Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset Lc. 6,1 

Factum est autem in sabbato secundo primo
cum transiret per sata
vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes1 manibus.
1 confricantes Rusch Weber ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 6,2 

Quidam autem Phariseorum dicebant illis:
Quid facitis quod non licet in sabbatis?
Numérotation du verset Lc. 6,3 

Et respondens Iesus ad eos dixit: Nec hoc legistisa que2
0 Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
2 que Rusch ] quod Catena Weber
fecit David cum esuriret3 ipse et qui cum eo erant?
3 esuriret Rusch ] esurisset Li448@ Weber | cum esuriret ipse om. Li448
Numérotation du verset Lc. 6,4 

Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum eo4 erant quos non licebat5 manducare nisi tantum sacerdotibus?
4 eo Rusch ] ipso Li448@ Weber |
5 licebat Li448@ Rusch ] licet Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,5 

Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
Numérotation du verset Lc. 6,6 

Factum est autem et6 in alio sabbato
6 et Catena Catena@ Rusch Weber ] om. Clementina
ut intraret in synagogam et doceret. Et erat ibi homo et manus eius dextera erat7 arida.
7 erat Rusch Weber ] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 6,7 

Observabant autem scribe et Pharisei si in8 sabbato curaret ut invenirent unde accusarent9 illum.
8 in Li448 Rusch Weber] om. Li448@ |
9 unde accusarent Catena Rusch ] accusare Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,8 

Ipse vero sciebat cogitationes eorum
ait10 homini qui habebat manum aridam: Surge et sta in medium11. Et surgens stetit.
10 ait Rusch ] et praem. Catena Weber |
11 medium Rusch Weber ] medio Catena |
Numérotation du verset Lc. 6,9 

Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos
si licet sabbato
bene facere
an male
animam salvam facere
an perdere?
Numérotation du verset Lc. 6,10 

Et circumspectis omnibus
dixit homini: Extende manum tuam.
Et extendit et restituta est manus eius.
Numérotation du verset Lc. 6,11 

Ipsi autem repleti sunt insipientia
et colloquebantur12 ad invicem quidnam facerent de13 Iesu.
12 colloquebantur Li448 Rusch Weber ] circumloquebantur Li448@ |
13 de CorS1 (al.) Catena Rusch ] om. CorS1 Cor3 (gr. non habet) ΩJ Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,12 

Factum est autem in illis diebus exiit in montem orare
et erat pernoctans in oratione Dei.
Numérotation du verset Lc. 6,13 

Et cum dies factus esset vocavit discipulos suos
et elegit duodecim
ex ipsis quos et apostolos nominavit:
Numérotation du verset Lc. 6,14 

Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius,
Iacobum et Ioannem, Philippum et Bartholomeum,
Numérotation du verset Lc. 6,15 

Mattheum et Thomam,
Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes,
Numérotation du verset Lc. 6,16 

Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor.
Numérotation du verset Lc. 6,17 

Et descendens
cum illis de monte14 stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudea et Samaria15 et Hierusalem et Maritima16 et17 Tyri et Sidonis
14 de monte Rusch ] om. Li448@ Weber | de monte cum illis Li448 |
15 et Samaria Rusch] om. Catena Weber |
16 Maritima Catena Rusch ] Maritimae Weber |
17 et Catena Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,18 

qui venerant18 ut audirent
18 venerant Catena Rusch ] venerunt Weber
eum19 et sanarentur a languoribus20 suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur.
19 eum Li448 Rusch Weber ] illum Li448@ |
20 languoribus Rusch Weber ] lanoribus Li448@ , lan. Li448 |
Numérotation du verset Lc. 6,19 

Et omnis turba querebat21 eum tangere
21 querebat Catena Rusch ] querebant Weber
quia virtus de illo exibat22 et sanabat omnes.
22 exibat Catena Rusch ] exiebat Weber
Numérotation du verset Lc. 6,20 

Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat:
Beati pauperes
quia vestrum est regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 6,21 

Beati qui nunc esuritis
quia saturabimini. Beati qui nunc fletis
quia ridebitis.
Numérotation du verset Lc. 6,22 

