Capitulum 3
Numérotation du verset
Lc. 3,1
Anno autem1 quinto decimo imperii Tiberii Cesaris, procurante Pontio Pilato Iudeam, tetrarcha autem Galilee Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha
1 autem
Cor2
V (grec. anti. habent sic)]
om. Cor4 (
AUTEM
non est in . .
)
Ituree2
2 Ituree
CorS2 (
sic prima correctio
)
Ω
J
Rusch
] Yturie
CorS2 (
secunda correctio
),
Yturee
Catena Catena@ (Li448 Mt366 P368)
et Trachonitidis regionis et Lysania
Abiline3
3 Abiline
Cor2
V] Bilene
Cor2
V (non
BILENE
)
tetrarcha
Numérotation du verset
Lc. 3,2
sub principibus sacerdotum Anna et Caipha factum est verbum Domini4
4 Domini Φ
Weber (G D)
Ω
J
Catena Rusch
Clementina] Dei Weber
super Ioannem Zacharie filium in deserto.
Numérotation du verset
Lc. 3,3
Et venit in omnem regionem Iordanis predicans baptismum penitentie in remissionem peccatorum.
Numérotation du verset
Lc. 3,4
Sicut scriptum esta in libro sermonum Isaie prophete dicentis5* :
0 Cf. Is. 40, 3-5.
5 dicentis (G. et parisiens. habent) (G. et parisiens. habent
DICENTIS
sed nusquam legi)
Cor3
(greca litteraliter) ΩJ]
om. CorS1
(al. non hab.
DICENTIS
)
Catena Rusch Weber
Vox
clamantis in deserto,
parate viam Domini,
rectas facite semitas eius.
Numérotation du verset
Lc. 3,5
Omnis vallis implebitur
et omnis mons et collis humiliabitur
et erunt prava in directa et aspera in vias planas.
Numérotation du verset
Lc. 3,6
Et videbit
omnis caro
salutare Dei.
Numérotation du verset
Lc. 3,7
Dicebat ergo6 ad turbas que exiebant ut baptizarentur ab eo7:
6 ergo Ω
J Rusch Weber] autem Li448@, om. Li448
|
7 eo
Catena Rusch
] ipso Ω
J
Weber
|
Genimina viperarum,
quis ostendit vobis fugere
a ventura ira?
Numérotation du verset
Lc. 3,8
Facite ergo fructus dignos penitentie
et ne ceperitis dicere patrem habemus Abraham.
Dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis
suscitare filios Abrahe.
Numérotation du verset
Lc. 3,9
Iam enim securis ad radicem arborum8 posita est.9
8 ad radicem arborum
Cor2
V (grec. sicut Mt. 3:10)
CorS2
] ad radices arborum
CorS2
(al., sic g’), ad radices arboris
CorS2 (al.)
|
9 ad radicem arborum – posita est Ω
J
Li448 Rusch Weber
]
inv. Li448@
|
Omnis ergo arbor10 non faciens fructum bonum11
10 Omnis ergo arbor]
Cor2
V (grec.)
|
11 bonum Ω
J Catena Rusch] om. Weber
|
excidetur12 et in ignem mittetur13.
12 excidetur Ω
J
Li448@ Rusch
] exciditur
Weber
|
13 mittetur Ω
J
Catena Rusch
] mittitur
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 3,10
Et interrogabant eum turbe dicentes:
Quid ergo faciemus?
Numérotation du verset
Lc. 3,11
Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas
det non habenti et qui habet escas similiter faciat.
Numérotation du verset
Lc. 3,12
Venerunt autem et publicani
ut baptizarentur et dixerunt ad illum14: Magister15, quid faciemus?
14 ad illum Ω
J Li448 Rusch Weber] om. Catena (Li448@ Mt366@)
|
15 ad illum Magister] Ω
J² (alia m. post. cancel. ut videtur a mf.)
|
Numérotation du verset
Lc. 3,13
At16 ille dixit ad eos17: Nihil amplius quam quod18 constitutum est vobis faciatis.
16 At Ω
J
Rusch Weber
] Et
Catena (Li448@ Mt366@),
Ac
Cor2
V |ac ille dixit ad eos]
om. Cor2
V (anti. habent nihil)
|
17 eos Catena Rusch Weber] illos Li448@*
|
18 quod Li448@ Rusch Weber] om. Ω
J Mt366 Mt366@
|
Numérotation du verset
Lc. 3,14
Interrogabant autem19 eum20 et milites dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis
19 autem Cor2V (et sic habent anti.) Li448 Li448@ Mt366 Mt366@ Rusch Weber] om. Ω
J
|
20 eum Cor4 (. .) Ω
J Li448@ Mt366@ Rusch Weber Mt366] om. Li448 Mt366, illum Cor2V (et sic habent anti.)
|
neque calumniam faciatis
et contenti estote stipendiis vestris.
