Capitulum 22
Numérotation du verset
Lc. 22,1
Appropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur Pascha1.
1 Approbinquabat
CorS1
(temporis est quod patet in greco idest venerat)
Numérotation du verset
Lc. 22,2
Et querebant principes sacerdotum et scribe quomodo Iesum2 interficerent.
2 Iesum Cas574 ΩS Catena Rusch] eum Weber
Timebant vero3 plebem.
3 vero CorS1 (al.) ΩS Catena Rusch Weber ] enim CorS1=Cor3 (grec.)
Numérotation du verset
Lc. 22,3
Intravit4 autem Satanas in Iudam qui cognominabatur5 Scarioth6 unum de duodecim.
4 Intravit
Catena etc.
] Intraverat
Cas574
|
5 cognominabatur Weber (P D C) Cas574 ΩS Rusch Clementina] cognominatur Weber (S Z) Φ Catena Weber, vocatur A, vocabatur M, vocabitur G
|
6 Sc(h)arioth Cas574 Catena Rusch Weber] Iscariotes Clementina
|
Numérotation du verset
Lc. 22,4
Et abiit
et locutus est cum principibus sacerdotum et
magistratibus quemadmodum illum traderet eis.
Numérotation du verset
Lc. 22,5
Et gavisi sunt7 et pacti sunt pecuniam illi dare.
7 sunt Catena Rusch Weber] om. Cas574
Numérotation du verset
Lc. 22,6
Et spopondit et querebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
Numérotation du verset
Lc. 22,7
Venit autem dies azymorum
in qua necesse erat occidi Pascha.
Numérotation du verset
Lc. 22,8
Et misit Petrum et Ioannem dicens: Euntes parate8 nobis Pascha ut manducemus.
8 parate Cas574 Catena etc. ] paretis ΩS (tantum)
Numérotation du verset
Lc. 22,9
At illi dixerunt: Ubi vis paremus?
Numérotation du verset
Lc. 22,10
Et dixit ad eos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem9, occurret vobis homo quidam10* amphoram aque portans.
9 civitatem] civitate
Cas574
|
10 quidam Cor2F (grec. anti.) (parisiensis1) Cas574 ΩS ] om.
(
parisiensis² canc<ellavit>) Catena Rusch Clementina
|
Sequimini eum in domum in quam11 intrat
11 quam ΩS Cas574 Catena Rusch] qua Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,11
et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi magister ubi est diversorium ubi Pascha cum discipulis meis manducem?
Numérotation du verset
Lc. 22,12
Et ipse ostendet vobis12 cenaculum magnum stratum et ibi parate.
12 ostendet vobis ΩS Cas574 Rusch] inv. Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,13
Euntes autem invenerunt sicut dixit illis13 et paraverunt Pascha.
13 illis
(
parisiensis²)] + Ihesu Cor2V
(
parisiensis* can<cellavit>) ΩS
Numérotation du verset
Lc. 22,14
Et cum facta esset hora
discubuit et duodecim apostoli14
14 apostoli] discipuli
Cas574
cum eo.
Numérotation du verset
Lc. 22,15
Et ait illis: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar.
Numérotation du verset
Lc. 22,16
Dico enim vobis quia ex hoc
non manducabo illud
donec impleatur in regno Dei.
Numérotation du verset
Lc. 22,17
Et accepto calice
gratias egit et dixit: Accipite et dividite inter vos15.
15 et dividite – inter vos]
inv. Cas574
Numérotation du verset
Lc. 22,18
Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis16 donec veniat regnum Dei17*.
16 vitis
(
parisiensis²) Cas574 Rusch Weber] + huius Cor2F (hius!)
(
parisiensis* can<cellavit>) Wordsworth (E b f) ΩS
|
17 veniat– regnum Dei Cas574 ΩS] inv. Catena Rusch Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 22,19
Et, accepto pane, gratias egit et fregit
et dedit eis dicens: Hoc est corpus meum
quod pro vobis datur18.
18 datur
Cor2
F (grec. anti.)
Cor4
F (parisiensis cor.)
Catena Rusch Weber
] tradetur
Cas574
ΩS
Hoc facite
in meam commemorationem.
Numérotation du verset
Lc. 22,20
Similiter et calicem,
postquam cenavit dicens: Hic est calix Novum Testamentum19
19 (Hic est calix) Novum Testamentum
Cor2
F (grec. anti.)
Cas574
ΩS* (
ut vid.
)] Novi Testamenti ΩS² (
in ras.
)
in sanguine meo20,
20 sanguine meo
Cas574
]
inv.
ΩS
qui21 pro vobis
21 qui Catena Rusch] quod Weber
fundetur22*.
22 fundetur
Catena
ΩS ] effundetur
Rusch
, funditur
Weber,
tradetur
Cas574
Numérotation du verset
Lc. 22,21
Verumtamen ecce23
23 ecce] om. Cas574
manus tradentis me mecum est in mensa.
Numérotation du verset
Lc. 22,22
Et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit.
Verumtamen ve homini illi24 per quem tradetur25.
24 homini illi Catena Cas574 Rusch] inv. Weber
|
25 tradetur Catena Rusch] traditur Weber; illegibilis Cas574
|
Numérotation du verset
Lc. 22,23
Et ipsi ceperunt querere inter se26 quis esset27 ex eis qui hoc facturus esset28.
26 querere inter se Cor2F (gr. anti.) (parisiensis² cor.) Cas574
|
27 esset Catena etc. ] om. Cas574
|
28 facturus esset Cor2F (gr. anti.) (parisiensis² cor.) Cas574
|
Numérotation du verset
Lc. 22,24
Facta est autem29 et contentio30 inter eos quis eorum videretur esse maior.
29 autem Catena Cas574] om. ΩS
|
30 contentio]
PHILONIKIA PHILOMINIA (?)
id est amor victorie
CorS1
(gr.)
