Capitulum 4
Numérotation du verset
Lc. 4,1
Iesus1 autem plenus Spiritu sancto regressus est ab2 Iordane. Et3 agebatur in4 spiritu in deserto5
1 Iesus] Ioannes
CorS1
|
2 ab] a ΩJ;
om. Cor3
(g, reca littera nec
IN
nec
A
habet)
|
3 Et] hic incipit cap. 4 ΩJ
|
4 in] a
CorS1
(vel),
om. CorS1
(G. non habet
IN
nec
A
)
|
5 deserto
Rusch
] desertum
Catena Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 4,2
diebus quadraginta6 et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis7.
6 diebus quadraginta
Rusch Weber
]
inv. Catena
|
7 diebus illis
Rusch Weber
] inv.
Catena
|
Et consummatis illis esuriit.
Numérotation du verset
Lc. 4,3
Dixit autem illi diabolus:
Si Filius Dei
es, dic lapidi huic
ut panis fiat.
Numérotation du verset
Lc. 4,4
Et respondit ad illum Iesus: Scriptum esta
0 Cf. Dt. 8, 3.
quia8 non in pane solo vivit9 homo sed in omni verbo Dei.
8 quia Li448 Rusch Weber] om. Li448@
|
9 vivit
Li448@ Rusch
] vivet
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 4,5
Et duxit illum diabolus in montem excelsum10
10 in montem excelsum
Rusch
]
om. Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 4,6
et ostendit illi omnia regna orbis terre
in momento temporis
et ait illi11: Tibi dabo potestatem hanc universam
11 illi Catena
Rusch
] ei Weber
et gloriam illorum
quia mihi tradita sunt et cui volo do illa.
Numérotation du verset
Lc. 4,7
Tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia12.
12 tua omnia
Rusch Weber
] tibi omnia subdita
Catena
Numérotation du verset
Lc. 4,8
Et respondens Iesus dixit illi: Scriptum estb
0 Cf. Dt. 6, 13.
Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies.
Numérotation du verset
Lc. 4,9
Et duxit illum in Hierosolymam13
13 Hierosolymam] Hierusalem
Li448@ Weber
et statuit eum supra pinnaculum templi14
14 pinnaculum
Cor3 Li448@ Rusch
] pinnam ΩJ
Weber
et dixit illi: Si Filius Dei es
mitte te hinc deorsum.
Numérotation du verset
Lc. 4,10
Scriptum estc enim
0 Ps. 90, 11-12.
quod15 angelis suis mandavit16 de te ut conservent te
15 quod
Catena@ Rusch etc.
] quoniam
Catena (La88
Val18
Ed1953
)
|
16 mandavit
Li448@ Rusch
] mandabit
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 4,11
et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Numérotation du verset
Lc. 4,12
Et respondens Iesus ait illi: Dictum estd non temptabis
0 Cf. Dt. 6, 16.
Dominum Deum tuum.
Numérotation du verset
Lc. 4,13
Et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
Numérotation du verset
Lc. 4,14
Et regressus est Iesus
in virtute Spiritus in Galileam
et fama exiit per universam regionem de illo.
Numérotation du verset
Lc. 4,15
Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
Numérotation du verset
Lc. 4,16
et venit Nazareth
ubi erat nutritus
et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam
et surrexit17 legere.
17 surrexit] surrexeris
Cor3
(al.)
Numérotation du verset
Lc. 4,17
Et traditus est illi18 liber prophete Isaie
18 illi Li448
Rusch Weber
] ei
Li448@
et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat e:
0 Cf. Is. 61, 1-2 ; Is. 58, 6.
Numérotation du verset
Lc. 4,18
Spiritus Domini
super me eo19
19 eo
Rusch
] propter
Catena Weber
quod unxit me evangelizare pauperibus misit me,
Numérotation du verset
Lc. 4,19
sanare contritos corde20, predicare21 captivis remissionem
20 sanare ...corde
Catena Rusch
]
om. Weber
|
21 predicare
Rusch
Weber] et praem. Catena
|
et cecis visum22,
22 cecis visum
Rusch Weber
] inv.