Beati eritis cum vos oderint homines
et cum separaverint vos
et exprobraverint
et eiecerint nomen vestrum
tamquam malum propter Filium hominis.
Numérotation du verset Lc. 6,23 

Gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa est23 in celo
23 est Catena Rusch ] om. Weber
secundum hec enim faciebant prophetis patres eorum.
Numérotation du verset Lc. 6,24 

Verumtamen
ve vobis divitibus
quia habetis consolationem vestram.
Numérotation du verset Lc. 6,25 

Ve vobis qui saturati estis
quia esurietis. Ve vobis qui nunc ridetis24, quia lugebitis et flebitis.
24 nunc ridetis Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 6,26 

Ve cum benedixerint vobis25 omnes26 homines,
25 benedixerint vobis Rusch ] benedixerint Li448@ , vobis bened. Li448 , bene vobis dixerint Weber |
26 omnes CorS1 (al.)] om. CorS1 Cor3 (grec. non habet) ΩJ |
secundum hec faciebant pseudo prophetis27 patres eorum.
27 pseudo prohetis Rusch ] prophetis Weber
Numérotation du verset Lc. 6,27 

Sed vobis dico qui auditis:
Diligite inimicos vestros
benefacite his qui oderunt vos28.
28 oderunt vos Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 6,28 

Benedicite
maledicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos.
Numérotation du verset Lc. 6,29 

Et qui29 te percusserit30
29 Et qui Li448 Rusch ] et ei qui Li448@ , ei qui Weber |
30 percusserit Rusch ] percutit Li448@ Weber , percu. Li448 |
in maxillam unam31 prebe illi32 et alteram,
31 unam Rusch ] om. Li448@ Weber | maxillam unam] inv. Li448 |
32 illi Li448 Rusch ] om. Weber , ei Li448@ |
et ab eo qui aufert tibi vestimentum
etiam tunicam
noli prohibere.
Numérotation du verset Lc. 6,30 

Omni autem petenti te
tribue et qui aufert que tua sunt
ne repetas.
Numérotation du verset Lc. 6,31 

Et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter.
Numérotation du verset Lc. 6,32 

Et si diligitis eos33 qui
33 eos Rusch Weber ] illos Catena
vos diligunt que vobis est gratia? Nam et peccatores
diligentes se diligunt.
Numérotation du verset Lc. 6,33 

Et si benefeceritis34 his qui
34 benefeceritis Rusch Weber ] benefacitis Li448@ , benefaci. Li448
vos diligunt35
35 vos diligunt Rusch ] vobis benefaciunt Catena Weber
que vobis gratia est36? Siquidem et peccatores hoc faciunt.
36 gratia est Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 6,34 

Et si mutuum dederitis37 his a quibus speratis recipere
37 dederitis Rusch Weber ] dederis Catena
que gratia erit38 vobis? Nam et peccatores fenerantur peccatoribus39
38 erit Rusch ] est Catena Weber |
39 fenerantur peccatoribus Rusch ] inv. Catena Weber |
ut recipiant equalia.
Numérotation du verset Lc. 6,35 

Verumtamen diligite inimicos vestros
et benefacite et mutuum date nihil inde sperantes40
40 inde sperantes Catena Rusch ] desperantes Weber
et erit
merces vestra multa et eritis filii Altissimi
quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Numérotation du verset Lc. 6,36 

Estote ergo misericordes sicut et41 Pater vester misericors est.
41 et Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 6,37 

Nolite iudicare
et non iudicabimini, nolite condemnare et non condemnabimini.
Dimittite
et dimittetur42.
42 dimittetur vobis Catena Rusch ] dimittemini Weber
Numérotation du verset Lc. 6,38 

Date
et dabitur vobis
mensuram bonam
et43 confertam
43 et Catena Rusch ] om. Weber
et coagitatam
et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
Eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.
Numérotation du verset Lc. 6,39 

Dicebat autem illis et similitudinem:
Numquid potest cecus cecum ducere?
Nonne ambo in foveam
cadunt44?
44 cadunt Li448@ Rusch ] cadent Weber
Numérotation du verset Lc. 6,40 