,
PHYLONIKIA
id est amor victorie
Cor3
(Gl.), [*]tentio
obsc. Cas574
|
Numérotation du verset
Lc. 22,25
Dixit autem eis:
Reges gentium dominantur eorum
et qui potestatem habent
super eos benefici vocantur.
Numérotation du verset
Lc. 22,26
Vos autem non sic
sed qui maior est in vobis
fiat sicut iunior31
31 iunior Cas574 etc.] minor Clementina
et qui precessor32 est
32 precessor]
IGUMENOS
id est dux
CorS1
(G.)=
Cor3
(Gl.)
sicut ministrator.
Numérotation du verset
Lc. 22,27
Nam quis maior est
qui recumbit an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem
in medio vestrum sum sicut qui ministrat.
Numérotation du verset
Lc. 22,28
Vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis.
Numérotation du verset
Lc. 22,29
Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
Numérotation du verset
Lc. 22,30
ut edatis et bibatis
super mensam meam in regno meo33
33 in regno meo BL24142 P9380 Weber (Z P Φ) Wordsworth (B E Θ Κ Ο Q V W X Z) Catena Rusch Clementina] om. Cas574, in regno Amiatinus Cava P9389 To22 Wordsworth (G I J M R T Y) Weber
et sedeatis super thronos34
34 thronos ΩS Rusch Weber] + duodecim E Catena Cas574 cum graec. (א D X etc.) et Mt. 19:28
iudicantes duodecim tribus Israel.
Numérotation du verset
Lc. 22,31
Ait autem Dominus Simoni: Simon35
35 Simoni Simon Φ
Cas574 Catena Rusch
] (Dixit autem Dominus:) Simon Simon (ecce sathanas)
CorS1 Cor3
(grec.), Petro Simon Simon
P,
Simon Simon
Weber
ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum.
Numérotation du verset
Lc. 22,32
Ego autem rogavi pro te ut non36 deficiat fides tua.
36 non Cas574 Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
Numérotation du verset
Lc. 22,33
Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum37 et in carcerem et in mortem38 ire.
37 tecum paratus sum
Cas574 Li448 Rusch Weber
] tecum sum paratus
Li448@
, sum tecum paratus
inv.
ΩS
|
38 et in carcerem – et in morte]
inv. Cas574
|
Numérotation du verset
Lc. 22,34
At39 ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me.
39 At ΩS Rusch Clementina ] Et Cas574 Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,35
Et dixit eis: Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis
numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil.
Numérotation du verset
Lc. 22,36
Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram
et qui non habet40 vendat tunicam suam et emat gladium.
40 habet] + gladium
Cas574
Numérotation du verset
Lc. 22,37
Dico enim vobis quoniam41* adhuc hoc42 quod scriptum est
41 quoniam ΩS
Catena Weber
] quomodo
Rusch
|
42 hoc ΩS Li448 Rusch Weber] om. Li448@
|
oportet impleri in me et43 cum iniquis44 deputatus est. Etenim ea que sunt de me
43 et
Cas574 Catena
ΩS
Rusch
] + quod Weber
|
44 iniquis ΩS
Catena Rusch
] iniustis
Weber
|
finem habent.
Numérotation du verset
Lc. 22,38
At illi dixerunt: Domine, ecce gladii duo45 hic.
45 gladii duo Cas574 etc.] inv. ΩS
At ille dixit eis: Satis est.
Numérotation du verset
Lc. 22,39
Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum46*
46 Olivarum Cas574 ΩS Catena Weber ] Oliveti Rusch
Secuti sunt autem illum et discipuli.
Numérotation du verset
Lc. 22,40
Et cum pervenisset ad locum
dixit eis47*: Orate ne intretis in temptationem.
47 eis (parisiensis) ΩS ] illis Cor2F Rusch etc.
Numérotation du verset
Lc. 22,41
Et ipse avulsus48 est ab eis
48 avulsus Cas574 ΩS Li448 Rusch Weber] evulsus Li448@
quantum iactus est lapidis
et positis genibus49 orabat
49 genibus
Cas574 etc.
] genubus ΩS
Numérotation du verset
Lc. 22,42
dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me.
Verumtamen non mea voluntas
sed tua fiat.
Numérotation du verset
Lc. 22,43
Apparuit autem illi angelus de celo confortans eum.
Numérotation du verset
Lc. 22,44
Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est50 sudor eius
50 est] om. Cas574
sicut gutte sanguinis decurrentis51 in terram.
51 decurrentis
Cas574
ΩS] decurrentes
CorS1 Cor3
(grec.)
Numérotation du verset
Lc. 22,45
Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos52 dormientes pre tristitia.
52 eos ΩS Li448 Rusch Weber] illos Li448@
Numérotation du verset
Lc. 22,46
Et ait illis:
Quid dormitis?
Surgite et53 orate, ne intretis in temptationem.
53 et Cas574 Catena Rusch] om. Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,47
Adhuc eo loquente, ecce turba et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos
et appropinquavit Iesu ut oscularetur eum.
Numérotation du verset
Lc. 22,48
Iesus autem dixit illi54*: Iuda, osculo Filium hominis tradis?
54 illi Cas574 ΩS ] ei Catena Rusch Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,49
Videntes autem hi qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?
Numérotation du verset
Lc. 22,50
Et percussit unus ex illis
servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dexteram.
Numérotation du verset
Lc. 22,51
Respondens autem Iesus ait: Sinite usque huc.
Et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum55.
55 eum ΩS Catena Rusch Weber ] eam Cas574
Numérotation du verset
Lc. 22,52
Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores:
Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
Numérotation du verset
Lc. 22,53
Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me, sed hec est hora vestra
et potestas tenebrarum.
Numérotation du verset
Lc. 22,54
Comprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum.
Petrus vero
sequebatur eum56
56 eum Catena Rusch] om. Weber
a longe.
