Nicolaus de Lyra

Capitulum 23

Numérotation du verset Lc. 23,1 

¶ Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum.
¶Codd. : (Lc. 23:1-12 = Textus) Cas574 {MM2024}
Numérotation du verset Lc. 23,2 

Ceperunt autem accusare illum1*
1 accusare illum ΩS Cas574 Catena (Li448 Li448@ Mt366 Mt366@) Weber ] inv. Rusch cum Aug.
dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem dari tributa2* Cesari
2 dari –tributa Catena ΩS Cas574 ] inv. Catena@ (Li448 Mt366) Ed1953 Rusch Weber cum Aug.
et dicentem se Christum regem esse.
Numérotation du verset Lc. 23,3 

Pilatus autem interrogavit eum3*
3 eum ΩS Catena Clementina Weber ] illum Rusch
dicens: Tu es rex Iudeorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
Numérotation du verset Lc. 23,4 

Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio cause in hoc homine.
Numérotation du verset Lc. 23,5 

At illi invalescebant dicentes: Commovet4* populum docens5 per universam Iudeam6*, incipiens a Galilea usque huc.
4 Commovet ΩS Cas574 Clementina Weber ] Commovit Rusch , B<EDA> praem. Cas574 |
5 docens] dicens ? cacogr. ΩS |
6 Iudeam ΩS Clementina ] + et Weber |
Numérotation du verset Lc. 23,6 

Pilatus autem audiens Galileam interrogavit si homo Galileus esset.
Numérotation du verset Lc. 23,7 

Et ut cognovit quod7 de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis8 diebus.
7 quod] quia ΩS |
8 illis Rusch Clementina Weber ] hiis ΩS, ipsis Cas574 |
Numérotation du verset Lc. 23,8 

Herodes autem viso Iesu gavisus est valde. Erat enim ex multo tempore cupiens9* videre eum eo quod audiret multa de illo
9 ex multo tempore - cupiens Li448@ ΩS] inv. Li448 Rusch Clementina Weber , multo tempore cupiens Cas574
et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri10.
10 ab eo - fieri Li448 ΩS Rusch Weber ] inv. Li448@²
Numérotation du verset Lc. 23,9 

Interrogabat autem illum multis sermonibus. At11 ipse nihil illi respondebat12.
11 At Cas574 ΩS Rusch Weber ] et Catena |
12 illi – respondebat Cas574 Rusch Weber ] inv. ΩS |
Numérotation du verset Lc. 23,10 

Stabant autem13 principes sacerdotum et scribe constanter accusantes eum.
13 autem Rusch ] etiam Catena Weber, + et Cas574
Numérotation du verset Lc. 23,11 

Sprevit
autem illum Herodes cum exercitu suo
et illusit indutum veste alba
et remisit ad Pilatum.
Numérotation du verset Lc. 23,12 

Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in14 ipsa die. Nam antea inimici erant ad invicem.
14 in ΩS Rusch Weber ] ex Cas574
Numérotation du verset Lc. 23,13 

Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
Numérotation du verset Lc. 23,14 

dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem,
quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam invenio15 in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
15 invenio Catena Rusch ] inveni Weber
Numérotation du verset Lc. 23,15 

Sed neque Herodes,
nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei.
Numérotation du verset Lc. 23,16 

Emendatum ergo illum dimittam.
Numérotation du verset Lc. 23,17 

Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
Numérotation du verset Lc. 23,18 

Exclamavit autem simul universa turba dicens: Tolle hunc et dimitte nobis Barabban,
Numérotation du verset Lc. 23,19 

qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
Numérotation du verset Lc. 23,20 

Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum.
Numérotation du verset Lc. 23,21 

At illi succlamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum.
Numérotation du verset Lc. 23,22 

Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo, corripiam ergo eum16
16 eum Rusch ] illum Catena Weber
et dimittam.
Numérotation du verset Lc. 23,23 