Non est discipulus
super magistrum.
Perfectus autem omnis erit, si sit sicut45 magister eius.
45 si sit sicut Catena Rusch ] ut CorS1 ( G. hab. ) Cor3 (Glosa habet#), sicut Weber
Numérotation du verset Lc. 6,41 

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui
trabem autem
que in oculo tuo est
non consideras?
Numérotation du verset Lc. 6,42 

Aut46 quomodo potes dicere fratri tuo:
46 Aut Li448 Rusch ] et Li448@ Weber
‘Frater, sine eiciam festucam de oculo tuo’ ipse in oculo tuo trabem non videns47? Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
47 non videns CorS1 ( gr. ) Cor3 (Glossa !) ΩJ Rusch Weber ] vides CorS1 (al.)
Numérotation du verset Lc. 6,43 

Non est enim arbor bona
que facit fructus malos,
neque arbor mala
faciens fructum bonum.
Numérotation du verset Lc. 6,44 

Unaqueque enim arbor ex48
48 ex Rusch ] de Catena Weber
fructu suo cognoscitur.
Neque enim de spinis
colligunt ficus, neque de rubo
vindemiant uvam.
Numérotation du verset Lc. 6,45 

Bonus homo de bono thesauro49 cordis sui50
49 thesauro ΩJ² Rusch Weber ] + suo ΩJ* (rubr. cancel et exp.) |
50 cordis sui CorS1 Cor3 (Glossa habet utrobique CORDIS SUI ) ] om. CorS1 (al.) |
profert bonum
et malus homo de malo thesauro51
51 thesauro Rusch ] om. Weber
profert malum. Ex abundantia enim cordis
os loquitur.
Numérotation du verset Lc. 6,46 

Quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis que dico?
Numérotation du verset Lc. 6,47 

Omnis qui venit ad me
et audit
sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est.
Numérotation du verset Lc. 6,48 

Similis est homini
edificanti domum
qui fodit52 in altum
52 qui fodit Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
et posuit fundamenta
in altum53 supra petram.
53 in altum Rusch ] om. Catena Weber
Inundatione autem facta
illisum est flumen
domui illi
et non potuit eam movere.
Fundata enim erat supra petram.
Numérotation du verset Lc. 6,49 

Qui autem audit54
54 audit Li448 Rusch ] audivit Li448@ Weber
et non fecit similis est homini
qui edificat55 domum suam supra56 terram
55 qui edificat Rusch ] aedificanti Li448@ Weber , edifi. Li448 |
56 supra Catena Rusch Weber ] super Li448@ |
sine fundamento in quam illisus est fluvius et continuo concidit57
57 concidit Catena (Li448 Mt366 Ott199 etc ) Rusch Weber ] cecidit Catena@ Clementina
et facta est ruina
domus illius magna.