Numérotation du verset
Lc. 22,55
Accenso autem igne57 in medio atrio58* et circumsedentibus59 illis erat Petrus in medio eorum.
57 igne] igni
Cas574
|
58 atrio Cas574 ΩS Catena Weber ] atrii Rusch
|
59 circumsedentibus
Cas574
ΩS
Rusch Weber
] circumstantibus
Catena
|
Numérotation du verset
Lc. 22,56
Quem cum vidisset ancilla quedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit: Et hic cum illo erat.
Numérotation du verset
Lc. 22,57
At ille negavit eum
dicens: Mulier, non novi illum60.
60 illum Cas574 ΩS Catena Rusch] eum Li448@
Numérotation du verset
Lc. 22,58
Et post pusillum alius videns eum dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait61: O homo, non sum.
61 vero ait] inv. Cas574
Numérotation du verset
Lc. 22,59
Et intervallo facto quasi hore unius, alius quidam affirmabat dicens: Vere et hic cum illo erat. Nam et Galileus est.
Numérotation du verset
Lc. 22,60
Et ait Petrus: Homo62, nescio quid63 dicis.
62 Homo Cas574 ΩS Li448 Rusch Weber] O praem. Li448@
|
63 quid Catena Rusch] quod Weber
|
Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus64.
64 cantavit gallus
Rusch Weber
] inv.
Catena
Numérotation du verset
Lc. 22,61
Et conversus Dominus respexit Petrum.
Et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixerat65 quia66 priusquam gallus67 cantet ter me68 negabis.
65 sicut dixerat
Cas574 Rusch
] quod dixerat
Catena
, sicut dixit
Weber
|
66 quia
Cor2
F (anti.)
Rusch Weber
] quod
Cas574
|
67 Quia priusquam gallus
Cor2
F (anti.)
|
68 me Cas574 Li448 Rusch Weber] om. Li448@
|
Numérotation du verset
Lc. 22,62
Et egressus foras Petrus flevit amare.
Numérotation du verset
Lc. 22,63
Et viri qui tenebant eum69* illudebant ei cedentes eum70*.
69
eum
Amiatinus Weber (M F G) Cas574
(
parisiensis)
ΩS ] illum
Cor2
F
(anti.) Rusch Clementina Weber
|
70 illudebant ei cedentes
(
parisiensis sic) | eum
Cor2
F
(gr. anti.)
(
parisiensis
1
can<cellatum>) Cas574
ΩS]
om.
(parisiensis²) Rusch Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 22,64
Et velaverunt eum et71 percutiebant faciem eius et interrogaverunt72 eum dicentes: Prophetiza nobis Christe73* quis est qui te percussit.
71 et Catena Rusch Weber] om. Cas574
|
72 interrogaverunt ΩS
Li448@ Rusch
] interrogabant
Weber
|
73 nobis Christe Cor2F (gr. anti. Glosa Mt. 26) ΩS ] nobis Cor2F
Li448
,
om. Cas574 Li448@
|
Numérotation du verset
Lc. 22,65
Etiam74* alia multa blasphemantes dicebant in eum.
74 Etiam Cor2F (gr. anti.)
(
parisiensis1) ΩS ] Et
(
parisiensis²)
Cas574 Li448@ Rusch
Numérotation du verset
Lc. 22,66
Et ut factus est dies
convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribe et adduxerunt75* illum in concilium suum dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.
75 adduxerunt ΩS ] duxerunt
Catena Rusch Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,67
Et ait illis: Si vobis dixero
non credetis76* mihi.
76 credetis Cor2F
(
parisiensis sic) Cava Φ
Cas574
ΩS
Rusch Clementina
] crederitis
* (Cor4F exp. -ri-), creditis Weber
Numérotation du verset
Lc. 22,68
Si autem et77 interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis.
77 et ]
om. Catena Cas574
Numérotation du verset
Lc. 22,69
Ex hoc autem
erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
Numérotation du verset
Lc. 22,70
Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei?
Qui ait: Vos dicitis quia ego sum.
Numérotation du verset
Lc. 22,71
At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium?
Ipsi enim78 audivimus de ore eius.
78 enim
Catena
Rusch Weber
] autem
Cas574
Capitulum 22
Numérotation du verset
Lc. 22,1
marg.|
{5.969}
{1
}
Appropinquabat.
Postquam evangelista describit Christi predicationem, hic consequenter describit ipsius passionem per quam solutum est precium nostre redemptionis, ubi primo describitur maligna Christi comprehensio per explorationem Iudeorum, secundo eius condemnatio iniusta per executionem gentilium cap. sequenti. Prima dividitur in quatuor partes, quia primo describitur Christi venditio facta, non ex eius ignorantia, sed magis ex prescientia et voluntate Secundo ipsius venditi traditio, non ex eius displicentia, sed ex sua charitate. Quarto, comprehensi illusio, non ex sua iniustitia, sed humilitate, secunda, ibi : Venit autem dies azymorum, tertia ibi : Comprehendentes autem eum. quarta, ibi : Et viri qui tenebant eum illudebant ei. Circa primum dicitur. Appropinquabat autem dies festus. Id est, solennitas Paschalis, que celebrabatur primo mense quintadecima die mensis, ut habetur Levit. 22.a. incipiebat tamen a vespere precedentis diei.
marg.|
{2
}
Azymorum
.
Quia fermentum et fermentatum non debebant apparere in domibus Iudeorum septem diebus huius solennitatis, ut habetur Exo. 12.a.
marg.|
{3
}
Qui
dicitur Pascha
.
Id est, transitus, quia tunc transibit angelus domini per Aegyptum interficiens primogenita Aegyptiorum, et Hebreos salvans.
marg.|
{4
}
Et
querebant
.
Moti invidia contra Christum.
marg.|
{5
}
Quomodo
Iesum interficerent
.