At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum.
Numérotation du verset Lc. 23,24 

Et Pilatus
adiudicavit fieri petitionem eorum.
Numérotation du verset Lc. 23,25 

Dimisit autem illis eum
qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant. Iesum vero tradidit voluntati eorum.
Numérotation du verset Lc. 23,26 

Et cum ducerent eum apprehenderunt17 Simonem quemdam18 Cyrenensem
17 apprehenderunt Li448@ Rusch Weber ] apprehenderant praem. Li448@ |
18 quemdam Li448 Rusch Weber ] om. Li448@ |
venientem de villa et imposuerunt illi19 crucem portare post Iesum.
19 illi Rusch Weber] ei Catena
Numérotation du verset Lc. 23,27 

Sequebatur autem illum multa turba populi
et mulierum que plangebant et lamentabantur20 eum.
20 lamentabantur Li448@ Rusch ] lamentabant Weber
Numérotation du verset Lc. 23,28 

Conversus autem ad illas Iesus dixit: Filie Hierusalem,
nolite flere super me sed super vosipsas flete et super filios vestros,
Numérotation du verset Lc. 23,29 

quoniam ecce venient dies
in quibus dicent: Beate steriles et ventres qui non genuerunt et ubera que non lactaverunt.
Numérotation du verset Lc. 23,30 

Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos et collibus operite nos
Numérotation du verset Lc. 23,31 

quia si in viridi ligno hec faciunt in arido quid fiet?
Numérotation du verset Lc. 23,32 

Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur.
Numérotation du verset Lc. 23,33 

Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvarie, ibi crucifixerunt eum
et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
Numérotation du verset Lc. 23,34 

Iesus autem dicebat:
Pater, dimitte
illis, non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta eius
miserunt sortes.
Numérotation du verset Lc. 23,35 

Et stabat populus21 exspectans22 et deridebant illum principes cum eis dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
21 populus Li448 Rusch Weber ] om. Li448@ |
22 expectans Rusch Weber ] spectans Catena |
Numérotation du verset Lc. 23,36 

Illudebant autem ei et milites accedentes
et acetum offerentes illi
Numérotation du verset Lc. 23,37 

dicentes: Si tu es rex Iudeorum, salvum te fac.
Numérotation du verset Lc. 23,38 

Erat autem et superscriptio scripta23 super eum24 litteris grecis et hebraicis et latinis25:
23 scripta Li448@ Rusch ] inscripta Weber , facta Li448 |
24 eum Rusch ] illum Catena Weber |
25 et hebraicis - et latinis Rusch ] inv. Catena Weber |
hic est rex Iudeorum.
Numérotation du verset Lc. 23,39 

Unus autem de his qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
Numérotation du verset Lc. 23,40 

Respondens autem alter
increpabat illum dicens:
Neque tu times Deum quod in eadem damnatione es.
Numérotation du verset Lc. 23,41 

Et nos quidem iuste. Nam digna factis recipimus. Hic vero nihil mali gessit.
Numérotation du verset Lc. 23,42 

Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
Numérotation du verset Lc. 23,43 

Et dixit illi26 Iesus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
26 illi Li448 Rusch Weber ] ei Li448@
Numérotation du verset Lc. 23,44 

Erat autem fere hora sexta,
et tenebre facte sunt in universa terra usque in horam nonam27.
27 horam nonam Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 23,45 

Et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium.
Numérotation du verset Lc. 23,46 

Et clamans voce magna Iesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.
Et hec dicens exspiravit.
Numérotation du verset Lc. 23,47 

Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: Vere hic homo iustus erat.
Numérotation du verset Lc. 23,48 

Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant que fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
Numérotation du verset Lc. 23,49 

Stabant autem omnes noti eius a longe
et mulieres que secute erant eum a Galilea hec videntes.
Numérotation du verset Lc. 23,50 

