Capitulum 7
Numérotation du verset
Lc. 7,1
Cum autem implesset omnia verba sua
in aures plebis
intravit Capharnaum1.
1 Capharnaum ΩS Ed1455
Rusch
Weber] in praem. Catena@ (Ber112 La88 Li448 Mt366)
Numérotation du verset
Lc. 7,2
Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus2.
2 illi erat preciosus] preciosus erat illi ΩS
Numérotation du verset
Lc. 7,3
Et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudeorum, rogans eum ut veniret et salvaret3 servum eius.
3 salvaret Catena (La88 Mt366) ΩS Ed1455 Weber ] sanaret Ber112@ Li448 Li448@
Rusch
Numérotation du verset
Lc. 7,4
At illi cum venissent ad Iesum rogabant4 eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi prestes.
4 rogabant] rogaverunt
Ber112@
Numérotation du verset
Lc. 7,5
Diligit enim gentem nostram et synagogam ipse edificavit nobis.
Numérotation du verset
Lc. 7,6
Iesus autem ibat cum illis.
Et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens :
Domine, noli vexari5. Non enim sum dignus6 ut7 sub tectum meum intres
5 noli vexari ΩSBer112@ Li448
Rusch
Weber]
om.
Li448@
|
6 sum dignus ΩS Ber112@ Li448
Rusch
] inv. Li448@ Weber
|
7 ut]
om.
Ber112@
|
Numérotation du verset
Lc. 7,7
propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus8
8 dignum arbritratus ΩS Catena Ed1455 Weber] inv.
Rusch
ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus.
Numérotation du verset
Lc. 7,8
Nam et ego homo sum9
9 homo sum] inv. Ber112@
sub potestate constitutus, habens sub me milites et dico huic ‘vade’ et vadit et alio ‘veni’ et venit
et servo meo ‘fac hoc’ et facit.
Numérotation du verset
Lc. 7,9
Quo audito Iesus miratus est
et conversus sequentibus se turbis dixit:
Amen dico vobis nec in Israel tantam fidem inveni.
Numérotation du verset
Lc. 7,10
Et reversi
qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum.
Numérotation du verset
Lc. 7,11
Et factum est deinceps ibat Iesus10 in civitatem
10 Iesus ΩS Ed1455 Catena
Rusch
]
om.
Weber
que vocatur Naim
et ibant cum eo11 discipuli eius et turba copiosa.
11 eo ΩS Ed1455 ] illo Catena (Ber112@ La88 Li448 Mt366)
Rusch
Weber
Numérotation du verset
Lc. 7,12
Cum autem appropinquaret porte civitatis12
12 civitatis ΩS Ed1455 Catena Ber112@
Rusch
] + et Weber
ecce defunctus efferebatur
filius unicus matris13 sue
13 matris ΩS Ber112@ Li448@ Ed1455
Rusch
] matri Weber
et hec vidua erat
et turba civitatis multa cum illa.
Numérotation du verset
Lc. 7,13
Quam cum vidisset Dominus14
misericordia motus
14 Dominus Ber112@ Ed1455
Rusch
Weber] + Ihesus ΩS
super eam15 dixit illi: Noli16 flere.
15 eam ΩS Catena Ber112@ Ed1455
Rusch
] ea Weber
|
16 Noli ΩS La88
Rusch
Weber cum gr. μὴ κλαῖε] Nolite Catena (cett. codd.)
|
Numérotation du verset
Lc. 7,14
Et accessit et tetigit loculum. Hi autem qui portabant steterunt et ait: Adolescens tibi dico surge.
Numérotation du verset
Lc. 7,15
Et resedit17 qui erat mortuus18
17 resedit ΩS Catena Ed1455
Rusch
Weber] recedit Li448@* Li448*
|
18 erat mortuus]
inv. Ber112@
|
et cepit loqui
et dedit illum matri sue.
Numérotation du verset
Lc. 7,16
Accepit autem omnes timor et magnificabant Deum
dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam.
Numérotation du verset
Lc. 7,17
Et exiit hic sermo in universam Iudeam de eo19 et omnem circa regionem.
19 de eo ΩS Ber112@ Ed1455
Rusch
Weber] de illo Li448@,
om.
Li448
Numérotation du verset
Lc. 7,18
Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius20 de omnibus his.
20 eius] + dicentes ΩS
Numérotation du verset
Lc. 7,19
Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit21 ad Iesum22 dicens:
21 misit Ber112@ Ed1455
Rusch
Weber] + eos Catena
|
22 Iesum Ber112@ Ed1455
Rusch
] Dominum Weber
|
Tu es qui venturus es an alium exspectamus?
Numérotation du verset
Lc. 7,20
Cum autem venissent ad eum viri dixerunt: Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es an alium exspectamus?