Numérotation du verset
Lc. 3,15
Existimante21 autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne
21 Existimante
Catena Rusch Weber
] Existimantes
Li448@
*
ne forte
ipse esset Christus.
Numérotation du verset
Lc. 3,16
Respondit22 Ioannes dicens omnibus23: Ego quidem aqua24 baptizo vos25.
22 Respondit Ω
J
Catena Rusch Weber
] Respondet
Li448@
*
|
23 Respondit... omnibus]
Cor2
V (sic habent anti.)
|
24 aqua] om. Catena
|
25 vos Ω
J Rusch Weber] + in aqua Catena (=Mt. 3, 11 ; cf. Io. 1, 26)
|
Venit26* autem27 fortior me post me28
26 Veniet
CorS2
(in aliquibus
VENIET
et anti. sed plures non sed utraque correctio habet
VENIET AUTEM
)
Rusch
] Venit
Cor2
V (anti.) Cor1LP
Ω
J
Catena Weber
|
27 autem Cor1LP Cor2V (anti.) CorS2 (utraque correctio) Ω
J Rusch Weber] enim Li448@ Mt366@, om. Li448 Mt366
|
28 post me
Catena Rusch
]
om. Cor1
LP
Cor2
V (sic habent anti. sed Mc. 1, 17 :
POST ME
sed hic non est)
Cor4 (
POST ME
quod interponeba<tu>r cancellatum est in . .
)
Ω
J
Weber
|
cuius non sum dignus solvere
corrigiam calciamentorum eius.
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni
Numérotation du verset
Lc. 3,17
cuius ventilabrum
in manu eius
et purgabit29
29 purgabit Cor1LP
Ω
J ΩS Rusch Weber] purgavit Amiatinus Weber (M Z P), permundabit Li448@ Li448 Mt366@ Mt366 (cum graeco et Cyrillo διακαθαριεῖ), cf. Mt. 3, 12 ; non hab. Wordsworth in apparatu)
aream suam
et congregabit triticum in horreum suum30
30 suum Ω
J Li448 Rusch Weber] om. Li448@
paleas autem comburet igni inextinguibili.
Numérotation du verset
Lc. 3,18
Multa quidem et alia31 exhortans evangelizabat populo32.
31 et alia
Li448@
]
om. Li448
Mt366
|
32 populo
Catena Rusch
] populum
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 3,19
Herodes autem tetrarcha
cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis que fecit Herodes.
Numérotation du verset
Lc. 3,20
Adiecit et hoc supra33 omnia et inclusit Ioannem in carcerem34.
33 supra] super Ω
J
|
34 carcerem
Catena Rusch
] carcere
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 3,21
Factum est autem cum baptizaretur omnis populus
et Iesu baptizato
et orante apertum est celum.
Numérotation du verset
Lc. 3,22
Et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba
in ipsum
et vox de celo facta est: Tu
es filius meus dilectus,
in te complacuit mihi.
Numérotation du verset
Lc. 3,23
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur
filius Ioseph,
qui fuit Eli35
35 Et ipse Iesus... Eli] + Ioseph fuit carnalis filius Iacob de uxore Hely fratris sui defuncti. Nota quomodo Ioseph dicitur filius Iacob secundum Mattheum, et filius Hely secundum Luce glossam. Mathan qui per Salomonem descendit genuit Iacob de Esta de qua post obitum Mathan. Mathat qui per Nathan de David descendit genuit Hely porro Iacob de uxore fratris sui Hely sine liberis defuncti. Genuit Ioseph natura suum sed secundum legem Hely filium quia suscitavit semen eius. Unde Ioseph fuit filius Iacob vel (?) et filius Hely legal’. Idem dicit Io. dani. (?) c.
LXXXVII
nisi quod vocat Melchi quem Luca Mathat ubi etiam manifesta<vi>t quomodo Maria fuit ex eadem cognomine quod et probat Augustinus libro secundo Contra Faustum
CorS2 (lectio coniec.)