Catena
dimittere confractos in remissionem,
predicare annum Domini acceptum
et
diem retributionis.
Numérotation du verset
Lc. 4,20
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Numérotation du verset
Lc. 4,21
Cepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hec23 Scriptura in auribus vestris.
23 hec Li448
Rusch
Weber]
om.
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 4,22
Et omnes illi testimonium24 dabant et mirabantur in verbis gratie que procedebant de ore ipsius et
24 illi testimonium
Rusch
]
inv. Catena Weber
dicebant:
Nonne hic est filius25 Ioseph?
25 est Filius
Catena Rusch
] inv.
Weber
Numérotation du verset
Lc. 4,23
Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem, medice
cura te ipsum,
quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua.
Numérotation du verset
Lc. 4,24
Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta26 acceptus est in patria sua.
26 nemo propheta
Rusch Weber
] inv.
Catena
Numérotation du verset
Lc. 4,25
In veritate dico vobis, multe vidue erant in diebus Elie in Israel quando clausum27 est celum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna28 in omni terra
27 clausum
Catena Rusch
] clusum
Weber
|
28 magna
Rusch
Weber]
om.
Catena
|
Numérotation du verset
Lc. 4,26
et ad nullam illarum29 missus est Elias nisi in Sarepta Sidonie ad mulierem viduamf.
0 Cf. 3Rg. (1Rg.) 17, 9.
29 illarum
Rusch Weber
] earum
Catena
Numérotation du verset
Lc. 4,27
Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Naaman30 Syrusg.
0 Cf. 4Rg. (2Rg.) 5, 14.
30 Naaman
Catena Rusch
] Neman
Weber
Numérotation du verset
Lc. 4,28
Et repleti sunt omnes in synagoga ira hec audientes31
31 hec audientes
Rusch Weber
]
om. Catena
Numérotation du verset
Lc. 4,29
et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem
et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra32 quem civitas illorum erat edificata ut precipitarent eum.
32 supra
Rusch Weber
] super
Catena
Numérotation du verset
Lc. 4,30
Ipse autem transiens per medium illorum ibat
Numérotation du verset
Lc. 4,31
et descendit in Capharnaum civitatem Galilee ibique docebat
eos33
33 eos
Rusch
] illos Catena Weber
sabbatis.
Numérotation du verset
Lc. 4,32
Et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius34.
34 erat sermo ipsius
Li448 Rusch Weber
]
om. Li448@
Numérotation du verset
Lc. 4,33
Et in synagoga erat homo habens demonium immundum35
35 demonium immundum
Cas574 Rusch Weber
] spiritum demonii immundi
CorS1
(grecus sic habet)
,
demonii immundi
Cor3
(greca littera) ΩJ
et exclamavit voce magna
Numérotation du verset
Lc. 4,34
dicens: Sine.
Quid nobis et tibi
Iesu Nazarene?
Venisti perdere nos?
Scio36
36 Scio ΩJ
Rusch Weber
] + enim
Catena
te quia
sis37* Sanctus Dei.
37 quia sis
Cas574 Li448 Cor3
(greca littera:
SCIO TE QUIA SIS SANCTUS DEI)
ΩJ] quia scis
CorS1 Li448@
, quia es
CorS1
(grec. sic hab.:
SCIO TE QUIA ES SANCTUS DEI
)] qui sis
Rusch Weber
Numérotation du verset
Lc. 4,35
Et increpavit illum38 Iesus39 dicens: Obmutesce et exi ab illo.
38 illum
Rusch Catena
] illi
Weber
|
39 Iesus
Rusch
Weber]
om.
Catena
|
Et cum proiecisset illum demonium in medium exiit ab illo
nihilque eum40 nocuit.
