Capitulum 24
Numérotation du verset
Lc. 24,1
Una
autem sabbati, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes que paraverant aromata
Numérotation du verset
Lc. 24,2
et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
Numérotation du verset
Lc. 24,3
Et ingresse non invenerunt corpus Domini Iesu.
Numérotation du verset
Lc. 24,4
Et factum est dum mente1 consternate essent de isto
1 mente Li448 Rusch Weber] om. Li448@
ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Numérotation du verset
Lc. 24,5
Cum timerent autem et declinarent vultum in terram
dixerunt ad illas: Quid queritis viventem
cum mortuis?
Numérotation du verset
Lc. 24,6
Non est hic
sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilea esset
Numérotation du verset
Lc. 24,7
dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere.
Numérotation du verset
Lc. 24,8
Et recordate sunt verborum eius.
Numérotation du verset
Lc. 24,9
Et regresse a monumento nuntiaverunt hec omnia illis undecim2 et ceteris omnibus.
2 undecim
Rusch Weber
] duodecim
Catena
Numérotation du verset
Lc. 24,10
Erat autem Maria Magdalena3
3 Magdalena
Rusch
] Magdalene
Catena Weber
et Ioanna
et Maria Iacobi
et cetere que cum eis erant que dicebant ad apostolos hec.
Numérotation du verset
Lc. 24,11
Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non crediderunt4 illis.
4 crediderunt
Rusch
] credebant
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 24,12
Petrus autem surgens
cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat.
Numérotation du verset
Lc. 24,13
Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem
nomine Emmaus.
Numérotation du verset
Lc. 24,14
Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus que acciderant.
Numérotation du verset
Lc. 24,15
Et factum est dum fabularentur et secum quererent
et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis.
Numérotation du verset
Lc. 24,16
Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Numérotation du verset
Lc. 24,17
Et ait ad illos: Qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis5 tristes?
5 estis] estise
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Lc. 24,18
Et respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti que facta sunt in illa his diebus?
Numérotation du verset
Lc. 24,19
Quibus ipse dixit6: Que? Et dixerunt7: De Iesu Nazareno qui fuit vir propheta,
6 Quibus ipse dixit
Rusch
] quibus ille dixit
Li448 Weber
,
om. Li448@
|
7 dixerunt
Rusch Weber
] + ei
Catena
|
potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
Numérotation du verset
Lc. 24,20
et quomodo tradiderunt eum8 summi sacerdotes9 et principes nostri in damnationem10 mortis et crucifixerunt eum.
8 tradiderunt eum
Catena Rusch
]
inv. Weber
|
9 sacerdotes
Li448@ Rusch
] sacerdotum
Weber
|
10 damnationem
Li448 Rusch Weber
] condamnationem
Li448@
|
Numérotation du verset
Lc. 24,21
Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel et nunc super hec omnia tertia dies est11 hodie quod12 hec facta sunt.
11 est CorS1 Catena
Rusch
]
om.
Weber
|
12 quod] ex quo
CorS1
(al. non hab.
EX
sed grecus habet)
Cor3
(gr.)
|
Numérotation du verset
Lc. 24,22
Sed et mulieres quedam ex nostris terruerunt nos que ante lucem fuerunt ad monumentum.
Numérotation du verset
Lc. 24,23
Et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere.
Numérotation du verset
Lc. 24,24
Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non invenerunt.
Numérotation du verset
Lc. 24,25
Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus que locuti sunt prophete.
Numérotation du verset
Lc. 24,26
Nonne hec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam?
Numérotation du verset
Lc. 24,27
Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis que de ipso erant.
Numérotation du verset
Lc. 24,28
Et appropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire.
Numérotation du verset
Lc. 24,29
Et coegerunt13 illum dicentes: Mane nobiscum, Domine14, quoniam advesperascit et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis.
13 coegerunt
Li448 Rusch Weber
] congregaverunt
praem. Li448@
|
14 Domine
Rusch
]
om.
Catena Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 24,30
Et factum est dum recumberet cum eis15, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.
15 eis
Rusch
] illis
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 24,31
Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum.