Licet enim hoc summe desiderarent ; tamen erat eis difficile propter favorem populi ad Christum, ideo subditur.
prol.|
{5.970}
{6
}
Timebant vero plebem.
Ne contra eos insurgeret, si in Christum manus mitterent.
marg.|
{7
}
Intravit autem Sathanas
in
Iudam
.
Id est, animam Iude. Non per illapsum, quia hoc est Deo proprium, sed per effectum, venditionem Christi ei suggerendo.
marg.|
{8
}
Et abiit.
Motivum autem Iude hic tacetur, sed exprimitur Mt. 26.a. et Io. 12.a. scilicet, ut recuperaret valorem unguenti preciosi effusi super Christum a Maria sorore Lazari.
marg.|
{9
}
Et gavisi sunt.
Quia ille modus capiendi Christum per suum discipulum videbatur magis possibilis et secretus.
marg.|
{
10
}
Venit autem.
Hic consequenter describitur ipsius Christi venditi traditio. Et primo ista traditio prenunciatur, secundo, executioni datur, ibi : Et egressus ibat. Prenunciato dicte traditionis facta est a Christo cum cenaret cum discipulis. Et ideo primo describitur Paschale convivium : secundo, instruitur eucharistie sacramentum, ibi : Accepto pane, tertio, ponitur dicte traditionis prenunciatio, ibi : Verum tamen. quarto, discipulorum informatio, ibi : Facta est contentio. Circa primum dicitur : Venit autem dies. Ista erat quartadecima dies mensis primi, in cuius vespere debebant comedere agnum Paschalem cum azymis panibus, ideo sequitur.
marg.|
{
11
}
In qua necesse erat.
Et accipitur hic Pasca non pro die solenni sicut supra, sed pro agno Paschali, qui illo vespere debebat occidi. Sequitur.
marg.|
{
12
}
Et ecce introeuntibus vobis in civitatem. Scilicet, Ierusalem.
marg.|
{
13
}
Occurret vobis
homo
.
In hoc dedit eis signum directivum in preparatione convivii Paschalis.
marg.|
{5.971}
{1
}
Et dicetis patri
familias domus
.
Hic autem creditur fuisse Christi discipulus, et ideo providit de loco et de agno, et aliis necessariis in celebratione convivii Paschalis, ut dictum fuit plenius Marc. 14.b.
marg.|
{2
}
Desiderio desideravi.
Id est, valde desideravi.
marg.|
{3
}
Hoc pascha manducare
vobiscum
.
Quia tunc finivit vetus testamentum, et inchoavit novum, quod erat sibi in desiderium.
marg.|
{4
}
Dico
enim
vobis, quia ex hoc non
manducabo illud donec impleatur
in
regno
Dei,
etc. Quia post illam cenam non comedit nec bibit, donec post resurrectionem suam, in qua impletum est regnum Dei, quia tunc aperta est ianua, et Christus resurrexit ad vitam immortalem, et tunc Christus cum multis comedit et bibit, ad probandum sue resurrectionis veritatem, ut habetur infra, 24.f.
marg.|
{5
}
Non bibam de
generatione
.
Generationem vitis vocat vinum, quia exprimitur de fructu vitis.
marg.|
{6
}
Et accepto pane.
Hic consequenter instituitur eucharistie sacramentum post legale convivium, cum dicitur. Et accepto pane gratias egit. {5.972} Per hoc ostendit quod in consecratione huius sacramenti preexigitur devotio et oratio.
marg.|
{7
}
Et
fregit
et
dedit
etc.
hoc est
corpus meum
.
Non est sic intelligendum, quod prius frangeret et daret discipulis, et postea diceret verba consecrationis, sed magis econverso, quia Christus dedit Apostolis suis corpus suum consecratum, et ideo prius dixit verba consecrationis, que sunt Hoc est corpus meum. Quia verba consecrationis efficiunt quod figurant, postea fregit et dedit.
marg.|
{8
}
Hoc
facite
in
meam commemorationem
.
Quia eucharistie consecratio est quedam dominice passionis rememoratio, et propter hoc consecratur corpus separatim a sanguine, quia in passione sanguis fuit separatus a corpore ideo subditur. Similiter et calicem etc. Cetera autem que ad istud sacramentum pertinent, tractanda sunt in 4. sententiarum.
marg.|
{9
}
Veruntamen.
Hic consequenter Christus prenunciat traditionem sui di.
marg.|
{
10
}
Ecce manus tradentis
.
Ex quo patet maxima ingratitudo et proditio Iude qui ingerebat se comestioni cum Christo, quem non latebat sua proditio.
marg.|
{5.973}
{1
}
Et quidem filius hominis.
Quia licet sit Deus et homo non tamen tradebatur et patiebatur secundum divinitatem in qua impassibilis est, sed tantum secundum humanitatem, secundum quod diffinitum est in providentia Dei pro salute mundi.
marg.|
{2
}
Verumtamen ve
homini illi
.
Quia licet Iudas post factum penituerit, hoc tamen fuit inutiliter, quia per desperationem se suspendit, ut habetur Matthei 27.a.
marg.|
{3
}
Et ipsi ceperunt querere inter se. Scilicet Apostoli.
marg.|
{4
}
Quis esset ex eis.
Tamen nesciverunt quia hoc Christus non revelavit manifeste, sed tantum Ioanni secrete, ut habetur Io. 13.c.
marg.|
{5
}
Facta
est
contentio
.
Hic consequenter ponitur informatio discipulorum, et primo ostenditur qualis sit aptus ad officium prelationis secundo quid foret eis licitum tempore persecutionis, ibi : Et dixit eis. Adhuc primo ponitur informatio discipulorum in generali, secundo ipsius Petri in speciali, ibi : Ait autem dominus Simoni. Adhuc primo informat discipulos de prelationis aptitudine, secundo de premii magnitudine, ibi. Vos autem.
prol.|
Circa primum sciendum quod cum apostoli audierunt Christum predicantem traditionem sui ad mortem, crediderunt firmiter hoc esse futurum, et ideo ceperunt querere inter se, quis inter apostolos esset convenientior ad tenendum Christi locum et hoc est quod dicitur. Fa. est au. in eos con. Id est, disquisitio.
marg.|
{6
}
Quis eorum videretur esse maior.