Et ecce vir nomine Ioseph
qui erat decurio
vir bonus et iustus,
Numérotation du verset Lc. 23,51 

hic non consenserat concilio28 et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudee
28 concilio Catena Rusch ] consilio Weber
qui exspectabat et ipse regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 23,52 

Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
Numérotation du verset Lc. 23,53 

Et depositum involvit sindone
et posuit eum in monumento exciso
in quo nondum quisquam positus fuerat.
Numérotation du verset Lc. 23,54 

Et dies erat29 Parasceves
29 dies erat Rusch Weber ] inv. Catena
et sabbatum illuscebat.
Numérotation du verset Lc. 23,55 

Subsecute autem mulieres
que cum ipso venerant de Galilea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius.
Numérotation du verset Lc. 23,56 

Et revertentes paraverunt aromata et unguenta
et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Capitulum 23

Numérotation du verset Lc. 23,1 
marg.| {5.983} Et surgens omnis multitudo eorum. Postquam descripta est Christi comprehensio per maliciam Iudeorum, hic consequenter describitur eius occisio per executionem, gentilium, ubi primo describitur sollicita examinatio. Secundo {5.984} iniqua condemnatio. ibi. Pilatus autem interrogavit. Tertio impia occisio, ibi. Et cum ducerent cum. Quarto devota tumulatio ibi. Et ecce vir nomine Ioseph.
prol.| Circa primum primo describitur examinatio coram Pilato preside secundo coram Herode, ibi. Pilatus autem. Circa primum dicitur.
marg.| {1 } Et surgens omnis multitudo eorumduxerunt illum ad Pilatus. Qui erat ibi preses loco Romanorum.
marg.| {5.985} {1 } Ceperunt   autem   illum accusare   . Et hoc de tribus. Primo de aversione populi a lege. Moysi servanda, cum dicitur. Hunc invenimus subvertentem gentem nostram. Secundo, quod per doctrinam suam impediret populum suum reddere Cesari tributum, et hoc notatur cum dicitur. Et prohibentem. Tertio quod volebat sibi usurpare regnum Iudeorum, ideo sequitur : Et dicentem se Christum regem esse. Primum autem erat manifeste falsum, quia non venit solvere legem, sed adimplere, ut habetur Matt. 5.b. et legem Moysi usque ad mortem servavit, ut declaratum fuit ibidem. Similiter secundum, quia, Iudeis querentibus. Licet nobis censum dare Cesari an non. Respondit Reddite que sunt Cesaris Cesari ut habetur Mt. 22.c. Similiter tertium, quia cum Iesus sciret turbas venturas ut eum raperent et facerent super se regem. fugit, ut habetur Io. 6.b. Pilatus autem de primo non curavit, quia gentilis erat, et ideo de lege Moysi non curabat, secundum reputabat, falsum, quia responsionem Christi audierat per relationem de tributo Cesari reddendo ut predictum est. Sed de tertio inquisivit, quia videbatur esse contra Dominum suum unde et Iudei coram eo dixerunt. Non habemus regem nisi Cesarem Io. 19.b. et ibidem dicitur : Omnis enim qui se regem facit, contradicit Cesari : Christus autem se regem esse non negavit, neque affirmavit, sed medio modo respondit dicens : Tu dicis. Veruntamen expressit, quod si esset rex, regnum eius non esset de hoc mundo, ut habetur Io. 18.f. Et quia Pilatus et Imperator Dominus suus non curabant nisi de regno terreno, ideo Pilatus habuit Iesum excusatum dicens.
marg.| {2 } Nihil   invenio cause   . Scilicet, criminis vel mortis.
marg.| {3 } In hoc homine. At illi   invalescebant   . Ut clamoribus obtinerent, quod ratione non poterant.
marg.| {4 } Commovit populum docens per   universam etc. Quasi dicerent turbavit pacem communem.