40 eum
Rusch
] illi
Catena
, illum
Weber
Numérotation du verset
Lc. 4,36
Et factus est pavor in omnibus et colloquebantur ad invicem dicentes: Quod est hoc verbum
quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus et exeunt?
Numérotation du verset
Lc. 4,37
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
Numérotation du verset
Lc. 4,38
Surgens autem Iesus41 de synagoga introivit in domum Simonis.
41 Iesus
Rusch
]
om.
Catena Weber
Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus
et rogaverunt illum pro ea
Numérotation du verset
Lc. 4,39
et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis.
Numérotation du verset
Lc. 4,40
Cum sol autem42 occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum
42 sol autem ΩJ
Rusch Weber
] inv.
Catena
at ille singulis manus
imponens curabat eos.
Numérotation du verset
Lc. 4,41
Exibant43 autem44 demonia a multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei.
43 Exibant ΩJ
Catena Rusch
] Exiebant
Weber
|
44 autem ΩJ
Catena Rusch
] + etiam
Weber
|
Et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum45 esse Christum.
45 ipsum ΩJ² (
in ras.
)
Rusch Weber
] eum ΩJ* (?)
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 4,42
Facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbe requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
Numérotation du verset
Lc. 4,43
quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum.
Numérotation du verset
Lc. 4,44
Et erat predicans in synagogis Galilee.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Lc. 4,1
marg.|
{5.743}
{1
}
Iesus autem.
Descripta predicatione precursoris, hic consequenter describitur predicatio Salvatoris, et primo describitur eius predicatio per modum amoris miracula faciendo et beneficia conferendo. Secundo per viam amoris terrorem futuri iudicii incutiendo cap. 21. Adhuc circa primum describitur primo predicatio Salvatoris per seipsum tantum. Secundo, cum hoc permissionem discipulorum 9. cap. Circa primum premittitur Christi predicatio, secundo ex hoc frequens aliquorum conversio capit. sequenti. Prima adhuc in duas, quia primo describitur idoneitas predicatoris. Secundo executio predicationis, ibi. Et egressus est Iesus. Idonea vero dispositio predicatoris est maceratio carnis per ieiunium, per quod carnis incentivum exprimitur, secundum quod dicit Paulus 1. ad Cor. 9.d. Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis predicaverim ipse reprobus efficiar, et secundo, fervor orationis in loco solitudinis, {5.744} ubi divina sapientia hauritur, que postea per predicationem effunditur, unde Paulus antequam mitteretur ad predicandum, in oratione fuit illustratus, secundum quod habetur Act. 9. cap. Ecce enim orat, et postea subditur : Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum, etc. Tertium est victoria tentationis. Non enim est ad predicandum idoneus qui succumbit tentationibus. Ista autem tria ostenduntur de Christo per hoc quod ante predicationem intravit in desertum orationi solitarie aptum, et quod ibi ieiunavit et triplicem demonis tentationem devicit, non quia istis indigeret pro se sed pro nobis ad dandum exemplum predicatoribus aliis. Et patet sententia predictorum ex dictis Mt. 4. ubi ista sunt exposita exceptis paucis que sequuntur.
marg.|
{2
}
Et nihil
manducavit
.
Hic accipiuntur dies naturales, quia nihil manducavit de die nec de nocte.
marg.|
{3
}
Dic lapidi huic ut panis fiat.
Hic accipitur singulare pro plurali eo modo loquendi quo dicitur Ex. 8.f. Venit musca gravissima, id est, multitudo muscarum, unde Mt. 4.a. dicitur. Dic ut lapides isti panes fiant.
marg.|
{5.745}
{1
}
Et duxit
illum diabolus
.