Id est, aptior ad presidendum{5.974} aliis loco Christo, et ideo Christus de hoc eos docuit, videlicet quod ille esset ad hoc aptior, qui esset vere humilior per contrarium ad terrenam dominationem. Et ad hoc inducit exemplum sui.
marg.|
{7
}
Quis maior est qui recumbit an qui ministrat ? Nonne qui recumbit. Quasi dicat sic secundum iudicium humanum et infert.
marg.|
{8
}
Ego autem in medio vestrum sum sicut, qui ministrat.
Hoc iam ostenderat in lotione pedum suorum discipulorum. Et ex hoc intendit concludere quod ille est aptus ad succedendum sibi in regimine ecclesie, qui est fundatus in vera humilitate.
marg.|
{9
}
Vos autem.
Postquam ostendit aptitudinem prelati, hoc consequenter ostendit magnitudinem premii di. Vos autem estis qui permansistis mecum. Iam enim Iudas exierat de societate eorum accepto pane intincto, ut habetur Io. 13.
marg.|
{
10
}
In
tentationibus
meis.
Quia imminebat agonia sue passionis.
marg.|
{
11
}
Et ego dispono vobis
regnum
.
Quod intelligitur dupliciter. Uno modo de regno militantis ecclesie cuius regimen Christus tradidit apostolis. Alio modo de regno triumphantis ecclesie ad quod erant apostoli assumendi post laborem vite presentis.
marg.|
{
12
}
Ut edatis et bibatis.
Hoc similiter dupliciter intelligitur. Uno modo de sacramento eucharistie cuius consecrationem, acceptionem et dispensationem Christus tradidit apostolis. Alio modo de fruitione glorie ad quam apostoli erant predestinati.
marg.|
{
13
}
Et
sedeatis
super thronos.
Quia in iudicio extremo erunt assessores Christi iudicantis.
marg.|
{5.975}
{1
}
Ait autem Dominus.
Posita informatione discipulorum in generali, hic ponitur informatio Petri in speciali de fragilitate humana consideranda, et de constantia ex Dei adiutorio habenda, cum dicitur.
marg.|
{2
}
Simon, ecce Sathanas expetivit vos.
Id est studiose quesivit per tentationes subvertere, quia multum nititur ad subversionem sanctorum, illos enim pulsare negligit, quos quasi iure quieto possidere se sentit, ut dicit Grego.
marg.|
{3
}
Ut cribraret sicut triticum.
Id est, tentationem impulsa concuteret, et sicut in tali concussione remanet palea, et transit farina sic Iudas remansit diabolo ad penam eternam, allii vero Apostoli transierunt ad gloriam.
marg.|
{4
}
Ego autem rogani prote, ut non deficiat fides tua.
Scilicet, finaliter. Non enim rogavit, quod Petrus non caderet, sed ut in casu non remaneret, ideo sequitur.
marg.|
{5
}
Et tu aliquando
conversus
.
Scilicet de peccato ad gratiam.
marg.|
{6
}
Confirma.
Hoc dicitur ei quia ecclesia erat sibi committenda, ut habetur Io. ul. e. ubi ter dicitur ei a Christo. Pasce agnos meos Ex hoc etiam patet fidem non deficere usque ad finem mundi, potissime in Ecclesia Romana que a Petro post Christum fundata est.
marg.|
{7
}
Domine,
tecum
paratus.
Hoc dixit ex fervore, et confidens de {5.976} sua constantia et virtute, ideo consequenter predicitur sibi sua fragilitas.
marg.|
{8
}
Non cantabit gallus
donec
ter
abneges
nosse me.
Post binam autem negationem Petri gallus cantavit, sed Petrus non advertit, sed post tertiam cum iterum gallus cantavit, prout fuit expositum plenius Mar. 14.
marg.|
{9
}
Et dixit eis.
Hic consequenter ostendit quid foret Apostolis licitum tempore persecutionis. Quia cum primo Christus misit eos ad predicandum, dedit eis formam incedendi, ut sine pecunia et provisione alia necessariorum incederent, ut dictum fuit supra 10. cap. et ideo forte crederent. quod tempore persequutionis que immineret non liceret eis talia portare, quod removet dicens.
marg.|
{
10
}
Sed nunc qui habet
sacculum
.
Ad portandum pecuniam provisione necessariorum.
marg.|
{
11
}
Tollat.
Id est, portet.
marg.|
{
12
}
Similiter et
peram
.
Id est repositorium victualium. Et quia non solum erat eis licitum talia portare, sed etiam seipsos a persecutoribus moderate defendere, saltem pro tunc, ideo subditur.
marg.|
{
13
}
Et qui non
habet
.
Scilicet gladium.
marg.|
{
14
}
Vendat tunicam suam.
Per hoc innuens, quod licita esset eis defensio moderata tempore persequtionis, ideo subditur.
marg.|
{
15
}
Dico enim vobis,
etc. Scilicet, mortem acerbissimam et contemptibilissimam per Iudeorum persequutionem.
marg.|
{5.977}
{1
}
Et cum iniquis deputatus est.
Hoc scribitur Esa. 53.d.
marg.|
{2
}
Et enim ea que sunt de me.
Scripta supple per prophetas.
marg.|
{3
}
Finem
habent. At illi
dixerunt
.
Id est, sunt prope complementum.
marg.|
{4
}
Domine, ecce gladii duo hic At ille dixit eis.