Capitulum 6

Numérotation du verset Lc. 6,1 
marg.| {5.767} Factum est. Hic ponitur tertius casus, quia Scribe et Pharisei arguebant Christum et discipulos eius de violatione sabbati, et hoc {5.768} in duplici casu, secundus ponitur ibi.
marg.| {1 } Factum est, Sententia autem istarum duarum partium patet ex dictis Matt. 12. ubi isti duo casus ponuntur eodem ordine quo hic, et ex ponuntur eodem modo, excepto quod sequitur.
marg.| {5.779} {1 } Et ait homini qui. Hoc autem fecit Christus, ut miraculum esset evidentius, et manifestius argueretur cecitas malignantium.
marg.| {2 } Ipsi autem repleti sunt   insipientia   . Idest, irrationabili iracundia, cum magis deberent esse grati de beneficio divino.
marg.| {3 } Et colloquebantur ad invicem quidnam fecerunt de Iesu. Iam enim tractabant de morte ipsius, sed Christus noluit mori ante tempus prefinitum a patre, ut implerentur scripture prophetarum de ignominiosa eius morte.
marg.| {4 } Factum est autem in illis. Postquam descripta est vocatio plurium ad Christi discipulatum, hic consequenter describitur promotio aliquorum ex illis ad apostolatum, et primo {5.780} describitur dicta promotio, secundo promotorum instructio, ibi. Et descendens Iesu de monte. Circa primum dicitur Factum est. per hoc ostendit Christus, quod promotioni aliquorum ad statum dignitatis in ecclesia Dei debent orationes devote premitti, ideo subditur.
marg.| {5 } Et elegit duodecim. Quibus succedunt episcopi in ecclesia Dei.
marg.| {6 } Simonem quem   cognominavit   . Ante conversionem enim vocatus est Simon, sed postea mutatum est nomen eius. Et ex hoc inolevit consuetudo, quod quando aliquis creatur in Papam. mutatur nomen eius. {7 }   Iacobum, id est filium Alphei. Et iste vocatus est Iacobus iustus, et frater domini, quia erat ei valde similis in facie, et in lineamentis corporis.
marg.| {5.781} {1 } Iudam Iacobi. Idest, fratrem Iacobi.
marg.| {2 } Et descendens. Hic consequenter post electionem apostolorum ponitur instructio de operibus perfectionis, quia promoti ad gradum maiorem debent habere maiorem cognitionem, licet autem sermo Christi sequens factus fuerit magne multitudini, tamen Christus sermonem suum ad apostolos principaliter dirigebat. Dubitatur tamen hic, utrum iste sermo fuerit idem cum illo qui a Mattheo describitur 5.c. Et dicunt aliqui quod sic. Tum quia hic, et ibi eodem modo incipitur, cum dicitur. Beati pauperes, etc. et eodem modo terminatur, cum dicitur. Omnis qui audit sermones meos, et facit, versus finem huius ca. et Mt. 7. in fine. Item quia illa que ponuntur hic fere ibi ponuntur. Aliis autem videtur oppositum. tum quia hic dicitur. Et descendens Iesus. Mt. 5.a. dicitur. Videns Iesus turbas, ascendit in montem. Item hic dicitur. Stetit in loco campestri, etc. ibi autem dicitur. Et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius. Et aperiens os suum docebat eos, etc. Et ideo iste sermo et ille videntur differre quantum ad locum, quia iste sermo videtur esse factus in terra plana, et campestri. Alius autem in monte. Item quantum ad faciendi modum, quia iste videtur esse factus a Christo stando, alius autem sedendo. Item quia multa in illo ponuntur que hic omittuntur, ut patet intuenti. Qui vult tenere primam opinionem, potest dicere ad ista que videntur contrariari. Dicendo, quod Christus primo ascendit cacumen montis ad eligendum apostolos, et ibi docuit eos de aliquibus sedendo secundum quod dicit Mattheus, sed postea descendit ad aliquam partem montis planiorem, que hic dicitur campestris, ut ibi convenientius doceret multitudinem, et hoc stando, secundum quod hic dicitur. Quod autem dicitur, quod hic multa omittuntur que in alio ponuntur, non obstat, quia Evangeliste non semper uniformiter referunt idem factum Christi, vel dictum, et quod unus omittit alius supplet, ut sic conveniant, et cum hoc specialia, et singularia dicant. Qui autem vult tenere secundam opinionem, potest dicere ad primum alterius opinionis. Non