Ista tentatio que ponitur hic secunda, Mt. 4. ponitur tertia, que istarum fuit secunda, et tertia, certum nobis non, est, dicit Aug. neque refert ad veritatem, quia non oportet, quod facta semper eodem ordine referantur quo facta sunt, ut frequenter dictum est. Sed quod duo evangeliste varie narrent ordinem potest ratio assignari, quia una tentatio est de cupiditate principaliter, alia de elatione. Et frequenter contingit quod unum vitium ex alio nascitur et e converso, ideo Mattheus unam preponit. Lucas vero aliam.
prol.|
{5.746}
{2
}
Quia mihi tradita sunt.
Mentitur hic diabolus, neque mirum, quia mendax est et pater mendacii, ut habetur Io. 8.f. Non enim potestatem habet super creaturas ad libitum suum, sed solum inquantum Deus permittit secundum occultum iudicium suum ad exercitiumpatientie electorum. Sicut data est ei potestas affligendi Iob in vastatione bonorum suorum, et in morte prolis, et in infirmitate sui corporis, ut habetur Iob. 1.
marg.|
{3
}
Et consummata omni tentatione diabolus recessit, etc. Tanquam victus.
marg.|
{5.747}
{1
}
Usque ad
tempus
.
Quia appropinquante tempore passionis suscitavit ei persecutionem per principes sacerdotum.
marg.|
{2
}
Et
regressus
est
Iesus
.
Descripta idoneitate predicatoris, hic consequenter describitur executio predicationis, et primo quantum ad eius doctrinam, secundo, quantum ad doctrine confirmationem, ibi. Et in synagoga erat homo habens demonium. Prima in duas, quia primo describitur docuisse in Galilea generaliter. Secundo in civitate sua Nazareth specialiter, ibi. Et venit in Nazareth. Circa primum dicitur, Et egressus est Iesus. scilicet, a deserto quod intraverat post baptismum, ut doceret populum.
marg.|
{3
}
In
virtute spiritus
.
Id est, in virtute signa et miracula faciendi de quo spiritu dicitur 4Rg. 2.c. Spiritus Elie requievit super Eliseum quando divisit aquas miraculose, verumtamen virtus faciendi miracula non erat in Eliseo, sed in Deo qui faciebat miracula ad preces Elisei, sed ista virtus erat in Christo cum sit Deus et homo.
marg.|
{4
}
In Galileam.
Ibi enim primo predicavit, ut impleretur prophetia Isa. 9.a. Primo enim tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim, etc. ut habetur Mt. 4.c.
marg.|
{5
}
Et magnificabitur,
etc. Propter excellentiam doctrine et miraculi.
marg.|
{6
}
Et venit Nazareth.
Hic consequenter describitur eius doctrina in Nazareth civitate sua, circa quod eius doctrina premittitur. Secundo contra eum emulatio excitatur, ibi. Et dicebant, nonne hic est, etc. Circa primum dicitur. Et venit Nazareth ubi erat nutritus. Hoc autem dicitur ad designandum, quod alibi fuerat natus, scilicet, in Bethlehem, ut supra dictum est cap. 2.
marg.|
{7
}
Et intravit secundum consuetudinem suam die
sabbathi
in
synagogam
.
Que erat locus orationis et doctrine legis quibus Iudei secundum preceptum legis vacare debebant in die sabbathi. Christus {5.748} autem legem observare voluit, ut dictum est supra cap. 2.
marg.|
{8
}
Et surrexit
legere
.
Ut non predicaret seipsum verbo suo tantum, sed etiam testimonio sacre scripture.
marg.|
{9
}
Invenit
locum
.
Non a casu, sed a proposito, quia sciebat passus scripture loquentes de eo.
marg.|
{
10
}
Spiritus domini super me.