Non curaverunt Apostoli loqui de sacculis vel peris, sed tantum de gladiis, quia erant animari ad defensionem sui magistri, licet postea fugerunt timore humano percussi. Dicit autem Chrysostomus quod illi duo gladii erant duo magni cultelli ad scindendum carnes agni.
marg.|
{5
}
Satis est.
Quia unus evaginandus sufficienter ostendit licentiam se defendendi et audaciam Petri ad defendendum suum magistrum. et voluntariam passionem Christi, qui cum haberet qui pro eo pugnaret, ipse tamen hoc prohibuit. Alius non evaginatus ostendit Apostolos non fuisse permissos facere quantum poterant ad defensionem sui et magistri, ut per hoc ostenderetur quod perfectior est patientia quam defensio etiam licita.
marg.|
{6
}
Et egressus.
Hic ponitur traditionis Christi executio, et primo ex parte Christi se voluntarie offerentis, secundo ex parte Iude eum proditorie tradentis, ibi. Adhuc eo loquente. Circa primum dicitur. Et egressus. De loco cene predicte.
marg.|
{7
}
Ibat secundum consuetudinem.
Quia assuetus erat illuc exire de nocte causa orationis.
marg.|
{8
}
In montem Olivarum. Sequuti sunt,
etc. Ubi sciebat traditorem venturum.
prol.|
{5.978}
{9
}
Orate
ne
intretis
in
tentationem
.
Oratio enim secundum Damascenum, est elevatio mentis in Deum. Quanto autem mens elevatur in Deum, tanto facilius tentatio ab eo separatur.
marg.|
{
10
}
Et ipse
avulsus
est ab eis.
Quia oratio debet esse solitaria.
marg.|
{
11
}
Et
positis genibus orabat
.
Quia debet esse reverens et devota.
marg.|
{
12
}
Pater si vis
transfer
.
Quia debet esse discreta, submittendo propriam voluntatem voluntati divine,
marg.|
{
13
}
Apparuit
autem
illi Angelus
.
Visione corporali in specie humana.
marg.|
{
14
}
Confortans
eum.
Per modum servientis quod factum fuit ad confirmandum fidem discipulorum, quod Christus sit maior Angelis ratione deitatis, per hoc etiam ostendebatur, quod in eo vera humanitas erat, que confortabatur contra tristitiam insurgentem in parte sensitiva ex apprehensione mortis imminentis.
marg.|
{
15
}
Et
factus
in
agonia
.
Erat enim ista agonia reluctatio sensualitatis mortem horrentis et rationis ipsam acceptantis, quia virtute divina quelibet pars permittebatur agere et pati quod erat primum.
marg.|
{
16
}
Prolixius orabat.
Ostendens quod in maiori necessitate magis debet homo orationi insistere.
marg.|
{
17
}
Et factus est sudor eius sicut gutte
sanguinis
.
Ex vehementi enim anxietate sensualitatis qua permittebatur agere et pati, quod erat sibi proprium, ut dictum est, fiebat ut non solum humores exirent per sudorem, sed cum hoc aliquid de sanguine sudorem tingente, secundum vero alios supernaturaliter factum est, ut sanguis pro sudore exiret, ut sic Christus iam suum sanguinem pro salute nostra effundere inciperet.
marg.|
{5.979}
{1
}
Invenit
eos
dormientes
pre
tristitia
.
Tristitia enim est passio causata ex malo presenti, quod non potest repelli, et sic causat aggravationem animi quasi depressi pondere mali presentis, quod non potest amoveri, et sic per consequens impedit ulterius motum spirituum a corde ad organa sensuum exteriorum. Sed quia huiusmodi spiritus causant opera vigilie, in de est, quod tristitia impediens talem motum spirituum, causat aggravationem sensuum et cessationem ab actibus propriis, sicut fit in somno proprie dicto, qui causatur ex vaporatione humorum ex cibis, et potibus ascendente versus cerebrum, qui humores ibidem ingrassati ex frigiditate cerebri, descendunt versus organa sensuum, oppilantes meatus per quos spiritus progredientes a corde debent ad organa sensuum transire, et sic cessant sensus ab actibus vigilie.
marg.|
{2
}
Adhuc eo loquente.
Hic consequenter ponitur executio traditionis ex parte Iude tradentis, cum dicitur.
marg.|
{3
}
Iudas de duodecim
antecedebat
eos.
Tanquam ductor illorum qui volebant comprehendere Iesum.
marg.|
{4
}
Et
appropinquavit
Iesu, ut
oscularetur
eum
.
Dederat enim Iudas comprehensoribus istud signum, ne pro Iesu caperent Iacobum fratrem Domini, qui fuit ei valde similis : ut dictum fuit Mt. 27.
marg.|
{5
}
Iuda, osculo
filium hominis tradis
.
Id est, in signo charitatis proditionem homicidii, facis, ex quo factum Iude aggravabatur valde.
marg.|
{6
}
Videntes autem hi qui circa ipsum erant. Christi discipuli.
prol.|
{5.980}
{7
}
Quod futurum erat.
Scilicet captionem magistri sui, ut duceretur ad mortem.
marg.|
{8
}
Dixerunt
ei :
Domine
si
percutimus
in
gladio
et
percussit unus
ex
illis
.
Aliis discipulis licentiam petentibus percutiendi ad magistri sui defensionem, Petrus qui erat audacior ceteris, et ferventior, non petivit licentiam, nec expectavit responsionem, sed amputavit unius auriculam, intendens eum interficere vel graviter vulnerare.
marg.|
{9
}
Sinite
usque
huc.
Quasi dicat, non moveat vos, quod est futurum, quia permittendi sunt ut me comprehendant, ut impleantur ea que de me scripta sunt.
marg.|
{
10
}
Et
cum
tetigisset auriculam
.
In quo apparet maxima Christi charitas sanando illum qui venerat ad comprehendendum ipsum.
marg.|
{
11
}
Dixit
autem
Iesus
etc.