prol.| {5.986} {5 } Incipiens a Galilea usque huc. Volebant enim eum notare, quod esset similis Iude Galileo, qui tempore nativitatis Christi inducebat populum ad rebellandum imperatori Romano, dicens esse illicitum Iudeis profiteri aliquem dominum terrenum, sed solum Deum, ut habetur Act. 5.g. Ante hos dies extitit Iudas Galileus, qui avertit populum in die professionis. Sed Pilatus hoc falsum reputavit, eo quod audierat Christum dixisse : Reddite que sunt Cesaris Cesari, et que sunt Dei Deo, per hoc ostendens quod poterant esse subiecti non solum Deo, sed etiam temporali Domino.
marg.| {6 } Pilatus   autem   . Hic consequenter ponitur examinatio Christi coram Herode, Pilatus autem audiens, quod Iesus esset de Galilea, remisit eum ad Hero. tum ut Herodi de ferret, tum quia credebat quod libenter liberaret hominem qui esset de terra sua, et maxime innocentem. Sciendum etiam, quod licet Christus fuerit in Bethleem natus, ut dictum est supra 2. cap. tamen dicitur hic de Galilea, quia fuit ibi nutritus et conversatus.
marg.| {7 } Qui et ipse   Ierosolymis   erat   illis diebus   . Scilicet paschalibus, propter solemnitatem, quia Iudeus erat. Pater enim suus fecit se circuncidi, transiens ad ritum Iudaismi, secundum quod dicit Iosephus.
marg.| {8 } Herodes autem viso Iesu gavisus est. Non propter devotionem, sed propter curiositatem, ideo subditur.
marg.| {9 } Eo quod   audierat multa   de eo. Scilicet de miraculis eius et doctrina.
marg.| { 10 } Et sperabat signum   aliquod   . Id est, mirabile factum.
marg.| { 11 } Videre ab eo fieri. Sperabat etiam ab eo audire quedam curiosa et insolita, ideo subditur.
marg.| { 12 } Interrogabat autem   eum   multis sermonibus   . Iesus autem in conspectu eius noluit aliquod signum facere, tum quia Herodes erat indignus, cum moveretur ex curiositate, ut dictum est, tum quia Iesus voluit ostendere, quod predicator verbi divini non debet coram principibus ostentationem suam querere, et eisdem rationibus non respondit eius interrogationibus.
marg.| {5.987} {1 } Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo. Reputans eum idiotam et fatuum.
marg.| {2 } Et illusit indutu veste alba. Sic enim illudebatur tunc fatuus.
marg.| {3 } Et remisit ad Pilatum. Ut eum honoraret, sicut et Pilatus ei detulerat.
marg.| {4 } Et facti sunt amici. Propter mutuam reverentiam factam, ut dictum est.
marg.| {5 } Nam antea inimici erant ad   invicem   . Propter Galileos, quos Pilatus occiderat, miscens sanguinem eorum cum sacrificiis, ut dictum est supra. 13. cap.
marg.| {6 } Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum, etc. Hic consequenter describitur Christi condemnatio iniusta. Ubi primo declaratur Christi innocentia ex triplici confessione iudicis causam examinantis et etiam ex allegatione Herodis, qui ipsum non condemnaverat. Iudei autem econtrario contra verba iudicis ter reclamaverunt, ut obtinerent per importunitatem clamoris, quod non poterant via rationis, propter quod Pilatus finaliter declinavit a iustitia, condemnans ad mortem innocentem Iesum : Inclinatus ad hoc ex populi favore, quem querebat, et Cesaris timore, cuius indignationem formidabat, eo quod dixerant Iudei in conspectu suo : Si hunc dimittis, non es amicus Cesaris, Ut habetur Io. 19.b. Et ex dictis patet litera paucis exceptis, que exponentur. Nam remisit illum ad nos, id est ad nostrum iudicium. Libri antiqui et correcti sic habent.
marg.| {7 } Nam remisi vos ad illum. Scilicet ad Herodem, ut patet ex dictis, {5.988} et litera sequens consonat, cum dicitur :