Numérotation du verset
Lc. 7,21
In ipsa autem hora multos curavit23 a languoribus suis24
et plagis et spiritibus malis et cecis multis donavit visum.
23 multos curavit ΩS Ed1455 ] inv. Catena@ (Ber112 Li448 Mt366)
Rusch
Weber
|
24 suis ΩS Ed1455 ]
om.
Catena@ (Ber112 Li448 Mt366)
Rusch
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 7,22
Et respondens25 dixit illis:
25 respondens] + Iesus ΩS
Euntes nuntiate26 Ioanni que audistis et vidistis27 quia ceci vident,
26 nuntiate ΩS* Li448
Rusch
Weber] renuntiate ΩS² (sec. m.) Ber112@ Li448@ Ed1455
|
27 audistis – et – vidistis ΩS
Ed1455
]
inv.
ΩJ
Ber112@ Rusch Weber
, videtis et auditis
CorS1
(
G.
)
Cor3
(Glosse littera)
|
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur
Numérotation du verset
Lc. 7,23
et beatus est quicumque28 non fuerit scandalizatus29 in me.
28 quicumque ΩS Ed1455 Weber ] qui Catena Ber112@
Rusch
|
29 fuerit scandalizatus]
inv.
ΩS
|
Numérotation du verset
Lc. 7,24
Et cum discessissent nuntii30 Ioannis cepit dicere de Ioanne31
30 nuntii] discipuli
Ber112@
|
31 dicere – de Ioanne]
inv. Ed1455
|
ad turbas:
Quid existis in desertum32 videre?
32 desertum] deserto
Ber112
Arundinem
vento agitatam33?
33 agitatam ΩS Ber112@
Rusch
] moveri Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 7,25
Sed quid existis videre?
Hominem mollibus vestimentis indutum34?
34 indutum] vestitum
Ber112@
Ecce qui in veste pretiosa35 sunt et in36 deliciis
35 veste pretiosa]
inv.
ΩS
|
36 in ΩS Ber112@
Rusch
Weber]
om.
Ed1455
|
in domibus regum sunt.
Numérotation du verset
Lc. 7,26
Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis : ‘Et plus quam prophetam’.
Numérotation du verset
Lc. 7,27
Hic est de quo scriptum esta:
0 Cf. Mal. 3, 1.
Ecce mitto angelum
meum ante faciem tuam
qui preparabit viam tuam ante te.
Numérotation du verset
Lc. 7,28
Dico enim vobis,
Maior inter natos mulierum propheta37 Ioanne Baptista nemo est,
37 propheta ΩS Ber112@ Li448 Ed1455
Rusch
Weber] + maior Li448@
qui autem minor est
in regno Dei38 maior est illo.
38 Dei] celorum ΩS
Ber112@
Numérotation du verset
Lc. 7,29
Et omnis populus audiens
et publicani
iustificaverunt Deum39 baptizati40 baptismo Ioannis.
39 Deum ] Ihesum ΩS
|
40 baptizati] + in
Ber112@
|
Numérotation du verset
Lc. 7,30
Pharisei autem et legis periti consilium Dei41 spreverunt
41 cons. Dei] inv. Ber112@
Cas574
| consilium Ber112@
Cas574
Ed1455
Rusch
Weber] concilium Catena
in semetipsos
non baptizati ab eo. Ait autem Dominus42.
42 Ait autem Dominus ΩS Ed1455
Rusch
]
om. Cas574
Ber112@ Li448@ Weber
Numérotation du verset
Lc. 7,31
Cui ergo similes dicam43 homines
43 dicam] + similes ΩS
generationis huius?
Et cui similes sunt?
Numérotation du verset
Lc. 7,32
Similes sunt pueris sedentibus
in foro
et loquentibus ad invicem
et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis et non saltastis, lamentavimus44 et non plorastis.
44 lamentavimus] + vobis
Ber112@
Numérotation du verset
Lc. 7,33
Venit enim45 Ioannes Baptista neque manducans panem
45 enim Ber112@
Rusch
Weber] autem Ed1455
neque bibens vinum et dicitis demonium habet.
Numérotation du verset
Lc. 7,34
Venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis: Ecce homo devorator46 et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
46 devorator] vorator ΩS
Ber112@
Numérotation du verset
Lc. 7,35
Et iustificata est sapientia
ab omnibus filiis suis.
Numérotation du verset
Lc. 7,36
Rogabat47 autem illum
47 rogabat ΩS
Catena Rusch Weber
] rogavit
Tr2260
, rogabant
Li448@
*
quidam de Phariseis48
48 de Phariseis Tr2260 ΩS Ed1455 Weber ] Phariseus Ber112@ Catena
Rusch
ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisei discubuit49.