Principes Sacerdotum
.
Contrarium videtur Matt. 27. ubi dici videtur, quod principes sacerdotum non fuerunt in captione Iesu, sed ductus fuit ad eos per comprehensores ad locum ubi convenerant. Ad quod respondetur. dupliciter. Uno modo ; quod licet non venerint ad comprehendendum Iesum in propriis personis venerunt tamen in virtute in ministris ab eis missis. Alio modo, quod aliqui de principibus sacerdotum venerunt cum ministris ad comprehendendum Iesum, ut diligentius fieret negocium, plures tamenexpectabant in domo, ut dicit Mt.
marg.|
{
12
}
Quasi ad latronem existis cum gladiis, et
fustibus
.
Quasi dicat, tunc non cepistis me, quia nolebam, nec modo caperetis nisi permitterem, ideo sequitur.
marg.|
{5.981}
{1
}
Sed hec est hora.
Vobis concessa ad me comprehendendum.
marg.|
{2
}
Et potestas tenebrarum.
Quia diabolus tenebrarum princeps eos ad hoc incitabat.
marg.|
{3
}
Comprehendentes autem eum
.
Hic consequenter ponitur Christi traditi comprehensio. Et subditur Petri negatio, cum dicitur.
marg.|
{4
}
Petrus vero sequebatur eum a longe.
De negatione enim {5.982} Petri varie loquuntur evangeliste, que varietas exposita fuit et concordata Matthei. 26.
marg.|
{5
}
Et viri.
Hic consequenter describitur Christi comprehensi illusio cum dicitur.
marg.|
{6
}
Prophetiza.
Per hoc enim designabant, quod esset falsus propheta, cum ignoraret quis eum percuteret et non solum illudebant, sed etiam calumniose interrogabant.
marg.|
{5.983}
{1
}
Si tu es
Christus
.
Quia si respondisset, sic statim imposuissent, quod voluisset sibi usurpare dignitatem regiam contra Cesaris ordinationem qui dignitatem regiam a Iudeis abstulerat, sicut dictum fuit supra 3. cap. Si autem dixisset, non obiecissent contra eum de redargutione, quia pluries verbis et factis dixerat se esse Christum, unde Io. 10.e. Dicentibus ei Iudeis. Si tu es Christus dic nobis palam. Respondit eis Iesus. Loquor vobis et non creditis opera que ego facio in nomine patris mei hec testimonium perhibent de me, ideo sequitur.
marg.|
{2
}
Si vobis dixero.
Sicut et alias non credidistis nec verbis meis nec factis.
marg.|
{3
}
Si
autem
et
interrogavero
non
respondebitis
.
Sicut cum alias, petiverat ab eis de Christo quomodo sit filius David non responderunt, et in pluribus aliis eius questionibus simile invenitur.
marg.|
{4
}
Neque dimittetis
.
Quia obstinationem sciebat eorum.
marg.|
{5
}
Ex hoc
autem
.
Id est, post passionem meam et resurrectionem.
prol.|
{5.984}
{6
}
Erit filius hominis
sedens
a dextris virtutis Dei.
Quod implevit est in ascensione Christi, secundum quod dicit dicitur. Mar. ultimo. d. Et dominus quidem Iesus postquam locutus est eis assumptus est in celum et sedet a dexteris Dei.
marg.|
{7
}
Dixerunt autem
omnes.
Mt. 26.f. dicitur quod summus sacerdos hoc dixit dicendum quod ille dixit primo et principaliter et ideo Mt. ipsum solum exprimit, alii autem consequenter idem dixerunt, volentes ex hoc concludere condemnationem Christi fore iustam.
marg.|
{8
}
Tu ergo es filius Dei :
Hoc non sequebatur ex dicto precedenti quid dixerat. Erit filius hominis. veruntamen quia hoc erat verum noluit negare nec etiam affirmare, ne aperiret locum calumnie, sed respondit.
marg.|
{9
}
Vos dicitis quia ego sum.
Quod verbum erat verum et taliter prolatum, qui calumniam non haberet secundum veritatem, sed tantum secundum Iudeorum malitiam ex qua concluserunt.
marg.|
{
10
}
Quid adhuc desideramus
testimonium
.
Quasi dicat convictus es proprio verbo unde subditur. Ipsi enim audivimus de ore eius.
Numérotation du verset
Lc. 22,moraliter
marg.|
{5.969}
{1
}
Appropinquabat
.
Exponatur sicut sup. Mt. 26.a. et Mar. 14.a.
marg.|
{7
}
Intravit
autem
.
Iam ante intraverat ipsum cum esset fur et loculos habens, ut dicitur Io. 12.a. Sed tunc intravit ad ipsum amplius possidendum. {5.970} Ex quo patet, quod in omni mortali peccato diabolus intrat hominem, ut ipsum de novo possideat, vel amplius quam ante.
marg.|
{8
}
Et abiit, et locutus est cum principibus
sacerdotum
.
Exponatur sicut supra Matth et Marc. 14.b.
Numérotation du verset
Lc. 22,moraliter
marg.|
{5.971}
{2
}
Et ait illis : Desiderio desideravi hoc
pascha manducare vobiscum
.
Hoc est eucharistie sacramentum, quod nos per fidem spiritualiter manducamus, et ipse manducat nobiscum, incorporando nos sibi per istud sacramentum. Quod alloquens Augustinus dicit Cibus es grandium, non mutaberis in me, sed in me mutabis in te. Cetera moraliter exposita Mt. 26. Mar. 14.
prol.|
Facta est et contentio inter eos, quis eorum videretur esse {5.972} maior, etc. Similis contentio frequenter fit in ecclesia pro dignitatibus obtinendis. Et non solum inter. seculares, sed etiam inter regulares divitias habentes. Sicut canes contendunt ad obtinendum os carnibus et medullis repletum, propter quod viliores canibus videntur religiosi mendicantes, qui pro officii presidendis contendunt, cum nihil annexum habeant, nisi miseriam et laborem, propter quod ad repellendum talem ambitionem subdit salvator.
