum autem audieritis
prelia,
seditiones2
2 seditiones Rusch] et praem. Catena Weber
nolite terreri. Oportet enim3 primum hec fieri, sed nondum4 statim finis.
3 enim Rusch] om. Catena Weber |
4 nondum Catena Rusch ] non Weber |
Numérotation du verset Lc. 21,10 

Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem et regnum adversus regnum.
Numérotation du verset Lc. 21,11 

Et5 terremotus magni erunt per loca et pestilentie et fames terroresque de celo
5 Et Catena Rusch ] om. Weber
et signa magna erunt.
Numérotation du verset Lc. 21,12 

Sed ante hec omnia iniicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et presides propter nomen meum.
Numérotation du verset Lc. 21,13 

Continget autem vobis in testimonium.
Numérotation du verset Lc. 21,14 

Ponite ergo in cordibus vestris non premeditari quemadmodum respondeatis.
Numérotation du verset Lc. 21,15 

Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
Numérotation du verset Lc. 21,16 

Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte6 afficient ex vobis.
6 morte Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 21,17 

Et eritis odio omnibus7 propter nomen meum
7 eritis odio - omnibus Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 21,18 

et capillus de capite vestro non peribit.
Numérotation du verset Lc. 21,19 

In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Numérotation du verset Lc. 21,20 

Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.
Numérotation du verset Lc. 21,21 

Tunc
qui in Iudea sunt fugiant ad8 montes
8 ad Rusch ] in Catena Weber
et qui in medio eius9 discedant et qui in regionibus non intrent in eam
9 eius Rusch Weber ] + sunt Catena
Numérotation du verset Lc. 21,22 

quia dies ultionis
hi sunt ut impleantur omnia que scripta sunta.
0 Cf. Is. 34, 8.
Numérotation du verset Lc. 21,23 

Ve autem pregnatibus et nutrientibus in illis diebus.
Erit enim pressura magna super10 terram et ira populo huic.
10 super Catena Rusch ] supra Weber
Numérotation du verset Lc. 21,24 

Et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
Numérotation du verset Lc. 21,25 

Et erunt signa in sole et luna
et stellis et in terris
pressura gentium pre confusione sonitus maris et fluctuum.
Numérotation du verset Lc. 21,26 

Arescentibus hominibus pre timore et exspectatione que supervenient universo orbi. Nam virtutes celorum movebuntur.
Numérotation du verset Lc. 21,27 

Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate.
Numérotation du verset Lc. 21,28 

His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.
Numérotation du verset Lc. 21,29 

Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam et omnes arbores,
Numérotation du verset Lc. 21,30 

cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est estas11.
11 est estas Rusch Weber Li448] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 21,31 

Ita et vos cum videritis hec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 21,32 

Amen dico vobis,
quia12 non preteribit
12 quia Li448 Rusch Weber] quoniam Li448@
generatio hec donec omnia fiant.
Numérotation du verset Lc. 21,33 

Celum
et terra transibunt,
verba autem mea non transibunt13.
13 transibunt Rusch ] transient Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 21,34 

Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vite et
superveniat in vos repentina dies illa.
Numérotation du verset Lc. 21,35 

Tamquam laqueus enim superveniet
in omnes qui sedent super faciem omnis terre.
Numérotation du verset Lc. 21,36 

Vigilate itaque omni tempore orantes,
ut digni habeamini fugere ista omnia que futura sunt et stare ante Filium hominis.
Numérotation du verset Lc. 21,37 

Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
Numérotation du verset Lc. 21,38 

Et omnis populus manicabat
ad eum in templo audire eum.