49 discubuit ΩS Ber112@ Catena
Rusch
Weber] dicubuit Tr1214
Numérotation du verset
Lc. 7,37
Et ecce mulier que erat in civitate peccatrix
ut cognovit quod Iesus50 accubuisset51 in domo Pharisei
50 Iesus ΩS Ber112@ Catena
Rusch
]
om.
Tr1083 Tr2260 Ed1455 Weber
|
51 accubuisset ΩS
Ber112@ Li448@ Rusch
] accu.
Li448
, accubuit
Ed1455 Weber
|
attulit
alabastrum unguenti
Numérotation du verset
Lc. 7,38
et stans retro52 secus pedes eius
52 stans retro ΩS Ber112@ Ed1455
Rusch
Weber] plorans CorS1 (G. hab.) Cor3 (greca littera)
lacrimis
cepit rigare pedes eius
et capillis capitis sui
tergebat
et osculabatur pedes eius
et unguento unguebat.
Numérotation du verset
Lc. 7,39
Videns autem Phariseus qui vocaverat eum53
53 vocaverunt eum
Ber112@ etc.
]
inv.
ΩS
ait intra se dicens: Hic si54 esset propheta
54 Hic si Ber112@ etc. ] inv. ΩS
sciret utique que et qualis esset mulier55
55 esset mulier ΩS
Rusch
]
inv. Tr1214
, est mulier
Li448@ Ed1455
, mulier est
Ber112@ Li448
, mulier
Weber
que tangit56 eum quia peccatrix est.
56 tangit ΩS Li448@ (tang.) Li448@ Ed1455
Rusch
Weber] tetigit Tr1083
Numérotation du verset
Lc. 7,40
Et respondens Iesus dixit ad illum:
Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister dic.57
57 dic
Cor1
LP (
sic)
ΩS
Ber112@
]
om. Wordsworth (O)
, + Et respondit Iesus ΩS
Numérotation du verset
Lc. 7,41
Duo debitores erant cuidam feneratori. Unus debebat denarios quingentos et58 alius quinquaginta.
58 et ΩS Catena Ber112@ Ed1455
Rusch
]
om.
Weber Tr2260
Numérotation du verset
Lc. 7,42
Non habentibus59 illis unde redderent donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit60?
59 habentibus] + autem ΩS
Ber112@
|
60 diligit ΩS
Ber112@ Ed1455 Rusch
] diliğ.
Catena
, diliget
Weber
| Quis... diligit] Quis ergo eorum dic plus eum diligit
CorS1
(G. vel)
Cor3
(greca littera !)
|
Numérotation du verset
Lc. 7,43
Respondens61 Simon62 dixit: Estimo quia is cui plus donavit.
61 respondens ΩS Li448@ Ed1455
Rusch
Weber] respondit Tr2260 Ber112@
|
62 Simon] + et
Ber112@
|
At63 ille dixit64 ei65: Recte iudicasti.
63 At ΩS Ber112@ Ed1455
Rusch
Weber] et Tr2260
|
64 dixit
Ber112@ etc.
] respondit ΩS
|
65 ei]
om.
Ber112@
|
Numérotation du verset
Lc. 7,44
Et conversus ad mulierem
dixit Simoni:
Vides hanc mulierem?
Intravi in domum tuam
aquam pedibus meis non dedisti, hec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis66 suis tersit67.
66 capillis ΩS Ber112@ Li448@ Ed1455
Rusch
Weber] + capitis Tr1083
|
67 capillis suis – tersit]
inv.
ΩS
|
Numérotation du verset
Lc. 7,45
Osculum68 mihi non dedisti, hec autem ex quo intravi69 non cessavit osculari pedes meos.
68 Osculum
Ber112@ etc.
] + autem ΩS
|
69 intravi ΩS Ber112@ Li448@ Tr1214 Ed1455 ] intravit
Rusch
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 7,46
Oleo caput meum non unxisti, hec autem unguento unxit pedes meos.
Numérotation du verset
Lc. 7,47
Propter quod dico tibi : Remittuntur70 ei peccata multa
70 remittuntur Ber112@ Li448@ Tr1083 Ed1455
Rusch
] remittentur Tr2260 Weber
quoniam dilexit multum. Cui71 autem minus dimittitur minus diligit.
71 Cui Tr1083
Rusch
] Cum Ber112
Numérotation du verset
Lc. 7,48
Dixit autem ad illam72: Remittuntur tibi peccata.
72 illam
Ber112@ etc.
] + Iesum ΩS
Numérotation du verset
Lc. 7,49
Et ceperunt qui simul accumbebant dicere intra se:
Quis est hic qui etiam peccata dimittit?