Numérotation du verset
Lc. 24,32
Et dixerunt ad invicem:
Nonne cor nostrum ardens erat in nobis
dum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas?
Numérotation du verset
Lc. 24,33
Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt16 congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
16 invenerunt ΩJ
Catena Rusch
] viderunt
Weber
Numérotation du verset
Lc. 24,34
dicentes: Quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni.
Numérotation du verset
Lc. 24,35
Et ipsi narrabant17 que gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
17 narrabant ΩJ
Rusch Weber
] narraverunt
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 24,36
Dum autem hec18 loquuntur19, stetit Iesus20 in medio eorum et dixit21 eis: Pax vobis. Ego sum, nolite timere.
18 autem hec ΩJ
Rusch
] inv.
Catena Weber
|
19 Dum... loquuntur] Hec autem hiis loquentibus ipse
CorS1
(G. sic hab.)
=Cor3
(gr.)
|
20 stetit Iesus
Rusch
]
inv. CorS1
Cor3 ΩJ
Catena Weber
|
21 dixit ΩJ
Catena Rusch
] dicit
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 24,37
Conturbati vero et conterriti existimabant22 se spiritum23
22 existimabant
CorS2
] estimabant
CorS2
(alia cor<rectio>ne)
|
23 spiritum (ſṕm)
Li448 Rusch Weber
] ipsum (ıṕm)
Li448@
|
videre.
Numérotation du verset
Lc. 24,38
Et dixit eis: Quid turbati estis
et cogitationes ascendunt in corda vestra?
Numérotation du verset
Lc. 24,39
Videte manus meas et pedes24, quia ego ipse25 sum. Palpate et videte,
24 pedes
Rusch
] + meos
CorS1
(sic hab. G.)
Cor3
(gr.) ΩJ
|
25 ego ipse Li448
Rusch
] inv.
Li448@ Weber
|
quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere.
Numérotation du verset
Lc. 24,40
Et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes.
Numérotation du verset
Lc. 24,41
Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus pre gaudio dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?
Numérotation du verset
Lc. 24,42
At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
Numérotation du verset
Lc. 24,43
Et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis.
Numérotation du verset
Lc. 24,44
Et dixit ad eos26: Hec sunt verba que locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum,
26 eos
Rusch Weber
] illos
Catena
quoniam necesse est impleri omnia
que scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me.
Numérotation du verset
Lc. 24,45
Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas.
Numérotation du verset
Lc. 24,46
Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
Numérotation du verset
Lc. 24,47
et predicari in nomine eius penitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma.
Numérotation du verset
Lc. 24,48
Vos autem
estis testes horum.
Numérotation du verset
Lc. 24,49
Et ego mittam27
27 mittam
Rusch
] mitto
Li448@ Weber
promissum Patris mei in vos.
Vos autem sedete
in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto.
Numérotation du verset
Lc. 24,50
Eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis.
Numérotation du verset
Lc. 24,51
Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in celum.
Numérotation du verset
Lc. 24,52
Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem
cum gaudio magno.
Numérotation du verset
Lc. 24,53
Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum28.
28 Deum Catena
Rusch
] + Amen Weber
EVANGELIUM LUCE EXPLICIT29.
29 Evangelium ... explicit
Rusch
] Explicit Evangelium secundum Lucam
Weber
,
om. Catena
Capitulum 24
Numérotation du verset
Lc. 24,1
marg.|
{5.997}
Una autem sabbati.
Postquam Evangelista descripsit ingressum Christi in mundum per suam incarnationem, et eius progressum per suam predicationem, et egressum de mundo per suam passionem, hic ultimo describit eius regressum ad patrem per suam resurrectionem et ascensionem. Et primo describitur eius resurrectio, secundo eius ascensio, ibi. Vos autem sedere in civitate. Circa Christi resurrectionem primo describitur Christi resuscitati apparitio, secundo, resurrectionis probatio, ibi : Conturbati vero. Prima in tres : quia primo describitur Christi apparitio facta mulieribus, secundo discipulis itinerantibus tertio omnibus simul existentibus preter Thomam. secunda, ibi : Et ecce duo. Tertia, ibi : Dum autem hec loquerentur. Circa primum notatur tempus apparitionis cum dicitur.
marg.|
{1
}
Una autem sabbati.