esse inconveniens, quod duo sermones a Christo facti diversis temporibus eodem modo incipiant, et terminentur, et eandem materiam saltem pro magna parte contineant. His premissis procedendum est ad divisionem, quia primo describitur instructio Christi directa principaliter apostolis, secundo, communiter facta turbis cap. 8. Adhuc primo ponitur dicta instructio, secundo, {5.782} eius confirmatio, c. seq. Prima in tres. Quia primo in sermone premittitur quasi quedam prefatio, secundo subditur ipsa instructio, ibi. Et ipse elevatis oculis. Tertio, infertur intenta conclusio. ibi. Omnis qui venit ad me. Circa primum describitur locus, cum dicitur. Et descendens cum illis, etc. Et faciendi modus, etc. cum dicitur. Stetit in loco. Et expositio patet ex dictis secundum duplicem opinionem. Et assistens populus, cum dicitur. Et turba discipulorum. Et cause adventus, cum dicitur. Qui venerant, ut audirent eum et sanarent. Quantum ad illos qui erant infirmi.
marg.| {3 } Quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Non est intelligendum quod aliqua virtus existens in Christo, transiret ad alios eadem numero, sed iste exitus intelligitur inquantum effectus exita causa, quia virtus divina existens in Christo, faciebat sanitates in infirmis. Qualiter autem humanitas Christi ad hoc operabatur, dictum fuit Marci 5.
marg.| {4 } Et ipse elevatis oculis in discipulos. Hic consequenter describitur ipsa instructio, et primo de actibus beatitudinum, secundo, de actibus virtutum, ibi. Sed vobis dico. Prima in duas, Quia primo, inducit ad actus beatitudinum. Secundo, retrahit ad actibus vitiorum contrariorum, ibi. Veruntamen ve vobis. Secundum opinionem illam que dicit eundem sermonem hic descriptum, et Matt. 15. tres prime beatitudines hic posite exponentur, sicut exposite sunt ibidem. Hoc addito, quod secunda beatitudo hic posita intelligenda est de esurie iustitie, sicut ibi ponitur. Beati qui esuriunt, et sitiunt iustitiam, etc. Quarta autem beatitudo hic posita, que ibi ponitur octava, non est proprie beatitudo dicenda, sed confirmatio precedentium, ut ibi dictum fuit. Secundum opinionem aliam, que dicit istum sermonem alium ab illo, dicendum, quod Salvator hic inducit ad quatuor virtutes, que videntur opposite terrene, seu mundane beatitudini, quam Boetius in libro de consolatione vocat falsam, vel mendacem felicitatem, per quas quidem virtutes devenitur ad veram beatitudinem. Beatitudo enim terrena primo consistit in abundantia temporalium bonorum, que frequenter est occasio multorum malorum. Et ideo salvator inducit ad oppositum, cum dicitur.
marg.| {5 } Beati. Et accipitur hic paupertas voluntaria per quam quis contemnit, et abiicit a se bona temporalia, quantum potest fieri bono modo, ut homo liberius vacet operibus vite contemplative. {6 }   Quia vestrum. Scilicet hic in spe, et postea erit vestrum in re. Secundo consistit in hoc, {5.783} quod benefit homini quantum ad corpus, videlicet in cibis et potibus, et huiusmodi carnis delectabilibus. Et ideo salvator inducit ad oppositum dicens.
marg.| {1 } Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Abstinentes a predictis delectabilibus quantum bono modo potest fieri, ut caro redigatur in servitutem anime, ut sic percipiantur consolationes divine, ideo subditur.
marg.| {2 } Quia   saturabimini   . Inchoative in presenti vita, percipiendo predictas consolationes, sed perfecte in patria, secundum quod dicitur Psal. 16.d. Satiabor cum apparuerit gloria tua. Tertio consistit in temporali iucunditate inepta ad cuius oppositum in ducit dicens. {3 }   Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. Considerando, quod tempus presentis vite non est nisi luctus et tristitie. Tum ratione culpe sine cuius commissione vita presens non potest transire saltem quantum ad culpam venialem. Tum ratione dilationis glorie secundum quod dicitur Cant. 5.c. Nunciate dilecto, quia amore langueo. Quarto consistit in favore hominum, et laude, ex quibus frequenter homines superbiunt, et in alia vitia cadunt. Ideo inducit ad contrarium.