Numérotation du verset
Lc. 7,50
Dixit autem ad mulierem:
Fides73 tua te salvam fecit74.
73 fides Ber112@ Li448@ Ed1455
Rusch
Weber] vides Tr2260
|
74 fides ... fecit - vade in pace Ber112@ Catena Ed1455
Rusch
Weber] inv. Tr1083
|
Vade in pace.
Capitulum 7
Numérotation du verset
Lc. 7,1
marg.|
{5.791}
{1
}
Cum autem.
Postquam descripta est Christi instructio, hic consequenter ponitur eiusdem instructionis confirmatio, et primo signo sensibili, secundo facto invisibili, ibi. Rogabat autem illum. Prima in duas, quia primo describuntur quedam miracula facta coram turbis, secundo, coram discipulis Ioannis, ibi. Et annunciaverunt Ioanni. Circa primum ponuntur duo miracula, primum est de servo Centurionis sanato, secundum de filio vidue resuscitato, ibi. Et factum est deinceps. {5.792}Sententia prime partis patet ex dictis Matthei octavo exceptis que sequuntur.
marg.|
{2
}
Erat
moriturus
.
Ex illa infirmitate nisi per Christum fuisset sanatus.
marg.|
{3
}
Qui illi erat preciosus.
Idest, charus et dilectus et propter hoc vocatur eius filius, Io. 4. secundum Chrysostomum. Alii tamen dicunt, quod fuit aliud miraculum ab isto, et etiam alia persona curata hic et ibi, ut ibidem plenius dicetur.
marg.|
{4
}
Misit ad eum seniores Iudeorum.
Matt. 8. dicitur quod ipse met accessit ad Iesum. Sed non est intelligendum in persona propria, sed quia accessit per amicos et nuncios ; Quod enim per amicos facimus, facimus quodammodo per nosipsos.
marg.|
{5.793}
{1
}
Ut veniret et
sanaret
.
Centurio non rogabat, ut veniret ad sanandum, ut patet ex litera sequenti, sed seniores Iudeorum missi hoc petierunt preter Centurionis intentionem credentis quod solo verbo posset eum curare absque presentia corporali.
marg.|
{2
}
Diligit enim.
Idest, Iudeos. Ex quo patet, quod erat gentilis positus ibi ad custodiam terre a principibus Romanis.
marg.|
{3
}
Et synagogam ipse edificavit.
Licet enim haberent unum locum tantum ad offerendum sacrificia et oblationes scilicet templum quod erat in Ierusalem, tamen in singulis civitatibus et castris habebant loca, in quibus conveniebant causa orationis et audiendi verbum Dei, {5.794} que synagoge vocabantur.
marg.|
{4
}
Invenerunt servum qui languerat sanatum.
Ex verbo Christi absentis ut habetur Mt. 8.
marg.|
{5
}
Et factum est deinceps.
Hic consequenter describitur miraculum de filio vidue resuscitato.
marg.|
{6
}
In civitatem que vocatur Naim.
Civitas parva est in Galilea prope montem Thabor.
marg.|
{7
}
Et ibant cum illo discipuli eius et turba.
Hoc factum est, ut evidentius esset miraculum coram multis factum.
marg.|
{8
}
Ecce defunctus efferebatur filius unicus matri sue.
Ad sepeliendum. Antiquitus enim loca sepulture erant extra civitates, ne ex cadaveribus interficerentur habitatores civitatum.
marg.|
{5.795}
{1
}
Misericordia motus super eam dixit.
Tum quia erat vidua. Tum quia non habebat alium filium a quo posset in senectute sustentari.
marg.|
{2
}
Noli flere.
Quasi dicat cito consolata eris.
marg.|
{3
}
Et accessit et tetigit loculum, id est
feretrum. Ad hoc enim tetigit, ut ostenderet, quod corpus suum divinitati unitum erat instrumentum divinitatis etiam in miraculis faciendis. De modo autem cooperandi ad hoc dictum fuit. Mar. 5.
marg.|
{4
}
Et cepit loqui et dedit
illum
matri sue. Accepit autem omnes timor, et magnificabant
Deum
dicentes.
Ut manifeste appareret, quod erat vere resuscitatus, et non apparenter tantum. Unde et de Simone Mago legitur, quod apparenter resuscitavit quendam mortuum, qui tamen loqui non poterat, per quod apparuit illam resurrectionem fuisse tantum apparenter.
prol.|
{5.796}
{5
}
Quia propheta magnus surrexit in nobis.