Numérotation du verset
Lc. 3,24
qui fuit Mathat
qui fuit Levi
qui fuit Melchi
qui fuit Iamne
qui fuit Ioseph
Numérotation du verset
Lc. 3,25
qui fuit Mathathie
qui fuit Amos
qui fuit Naum
qui fuit Hesli 36
36 Hesli] Hely Ω
J
qui fuit Nagge
Numérotation du verset
Lc. 3,26
qui fuit Maath
qui fuit Mathathie
qui fuit Semei
qui fuit Ioseph
qui fuit Iuda
Numérotation du verset
Lc. 3,27
qui fuit Ioanna
qui fuit Resa
qui fuit Zorobabel
qui fuit Salathiel
qui fuit Neri
Numérotation du verset
Lc. 3,28
qui fuit Melchi
qui fuit Addi
qui fuit Cosan37
37 Cosan Ω
J
Li448@ Rusch
] Chosan
Li448
, Cosam
Weber
qui fuit Elmadan38
38 Helmadan] Helmodan Ω
J
qui fuit Her
Numérotation du verset
Lc. 3,29
qui fuit Iesu
qui fuit Eliezer
qui fuit Iorim39
39 Iorim
CorS2
(sic Textus non
IORAN
) ] Ioran
Cor3
(vel)
qui fuit Mathat
qui fuit Levi
Numérotation du verset
Lc. 3,30
qui fuit Simeon
qui fuit Iuda
qui fuit Ioseph
qui fuit Iona
qui fuit Eliachim
Numérotation du verset
Lc. 3,31
qui fuit Melcha40
40 Melcha
Catena Rusch
] Mel(l)ea
CorS1
(G.)
Cor3
(grecus), Melea
Weber
qui fuit Menna
qui fuit Mathata41
41 Mathata
Rusch
] Mathathia
Li448@
, Mathatia
Li448
, Matthata
Weber
qui fuit Nathan
qui fuit David
Numérotation du verset
Lc. 3,32
qui fuit Iesse
qui fuit Obed42
42 Obed Ω
J
Rusch Weber
] Obeth Ca574
Catena
(Li448 Mt366)
qui fuit Booz 43
43 Booz] Booth Ω
J
qui fuit Salmon
qui fuit Naasson
Numérotation du verset
Lc. 3,33
qui fuit Aminadab
qui fuit Aram
qui fuit Esrom
qui fuit Phares
qui fuit Iude
Numérotation du verset
Lc. 3,34
qui fuit Iacob
qui fuit Isaac
qui fuit Abraham
qui fuit Thare
qui fuit Nachor
Numérotation du verset
Lc. 3,35
qui fuit Seruch44
44 Seruch
Cas574 Catena
(
Li448@
Mt366@)] Sarug
Clementina
qui fuit Ragau
qui fuit Phaleg45
45 Phaleg Ω
J
Rusch
] Phales
Catena
(
Catena
Mt366, Phares Mt366@) , Phalec
Weber
qui fuit Heber
qui fuit Sale
Numérotation du verset
Lc. 3,36
qui fuit Cainan 46
46 Cainan]
CorS2
(Septuaginta habent Caynān sed hebr. sine ut patet Gn. 11, 1Par. 1.c), Chaman Ω
J
qui fuit Arphaxat47
47 Arphaxat
Catena Rusch
] Arfaxad
Weber
qui fuit Sem
qui fuit Noe
qui fuit Lamech
Numérotation du verset
Lc. 3,37
qui fuit Mathusale
qui fuit Enoch48
48 Enoch
Rusch
] Enos
Weber
qui fuit Iareth
qui fuit Maleleel 49
49 Maleleel] Malaleel Ω
J
qui fuit Cainan
Numérotation du verset
Lc. 3,38
qui fuit Enos
qui fuit Seth
qui fuit Adam
qui fuit Dei.
Capitulum 3
Numérotation du verset
Lc. 3,1
marg.|
{5.729}
{1
}
Anno autem quintodecimo.
Postquam descriptus est salvatoris ortus per suam incarnationem, hic consequenter describitur eius progressus per suam predicationem. Et circa hoc primo describitur predicatio precursoris, secundo ipsius salvatoris seq. cap. Circa primum premittitur predicationis Ioannis tempus, secundo subditur predicationis actus, ibi : Et venit in omnem regionem, tertio, predicationis fructus, ibi : Et interrogabant eum. Circa primum considerandum, quod tempus predicationis Ioannis describitur per nomina, et tempus Imperatoris tunc regnantis, et presidis Iudee, et tetrarcharum, et sacerdotum, ad ostendendum certitudinem historie, et auctoritatem predicationis Ioannis Baptiste, sicut in scriptis authenticis solet fieri, cum dicitur ; Anno autem quintodecimo imperii Tyberii Cesaris. Iste Tyberius successit Octaviano Angusto, sub quo natus est Christus, s. 42. anno imperii eius, et similiter Ioannes Baptista per dimidium annum ante : Augustus autem imperavit 57. annis, ex quo patet quod anno 15. Tyberii Ioannes fuit 30. annorum, et hoc est tempus debitum predicationi, quia tunc viget etas virilis, unde Ioseph 30. annorum erat, quando stetit coram Pharaone, Genes. 41. et Ezechiel quando incepit prophetare, Ezech. 1.
marg.|
{2
}
Procurante Pontio
Pilato Iudeam
.