Id est, prima die post sabbatum. Eo modo loquendi quo dicitur Gene. 1.a. Factum est vespere et mane dies unus id est, primus, unde ibi consequenter subditur, dies secundus et tertius et sic de aliis.
marg.|
{2
}
Valde diluculo.
Contrarium videtur Marc. 16.a. ubi dicitur. Orto iam sole. Dicendum quod duplex est ortus solis, unus quando apparet primo lux eius scilicet aurora, alius quando apparet sol super{5.998} terram Marcus autem loquitur de primo ortu, non de secundo. Vel potest dici, quod quando mulieres recesserunt de domo, erat valde diluculo, ut dicit hic Lucas, sed quando venerant ad sepulchrum incipiebat apparere sol super terram, sicut dicit Marcus, quia locus sepulchri erat extra civitatem Ierusalem, ut habetur Io. 19.g.
marg.|
{3
}
Et invenerunt lapidem revolutum.
Quia angelus removerat lapidem de ostio monumenti ut habetur Mt. 28.
marg.|
{4
}
Et ingresse.
Scilicet locum monumenti, quia custodes fugerant timore angeli apparentis, vel iacebant sicut mortui.
marg.|
{5
}
Et factum est dum mente consternate essent de isto.
Eo quod non invenissent corpus domini in sepulchro.
marg.|
{6
}
Ecce duo viri.
Id est, duo angeli apparentes in specie virorum.
marg.|
{7
}
Steterunt secus illas in veste fulgenti.
Io. 20.c. dicitur quod erant sedentes, unus ad caput, alius ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. Dicendum quod quando Maria vidit sola, erant sedentes ut ibi dicitur, sed quando apparuerunt istis mulieribus pluribus simul stabant, ut hic dicitur. Facile enim est angelis sic apparentibus mutari de sessione in stationem, et e converso.
marg.|
{8
}
Cum timerent autem.
Ex visione insolita.
marg.|
{9
}
Et
declinarent
etc. Ex verecundia.
marg.|
{
10
}
Dixerunt ad illas.
Consolando eas et instruendo de Christi resurrectione, secundum quod Christus eis presentibus predixerat ideo subditur. Et recordate sunt verborum eius,
marg.|
{5.999}
{1
}
Nunciaverunt hec omnia illis
undecim
.
Quia duodecim, scilicet Iudas se suspenderat, sed adhuc videtur, quod non essent undecim Apostoli, sed tantum decem, quia Thomas erat absens, ut videtur Io. 20. Dicendum, quod erat cum aliis. quando iste mulieres nunciaverunt, ut hic dicitur, et similiter quando duo discipuli regressi de Emaus, narrabant que viderant, ut habetur infra, eod. cap. sed tamen Thomas discredens discessit ab aliis per aliquod spacium, et tunc venit Iesus et stetit in medio discipulorum dicens. Pax vobis, absente Thoma, ut dicitur Io. 20.
marg.|
{2
}
Et visa,
etc. Id est, phantastica et non vera.
marg.|
{3
}
Petrus autem surgens.
Et Ioannes cucurrit cum eo, ut habetur Io. 20. ubi iste cursus plenius describitur.
marg.|
{4
}
Et
procumbens
.
Ioannis 20. dicitur quod ipse intravit monumentum, et vidit lintheamina etc. Dicendum, quod veniens ad ostium monumenti primo inclinavit se ad videndum, ut hic dicitur, postea intravit ad certius cognoscendum veritatem.
marg.|
{5
}
Et abiit
secum mirans
.
Id est, cogitans de Christi resurrectione.
marg.|
{6
}
Et ecce duo,
etc. Hic consequenter describitur apparitio facta duobus discipulis itinerantibus. Et primo describitur ista apparitio, secundo apparentis cognitio ibi. Et factum est. tertio cognitionis relatio, ibi : Et resurgentes : Circa primum dicitur. Et ecce duo. Scilicet ex 70. discipulisquorum unus vocabatur Cleophas, ut infra habetur, alius dicitur fuisse Lucas Evangelista, propter quod et nomen suum tacuit.
prol.|
{5.1000}
{7
}
Ibant ipsa die.