Idest, ille magnus propheta de quo dicitur. Deut. 18.c. Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum etc. Quod intelligitur de Christo in lege et prophetis promisso, et ideo subditur.
marg.|
{6
}
Et quia Deus visitavit plebem suam. Et exiit hic sermo, etc. Mittendo eis salvatorem.
marg.|
{7
}
Et nunciaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his,
etc. Hic consequenter ad confirmationem doctrine Christi ponuntur miracula coram discipulis Ioannis facta, cum subditur.
marg.|
{8
}
In ipsa autem hora curavit multos a
languoribus
et plagis, et spiritibus malis et cecis multis,
etc. Et per hoc respondit questioni Ioannis ostendens quod ipse esset verus Christus per miracula soli divine virtuti possibilia ideo subditur.
marg.|
{9
}
Et respondens dixit illis,
etc. Consequenter ponitur Ioannis commendatio, cum dicitur.
marg.|
{5.797}
{1
}
Et cum
discessissent
.
Magis enim voluit Ioannem commendare in absentia discipulorum eius quam in presentia, ut eius commendatio non ex favore humano, sed amore veritatis procedere videretur. Cetera autem patent ex dictis Matt. 11. usque ibi.
marg.|
{2
}
Et omnis populus audiens.
Ubi post Ioannis commendationem {5.798} ponit evangelista Phariseorum et legisperitorum confutationem. Et primo verbis populi, secundo verbis Christi, ibi. Cui ergo. Circa primum dicitur. Et omnis populus. Idest simplices et vulgares.
marg.|
{3
}
Et
publicani
.
Idest mundanis et publicis negociationibus occupati.
marg.|
{4
}
Iustificaverunt Deum.
Ex hoc enim quod audierunt Christum tam excellenter commendantem Ioannem, ceperunt laudare {5.799}
et glorificareDeum tanquam iustum et gloriosum de hoc quod erant baptizati a tanto et tali, et ad penitentiam vocati. Et per hoc apparet confutatio Phariseorum, qui de sua scientia superbientes, spreverunt baptismum Io. a Deo institutum, et hoc est quod dicitur Pharisei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt.
marg.|
{1
}
Cui ergo
similes
.
Hic consequenter ponitur confutatio Phariseorum, et legis peritorum ex verbis Christi. Et patet sententia ex dictis Matthei. 11.
{2
}
Rogabat autem.
Descripta confirmatione doctrine Christi signo visibili, hic consequenter describitur eiusdem confirmatio facto invisibili, videlicet per remissionem peccatorum mulieris {5.800} peccatricis, ubi primo describitur locus cum dicitur.
{3
}
Et
ingressus
.
Legitur autem Christus manducasse cum peccatoribus, ut eos ad penitentiam provocaret, ut habetur Mt. 9. Item cum amicis familiaribus ut eorum devotionem nutriret, ut dicitur Io. 12. de Martha et Maria. Item cum cognatis pauperibus, ut eorum inopiam suppleret, ut habetur Io. 2. de nuptiis. ubi deficiente vino, Christus a quam vertit in vinum : Item cum Phariseis superbientibus ut eorum superbiam confutaret, prout hic habetur, et videbitur prosequendo.
{4
}
Et ecce
mulier
.
de peccatis suis plene et perfecte contrita.
{5
}
Et stans retro.
Quia pre verecundia sui peccati non audebat se anteponere.
marg.|
{5.801}
{1
}
Lachrymis,
etc. Ex quo patet magnitudo contritionis ex qua tantum flevit, quod poterant lavari pedes unius hominis nudis pedibus incedentis.
marg.|
{2
}
Et capillis capitis.
Quibus ante ad compositionem vultus sui fuerat abusa.
marg.|
{3
}
Et osculabatur pedes eius.
Ut totum Deo serviret in penitentia, quicquid ex se Deum contempserat in culpa, secundum quod dicit Gregorius.
marg.|
{4
}
Et unguento.
Ad refrigerium caloris et mitigationem doloris ex labore itineris.
marg.|
{5
}
Videns autem.
Hic consequenter ponitur Pharisei indignatio, unde subditur.
marg.|
{6
}
Ait intra se, dicens. Hic si esset propheta. Verus sciens occulta.
prol.|
{5.802}
{7
}
Sciret utique que et qualis est mulier que tangit eum,
etc. Et per consequens non permitteret se tangi ab ea.
marg.|
{8
}
Et respondens Iesus,
etc. Ad confutationem illius. Per hoc enim quod respondit ad eius cogitationem que soli Deo nota est, ostendit se plus quam propheta.
marg.|
{9
}
Duo debitores erant
cuidam
feneratori, unus debebat,
etc. Parabola est, ut convenientius concludatur contra Phariseum de sua responsione. Que subditur, cum dicitur.
marg.|
{
10
}
Respondens Simon,
etc. Quia amor in humanis plerumque causatur ex precedentibus donis, et per consequens maior amor ex maioribus donis. Consequenter eum Christus redarguit ex triplici defectu pietatis, cum dicitur.
marg.|
{
11
}
Intravi in domum.