Pilatus iste non fuit Iudeus, sed gentilis de territorio Lugdunensi oriundus secundum Iosephum, et a Romano Imperatore fuit missus ad regendam Iudeam tunc Romanis subiectam.
{3
}
Tetrarcha autem Galilee Herode,
etc. {5.730} Romani volentes frangere Iudeorum superbiam, et auferre ab eis rebellandi occasionem abstulerunt ab eis nomen regium dividentes regnum in plures partes, que tetrarchie dicebantur.
marg.|
{4
}
Et Lisania Abiline tetrarcha.
Glo. Beda. Dicit, quod isti tres hic nominati, s. Herodes, Philippus, et Lisanias fuerunt filii Herodis, sub quo natus est Christus, et ipso mortuo Archelaus eius filius, et frater predictorum successit ei in regno 10. annis, quo accusato apud Cesarem, et misso in exilium apud Viennam, imperator regnum tribus fratribus predictis divisit per tetrarchias. Sed, quod iste Lisanias fuerit filius Herodis ex historiis authenticis non habetur, quia nec Iosephus, nec Scholastica historia ponunt eum inter filios Herodis, sed magis dicunt ipsum fuisse filium Ptolemei Mannei, qui sub libano habitabat, et Alexandre filie Aristoboli qui de Machabeis descenderat.
{5
}
Sub principibus sacerdotum,
etc. Secundum quod dicit Iosephus, et Scholastica historia. Sacerdotium tunc non procedebat secundum Genealogiam, et dignitatem generis, prout in lege fuerat statutum, sed passim a Romanis vendebatur, ita quod non solum singulis annis mutabatur summus sacerdos, sed etiam aliquando in eodem anno, et ideo a 15. anno Tyberii quo incipit predicatio Ioannis usque ad 18. annum Tyberii in quo passus est Iesus, plures fuerunt summi sacerdotes, quam isti duo, sed quia Anna erat summus sacerdos, quando Ioannes incepit predicare, et Caiphas, quando passus fuit Christus, ideo Lucas de istis duobus tantum mentionem facit.
marg.|
{6
}
Factum est verbum domini,
etc. Per revelationem divinam per quam habuit mandatum de predicatione exequenda.
marg.|
{5.731}
{1
}
Et venit.
Hic consequenter ponitur predicationis actus. Et primo quantum ad exhortationem boni, secundo quantum ad argutionem mali ibi : Dicebat ergo. Circa primum dicitur. Et venit in omnem regionem Iordanis. quia exivit de deserto, ubi pauci habitabant, et venit ad loca magis habitata, ut plures possent venire ad eius predicationem, et baptizari ab eo in Iordane.
marg.|
{2
}
Predicans baptismum penitentie.
Hoc expositum est, Mar. 1. usque ibi.
marg.|
{3
}
Omnis vallis
implebitur.
Hec auctoritas que habetur Esa. 50. exponitur a Iudeis de reditu captivitatis Babylonice, de qua predixit Isaias vias tunc complanari per hoc quod valles elevarentur ad equalitatem planiciei, et colles deprimerentur, ut sic Iudei de Babylonia revertentes in Iudeam possent de facili transire per viam. Sed quia nec in scriptura sacra, neque in aliqua Historia autentica invenitur esse impletum, ideo illa scriptura sacra reducenda est ad alium intellectum in adventu Christi adimpletum per quem humiles qui per valles intelliguntur repleti sunt bonis spiritualibus, et superbi qui per colles intelliguntur humiliati sunt sicut supra expositum est ca. 1. in cantico beate virginis.
prol.|
Aliter etiam exponitur hoc, quia sicut via corporalis redditur difficilis ad ambulandum propter profunditatem vallium, et elevationem collium, ita via spiritualis qua Deus graditur super corda fidelium impeditur per depressionem terrene cupiditatis et per elevationem mundane vanitatis, et utrumque impedimentum fuit amorum per adventum Christi in multis. Primum patuit in Zacheo qui dicit domino. Ecce dimidium {5.732} bonorum meorumdomine do pauperibus etc. ut habetur infra 19.b. et in Mattheo qui dimisso teloneo secutus est Christum, ut legitur Matt. 9. Patet secundum in mundi principibus, quorum colla sunt subiecta Christo.
marg.|
{4
}
Et erunt prava.