Hoc scribitur Isai. 61.a. Sed tamen in translatione nostra mutantur aliqualiter verba, sed fit eadem sententia Lucas autem hic allegat scripturam prout habetur in translatione LXX. Circa quod sciendum, quod Iudei expectant illa que promittuntur eis Isa. cap. predicto, impleri per Messiam, quem expectant futurum, et dominaturum toti mundo temporaliter, et educturum Iudeos de captivitate, et positurum eos in maxima gloria et honore supra omnes gentes, sed quia tempus adventus Christi iam transiit, ideo Christus hunc locum convenienter de seipso exposuit, di. Spiritus domini super me, id est me deducens, quia humanitas Christi organum est ipsius divinitatis coniunctum, et ideo in omnibus movebatur secundum divinitatis instinctum.
marg.|
{
11
}
Eo quod unxit me.
Ab instanti conceptionis plenitudine gratie. Ex hoc enim quod humanitas Christi deitati coniungitur, plenitudine gratie repletur, secundum quod dicitur. Io. 1. Vidimus eum quasi unigenitum a patre plenum gratie et veritatis.
marg.|
{
12
}
Evangelizare
pauperibus
.
Id est, humilibus quibus sua doctrina proficit, non superbis.
marg.|
{
13
}
Sanare
contritos
.
Contritis per penitentiam datur gratia sanans vulnera peccatorum.
marg.|
{
14
}
Predicare captivis remissionem
.
Id est, detentis in limbo, ad quos descendit et eos inde eripuit.
marg.|
{
15
}
Et cecis visum.
Id est, Gentilibus excecatis per errorem veram Dei cognitionem, secundum quod dixit Simeon supra 2. de Christo. Lumen ad revelationem gentium, etc.
marg.|
{
16
}
Dimittere confractos
.
A pondere legis relaxando, de quo dicitur Act. 15.b. {5.749}
Cur tentatis imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque nos nec patres nostri portare potuimus ?
marg.|
{1
}
Predicare
annum domini acceptum
.
Iste est annus passionis Christi, quo Deus placatus est humano generi soluta emenda primi peccati.
marg.|
{2
}
Et diem
retributionis
.
Idest, diem iudicii, in quo unicuique retribuetur secundum opera sua.
marg.|
{3
}
Et cum
plicuisset librum
.
Hoc fecit ad ostendendum, quod libri sacre scripture sunt reverenter tractandi, unde, et Iudei hanc reverentiam faciunt libris veteris Testamenti, quod nullo modo sederent iuxta illos, sedendo ita alte sicut illi sunt positi. Ex quo patet, quod illi Christiani sunt valde reprehendendi, qui non solum libros veteris testamenti, sed etiam novi, etiam sacra evangelia ita irreverenter tractant, et irreverentius quam libros gentilium damnatorum. Aliqui etiam Theologi dicta eorum cum maiori pondere et certiori quotatione allegant in sermonibus suis et in scholis quam dicta Christi et apostolorum.
marg.|
{4
}
Et sedit.
Ut exponeret mature quod stando legerat reverenter, et devote.
marg.|
{5
}
Et omnium,
etc.
oculi erant intendentes
in eum.
Quia in facie eius quidam fulgor divine gratie relucebat, qui animos intuentium attrahebat.
marg.|
{6
}
Cepit autem,
etc.
impleta
est.
Scilicet in ipso, ut patet ex predictis.
prol.|
{5.750}
{7
}
Et omnes
testimonium
illi
dabant
.
Videlicet quod illa scriptura in eo esset impleta.
marg.|
{8
}
Et mirabantur in verbis gratie. Idest, gratiosis.
marg.|
{9
}
Et dicebant.
Hic consequenter describitur emulatio contra eum. Licet enim illi de Nazareth primo recepissent verba eius reverenter, et gratiose, ut dictum est, tamen postea moti sunt contra eum ex invidia, despicientes eum propter paupertatem parentum, quia licet essent nobiles, ut supra dictum est cap. 2. tamen erant pauperes, unde dicebant despective.
marg.|
{
10
}
Nonne hic est filius Ioseph ?
Ut patet Mt. 13. et Marc. 6. propter quod pauca miracula fecit ibi, quia erant indigni, ut ibi dicitur, Unde et eorum invidia intantum processit, quod miracula eius dicebant esse falsa. Et hoc est quod subditur.
marg.|
{
11
}
Utique dicetis mihi hanc similitudinem.