marg.| {8 } Ecce nihil dignum morte actum est ei. Scilicet coram Herode.
marg.| {9 } Emendatum ergo. Id est verberatum.
marg.| { 10 } Illum dimittam. Liberum a morte. Sed contra hoc videtur, quia Pilatus sciebat ipsum esse innocentem, quomodo igitur volebat ipsum iniuste verberare ? Dicendum, quod volebat facere, ut Iudei videntes hanc flagellationem, satiarentur hac pena, et cessarent a morte Iesu querenda.
marg.| { 11 } Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum Exclamavit autem simul universa turba dicens : Tolle hunc, et dimitte etc. Quia in nocte pasche Angelus Domini salvavit Hebreos, et percussit primogenita Aegyptiorum, et ideo in memoriam huius beneficii in solemnitate pascali salvabant unum propinquum morti, et aliquos condemnatos ad mortem interficiebant, ad representandum salvationem Hebreorum et interfectionem Aegyptiorum. Et istam consuetudinem eis observari impetraverant ab Imperatore Romanorum, sicut fuerat observata antequam Iudea esset Romanis subiecta. Et hoc est quod dicitur : Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. Quia tenebatur observare illud quod erat concessum ab imperatore. Pilatus sciens Iesum innocentem volebat eum liberare per hanc viam, proponens quod non expediret eis dimittere, nisi Iesum aut Barrabam, cuius liberationem credebat Iudeos nullo modo preeligere, propter nimiam ipsius malitiam, sed ipsi nimio odio moti contra Christum, preelegerunt Barrabam liberari, petentes Iesum crucifigi, eo quod erat modus mortis asperior et durior. Cetera patent.
marg.| {5.989} {1 } Et cum ducerent eum. Hic consequenter describitur Christi impia occisio, cum dicitur : Et cum ducerent eum ad crucifigendum, apprehenderunt Simonem, etc. Quia coegerunt eum ad portandum crucem, ut citius venirent ad locum crucifixionis, quia Iesus videbatur nimis debilitatus ex afflictione precedenti, et ideo quamvis Iesus, primo portasset crucem suam, tamen illi qui eum ducebant, acceperunt eam et posuerunt supra Simonem, ratione predicta. Ille autem invite portabat, tum quia hoc erat turpe, tum quia forsitan erat discipulus Iesu, occultus tamen.
marg.| {2 } Sequebatur autem illum   multa turba populi   . Quia aliqui sequebantur eum ad ipsum crucifigendum, aliqui ad deridendum eum, et aliqui ad videndum spectaculum, et aliqui ad plangendum, specialiter mulieres devote, quibus dixit :
marg.| {3 } Filie   Hierusalem etc. Quia non solum alique de Galilea sequute {5.990}fuerant ipsum, sed etiam alique de Ierusalem sibi adheserant per devotionem.
marg.| {4 } Nolite flere, et   cetera   . Non prohibet compassionem, sed predicit aliam luctus causam in obsidione Hierusalem futura per Titum et Vespasianum, ideo subditur.
marg.| {5 } Quoniam   ecce venient   dies. Scilicet. 42. anno post passionem Christi, in quo fuit dicta obsidio.
marg.| {6 } Beate steriles. Quia agiliores erunt ad fugiendum quam gravide.
marg.| {7 } Et ventres, qui non   genuerunt   . Quia mulieres habentes pueros in obsidione fuerunt anxiate non solum pro se, sed etiam pro pueris suis, et alique pre famis anxietate proprios pueros comederunt, secundum quod dicit Iosephus libro de Iudaico bello.
marg.| {8 } Tunc   incipient dicere montibus etc. Quia aliqui pre horrore miserie que tunc fuit in populo Iudeorum dicebant : utinam montes caderent super nos.