Qui tamen erant fessi et dolentes ex labore itineris, et lutosi seu puluerizati, eo quod sine calceamentis incedebant. Secundo, ex defectu charitatis cum dicitur.
marg.|
{5.803}
{1
}
Osculum mihi.
Quod est amicitie signum. Tertio, ex defectu hilaritatis, seu letitie que nomine olei, designatur, ut dicitur Psalm. 44.b. Propterea unxit te Deus, Deus tuus, etc. Tria autem dicta requiruntur in hospitalitate gratiosa. Et e contra laudat mulierem de triplici perfectione opposita, ut patet in litera. Et ideo concluditur.
marg.|
{2
}
Remittuntur ei peccata multa,
etc. Videtur autem, quod deberet dici contrarium, quia primo predixerat donum esse causam amoris, hic autem e contrario infert amorem esse causam doni. Dicendum ad hoc, quod primo in parabola loquebatur modo humano, ubi amor ex dono causatur. Sed in applicatione parabole ad propositum convertit se ad loquendum de amore Dei erga nos, qui non procedit ex bonis meritis nostris, sed magis causat bonum in nobis, et ideo convenienter concludit dicto modo.
prol.|
Vel aliter potest dici, quod in peccato sunt duo remittenda, scilicet culpa et pena. Culpa autem ex Dei liberalitate remittitur, cum nullum bonum meritorium possit esse in nobis sine gratia, quam non habemus ante culpe remissionem, sed habita gratia, {5.804} et culpa dimissa, adhuc remanet pena remittenda, ad cuius remissionem facit bonum opus nostrum charitate informatum. Et de hac remissione loquitur Dominus. Unde sequitur : Cui autem minus dimittitur, minus diligit. Remissio autem culpe, aut nulla est, aut totalis simul, sed remissio pene fit per partes, et non tota simul, de communi cursu, licet aliquando fiat tota simul propter fervorem penitentis, et ex liberalitate Dei, et hoc fuit in proposito in hac muliere, Ideo sequitur.
marg.|
{3
}
Remittuntur tibi peccata.
Non solum quantum ad culpam, sed etiam quantum ad penam ex vehementi amore Dei, et horrore peccati preteriti.
marg.|
{4
}
Quis est hic qui,
etc. Hoc dicebant, quia videbant tantum humanitatem exterius apparentem, sed ignorabant Deitatem interius latentem, que potest peccata dimittere.
marg.|
{5
}
Fides tua te salvam fecit.
Quia ista fides fuit formata charitate, et ideo fecit habentem dignam vita eterna. De ista muliere peccatrice dubitabant aliqui Doctores utrum fuerit Maria soror Lazari, vel alia : De quo dictum est, quid sentiant Doctores : Io. 12. Ibi enim hoc posui, quia prius scripsi super Ioannem, quam super Lucam.
Numérotation du verset
Lc. 7,moraliter
marg.|
{5.791}
{1
}
Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit. Sequitur.
marg.|
†
Centurionis autem cuiusdam servus male.
Per istum Centurionem significatur ratio vel intellectus, cuius servus est appetitus sensitivus, qui debet obedire rationi, ut dicitur. 1. Ethicorum, {5.792} sed ex corruptione nature, infirmus est ad obediendum, propter quod homo per rationem cognoscens hanc infirmitatem in suo appetitu sensitivo per se et per alios rogare debet Deum, ut sanet servum suum. Et quoniam humilitas rogantis pro se, plus aliquando placet Deo, quam preces aliorum, ideo subditur.
Numérotation du verset
Lc. 7,moraliter
marg.|
{5.793} †
Nec in.
Et si puer eius sanatur.
marg.|
{5
}
Et factum.
Sequitur.
marg.|
{8
}
Ecce defunctus efferebatur filius unicus matri sue.
Per istum defunctum significatur mortuus per mortale peccatum. Eius {5.794} mater est ecclesia. Portitores huius funeris, sunt facto vel verbo foventes hominem in peccatis. Porta per quam effertur mortuus, est exterior sensus peccati manifestativus. Isa. 3.b. Peccatum suum quasi Sodoma predicaverunt, nec absconderunt. Talis enim mortuus per peccatum mortale suscitatur misericorditer a Deo per preces ecclesie.
Numérotation du verset
Lc. 7,moraliter
marg.|
{5.795}
{7
}
Et nunciaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his.
Per Ioannem qui supra tertio cap. dixit de Christo. Veniet fortior me post me : Significatur vetus Testamentum, quod in Prophetis denunciavit {5.796} Christi adventum. Per Christum autem significatur novum, quod est veteris impletivum. De Christo vero dicitur Isaie. 61.a. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me. Sequitur. Ut mederer contritos corde, etc. Et hec ostendit Christus discipulis Ioannis esse completa dicens.