Idest, obiectionem a similitudine sumptam.
marg.|
{
12
}
Medice cura teipsum.
Sicut enim medicus verus citius, et libentius seipsum curat et alios ad se pertinentes quam extraneos, ita dicebant ei. Si tu faceres vera miracula citius faceres ea inter propinquos tuos, et in civitate tua quam inter extraneos. Sed ipse consequenter respondit, quod non dimittebat inter eos facere miracula ex impotentia vel falsitate aliqua, sed ex eorum malitia. Et ad hoc inducit sacre scripture exempla. Cum subditur.
marg.|
{5.751}
{1
}
In veritate dico vobis, Multe
vidue
etc.
clausum
est
celum
.
Orationibus Elie, ut habetur. 3Rg. 17. ubi ista historia diffuse tractatur que hic breviter ponitur.
marg.|
{2
}
Et ad
nullam illarum
.
Quia non erant ita devote sicut illa mulier gentilis Sareptana. Et quia Elias persecutionem patiebatur in terra Israel, que debuisset sibi esse grata.
marg.|
{3
}
Et
multi leprosi
etc.
et
nemo
eorum
mundatus
est.
Propter eorum ingratitudinem erga Deum, quia regnum Israel declinaverat ad idololatriam colendo vitulos aureos, quos fecerat Ieroboam.
marg.|
{4
}
Nisi Naaman Syrus.
Cuius historia ponitur. 4Rg. 5. ubi describitur bonitas eius ante curationem, cum dicitur : Per illum enim dedit Deus salutem Syrie. Et post curationem fuit adhuc melior, et {5.752} valde gratus Deo Eliseo, ut habetur ibidem.
marg.|
{5
}
Et
repleti
sunt omnes in
synagoga
ira.
Quia preponebat eis gentiles quos abominabantur sicut canes.
marg.|
{6
}
Et eiecerunt illum extra.
Tanquam dignum morte, ut illum interficerent, ut patet in litera.
marg.|
{7
}
Ipse autem transiens per medium.
Virtute divinitatis, qua poterat sic se servare illesum quando volebat. Dicit autem Beda, quod cum dominus de manibus eorum elapsus, de vertice montis descenderet, et sub rupe latere vellet, subito ad tactum dominice vestis saxum illud subterfugit, et instar cere solutum quendam sinum effecit, id est, concavitatem, in quo dominicum corpus reciperetur. In quo loco omnia linimenta et ruge vestis et vestigia pedum in rupe apparent adhuc sicut testantur qui viderunt.
marg.|
{5.753}
{1
}
Et descendit in Capharnaum.
Ut impenderet aliis doctrinam sacram, qua illi de Nazareth erant indigni.
marg.|
{2
}
Et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius. Scilicet miracula faciendi, ut patet ex sequentibus.
marg.|
{3
}
Et in
synagoga
.
Hic consequenter describitur doctrine Christi confirmatio per miracula Christi. Sicut enim illa quorum cognitio subest naturali facultati intellectus, confirmantur esse vera per reductionem ad prima principia, sic veritas illorum que transcendunt naturalem facultatem intellectus, de quibus erat doctrina {5.754} Christi, confirmantur per operationem miraculorum, que a solo Deo possunt fieri, et ideo cum inducuntur ad confirmationem alicuius doctrine ostenditur esse vera, cum Deus testis esse non possit alicuius falsitatis, igitur ad hoc inducuntur hic duo miracula in speciali. Primum est de demoniaco curato. Secundum de socru Petri a febribus curata, ibi. Surgens autem de synagoga. Tertio multa ponuntur in generali, ibi. Cum enim sol occubuisset omnes qui habebant infirmos, etc. Et patet sententia istarum partium usque ad finem cap. ex dictis Mar. 1. ubi ista posita sunt eodem ordine quo hic et exposita.