Id est, corda distorta per iniustitiam per equitatem iustitie rectificabuntur.
marg.|
{5
}
Et aspera in vias planas.
Id corda contra Christum indurata mollificabuntur, sicut patet de Paulo qui Christum persequens a Christo illustratus, statim ad mansuetudinem obedientie fuit conversus dicens. Domine quid me vis facere ? Act. 6.a.
{6
}
Et videbit omnes caro salutare Dei, id est
Christum. Et accipitur hic omnis caro, i. omnis homo, quia aliquid de omnibus hominibus viderunt eum inter homines conversantem. Dividebatur enim tunc communitas hominum in duas partes, s. in Iudeos, et gentiles, et multi de istis, et de illis viderunt eum in mundo conversantem. Potest etiam hoc verbum intelligi de visu spirituali quo vident eum conversi ad fidem Catholicam, ex omnibus gentibus totius mundi. Videbunt etiam eum generaliter omnes in forma humana in die iudicii.
marg.|
{7
}
Dicebat ergo.
Hic consequenter describitur actus predicationis quantum ad reprehensionem mali, et patet sententia ex dictis Mt. 3. exceptis que sequuntur. Dicebat ergo ad turbas. Hic accipitur totum pro parte quia illud quod sequitur non dixit, nisi Phariseis, et Saduceis qui cum aliis veniebant ad Ioannem non ex devotione, sed magis ex malignitate, unde subditur.
marg.|
{8
}
Genimina
viperarum
.
Genimina est neutrius generis, et dicitur a gigno, is, et ideo filii nati ab aliquo dicuntur eius genimina, unde Matt. 3. dicitur Progenies viperarum.
marg.|
{5.733}
{1
}
Et
interrogabant
.
Hic consequenter ponitur predicationis Ioannis fructus. Erat enim predicatio Ioannis ordinata ad hoc, quod populus ad susceptionem Christi prepararetur, et ut Christus manifestaretur. Primo ergo ponitur fructus predicationis eius quantum ad primum, secundo quantum ad secundum, ibi : Existimante autempopulo. Circa primum sciendum, quod populus preparabatur ad Christi susceptionem, per veram penitentiam, que apparet quando homo paratus est corrigere vitam suam, et hoc ostenditur hic esse factum ad predicationem Ioannis, primo in vulgaribus hominibus, cum dicitur. Et interrogabanteumturbe dicentes. Quid ergo {5.734} faciemus ? Quasi dicat, vitam nostram corrigere parati sumus.
marg.|
{2
}
Respondens autem, etc.
marg.|
{3
}
Qui habet duas
tunicas
.
Id est vestimentum superfluum.
marg.|
{4
}
Det non
habenti
.
Illa enim terra in qua erat Ioannes calida est et de communi cursu sufficit una tunica, vel unum vestimentum. Et ita intelligendum est de aliis rebus quibuscunque que superfluunt considerata convenienti necessitate status et persone. Secundo hoc ostenditur in pedagiorum et tributorum collectoribus, cum dicitur.
marg.|
{5
}
Venerunt
autem et publicani
.
Tales enim dicuntur publicani, quia intromittunt se de negociis pertinentibus ad publicum.
marg.|
{5.735}
{1
}
At ille dixit ad eos.
Nihil amplius
.
Hoc autem dixit, quia collectores talium solent esse proni ad plus colligendum quam sit eis mandatum, ut quod est amplius, eis remaneat. Tertio, ostenditur in militibus, cum dicitur.
marg.|
{2
}
Interrogabant
autem
eum et
milites
.
Parati consilio eius uti.
marg.|
{3
}
Et
ait illis : Neminem concutiatis
, scilicet
opprimendo paupere, et eos despiciendo.
marg.|
{4
}
Neque calumniam
faciatis
.
Id est, non imponatis falsum crimen divitibus, et potentibus, ut occasionem extorquendi bona eorum habeatis, quia per aliam viam a talibus bona rapere non possunt.
marg.|
{5
}
Contenti estote stipendiis vestris
.
Que dabantur eis ab imperatoribus pro labore militum, quem habent sustinere in defensione patrie. Redditus autem quos habent multi milites super homines sibi subditos, habent locum stipendiorum, et ideo debent eis esse contenti. Ad tria autem dicta inducebat beatus Ioannes milites quia solent esse proni ad vitia contraria.
marg.|
{6
}
Existimante
.