Scilicet die resurrectionis.
marg.|
{8
}
In castellum, quod erat,
etc. 16. stadia faciunt unam leucam, ex quo patet, quod non distabat a Ierusalem per quatuor leucas integre, sed deficiunt quatuor stadia.
marg.|
{9
}
Et
factum
est dum fabularentur et secum,
quererent,
etc. Non dicitur hic fabulari a fabula : sed a for faris, quia non loquebantur de vanis, sed de operibus Iesu et morte eius.
marg.|
{
10
}
Oculi autem illorum tenebantur,
etc. Quia incredulitas eorum et dubietas demerebatur, quod Christus cognitionem sui corporis ab eis retardaret.
marg.|
{
11
}
Qui sunt hi sermones.
Non querit ex ignorantia, sed ut ex eorum responsione incredulitas eorum convenientius arguatur.
marg.|
{
12
}
Tu solus peregrinus es in Ierusalem,
etc. Ly solus, non facit exclusionem aliorum peregrinorum, cum multi valde peregrini, et de diversis partibus venissent in Ierusalem ad diem festum pasche, ut habetur Ioannis 12.b. sed notat exclusionem cognitionis ab isto sic apparente, scilicet notitia mortis Iesu, ut sit sensus : Cum multi peregrini his diebus venerint in Ierusalem, mirum est quod tu solus inter alios peregrinos ignores ea que sunt nota aliis omnibus.
marg.|
{
13
}
Quibus ipse dixit : Que ?
Non querit ex ignorantia, sicut prius dictum.
marg.|
{
14
}
De Iesu Nazareno, qui fuit vir Propheta potens in opere. Scilicet miraculorum.
marg.|
{5.1001}
{1
}
Et sermone coram Deo et omni populo.
Predicationis, et doctrine.
marg.|
{2
}
Et quomodo tradiderunt eum,
etc. Quia procuraverunt eius captionem, et persuaserunt populis ut coram Pilato peterent eius crucifixionem et Barrabe dimissionem, ut habetur Mt. 27.c.
marg.|
{3
}
Nos autem sperabamus, quia ipse,
etc. Quasi dicat, iam evanescit spes nostra. Cuius subditur causa.
marg.|
{4
}
Et nunc super hec omnia tertia dies est hodie.
Quia predixit se resurgere, et tamen adhuc non apparuit discipulis, licet, tertia dies sit prope finem, sicut dicitur infra : Advesperascit et inclinata est iam dies.
marg.|
{5
}
Sed et
mulieres
quedam ex nostris
terruerunt
nos.
Non resurrectione Christi, quam nunciabant, sed de ablatione corporis eius quam discipuli timebant.
marg.|
{6
}
Dicentes se etiam visionem Angelorum vidisse, qui
dicunt eum vivere
.
Sed discipuli non credebant plene, timentes ne tanquam mulieres de facili fuissent deluse.
marg.|
{7
}
Et abierunt quidam ex
nostris
etc. Scilicet Petrus et Ioannes, ut supra dictum est, et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, non quantum ad visionem Angelorum seu auditionem verborum ab ipsis. Sed quia invenerunt sepulchrum vacuum corpore, et sola lintheamina remansisse : ideo subditur. Ipsum vero non invenerunt.
marg.|
{8
}
Et ipse dixit ad eos.
Ex responsione eorum arguens eos.
marg.|
{9
}
O stulti.
Propter cecitatem intellectus.
marg.|
{
10
}
Et tardi corde.
Propter tarditatem affectus.
marg.|
{
11
}
Ad credendum in omnibus que loquuti sunt Prophete.
De Christi morte et resurrectione, quas scripturas debebant intelligere, maxime quia fuerant cum Christo : qui discipulis de talibus loquebatur.
prol.|
{5.1002}
{
12
}
Nonne hec oportuit pati Christum, et ita intrare in
gloriam
.