Numérotation du verset
Lc. 4,moraliter
marg.|
{5.743}
{1
}
Iesus autem,
etc. Sequitur.
marg.|
†
Et agebatur.
Per hoc significans, quod homines spirituales, cuiusmodi sunt religiosi, debent in asperitate nutriri, nam acrius solent a demone tentari. Ecclesiast. 2.a. Fili accedens ad servitutem Dei sta in iustitia et timore Dei et prepara animam tuam {5.744} ad tentationem. Et hoc significatur, cum dicitur hic de Christo.
marg.|
†
Et tentabatur hic a
diabolo
.
Per hoc autem quod hic primo ponitur tentatio de gula cum dicitur.
marg.|
{3
}
Dic lapidi huic.
Designatur quod hec tentatio occurrit homini. Primo quoniam ab infantia. Secundo vero ponitur tentatio de cupiditate terrenorum, cum dicitur.
Numérotation du verset
Lc. 4,moraliter
marg.|
{5.745}
{2
}
Et duxit illum
diabolus
.
Quia post tentationem gule sequitur tentatio cupiditatis terrene. Tertio vero ponitur tentatio de presumptione, {5.746} cum dicitur.
marg.|
†
Et duxit illum in Ierusalem.
Nam tentatio qua quis de meritis suis presumens exponit se periculis, non est nisi post plurima tempora.
Numérotation du verset
Lc. 4,moraliter
marg.|
{5.747}
{6
}
Et venit Nazareth.
Per hoc ostendit quod predicator evangelii {5.748} debet diebus dominicis et festivis populo predicare, et Christi mysteria nunciare.
Numérotation du verset
Lc. 4,moraliter
marg.|
{5.749}
{5
}
Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum
, Nam illi qui sunt merito de numero fidelium, audiunt devote verbum divinum. Sed de indevotis subditur.
marg.|
{9
}
Et
dicebant
Nonne hic est filius Ioseph.
Hoc autem dicebant contemptibiliter, {5.750} per quos significantur illi qui sermonem audiunt vel lectionem non ad suam edificationem, sed ad predicatoris vel doctoris derisionem, propter quod arguuntur a Christo per duas historias veteris Testamenti, quarum sensus moralis positus est 3. et 4. Regum in suis locis.
Numérotation du verset
Lc. 4,moraliter
marg.|
{5.751}
{5
}
Et repleti.
Per istos significantur illi, qui predicatores veritatis persequuntur, eo quod dicunt eis displicentia.
prol.|
{5.752}
{7
}
Ipse autem transiens per medium.
Non percutiens illos aut impellens, nec aliquo modo se vindicans. In hoc docens predicatores evangelii ut non querant vindictam de iniuriis factis sibi.
Numérotation du verset
Lc. 4,moraliter
marg.|
{5.753}
{3
}
Et in synagoga.
Per hoc autem quod Christus increpavit demonem qui suam potestatem confitebatur et sanctitatem, ei silentium imponens, docuit nos fugere laudes turpium personarum, {5.754} quia sicut dicit Seneca lib. de virtutibus : Tam turpe tibi sit laudari a turpibus, quam si lauderis ob turpia.
marg.|
†
Socrus autem Simonis,
etc. Per quam significatur persona, iracundie calore, aut concupiscentie laborans, super quam stans Iesus istas passiones mitigat, et tunc ei devote ministrat.
Numérotation du verset
Lc. 4,moraliter
marg.|
{5.755}
{1
}
Cum sol autem,
etc. Per hoc significavit, quod passio sua in qua iustitie sol occidit, futura erat medicina omnis spiritualis infirmitatis.
prol.|
{5.756}
{2
}
Facta autem die,
etc. Dans in hoc exemplum predicatoribus revertendi ad solitudinem contemplationis post laborem predicationis, et ut gratias Deo agant de profectu preterito, et se disponant pro futuro.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_4)
Notes :