Hic describitur fructus predicationis Ioannis {5.736} quantum ad Christi manifestationem. Et primo manifestatur Ioannis testimonio, secundo Dei patris signo ibi : Factum est autem. Tertio, evangeliste scripto, ibi : Et ipse Iesus erat incipiens. Circa primum, ostenditur in Ioanne, doctrine veritas in Christi manifestatione, secundo, mentis stabilitas in Herodis reprehensione, ibi : Herodes autem Tetrarcha. Sententia prime partis patet ex dictis Mt. 3. exceptis que sequuntur : Existimante autem populo. Quia aliqui eorum viderant, et alii fama publica audierant mirabilem eius conceptum, ortum, et vite sancte meritum, que superius sunt declarata, et ex his opinabantur ipsum esse Christum.
marg.|
{7
}
Et
cogitantibus
omnibus
in
cordibus
.
Non solum cogitaverunt, sed etiam de Ierusalem (que erat Metropolis) miserunt Iudei nuncios solennes ad Ioannem, ut quererent ab eo, si ipse esset Christus, ut habetur Io. 1.
marg.|
{8
}
Multa quidem et alia exhortans.
Ex quo patet, quod non omnia facta et dicta Ioannis scripta sunt, sed pauca respective sicut et de Christo dicitur Io. 21.g. Multa quidem et alia, etc.
marg.|
{5.737}
{1
}
Herodes autem tetrarcha
cum
corriperetur
.
Hic describitur stabilitas mentis in Ioanne, qui non timuit facinus Herodis tetrarche arguere, et sententia huius patet ex dictis Mt. 14. et Mar. 6. ubi factum istud plenius continetur.
marg.|
{2
}
Factum est
autem
.
Hic describitur manifestatio Christi per signum datum de celo a Deo patre cum baptizaretur a Ioanne, et patet sententia ex dictis Mt. 3. et Mar. 1. excepto quod hic additur.
marg.|
{3
}
Et orante.
In quo dedit Christus exemplum quod in receptione sacramentorum debet mens hominis elevari in Deum.
marg.|
{4
}
Et ipse Iesus.
Hic consequenter describitur manifestatio Christi evangeliste scripto, qui hic describit eius genealogiam, ut sicut nativitas eius eterna fuerat manifestata verbo patris dicentis : Tu es filius meus scilicet, naturalis, ita nativitas eius temporalis manifestaretur per descriptionem genealogie. In qua descriptione considerandum, quod sicut supra dictum est in prologo, Mattheus ostendit qualiter Christus venit ad nos, ideo describitur {5.738} genealogia descendendo. Lucas vero qualiter per Christum reducimur in Deum, ideo eam describit ascendendo, propter quod eam terminat in ipso Deo. Dicit ergo. Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta. Secundum August. et Chrys. Christus tunc habebat triginta annos completos et inceperat tricesimumprimum, et secundum hoc sic intelligenda est hec litera. Erat autem Iesus annorum triginta incipiens, id est, inceperat 31. et secundum hoc Christus predicavit duobus annis cum dimidio, secundum alios vero doctores quorum opinio communis tenetur, Iesus tunc habebat 29. annos completos, et inceperat 30. et secundum hoc est sic intelligenda hec litera. Erat Iesus incipiensquasiannorum triginta. id est, tricesimum annum, de quo habebat 12. dies, et secundum hoc Christus predicavit tribus annis et dimidio usque ad passionem suam 18. anno Tyberii.
marg.|
{5
}
Ut putabatur filius Ioseph.
Qui erat sponsus Marie, cuius cause supra expresse sunt cap. 1.
marg.|
{6
}
Qui fuit Heli.
In Mattheo dicitur quod Ioseph fuit filius Iacob, et ibi ista controversia soluta est.
marg.|
{5.739}
{1
}
Qui fuit Neri.
Matthei primo dicitur quod ille Salathiel fuit filius Iechonie. Ad quod dicendum, quod verum est quod Salathiel fuit filius naturalis Iechonie, sed fuit filius Neri adoptivus {5.740} quia mortuo Iechonia Nerus adoptavit eum in filium, et ideo Mattheus qui describit genealogiam Christi carnalem posuit Iechoniam. Lucas qui magis describit genealogiam spiritualem ponit istum Neri.
marg.|
{5.741}
{1
}
Qui fuit Nathan.