marg.| {4 } Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et eiecerint, etc. Non quod aliquis debeat odium hominum querere, et affectare, sed quia timore huius odii {5.784} non debet veritatem vite, iustitie, et doctrine dimittere.
marg.| {5 } Secundum hec enim faciebat prophetis patres eorum, scilicet veris, ut patet de Ieremia quem propter veritatem ab eo dictam reputaverunt proditorem, et eum incarceraverunt, et tandem lapidaverunt, ut dicunt aliqui. Et de Isaia quem cum serra secaverunt, et de multis aliis.
marg.| {6 } Verumtamen. Hic consequenter retrahit ab actibus vitiorum, dicens.
marg.| {7 } Ve vobis divitibus. Divitiis abutentibus, veruntamen quia multi bene utuntur divitiis, secundum quod dicitur Eccles. 31.a. Beatus vir dives, qui inventus est sine macula, et cetera. Et beatus Ambrosius dicit, Sicut divitie impedimenta sunt reprobis, ita probis sunt adiumenta virtutis, ideo subditur.
marg.| {8 } Qui habetis consolationem vestram. Abutentes divitiis ad vite voluptatem.
marg.| {9 } Ve vobis qui saturati estis. In presenti.
marg.| { 10 } Quia esurietis. In futuro.
marg.| { 11 } Ve vobis, qui nunc ridetis. per ineptam letitiam ad peccatum mortale declinantem, secundum quod dicitur Proverbiorum secundo cap. Qui letantur cum male fecerint pessimis. { 12 }   Ve cum benedixerint vobis omnes homines. per applausum talem nutrientes vos in malis, secundum quod dicitur Psalm. 9.d. Laudatur peccator in desideriis anime sue, et iniquus benedicitur.
marg.| {5.785} {1 } Secundum hec faciebant prophetis patres eorum. Scilicet, falsis qui ad habendum populi applausum prophetabant falsum, sicut patet 3Rg. 22. de Sedechia qui fecit sibi cornua ferrea ad prophetandum falsa, non solum verbis, sed etiam factis, sicut et prophete veri verbis, et factis aliquando vera prophetabant. {2 }   Sed vobis dico qui   auditis   . Hic consequenter inducit ad actus virtutum, et primo quantum ad virtutes que perficiunt appetitum. Secundo quantum ad illas que perficiunt intellectum, ibi. Dicebat autem illis. Illa distinctio tamen non est precisa, sed a principaliori parte, quia in quolibet ponuntur aliqua pertinentia ad perfectionem intellectus et voluntatis. Circa primum dicitur.
marg.| {3 } Diligite inimicos vestros. Pharisei, et legisperiti circa hoc errabant dicentes, quod sicut amicus est diligendus, ita inimicus odiendus quem errorem removet salvator dicens : Diligite. quia licet vitium eorum sit odiendum, natura tamen est diligenda. Sciendum tamen quod diligere est velle alicui bonum. Triplex est autem genus bonorum, quia quedam sunt spiritualia, que sunt bona gratie, et glorie, et quantum ad hoc omnes tenemur inimicos diligere optando eis bona gratie, quibus homo non potest male uti, et ideo tenemur ea velle etiam inimicis, quia omnis homo est ex charitate diligendus. Alia sunt bona nature, ut fortitudo corporis, sanitas, subtilitas ingenii, et consimilia. Alia autem sunt bona fortune, scilicet divitie, honores, et similia. Et istis duplicibus bonis possunt homines bene uti, et male, propter quod talia non tenemur inimicis velle, nisi inquantum faciunt ad eorum salutem.
marg.| {4 } Benefacite his qui vos oderunt. Beneficentia est effectus dilectionis, et ideo proportionatur ei, sicut effectus sue cause, et ideo tenemur benefacere inimicis in his que spectant ad eorum salutem pro loco et tempore et aliis circunstantiis debitis concurrentibus, non autem tenemur in aliis. Et quia est quoddam beneficium, quod a quolibet quantumcunque paupere potest exhiberi, et pertinet ad salutem, scilicet orare pro salute animarum, et ideo istud beneficium pro loco et tempore et aliis circunstantiis tenemur exhibere etiam inimicis, ideo subditur. {5 }   Benedicite   maledicentibus   . Imprecando{5.786} eis bona gratie et glorie. {6 }   Et orate pro calumniantibus. Optando eis dicta bona. {7 }   Et qui te percusserit in maxillam prebe illi, et   alteram   . Istud non est intelligendum semper quantum ad effectum exteriorem, unde et Christus in maxilla percussus, ut habetur Io. 18. non obtulit aliam, sed magis percutientem se charitative correxit dicens. Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo. Si autem bene, cur me cedis ? Sed est intelligendum secundum preparationem animi, secundum quod dicit Aug. lib. de sermone domini in monte, quia homo debet habere animum preparatum ad sustinendum percussionem in illa maxilla antequam suscitaret scandalum, vel aliquid aliud contra charitatem.
marg.| {8 } Qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere. Eo modo intelligendum est secundum preparationem animi in casu consimili. Non autem in casu, in quo ex tali permissione nutriretur rapiens in malitia sua, imo in tali casu non esset bonum sustinere, nisi propter scandalum, vel aliquod aliud maius malum evitandum.
marg.| {9 } Omni autem petenti, scilicet donum, vel verbum, secundum quod dicit Aug. Quia si irrationabiliter petat, tribuendum est ei verbum, ostendendo quod irrationabiliter petat. Et tunc, sicut dicit Aug. Melius n. ei aliquid dabis, cum iniuste petentem correxeris. Si autem rationabiliter petat, tribuendum est ei donum quod petit. Et si sit in necessitate extrema positus, talis datio cadit sub precepto, unde dicit beatus Amb. Pasce fame morientem, si non pavisti occidisti, alias est supererogationis. { 10 }   Et qui   aufert   , scilicet in iudicio. Et hoc intelligendum est secundum preparationem animi, sicut dictum est de auferente vestimentum. { 11 }   Et prout vultis. Hoc intelligitur de velle rationabili, et ordinato tantum.
marg.| { 12 } Et vos   facite   . Istud facere in casu necessitatis est precepti in aliis supererogationis. { 13 }   Et si   diligitis eos   qui vos. Tantummodo.
marg.| { 14 } Que   vobis   est gratia, id est merces a Deo reddenda in eterna vita ? quasi dicat Nulla, quia talis dilectio non procedit a charitate que se extendit ad omnes homines, et ideo non est meritoria.
marg.| { 15 } Et si. Eodem modo exponendum est, quia beneficentia est effectus dilectionis, ut predictum est. { 16 }   Et si   mutuum   . Eodem modo exponendum est. { 17 }   Nam et   peccatores   , id est dant mutuum, quod patet ex hoc quod subditur. { 18 }   Ut   recipiant   equalia. Non ultra sortem, sed mutuum equale si voluerint petere.
marg.| {5.787} {1 } Verumtamen   diligite inimicos   . Nihil extra sortem, nec servitium, nec aliud, sed ex charitate que est principium et ratio merendi apud Deum.
marg.| {2 } Et mutuum date nihil inde   sperantes   . Hoc est iam expositum supra, ideo subditur.
marg.| {3 } Et erit   merces etc.   et eritis   filii altissimi   . Quia sola charitas dividit inter filios regni et perditionis.
marg.| {4 } Estote   misericordes etc. Deus enim revelat miserias nostras non expectando aliquid a nobis, sed propter suam bonitatem. Sic homo debet moveri ad revelandum miseriam proximi propter amorem bonitatis divine.
marg.| {5 } Nolite iudicare. Qualiter autem iudicium sit peccatum dictum fuit Mt. 7.
marg.| {6 } Date et dabitur   vobis   . Scilicet bonum nature, fortune, gratie et glorie, dum tamen datio fiat ex charitate, ideo subditur.
marg.| {7 } Mensuram   bonam   . Quantum ad bona fortune, que aliquando conferuntur propter opera pietatis.
marg.| {8 } Et confertam. Quantum ad bona nature, sicut sanitas et huiusmodi, que etiam aliquando conferuntur propter opera pietatis.
marg.| {9 } Et   coagitatam   . Quantum ad bona gratie.
marg.| { 10 } Et   supereffluentem   . Quantum ad bona glorie, et ideo dicit Apostolus 1. ad Timo. 4.c. Pietas ad omnia valet, promissionem vite que nunc est habens et future.
marg.| { 11 } Eadem quippe mensura, etc. Quia secundum quod opera pietatis sunt maiora, et retributio divina. Ista tamen maioritas non est, attendenda semper secundum magnitudinem operis exterioris, sed magis secundum magnitudinem interioris affectus. Unde et Marci. 12. vidua {5.788} que misit duo minuta in gazophylacium secundum testimonium Salvatoris dicitur plus misisse quam multi divites qui magna dona miserant.