marg.| {5.991} {1 } Quia si in   viridi ligno   hec   faciunt   . Christus hic dicitur lignum viride faciens fructus, et per consequens indignum abscisione per mortem, populus autem Iudaicus hic dicitur lignum aridum infructiferum, et per consequens dignum abscisione per mortem et combustionem gehenne, que est pena extrema, et maxima.
marg.| {2 } Pater, dimitte illis, non   enim sciunt   quid   faciunt   . Erant enim ibi aliqui {5.992} simplices, et illiterati a sacerdotibus Iudeorum decepti, qui persequebantur Christum zelo legis, et pro istis oravit Christus. Alii autem erant literati, qui ipsum esse Christum probabiliter noverant, seu agnoscere debuerant ; sed ex odio, et invidia fuerunt excecati, et ipsum persecuti sunt usque ad mortem, et pro illis non oravit.
marg.| {3 } Erat   autem   et su perscriptio scripta super eum literis, etc. Quia iste erant tres lingue principales, ut omnes possent legere.
marg.| {5.993} {1 } Neque   tu times Deum   qui   in eadem   damnatione   es. Quasi dicat licet homines non timueris, tamen deberes Deum timere, maxime in articulo mortis, in quo tu es, ideo subditur.
marg.| {2 } Qui in   eadem damnatione   es. Scilicet mortis.
marg.| {3 } Domine   , memento mei. Magna fides huius latronis, qui in propter acerbitatem pene quam sustinebat, nec propter infirmitatem carnis quam in Christo videbat. confessionem vere fidei omisit.
marg.| {4 } Cum veneris in regnum tuum. Manifeste patet, quod non loquebatur de regno temporali. sed eterno, ideo subditur.
marg.| {5 } Hodie   mecum   eris in paradiso. Non accipitur hic paradisus pro horto voluptatis, nec pro celo empyreo, sed pro fruitione beata quam habuerunt sancti patres in morte Christi, qui erant in limbo detenti statim cum eius anima descendit ad eos, et eadem die illuc descendit anima illius latronis, facta particeps beate fruitionis.
marg.| {6 } In manus tuas commendo spiritum meum. Et hec   dicens expiravit   . Ostendens quod in articulo mortis maxime debemus recurrere ad Deum.
marg.| {7 } Videmus   autem   Centurio. Qui erat constitutus ad custodiendum{5.994} Christum in cruce quousque expirasset.
marg.| {8 } Quod factum fuerat. Scilicet miracula in Christi passione facta, ut pote terremotus, petrarum scissio ; obscuritas solis supernaturalis. Et clamore magno expirasset ; quod non poterat fieri virtute nature.
marg.| {9 } Glorificavit Deum dicens. Fidei confessione, dicens.
marg.| { 10 } Vere hic homo iustus erat. Et   omnis   turba eorum   qui   , etc. Mt. 27.f. dicitur. Vere filius Dei erat iste. Dicendum quod utrunque dixit Centurio, sed Mattheus expressit unum, Lucas aliud, de altero tacendo.
marg.| { 11 } Percutientes pectora sua   revertebantur etc. Penitentes et dolentes de Christi persecutione, et isti fuerunt qui a peritis decepti fuerant, ut predictum est.
marg.| { 12 } Stabant   autem   omnes noti eius a   longe   et mulieres que sequute erant   cum   a Galilea hec videntes. Contrarium videtur Io. 19.e. ubi dicitur. Stabant iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, etc. Respondet Aug. quod non erant immediate iuxta illum, propter turbam comprimentem, nec ita longe quin possent eum videre, ideo possunt fuisse dici longe et prope diversis respectibus.
marg.| {5.995} {1 } Et ecce vir. Hic describitur devota Christi tumulatio, que fuit solemnis et preciosa, licet mors fuerit ignominiosa, prout de utroque fuerat prophetizatum per Isa. sicut plenius fuit declaratum. Mt. 27.
marg.| {2 } Decurio, et vir bonus et iustus. Id est, existens de curia, scilicet, presidis, vel imperatoris.
marg.| {3 } Hic non consenserat consilio et   actibus   eorum. Scilicet, aliorum Iudeorum Christum persequentium.