Numérotation du verset
Lc. 7,moraliter
marg.|
{5.797} †
Euntes.
In hoc etiam informavit predicatores evangelii et doctores, ut non solum verbis doceant, sed etiam factis.
marg.|
{1
}
Et cum.
Per hoc docuit nos fugere notam adulationis incommendatione aliorum et maxime magnorum in eorum {5.798} presentia. talis erat Ioannes baptista sicut dicitur postea.
marg.|
†
Maior inter
natos
mulierum
.
Sequitur. Et omnis populus. Ita modo contingit frequenter quod simplices et illiterati gratiam Dei consequentur, a qua mundi sapientes et superbi Dei iudicio privantur.
Numérotation du verset
Lc. 7,moraliter
marg.|
{5.799} †
Ait autem Cantavimus
vobis tibiis
.
Per istos significantur invidi, qui non gaudent de prosperitate bonorum, nec tristantur de adversitatibus eorum.
marg.|
{2
}
Rogabat.
Per mulierem peccatricem ad domini pedes accedentem, significatur quelibet persona vere de peccatis penitens, et contrita. Ad quod requiritur, quod sicut Deum offendit per culpam ita serviat ei per penitentiam Rom. 6.d. Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie, et iniquitati ad iniquitatem ita exhibete nunc servire iustitie in sanctificationem. Et sic facit mulier {5.800} ista. Unde dicit Greg. Hom. 25. Liquet fratres quod illicitis actibus prius mulier intenta, unguentum sibi pro odore sue carnis adhibuit. Quod ergo sibi turpiter exhibuerat, hoc iam Deo laudabiliter offerebat. Oculis terrena concupierat, sed hos iam per penitentiam conterens flebat. Capillos ad compositionem vultus exhibuerat, sed iam capillis maculas tergebat. Ore superba dixerat, sed pedes domini osculans, hoc in redemptoris sui vestigia figebat. Quot ergo in se habuit oblectamenta, tot de se invenit holocausta. Convertit ad virtutum munera numerum criminum, ut totum serviret Deo in penitentia quidquid ex se Deum contempserat in culpa.
Numérotation du verset
Lc. 7,moraliter
marg.|
{5.801}
{9
}
Videns autem.
Per istum qui Christum notavit de ignorantia et mulierem de immunditia, significatur hypocrita de sua falsa iustitia presumens et alios contemnens, quia sicut dicit Ioannes os aureum. Vera iustitia compassionem habet, falsa vero {5.802}indignationem, propter quod iste Phariseus arguitur, de pietatis omissione in modicis respective, et mulier commendatur de maioribus valde, cum dicitur.
marg.|
{
11
}
Intravi in domum,
etc. Propter quod sibi dicitur. Remittuntur tibi.
Numérotation du verset
Lc. 7,ADDITIO.
marg.|
{5.803} In cap. 7. Ubi dicitur in Postilla. Videtur autem, quod deberet dici contrarium, quia primo dixerat donum esse causam amoris.
prol.|
Stant simul, quod donum sit causa amoris, et amor causa doni, etiam loquendo de amicitia modo humano. Quod sic patet. Nam amicitia humana secundum Philosophum in 8. Ethicorum triplex est, scilicet utilis, delectabilis, et honesta. Sed constat quod amor in amicitia utili, causatur ex dono, seu utilitate ab amato habita, seu sperata. In amicitia vero honesta, causatur amor ex virtute amantis, que amatum diligit, non propter donum vel utilitatem habitam vel consequendam, sed propter virtutem ipsius amati, ex quo amore causatur, quod vult amato bonum et bonum operatur ei quantum in se est, ut verus amicus, et sic in amicitia honesta amor est causa doni. Unde nulla contrarietas in hac parabola, nec in eius applicatione sane intellectis reperitur, etiam loquendo utrobique secundum modum humanum. Nam primo in parabola Christus loquitur modo humano secundum amicitiam utilem, ubi amor ex dono causatur. Unde rectificat iudicium Simonis dicentis, quod is cui plus {5.804} donavit, plus diligit. Secundo vero in applicatione loquitur etiam modo humano secundum amicitiam honestam, que procedit ex virtute, seu meritis amantis, et amati, secundum quam amans certificatus de amicitia, quam amatus habet erga amantem (que quidem amicitia secundum Philosophum ubi supra, est virtus, vel non sine virtute) provocatur ad amorem sui amati, et per consequens ad impendendum ei bona. Et de hac amicitia loquitur, cum dicitur : Remittuntur ei peccata multa, etc. Quod autem sequitur : Cui autem minus dimittitur, minus diligit, Potest uno modo intelligi secundum amicitiam utilem, et sic correspondet principio huius altercationis ubi dicebatur, quod is cui plus donavit, plus diligit, etc. Alio modo potest intelligi de amicitia honesta, de qua ultimo loquitur, ut sit sensus. Causa autem