Tum propter patris preordinationem. Tum etiam propter Christi exaltationem. Tum propter humanam redemptionem. Tum propter scripturarum impletionem, ideo subditur.
marg.|
{
13
}
Et incipiens a Moyse et
omnibus
prophetis,
etc. Non quod omnes scripturas que de Christo sunt, explicaret. quia in tam brevi tempore non fieret, sed explicavit tantum quantum sufficiebat ad propositum ostendendum. Et ideo ly omnibus non facit distributionem pro singulis generum, sed pro generibus singulorum, sicut dicitur : Omne animal fuit in arca. Noe, quia de qualibet specie animalium fuerunt ibi aliqua individua. Et sic Christus in proposito de lege et prophetis, et agiographis induxit aliqua testimonia.
marg.|
{
14
}
Et ipse finxit se longius ire.
Non fuit ibi aliqua falsitas, quia fuit talis fictio ad designandum veritatem, scilicet distantiam eius a cordibus eorum propter fidei defectum. Tales enim apparitiones ut communiter fiunt secundum dispositionem interiorem illorum quibus fiunt.
marg.|
{
15
}
Et coegerunt illum.
Id est, obnixe e rogaverunt desiderantes adhuc audire illum.
marg.|
{
16
}
Et intravit cum illis.
Quia per dictum desiderium disponebantur ad fidei complementum.
marg.|
{
17
}
Et factum est.
Hic consequenter describitur Christi apparentis cognitio, cum dicitur.
marg.|
{
18
}
Accepit panem et
benedixit
ac fregit et
porrigebat illis
.
Sicut consueverat facere ante passionem. Sic enim frangebat panem ac si scinderetur cum cultello.
marg.|
{
19
}
Et aperti sunt oculi eorum.
Quia voluntarie se eis ostendit in effigie qua erat cognoscibilis ab eis, et cum hoc cognoverunt eum per modum fractionis panis.
marg.|
{
20
}
Et ipse
evanuit
ex
oculis eorum
.
Ostendens discipulis quod habebat corpus gloriosum, quod subito potest disparere per dotem agilitatis.
marg.|
{5.1003}
{1
}
Et
surgentes eadem
hora regressi.
Quamvis enim iam esset tarde ut patet ex predictis, tamen ex fidei fervore, et remoto Iudeorum timore statim regressi sunt in Ierusalem ad illos discipulos qui erant inclusi propter metum Iudeorum, ut habetur Io. 20.e. ad nunciandum eis Christi resurrectionem. Ideo subditur.
marg.|
{2
}
Et invenerunt
congregatos
undecim.
Quia adhuc Thomas erat cum aliis.
marg.|
{3
}
Dicentes
quod
surrexit dominus vere et apparuit Simoni.
Quando autem ista apparitio fuerit non legitur expressa, sed tunc creditur fuisse facta quando Petrus cucurrerat ad monumentum et viderat linteamina posita, abiit mirans secum quod factum fuerat, ut dictum est, supra.
marg.|
{4
}
Et ipsi
narrabant
.
Apparitionem eis factam prout descripta est per ordinem, tamen nec istis nec aliis Thomas credidit, sed per aliquod spacium ab aliis discessit, et tunc ipso absente facta est ista apparitio que sequitur.
prol.|
{5.1004}
{5
}
Dum autem hec loquuntur.
Hic describitur tertia apparitio facta omnibus preter Thomam, cum dicitur.
marg.|
{6
}
Stetit Iesus in medio eorum.
Subito enim inter discipulos apparuit, quia ad eos ianuis clausis intravit, ut habetur Io. 20.f.
marg.|
{7
}
Ego sum nolite timere.
Non res phantastica seu illusio diabolica.
marg.|
{8
}
Conturbati vero.
Hic consequenter describitur resurrectionis probatio per hoc quod ostendit se verum hominem et verum Deum, et secundum humanitatem vere suscitatum, ut patebit prosequendo.
marg.|
{9
}
Existimabant se spiritum videre.