marg.| {4 } Ab Arimathia civitate Iudee. Ista est civitas que vocata est Ramatha, de qua fuit Helchana pater Samuelis, ut habetur primo Regnum, primo a.
marg.| {5 } Qui expectabat et ipse regnum Dei. Non temporale et terrenum, sed celeste et eternum.
marg.| {6 } Hic accessit ad Pilatum. Erat enim de curia, et propter hoc habebat maiorem accessum.
marg.| {7 } Et depositum   involvit syndone   . Id est, panno lineo. Et ex hoc ordinatum est, quod corpus Christi non consecratur nisi super pannum lineum.
marg.| {8 } Et posuit eum in monumento exciso. Id est, in uno lapide concavato secundum quantitatem hominis, ne si ex pluribus lapidibus{5.996} esset factum, posset dici a Iudeis quod suffossum fuisset sepulchrum, et corpus inde sublatum.
marg.| {9 } In quo nondum quisquam positus fuerat. Ne posset dici quod ille qui prius ibi fuisset sepultus, resurrexisset, et non Christus.
marg.| { 10 } Et dies erat   parasceves   . Id est, feria sexta, que dicitur parasceves id est, preparatio, quia tunc preparabantur et coquebantur illa que debebant comedi in sabbatho, secundum quod precipitur Exo. 26.e.
marg.| { 11 } Et sabbathum illucescebat. Quia solemnitas sabbathi incepit a vespere precedentis diei.
marg.| { 12 } Subsecute autem mulieres, que cum ipso venerant de Galilea, viderunt   monumentum   , et   quemadmodum   positum etc. Que erant Christo devote : ut viderent monumentum, et qualiter redire possent ad ungendum corpus Christi ibi positum.
marg.| { 13 } Et revertentes. Scilicet, a monumento.
marg.| { 14 } Paraverunt aromata et unguenta. Hoc fecerunt feria sexta antequam intraret solemnitas sabbathi, quamdiu erat eis licitum aliquid emere et parare.
marg.| { 15 } Et sabbatho quidem silverunt. Id est ab operibus quieverunt.
marg.| { 16 } Secundum   mandatum   . Scilicet legis, quod habetur. Exo. 20.b.
Numérotation du verset Lc. 23,moraliter 
marg.| {5.985} † Hunc invenimus   subvertentem gentem nostram   . Ista contra Christum proposita erant simpliciter falsa propter quod Pilatus respondit.
marg.| {2 } Nihil   invenio cause   in hoc   homine   . Sed hic est modus iniquorum quod per mendacia querunt condemnationem iustorum. Ex hoc etiam patet, quod aliquando iustius agitur in curia laicali quam in clericali. Principes enim sacerdotum Christum condemnaverunt tanquam mortis reum, quem Pilatus pronunciat innocentem et iustum, et sic hodie fit in pluribus locis, quod homicide notorii {5.986} qui per secularem iudicem suspenderentur, per ecclesiasticum iudicem in magnum populi scandalum liberantur. i.
marg.| At illi   invalescebant   . Sic faciunt maligni querentes obtinere per clamorem quod non possunt per rationem.
marg.| {8 } Herodes autem viso Iesu gavisus est valde. Per hoc autem quod Christus coram Herode incestuoso et homicida noluit facere miraculum, nec suis interrogationibus respondere, significavit, quod tales digni non sunt opera videre divina, nec eius habere responsa.
Numérotation du verset Lc. 23,moraliter 
marg.| {5.987} {1 } Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo. Sic hodie sectatores Christi a malis hominibus spernuntur, quod ab eis fatui reputantur.
prol.| {5.988} {4 } Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die. Hoc fuit signum quod Iudeorum principes et Romanorum convenirent in persecutione Christianorum. Cetera exponantur sicut Matthei 27. et Marci 25. usque ibi.
Numérotation du verset Lc. 23,moraliter 