Capitulum 21

Numérotation du verset Lc. 21,1 
marg.| {5.961} {1 } Respiciens   autem   . Descripta doctrina Christi per modum amoris beneficia conferendo, hic consequenter describitur eius doctrina per modum terroris futuri iudicii horrorem incutiendo. Et quia hoc sit per responsionem salvatoris ad propositam questionem, ideo {5.962} primo ponitur questionis occasio, secundo, eiusdem propositio, ibi ; Interrogaverunt autem illum, tertio, solutio, ibi : Qui dixit. Circa primum ponitur duplex occasio, secunda ibi ; Et quibusdam dicentibus. Prima occasio fuit ex hoc quod Christus viduam mittentem duo minuta in gazophylacium templi, eius oblationem pre ceteris commendavit, et patet sententia ex dictis. Mar. 12.
marg.| {2 } Et   quibusdam   . Hic ponitur secunda occasio. Munerat enim illa {5.963} ponebantur in gazophylacio pro sustentatione edificiorum templi et aliis que erant necessaria ad ministerium, et ideo discipuli Christi ceperunt loqui de structura templi, et aliis que pertinebant ad eius ornatum, quibus salvator dixit totum fore destruendum, et patet litera.
marg.| {1 } Interrogaverunt. Hic consequenter ponitur questionis propositio. Ex hoc enim quod Christus dixerat templum fore destruendum, quesierunt a Christo discipuli de tempore huius destructionis, et de precedentibus signis. Et quia discipuli post destructionem civitatis et templi, credebant cito futuram esse consummationem seculi, ideo de hoc moverunt secundam questionem cum precedente, ut patet Mt. 24.
marg.| {2 } Qui dixit. Hic consequenter ponitur utriusque questionis solutio, et primo prime, secundo secunde ibi : Et erunt signa. Prima in duas, quia circa destructionem civitatis primo premittuntur prenostica signa, secundo destructio ipsa. ibi : Cum autem videritis. Circa primum renunciantur mala futura populo Iudeorum in generali, secundo, Christi discipulis in speciali, ibi : Sed ante hec omnia. et patet sententia istarum partium ex dictis Mt. 24. exceptis que sequuntur.
marg.| {3 } Terroresque de celo. Dicit enim Iosephus libro de. Iudaico bello, quod ante destructionem civitatis stella comata in similitudinem gladii super civitatem apparuit, et per annum duravit, designans futuram populi occisionem.
marg.| {4 } Sed ante hec omnia. Quia beatus Stephanus, Iacob. fratres {5.964} Ioannis, Petrus et Paulus, et fere omnes alii apostoli. et quasi innumerabiles Christiani, fuerunt pro fide Christi occisi.
marg.| {5 } Tradentes in synagogas, et custodias. Ubi Iudei habebant potestatem iudicandi.
marg.| {6 } Trahentes ad reges et presides. Ubi Gentiles habebant autoritatem condemnandi ad mortem.
marg.| {7 } Continget autem in testimonium. Scilicet veritatis evangelice ibidem constanter profitende.
marg.| {8 } Ponite ergo. Per hoc non excluditur meditatio, respondendi si tempus assit et facultas scientie, sed promittitur securitas si ista deficiant : Quod frequentes contingebat in primitiva ecclesia, quia tunc frequenter fideles subito trahebantur ad iudices et cum hoc erant illiterati et simplices, quia Deus potest tales defectus supplere, ideo sequitur.
marg.| {9 } Ego enim dabo vobis os. Id est, loquendi constantiam.
marg.| { 10 } Et sapientiam. Id est, scripturarum intelligentiam, sicut factum est in multis simplicibus et si non dabatur semper talis intelligentia, dabatur tamen loquendi constantia, quia in tali casu sufficit ad salutem confiteri constanter fidem in generali, quod potest facere simplex Christianus.
marg.| { 11 } Cui non poterunt resistere. Sicut patet de beato Stephano, de quo scribitur Act. 6.c. Non poterant resistere sapientie et spiritui qui loquebatur.
marg.| { 12 } Trademini autem a   parentibus   . Sicut legitur de beato Chrysanto et multis aliis.
marg.| {5.965} {1 } Et capillus de capite vestro non peribit. Hoc autem addidit Salvator, ad declarandum veritatem future resurrectionis, per quam resurgent in electis, non solum illa que sunt de necessitate nature humane, sed etiam ea que faciunt ad decorem, cuiusmodi sunt capilli, quia meditatio huius resurrectionis multum facit ad tolerantiam martyrii, de qua Salvator loquebatur.
marg.| {2 } Cum autem. Hic consequenter describitur destructio civitatis Ierusalem, et patet sententia ex dictis Matthei 24. exceptis que sequuntur.
marg.| {3 } Circundari. Scilicet, ab exercitu Titi et Vespasiani, per quem destructa est.
marg.| {4 } Et cadent. Refert autem Iosephus, quod a principio obsidionis, usque ad finem cesa sunt decies centena milia.
marg.| {5 } Et captivi ducentur : Quia secundum ipsum ducti sunt captivi Iudeorum usque ad nonaginta septem milia.
marg.| {6 } In omnes Gentes. Quia destructio civitatis et populi facta est in ultionem mortis Christi, ut dictum est supra cap. 19. Et per hoc quod aliqui de illo populo ducti sunt captivi in omnes Gentes, facta est quedam testificatio innocentie Christi et perfidie Iudeorum.
prol.| {5.966} {7 } Et Ierusalem calcabitur a gentibus. Id est, calcanda dabitur.
marg.| {8 } Donec impleantur tempora. Tunc enim cum plenitudo gentium intraverit, omnis Israel salvus fiet, ut habetur ad Rom. 11.