quare alicui minus dimittitur est, quia minus diligit. Et sic est amor causa doni. Unde nulla contrarietas in huiusmodi reperitur, cum de diversis amicitie speciebus loquantur, et utrobique secundum modum humanum. Non est enim verisimile, quod Christus loqueretur illi Phariseo de amore divino, qui pertinet ad predestinationem, vel de remissione culpe, et pene, quorum scientia pertinet ad eos qui iam perfecti sunt {5.805} in fidei rudi mentis. Iste enim Phariseus adhuc erat infidelis et satis ignarus, ut satis patet. Et notandum, quod processus Christi circa informationem Pharisei, de his amicitiis est connaturalis homini. Incipit enim ab imperfecto et magis noto ad perfectum et minus notum. Amicitia enim utilis est hominibus magis nota, et est imperfecta, tanquam deficiens a ratione vere amicitie secundum Philosophum ubi supra. Unde istam amicitiam tantummodo rudis cognoscebat Christus vero tradidit sibi notitiam perfectioris amicitie, scilicet honeste, que habet veram rationem amicitie, secundum Philosophum. Item notandum, quod secundum utram que amicitiam Christus Phariseum convincit, ostendendo ei quod illa mulier erat dignior ad recipienda beneficia Christi quam ipse Phariseus. Nam secundum primam s. amicitiam utilem sibi ostendit, quod plures utilitates seu obsequia habuit ab illa muliere quam a Phariseo, et hoc cum dicit, Intravi in domum tuam, etc. Secundum vero amicitiam honestam, similiter ostendit ei quod erat dignior, et hoc cum dicit : Quia dilexit multum. In quibus bene consideratis nos docet, quod verus penitens debet habere exteriora opera pia et devota, et interiora amore ferventia secundum doctores.
Numérotation du verset
Lc. 7,REPLICA.
marg.|
In capitulo septimo, Ubi in parabola Christi innuitur, quod more humano loquendo amor oritur ex dono, cum dicitur : Quis plus diligit ? Responsum est. Aestimo cui plus donavit. Et sequitur verbum Christi : Recte iudicasti. Postillator exponit hoc de humano amore ; in quo amor oritur ex dono, sed in applicatione parabole Christus convertit stilum ad loquendum de amore Dei erga nos, qui non est ex meritis nostris, sed magis causat bonum in nobis, et est donativus, ideo dixit : Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum, ut sic amor non fit ex dono, sed donum ex amore. Sed Burgensis hic vult absolvere contrarietatem que videtur in litera, per amorem utilem et {5.806}inhonestum, utrobique dicendo more humano. Secundum primum dictum rectificatur iudicium Simonis, ut ex utili surgat amor. Iuxta secundum fit applicatio, quia dilectione ex meritis et virtute impenduntur ei bona. Hec autem applicatio Burgen. laborat in equivocis, quia amor concupiscentie, et amor amicitie, sunt equivoce amor, quia diversis rationibus. Non est autemverisimile Christum amorem equivocasse, nec est necessarium amorem honestum esse causam doni, prout Burgens. vult, quia stat illum amorem esse rectum sine omni dono dato vel sperato, alias esset amor mercenarius, per consequens non honestus. Virtus enim diligitur propter se, per consequens virtuose sine respectu ad donum. Quod autem Burgensis dicit non esse verisimile quod Christus sit locutus Phariseo de amore pertinente ante predestinationem et remissionem pena et culpe, hoc est contra beatum Augustinum in sermone de Maria Magdalena sic exponentem hunc passum, et contra beatum Bernardum super Can. sermone 22. ante medium. Et vide de hac materia Sanctum Thomam prima secunde q. 26. artic. 4. Ratio autem Burgens. ad sic dicendum non valet, quia propter ruditatem vel infidelitatem Pharisei, Christus non voluit pretermittere ea que fidelibus ad instructionem poterant valere. Sepe enim dixit coram perfidis que ipsi non intellexerunt, tamen Ecclesie prodesse non cessat, cui datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant, intelligentes non intelligant. Quamvis enim Phariseus modo non intellexit, imo impugnavit veritatem dicendo intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ? Nihilominus Christus dixit coram eo de remissione peccatorum quo ad culpam et quo ad penam quantum ad liberalitatem Dei precedentem mulieris dilectionem que in peccato existens diligere non poterat, et quo ad penam debitam, propter mulieris primam dilectionem. Unde dixit. Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_7)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_7)
Notes :