Divina enim providentia permissi sunt dubitare, ad maiorem certificationem fidei de dominica resurrectione.
marg.|
{
10
}
Videte manus meas et pedes.
Per cicatrices clavorum ibi manentes ostendit quod erat idem corpus numero.
marg.|
{
11
}
Palpate et videte.
Per hoc enim ostendebatur habere corpus verum et non phantasticum.
marg.|
{5.1005}
{1
}
Habetis hic aliquid quod manducetur. At illi obtulerunt ei,
etc. Per comestionem enim ostendit se habere corpus vivum anima vegetativa animatum.
marg.|
{2
}
Hec
sunt verba, que loquutus sum ad vos,
cum
adhuc,
etc. Per hoc quod loquebatur sensibiliter et etiam rationabiliter, reducens ad memoriam que eis dixerat ante mortem suam ostendit se habere corpus animatum anima sensitiva et intellectiva, et eadem qua prius.
marg.|
{3
}
Tunc aperuit illis sensum.
Sicut per precedentia probavit veritatem sue resurrectionis quantum ad humanitatem sic per hoc illam probavit quantum ad deitatem, quia illuminare mentes ignorantem intellectum sacre scripture et subito, est ipsius deitatis proprium, et ideo subditur.
marg.|
{4
}
Et sic oportebat
Christum
pati, et resurgere a mortuis die,
etc. Quia sicut ante passionem declaravit se esse verum Deum et hominem, ita etiam post resurrectionem suam. Resurrectio enim {5.1006} vera est eiusdem in numero iterata resurrectio.
marg.|
{5
}
Et predicari in nomine eius,
etc.
Incipientibus ab
Ierosolyma
.
Ierosolyma enim est in medio terre habitabilis, quia est in quarto climate, et ideo ab illo loco convenienter incepit predicatio evangelii, ut per apostolos Christi aliosque discipulos circunquaque per orbem dispersos in omnem terram exiret sonus predicationis eorum, secundum quod fuerat predictum Psal. 18.a.
marg.|
{6
}
Vos autem testes estis horum.
Scilicet, superius descriptorum, quantum ad Christi incarnationem, predicationem, passionem et resurrectionem.
marg.|
{7
}
Et ego mittam.
Id est, mittam de propinquo.
marg.|
{8
}
Promissum patris mei in vos.
Scilicet, spiritumsanctum in signo visibili ad predicandum constanter ubique veritatem evangelii.
marg.|
{9
}
Vos autem sedete in civitate.
Postquam evangelista descripsit Christi resurrectionem, hic ultimo describit eius ascensionem. Circa quod sciendum, quod in die ascensionis, Christus bis apparuit discipulis suis. Primo, in civitate Ierusalem discipulis comedentibus {5.1007} quam describit Lucas plenius Act. 1.a. Et tunc dixit eis. Quod non discederent ab Ierosolymis, sed expectarent promissum patris, et hoc repetitur breviter, cum dicitur. Vos autem sedete in civitate, etc. quoadusque induamini ex alto. Quasi dicat non estis sufficientes ad predicandum constanter veritatem evangelii, donec confirmati fueritis per donum spiritussancti, et tunc precepit discipulis suis ut exirent de civitate in montem Oliveti, ut inde viderent eum ascendentem in celum, et hoc est quod dicitur.
marg.|
{1
}
Eduxit autem eos foras in Bethaniam.
Id est, versus Bethaniam, quia mons Oliveti ad quem exierunt est extra Ierusalem in via eundi versus Bethaniam, et Bethania est prope montem Oliveti sita, et ibi secundo apparuit discipulis in die ascensionis, quia postquam apparuerat illis in civitate, et dixerat quod irent in montem Oliveti, disparuit ab illis, et cum venissent ad montem Oliveti, iterum eis apparuit. Octo enim vicibus aliis apparuerat post resurrectionem suam, ut declaratum fuit Matthei 28.
marg.|
{2
}
Et elevatis
manibus
in
celum
.
Ubi volebat ascendere.
marg.|
{3
}
Benedixit
eis.