marg.| { 12 } Dicebat   autem   illis   . Hic consequenter inducit Salvator exemplum ad virtutes perficientes intellectum, que sunt sapientia de divinis et scientia de humanis inquantum ordinantur in Deum. Et iste virtutes potissime requiruntur in prelatis et rectoribus aliorum, cuiusmodi futuri erant apostoli, et alii Christi discipuli, et eorum successores scilicet episcopi et sacerdotes curati, et hoc est quod dicitur.
marg.| { 13 } Numquid potest cecus, etc. Idest, carens scientia et sapientia.
marg.| { 14 } Cecum ducere. Idest ignorantiam dirigere, quasi dicat Non. ideo subditur.
marg.| { 15 } Nonne ambo in foveam cadunt. Idest, in transgressionem, peccatum, quasi dicat. Sic. Unde Gregorius in pastorali. Cum pastor perabrupta graditur, consequens est grex ad precipitium sequatur, ideo sequitur.
marg.| { 16 } Non est discipulus super magistrum. Et ideo non est mirum, si ipsum sequatur, unde sequitur.
marg.| { 17 } Perfectus autem omnis si sit sicut magister eius. Quia si assimiletur bono magistro, erit perfectus secundum veritatem. Si autem malo, erit perfectus secundum quandam transsumptionem, eo modo loquendi, ut dicitur quinto Metaphysices. Sic autem transferentes et ad mala, dicimus calumniatorem perfectum, et latronem perfectum, quoniam et bonos dicimus ipsos, et latronem bonum, et calumniatorem bonum. Et quia prelatus et rector malus non habent frontem corrigendi, ideo subditur.
marg.| { 18 } Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem que : Hoc expositum est Mt. 7.
marg.| {5.789} {1 } Bonus homo de   bono   . Qui thesaurus est scientia et virtus.
marg.| {2 } Profert bonum. Per doctrinam sanam et vitam exemplarem.
marg.| {3 } Et abundantia. Quia secundum quod dicitur 1. Peri hermenias Vocet sunt note, idest, signa earum passionum que sunt in anima. Et {5.780} quia mali rectores dicunt se esse vicarios Christi, ideo subditur.
marg.| {4 } Quid autem. Quasi dicat talis auctoritas non cedet vobis ad utilitatem, sed magis ad damnationem.
marg.| {5 } Omnis. Postquam salvator premisit suam instructionem hic consequenter inducit ad eius conservationem et patet litera ex dictis Mt. 7.
moraliter
marg.| {5.767} {1 } Factum est autem. Per spicas convenienter intelligi possunt figure ve. test. continentes sub velamine litere grana spiritualia novi, ut sub precepto carnalis circuncisionis, munditia circuncisionis mentalis. Sic ergo spicas vellere est literam occidentem tollere, et spiritualem sensum retinere. Quod fecerunt apostoli aliique discipuli, et sic manducabant, incorporando credentes {5.768} ecclesie mystico corpori.
marg.| Nec hoc   legistis   . Moralitas autem huius ponitur 1Rg. loco suo.
marg.| Factum est autem in alio   sabbato   . Manus arida ad operandum est invalida, ergo per hominem manum aridam habentem, significatur piger, et ociosus, sed cum ad verbum Christi stat in medio virtutis, manus eius sanatur, et in bonis operibus exercetur.
Numérotation du verset Lc. 6,moraliter 
marg.| {5.779} {4 } Factum est autem in illis diebus. Christus apostolos electurus oravit prolixe, unde subditur.
prol.| {5.780} † Et erat pernoctans in oratione Dei. per hoc ostendens quod episcopi qui sunt successores apostolorum non sunt eligendi per inductiones, et per falsas promissiones, sed per devotas orationes.
Numérotation du verset Lc. 6,moraliter 
marg.| {5.781} † Et omnis turba   querebat   . Beda. Tactus salvatoris est opus salutis, quem tangere est in eum fideliter credere, et ab eo tangi est ab eius vulnere sanari.
prol.| {5.782} {4 } Et ipse elevatis oculis. Illa que sunt ab hoc loco usque ad finem huius capituli sunt de se moralia propter quod nunc pertranseo, et quia supra Mt. 5. 6. et 7. ea tetigi breviter mystice exponendo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_6)

Notes :