marg.| {9 } Et   erunt   in signa in sole et luna, etc. Hic ponitur solutio secunde questionis de adventu Christi ad iudicium, ubi primo describuntur signa prenostica, cum dicitur : Et erunt signa in sole et luna. quia licet talia pluries precesserint tamen imminente adventu iudicis maiora et crebriora fient. In scolastica historia ponuntur 15. signa precedentia quindecim diebus adventum iudicis, sed utrum illi dies quindecim futuri sint continue se habentes vel interpolate, ibidem sub dubio relinquitur. Primo die erigetur mare 40. cubitis super altitudines montium, stans in loco suo quasi murus. Secundo, tantum descendet, ut vix videri possit. Tertio, marine belue apparentes super mare dabunt rugitus usque ad celum. Quarto, ardebit mare, et omnes aque. Quinto, herbe et arbores dabuntrorem sanguineum. Sexto, ruent edificia. Septimo petre ad invicem collidentur. Octavo, fiet generalis terremotus. Nono, equabitur terre. Decimo, exibunt homines de cavernis, et ibunt velut amentes, nec mutuo poterunt loqui. Undecimo, surgent ossa mortuorum et stabunt super sepulchra sua. Duodecimo, cadent stelle. Tertiodecimo morientur viventes, ut cum mortuis resurgant. Quartodecimo ardebit {5.967} celum et terra. Quintodecimo, fiet novum celum et nova terra, et resurgent omnes. Dicitur etiam ibidem quod Hier. invenit ista in annalibus Hebreo. in quibus licet sint multa vera, tamen sunt ibi multa falsa admixta, et ideo de veritate, seu falsitate istorum signorum iudicium maioribus derelinquo.
marg.| {1 } Levate capita vestra. Quia dies iudicii, licet reprobis sit terribilis, tamen electis debet esse consolabilis, quia tunc transferentur ad gloriam.
marg.| {2 } Attendite. Id est, diligenter cavete.
marg.| {3 } Ne   forte   . l. deprimantur ad vitia.
marg.| {4 } In crapulis, id est ex superfluitate cibi et potus.
marg.| {5 } Et curis, id est superflua sollicitudine terrenorum.
marg.| {6 } Et superveniat in vos repentina dies illa. Id est, dies iudicii.
marg.| {7 } Tanquam   laqueus   . Qui evadi nullo modo poterit, Et ex hoc videtur quod hominibus existentibus in conviviis, et festivitatibus tanquam securis et nihil timentibus de die iudicii, veniet repente. Et idem {5.968} habetur Mt. 24.d. Ubi dicitur. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes, et bibentes, nubentes et nuptui tradentes, usque ad eum diem quo intravit in Arcam Noe, et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes, ita erit et adventus filii hominis. Et hec veritas evangelii videtur saltem in aliquibus dissonare ab illis quindecim signis supra positis, et acceptis de apocryphis Iudeorum.
marg.| {8 } Vigilate itaque. Per hoc non est intelligendum, quod oratio sit semper continua, quia oportet eam interrumpi somno et aliis necessitatibus corporis : sed eius continuitas intelligitur, quod non interveniat peccatum mortale impediens effectum ipsius, ideo subditur.
marg.| {9 } Ut digni habeamini. Quia illi qui tunc invenientur sine peccato mortali erunt salui.
marg.| { 10 } Et stare ante. Id est, stare secure in iudicio coram Christo qui iudicabit in forma humana.
marg.| { 11 } Noctibus vero exiens morabatur in monte. Ut ibi vacaret orationi.
marg.| { 12 } Et omnis populus manicabat. Idest, mane accelerabat venire ad predicationis sue locum, attractus efficacia et dulcedine doctrine sue.
Numérotation du verset Lc. 21,moraliter 
marg.| {5.961} {1 } Respiciens autem. Exponatur ut supra Mar. 12.
prol.| {5.962} {2 } Et quibusdam   dicentibus   . Exponatur sicut supra Mt. 24. Mar. 13.
Numérotation du verset Lc. 21,moraliter 
marg.| {5.963} {1 } Interrogaverunt autem. Exponatur sicut supra. Mt. 24. et Marci 13.
prol.| {5.964} {4 } Sedante hec omnia iniicient. Exponatur sicut Matthei 24. et Marci 13.
marg.| {8 } Ponite ergo in cordibus vestris, non premeditari. Sicut Mt. 10. Marci 12.
Numérotation du verset Lc. 21,moraliter 
marg.| {5.965} {2 } Cum autem videritis. Exponatur sicut supra 19.
marg.| Tunc qui in   Iudea   . Exponatur sicut supra Mt. 24. et Marc. 13. usque ibi.
marg.| In ore gladii, scilicet divine sententie pro sua incredulitate.
marg.| {5 } Et   captivi ducentur   . Non solum temporalem sub principibus terrenis, {5.966} sed etiam eternam sub spiritibus malignis.
marg.| {7 } Et Ierusalem, id est ecclesia quantum ad populum communem, qui multum deprimitur a principibus et prelatis.
marg.| {8 } Donec impleantur tempora nationum, id est usque ad tempus a domino prefinitum.
marg.| {9 } Et erunt signa. Exponatur sicut supra Mt. 24. et Marc. 13. usque ibi.
Numérotation du verset Lc. 21,moraliter 
marg.| {5.967} {2 } Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vite. Crapula vero spiritualis, est ingurgitatio doctrine perverse. Et ebrietas spiritualis est divina curiose scrutari ultra debitam mensuram, et talis investigans opprimitur a gloria, sicut bibens vinum ultra debitam {5.968} mensuram opprimitur ab eo.
marg.| Erat autem diebus   docens   in templo. In hoc dedit exemplum doctoribus et predicatoribus evangelii, ut diebus doceant, et noctibus sint in oratione Dei, ut ibidem hauriant quod auditoribus effundant in mane sequenti, ideo subditur.
marg.| { 12 } Et omnis populus. Id est, mane festinabat ad eius doctrinam venire, talium enim doctrina est a populo desiderata.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_21)

Notes :