Numérotation du verset
Lc. 22,moraliter
marg.|
{5.973} † Sed qui maior est in vobis. Sequitur.
prol.|
{5.974}
{9
}
Vos autem estis qui
permansistis
mecum.
Per manentibus autem firmiter in tribulationibus cum ipso disponit fruitionem beatam in celesti regno.
Numérotation du verset
Lc. 22,moraliter
marg.|
{5.975}
{1
}
Ait autem Dominus
Simoni : Simon,
ecce
Sathanas expetivit
vos,
etc. Per hoc patet quod diabolus fideles tentare non potest, nisi ex Dei licentia, sicut de sancto Iob dicitur Iob. 1.b.
marg.|
{3
}
Ut cribraret sicut triticum.
Ex hoc habetur, quod diabolus homines sanctos magis satagit concutere tentationibus quam alios. Unde refert Grego. in dialogo, quod ille diabolus qui per magnum tempus Andream Episcopum tentando de quadam muliere, ipsum ad hoc induxerat, quod illius mulieris tergum blandiendo manu percusserat, plus fuit a suo principe commendatus, quam illi qui procuraverant homicidia et alia multa mala.
marg.|
{4
}
Ego autem rogavi pro te. Chrysos.
Non autem dixit, rogavi, ut non neges, sed ut fidem non deseras, nam et si paululum agitandus sis, habes tamen reconditum semen fidei.
marg.|
{5
}
Et tu
aliquando
conversus
.
Nam illi qui consecuti sunt a Deo donum misericordie, debent quantum possunt in bono ceteros roborare.
prol.|
{5.976}
{7
}
Qui dixit ei.
Domine, tecum
etc. Exponatur ut sup. Mt. 26. et Mt. 14.
marg.|
{9
}
Et
dixit
eis :
quando misi
etc. Quando missi fuerunt Apostoli ad predicandum sine provisione aliqua necessariorum, fuit divinitus eis laute provisum, quia nihil eis defuit, ut dicitur in textu Quando vero relaxatum fuit illis sibi providere de necessariis, in via passi fuerunt penurias multas ut patet in actibus Apostolorum et in legendis eorum, hoc autem fuit ad dandam fiduciam pauperibus predicatoribus exequendi constanter officium predicandi.
marg.|
{
14
}
Vendat tunicam suam et emat
gladium
.
Gladius spiritus est Dei verbum in sacra scriptura contentum, pro quo emendo in sacre scripture studio vendenda est tunica, i. exteriora bona sunt exponenda. Hec est illa margarita, pro cuius emptione omnia sunt vendenda, ut dicitur Mt. 14.f. et Sap. 7.b. dicit. Omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tanquam lutum estimabitur argentum in comparatione illius. Sacra vero scriptura continetur in duobus testamentis, ideo subditur.
Numérotation du verset
Lc. 22,moraliter
marg.|
{5.977}
{4
}
Domine ecce duo gladii hic.
Et quoniam sufficiunt ad omnem falsitatem fidei contrariam destruendam, sequitur.
marg.|
{6
}
Satis est. Et egressus ibat secundum
consuetudinem
.
Scilicet ad locum ubi {5.978} sciebat traditorem venturum, obtulit primo spiritum per fervorem orationis, ideo subditur.
marg.|
{
17
}
Et factus est sudor.
Ex fervore orandi, et ex apprehensione imminentis tormenti.
Numérotation du verset
Lc. 22,moraliter
marg.|
{5.979} †
Et cum surrexisset.
Exponatur sicut Mt. 27. Marci. 14. {5.980} usque ibi.
marg.|
{
10
}
Et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum,
etc. Sicut precisio auricule serui pontificis significavit inobedientiam Iudaici {5.981} populi ad Christum, sic eius sanatio significat eius obedientiam circa finem mundi, quia tunc tanget Christus sua clementia {5.982} corda Iudeorum.
Numérotation du verset
Lc. 22,moraliter
marg.|
{3
}
Comprehendentes autem eum.
Exponatur sicut Matthi. 26. et Mar. 14. usque ibi.
Numérotation du verset
Lc. 22,moraliter
marg.|
{5.983} †
Et ut factus est.
Exponatur sicut Mt. 27. et Mt. 14.
marg.|
†
Et ait illis.
Homines enim in malis obstinati veritatem dicentibus {5.984} non credunt, nec interrogati de veritate respondent nec ad bonam persuasionem a nequitia sua cessant et tales erant isti. Residuum huius capituli exponatur sicut Mt. 26. et Mar. 14.
Numérotation du verset
Lc. 22,ADDITIO I.
marg.|
{5.983} In ca. 22. ubi dicitur in postilla. Quia iste modus capiendi Christum per suum discipulum videtur magis possibilis.
prol.|
Modus capiendi Christum per suum discipulum non solum videbatur Phariseis magis possibilis et secretus, sed cum hoc erat magis conveniens ad subvertendum populum, quem Pharisei maxime timebant in captione Christi unde Mar. 14.a. Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Unde ex hoc quod discipulus Christi associabat capientes erat populo magis persuasibile, quod Christus esset seductor {5.984} seu malefactor et huiusmodi.
Numérotation du verset
Lc. 22,ADDITIO 2
marg.|
In eo. ca. ubi dicitur in postilla. Et factus est sudor eius sicut gutte sanguinis.
prol.|
Prout doctores dicunt contra naturam est sudare sanguinem : nec in libris medicorum qui de istis corporalibus passionibus tractant, ut credo hoc invenitur, unde tenendum est, quod fuit supernaturale et figurativum. Nam sicut Augustinus dicit significabat de corpore suo natura martyria.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_22)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_22)
Notes :