marg.| {5.989} {3 } Filie Hierusalem, etc. Secundum sensum literalem fletus ad quem induxit Christus mulieres, fuit propter miseriam{5.990} per Romanos super Iudeos venturam, et illa miseria fuit figura miserie super incredulos venture per spiritus malignos, pro cuius evasione fiendum est et orandum ante terminum huius vite.
Numérotation du verset Lc. 23,moraliter 
marg.| {5.991} † Ducebantur   autem   et alii duo, etc. Hoc ad literam procuratum fuit per Principes Iudeorum, ut a vulgaribus Christus participasse videretur in criminibus eorum, et sic ipsi viderentur iuste mortem eius procurasse. Et sic frequenter faciunt maligni querentes operire suam malitiam per infamiam iusti.
marg.| † Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvarie etc. Exponatur sicut Mt. 27. et Mar. 15.
marg.| Iesus   autem   dicebat ; Pater, dimitte illis. Beda. Neque putandum est eum hoc frustra orasse, sed in eis, qui post eius passionem crediderunt, quod orabat impetrasse. Notandum sane, quod non pro eis orat qui quem filium Dei intellexerunt, crucifigere {5.992} quam confiteri maluerunt, sed pro eis qui nescierunt quod fecerunt zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam, unde subdit.
marg.| Non enim sciunt quid faciunt. Cetera exponantur sicut Mt. 16. et Mar. 15. usque ibi :
marg.| Unus autem de his qui pendebant   latronibus etc. Per istos duos significantur illi qui pro peccatis suis expiandis cum Christo crucifiguntur, per professionem in religione factam. Sed aliqui revertuntur actu etsi non habitu, ad vitam secularem, de quibus dicitur ad Ro. 2.d. Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes, quia scandalizant seculares. Et isti significantur per latronem blasphemantem, alii vero professi, crucem penitentie per patientiam {5.993} devote sustinent, et isti significantur per latronem Christum confitentem, et eius gratiam postulantem, propter quod sibi dicitur.
Numérotation du verset Lc. 23,moraliter 
marg.| {5 } Hodie mecum eris in   paradiso   . Quia tales iam cum Christo sunt per gratiam, et erunt per gloriam in futuro.
marg.| † Erat autem ferre hora sexta, et tenebre facte sunt in universam terram, etc. Exponatur sicut Mt. 27. et Marci 15.
marg.| {6 } Pater in manus tuas commendo spiritum   meum   . Et hec   dicens   expiravit. In hoc docuit nos semper Deo commendare spiritus {5.994} nostros, quorum corpora quotidie tendunt ad mortem, et horam penitus ignoramus.
marg.| {7 } Videns autem Centurio quod   factum   fuerat etc. Pro hoc autem, quod iste Gentilis confessus fuit Christum tam clare, significata fuit gloriosa confessio Gentilium in eorum conversione, et duritia Iudeorum in infidelitate. Ambros. O duriora saxis pectora Iudeorum, iudex arguit, credit minister, proditor scelus suum morte condemnat, elementa fugiunt, terra concutitur, monumenta reserantur : Iudeorum tamen avaritia immobilis atque duritia manent orbe concusso.
Numérotation du verset Lc. 23,moraliter 
marg.| {5.995} {1 } Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat. Exponatur ut sup. Matt. 27. et Marc. 15.
marg.| { 10 } Et dies erat parasceves.  BEDA. Quod autem Dominus sexta die crucifixus, septima in sepulchro quiescit, significat, {5.996} quod in sexta mundi etate nos pro Domino pati, i. velut mundo crucifigi necesse est, in septimo vero, i. post mortem corpora quidem in tumulis, anime vero cum Domino requiescunt. Usque nunc etiam mulieres sancte, i. anime humiles dilectione ferventes, passioni Christi diligenter obsequuntur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_23)

Notes :