Id est, discipulis suis.
marg.|
{4
}
Recessit
ab eis.
Presentia corporali.
marg.|
{5
}
Et ferebatur in celum.
Proprio motu per dotem agilitatis. Nubes tamen et angeli apparuerunt ad eius obsequium, ut habetur Act. 1.b.
marg.|
{6
}
Et ipsi
adorantes
.
Christum ascendentem quamdiu potuerunt videre eum.
prol.|
{5.1008}
{7
}
Regressi sunt in Ierusalem.
Postquam perdiderunt eius aspectum.
marg.|
{8
}
Cum
gaudio magno
.
Quia omnia mysteria erant impleta in Christo.
marg.|
{9
}
Et erant semper in
templo laudantes
.
Theophylus expositor refert hoc ad tempus quod fuit inter ascensionem domini et pentecosten, dicens, quod licet apostoli et alii Christi discipuli ante ascensionem Christi starent inclusi propter metum Iudeorum, ex ascensione tamen eius confortati exibant ad templum causa orationis, licet nondum accepissent spiritumsanctum in signo visibili. Alii autem expositores referunt hoc ad tempus post pentecosten, in quo apostoli spiritusancto confortati abiecerunt a se metum Iudeorum. Dicunt enim, quod apostoli stabant in Ierusalem quasi reclusi in oratione positi, quousque reciperent gratiam spiritussancti eis a Christo promissam, et hoc videtur magis concordare ei quod dicitur Act. 1.b. Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte qui vocatur Oliveti, etc. et sequitur : Et cum introissent in cenaculum, ascendebant in superiora, ubi manebant Petrus et Ioannes, etc. Et subditur post. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. In eodem loco receperunt spiritumsanctum in die pentecostes, ut habetur Act. 2.a. et ex tunc relicto timore Iudeorum confitebantur et predicabant publice Christum, et ibant causa devotionis ad templum, secundum quod hic dicitur : Et erant semper. Id est, communiter vel frequenter.
marg.|
{
10
}
In templo laudantes et benedicentes Deum.
Cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset
Lc. 24,moraliter
marg.|
{5.997}
{1
}
Una autem sabbati
etc. BEDA. Iuxta intellectum vero mysticum per hoc quod mulieres valde diluculo veniunt ad monumentum, datur nobis exemplum, discussis vitiorum tenebris ad domini corpus accedere, nam et sepulchrum illud figuram dominici habebat altaris, in quo corporis mysteria non in serico, non in panno tincto, sed instar synodis, qua eum Ioseph involvit, in linteo puro debent consecrari, ut sicut ipse veram terrene nature substantiam morti pro nobis obtulit, ita et nos in commemoratione ipsius purum de terre germine candidumque, et multi modo quasi mortificationis genere castigatum linum opponamus. Aromata autem que mulieres deserunt significant odorem virtutum, et orationum suavitatem quibus {5.998} altari appropinquare debemus. Revolutio autem lapidis, insinuat reserationem sacramentorum, que tegebatur velamine litere legis, que in lapide scripta fuit, cuius ablato regmine corpus domini mortuum non invenitur, sed vivum Evangelizatur, quia etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus. Quomodo aut posito in sepulchro corpore domini angeli astitisse leguntur, ita et tempore consecrationis mysterii corporis Christi assistere sunt credendi. Nos ergo exemplo devotarum mulierum quoties mysteriis celestibus appropinquamus, propter Evangelicam presentiam seu propter reverentiam sacre oblationis cum omni humilitate vultum declinemus in terram, nos esse terram et cinerem recolentes.
marg.|
{6
}
Et
etc. Per quos significatur bonus activus et contemplativus.
Numérotation du verset
Lc. 24,moraliter
marg.|
{5.999}
{7
}
Ibant ipsa die.