De isto Nathan dicunt aliqui, quod fuit filius David naturalis de Betsabee, ut videtur dici. 1. Paral. 3. Sed hoc esset contra illud quod dicit Salomon Pro. 4.a. Ego fui unigenitus, et tenellus coram matre. Ille enim filius, quem habuit de David ante Salomonem non computatur, quia fuit mortuus incircuncisus. Per hoc ergo quod Salomon dicit se unigenitum matris sue, videtur quod Nathan non fuit natus de Bethsabee, et David, et ideo dicunt aliqui, quod iste Nathan fuit Nathan quem propter eminentiam sanctitatis David adoptavit in filium mortuo eius patre naturali. Et secundum hoc potest dicit, quod fuit filius adoptivus Bethsabee uxoris David, et secundum hoc connumeratur inter filios Bethsabee. 1. Paralip. 3.b. De aliis autem tribus ibidem nominatis dicendum quod fuerunt filii Urie naturales et adoptivi filii David, quando accepit matrem eorum, et sic Salomon fuit unigenitus matri sue respectu David ut videtur Prover. 4. Causa autem quare Luc. describit Christum descendere a David per Nathan una fuit, quia licet omnes sapientes Hebreorum concorditer tenerent Christum debere descendere de David, aliqui tamen eorum opinabantur ipsum descendere ab eo per Nathan propter excellentiam sue sanctitatis et prophetie. Alii vero per Salomonem propter dignitatem regiam {5.742} et sue excellentiam sapientie. Secundum veritatem autem descendit per utrumque aliter tamen, quia per Salomonem descendit secundum lineam naturalis generationis. Per Nathan vero secundum lineam legalis generationis, quia Nathan filius David adoptivus, ut predictum est, et Ioseph qui ponitur immediate post Christum ascendendo, fuit filius Heli adoptivus, scilicet legalis prout plenius fuit declaratum Mt. 1. Alia causa est, quia Luc. describit Christi genealogiam prout in Deum reducimur ut predictum est, Reducimur autem in deum per Christum in quantum efficimur filii Dei adoptivi.
{2
}
Qui fuit Booz.
Tres fuerunt immediate se sequentes huius nominis, scilicet filius, pater et avus, ut plenius declaratum fuit Mt. 1.
{3
}
qui fuit Cainan.
Secundum Hieronymum, et secundum translationem, qua utimur, non ponitur aliquis medius inter Sale, et Arphaxat, ut patet Genes. 10. Septuaginta autem interpretes ponunt istum Cainan medium. Et ad concordiam huius potest dici quod iste Cainan fuit pater Sale legalis sive adoptivus, Arphaxat vero pater naturalis ipsius, uterque pater hic ponitur, et maxime, quia Lucas in describendo sequitur translationem septuaginta, que suo tempore erat valde autentica.
{4
}
Qui fuit Dei.
Non per generationem sicut alii, sed per formationem de limo terre, et infusionem anime, ut habetur Gene. 1.
Numérotation du verset
Lc. 3,moraliter
marg.|
{5.729}
{1
}
Anno autem quintodecimo imperii.
Quod autem predicatio Ioannis tam solenniter describitur, scilicet per tempora Imperatoris, et Pontificum, et Principum, est ad designandum illius excellentiam, quem nunciare veniebat, utpote qui summus Imperator, et Pontifex, et gubernator omnium existebat.
prol.|
{5.730}
{6
}
Factum est verbum domini super Ioannem.
Per quem significatur predicator Evangelii, propter quod super eum debet esse verbum Domini, ut eius instinctum vivendo, et docendo sequatur, et non e converso, sicut faciunt predicantes propter questum qui pro libito suo formant verbum, prout estimant consequi temporale lucrum.
Numérotation du verset
Lc. 3,moraliter
marg.|
{5.731} †
In deserto.
Talibus enim fiunt revelationes divine Psal. 62. In terra deserta, et invia, et inaquosa.
marg.|
{1
}
Et venit in omnem
regionem Iordanis
etc. Id est, ad loca populosa in quibus poterat magis proficere, et in hoc dedit exemplum predicatoribus Evangelii qui non debent querere loca recreationis, sed fructificationis verbi divini.
marg.|
†
Vox clamantis in deserto.
Ambrosius. Id est, in gentium populo qui desertum dicitur eo quod peccatorum spinis impletur.
marg.|
†
Parate viam
Domini
etc. Per predicationem enim hominum corda preparantur, ut in ipsa Deus per gratiam ingrediatur.
marg.|
{3
}
Omnis vallis implebitur,
etc. Hoc fit quando peccator lapsus {5.732} in profundum peccatorum, ad spem sue salutis erigitur.
marg.|
†
Et omnis mons, et collis humiliabitur.
Quando superbus obedientie Dei subiicitur.
marg.|
{4
}
Et erunt prava in directa,
etc. Quando distortio iustitie ad rectitudinem reparatur.
marg.|
{5
}
Et aspera in vias planas.
Quando per exercitium bonum efficitur leve quod prius erat durum, et sic disponitur auditor verbi divini ad videndum salutare Dei.
marg.|
{7
}
Dicebat ergo ad turbas que exibant ut baptizarentur ab eo.
Hoc quantum ad sensum literalem dicebat propter Phariseos, et Saduceos in malum obstinatos, ut patet Matthei 3. de quibus subditur.
marg.|
{8
}
Genimina viperarum.
Quasi dicat nullus, quia superius erit, {5.733} iudex iratus. Inferius, horrendum chaos inferni. A dextris, peccata accusantia : A sinistris, demonia ad interitum trahentia : Foris, mundus ardens : Intus conscientia urens, peccator sic reprehensus quo fugere poterit latere erit impossibile, apparere autem intolerabile, ideo subditur.
Numérotation du verset
Lc. 3,moraliter
marg.|
†
Facite ergo fructum dignum
penitentie
.
Hec est enim via evadendi mala predicta.
marg.|
†
Et ne
ceperitis
dicere.
Nam sine fructu penitentie nullus sanctorum per sua merita poterit peccatores salvare.
marg.|
†
Iam enim securis,
etc. Ista securis dici potest calor naturalis {5.734} qui continue consumit humidum radicale, quo consumpto arbor mala, per quam significatur peccator, exciditur per mortem, et quantum ad animam mittitur in gehennam.
marg.|
{3
}
Qui habet duas
tunicas
.
Per quas possunt virtutes que sunt anime vestes intelligi, nam habens eas debet eas applicare ad bonum proximi.
marg.|
†
Et qui habet escas.
Spirituales esce sunt sacre scripture, quas habens debet proximum spiritualiter pascere.
marg.|
{5
}
Venerunt
autem
.
Per quos possunt intelligi officiales et prepositi, qui non debent a populo exigere, nisi quod constitutum est secundum ordinem iustitie.
Numérotation du verset
Lc. 3,moraliter
marg.|
{5.735}
{2
}
Interrogabant autem eum et milites dicentes.
Per quos possunt intelligi predicatores, quos armat Apostolus Ephe. 6.b. dicens Accipite armaturam Dei, etc. Et in fine dicit, et gladium spiritus, quod est verbum Dei : Istis dicitur.
marg.|
{3
}
Neminem
concutiatis.
Nimis aspere predicando, et sic ad desperationem inducendo.
marg.|
{4
}
Neque calumniam faciatis.
Predicationem subtrahendo, {5.736} reputantes eos indignos exhortationis verbo.
marg.|
{5
}
Et contenti
estote
.
Que stipendia sunt redditus assignati predicatoribus, possessiones habentibus, et eleemosyne date mendicantibus.
marg.|
{6
}
Existimante autem populo, et cogitantibus,
etc.
de Ioanne, ne forte ipse esset,
etc.
Respondit Ioannes.
Per eius responsionem qua se humiliavit et Christum exaltavit, informatur predicator Evangelii, ut de bonis operibus suis, non querat laudem propriam, sed divinam.
Numérotation du verset
Lc. 3,moraliter
marg.|
{5.737}
{1
}
Herodes autem
tetrarcha,
cum
corriperetur
.
Iste qui Ioannem ligavit in carcerem, eo quod de malis suis arguebat eum charitative, et qui similia faciunt sunt similes phreneticis qui pium medicum percutere et occidere querunt.
marg.|
†
Apertum est celum, et descendit.
Beda. Non ei tunc apertum est celum cuius oculi cernebant interiora celorum, sed virtus baptismatis ostenditur, de quo quicunque egreditur ei regni celestis ianua aperitur.
marg.|
†
Et descendit spiritussanctus.
Per apparitionem sancte trinitatis {5.738} in baptismo Christi, significatum fuit, quod eius fideles deberent in sanctissime trinitatis nomine baptizari.
marg.|
{4
}
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur filius Ioseph.
Per hoc insinuans quod officium predicandi non debet aliquis exequi ante perfectam etatem sicut non legitur Christus antea predicasse.
marg.|
{5
}
Qui fuit Heli, qui fuit Mathat, qui fuit
Levi
.
Hic non occurrit aliqua notabilis moralitas, nisi quod per generationem spiritualem que designatur per hanc genealogiam, homo recurrit in suum creatorem, sicut hec genealogia in Deum terminatur, cum dicitur.
Numérotation du verset
Lc. 3,moraliter
marg.|
{5.741} †
Qui fuit Adam.
Nam per generationem spiritualem efficimur Dei filii adoptivi.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_3)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_3)
Notes :