Nam ipsa die resurrectionis aperta fuit via beatitudinis, que per Emaus significatur, eo quod mater dulcedinis interpretatur, et ex tunc Christi discipuli per viam consequende beatitudinis gradiuntur.
marg.|
†
Et ipsi loquebantur adinvicem de his
omnibus
que acciderant,
etc. Scilicet Iesu conversatione et eius morte, prout patet ex litera sequenti.
marg.|
†
Et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis,
etc. Nam ipse dixit Mt. 18.c. Ubi duo vel tres sunt congregati in nomine {5.1000} meo, in medio eorum sum, propter quod istorum exemplo cum per viam incedimus combinati de salutiferis loqui debemus, ut Christum nobiscum pergentem habeamus, et non solum pergentem, sed etiam nos docentem, sicut istis duobus discipulis cum quibus ibat, scripturas prophetarum aperiebat. Sed quoniam auditores legis non iustificantur, sed factores, ideo eorum oculi non fuerunt aperti audiendo scripturas, sed opera pietatis faciendo ipsum in specie peregrini trahendo ad hospitium, et apponendo cibum, ideo sequitur.
Numérotation du verset
Lc. 24,moraliter
marg.|
{5.1001}
{
19
}
Et aperti sunt
oculi
eorum.
Scilicet cordis et corporis ad cognoscendum ipsum.
Numérotation du verset
Lc. 24,moraliter
marg.|
{5.1003}
{1
}
Et surgentes eadem hora regressi.
Nam ea que sunt ad communem salutem, non sunt tacenda sed revelanda. Tob. 12.b. Opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Ideo subditur.
marg.|
{4
}
Et ipsi
narrabant
.
Dum hec loquerentur, Iesus stetit in medio eorum, quia congregati erant in eius nomine, unde premittitur, invenerunt {5.1004} congregatos undecim.
marg.|
†
Et dixit eis. Pax vobis.
Ex quo patet quod illi sunt pacifici qui vere sunt discipuli Christi.
marg.|
†
Et dixit eis. Quid
turbati
.
Secundum sensum literalem certificavit eos de sua resurrectione per tria, s. per visum, dicens.
marg.|
{
10
}
Videte manus
meas
et
pedes
.
Et per tactum dicens.
marg.|
{
11
}
Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa. Et per gustum ibi cum dixit.
Numérotation du verset
Lc. 24,moraliter
marg.|
{5.1005}
{1
}
Habetis hic aliquid
quod
manducetur
etc.
mystice.
vere Christum resurrexisse vident qui resurrectionis eius gloriam meditantur, ipsum vero tangunt et palpant qui sibi charitate copulantur 1. Io. 4.c. Qui manet in charitate in Deo manet et Deus in eo. Piscem assum offerenti ei qui patientiam igne tribulationis decoctam habent pro nomine Christi. Sed illi offerunt favum mellis qui membris eius exhibent opera pietatis, de quibus dicit Matthei 25.c. Esurivi et dedistis mihi manducare.
marg.|
{3
}
Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent
scripturas
.
Ex quo patet {5.1006} quod sacre scripture non possunt sufficienter intelligi, nisi ille aperiat qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit.
marg.|
{9
}
Vos autem sedete in
civitate
etc. Licet enim dedisset eis scripturarum intelligentiam, et commisisset predicationis officium, tamen distulit executionem predicandi usque ad sancti spiritus receptionem in signo visibili. Per hoc insinuans, quod predicans actu. debet prius habere sufficientem sacre scripture noticiam, et gratiam spiritussancti per coniecturam, scilicet, quod non sit conscius sibi de peccato mortali.
Numérotation du verset
Lc. 24,moraliter
marg.|
{5.1007}
{1
}
Eduxit autem eos
foras
.
Ut viderent eum ascendentem, per hoc significatur, quod civitas tumultuosa non est locus aptus ad divinorum contemplationem.
marg.|
{2
}
Et
elevatis
manibus suis,
etc. Ex hoc documentum habent superiores in ecclesia, ut benedictionem dent subditis quando {5.1008} recedunt ab ipsis.
marg.|
{9
}
Et erant semper in templo
laudantes
.
Devote pro recipiendo spiritussancti dono, sicut erat eis promissum a Christo, et sic debemus orare, ut possimus ipsum recipere. Matt. 6.b. Si vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis pater vester celestis dabit spiritum bonum petentibus se ?
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_24)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_24)
Notes :