Capitulum 9
Numérotation du verset
Lc. 9,1
Convocatis autem1 duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia demonia et ut languores curarent.
1 autem
Rusch Weber
] + Ihesus
Cas574
Numérotation du verset
Lc. 9,2
Et misit illos2 predicare regnum Dei et sanare infirmos.
2 illos] + binos ΩJ* (
rubr. cancel.
)
Numérotation du verset
Lc. 9,3
Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via,
neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis.
Numérotation du verset
Lc. 9,4
Et in quamcumque domum intraveritis ibi manete
et inde ne exeatis.
Numérotation du verset
Lc. 9,5
Et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
Numérotation du verset
Lc. 9,6
Egressi autem circuibant per castella evangelizantes et curantes ubique.
Numérotation du verset
Lc. 9,7
Audivit autem Herodes tetrarcha
omnia que fiebant ab eo et hesitabat eo quod diceretur
Numérotation du verset
Lc. 9,8
a quibusdam quia Ioannes surrexit a mortuis,
a quibusdam vero quia Elias apparuit, ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit.
Numérotation du verset
Lc. 9,9
Et ait Herodes: Ioannem ego decollavi. Quis autem est iste de quo audio ego3 talia? Et querebat videre eum.
3 ego
Rusch
Weber]
om.
Catena
Numérotation du verset
Lc. 9,10
Et reversi apostoli narraverunt illi quecumque fecerunt.
Et assumptis illis
secessit seorsum in locum desertum
qui est Bethsaide4.
4 Bethsaide
Rusch
] Bethsaida
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 9,11
Quod cum cognovissent turbe secute sunt eum5
5 eum
Rusch
] illum Catena Weber
et excepit illos
et loquebatur illis
de regno Dei
et eos
qui cura indigebant sanabat.
Numérotation du verset
Lc. 9,12
Dies autem ceperat declinare
et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas ut euntes in castella et villas6 que circa sunt divertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus.
6 et villas
Rusch
] villasque
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 9,13
Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces
nisi forte
nos eamus et emamus in omnem turbam hanc7 escas.
7 turbam hanc
Rusch
] inv.
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 9,14
Erant autem ibi8 fere viri quinque millia.
8 ibi
Rusch
]
om.
Catena Weber
Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
Numérotation du verset
Lc. 9,15
Et ita fecerunt et discubuerunt9 omnes.
9 discubuerunt
Rusch
] discumbere fecerunt
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 9,16
Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in celum et benedixit illos10
10 illos
Rusch
] illis Catena Weber
et fregit
et distribuit discipulis suis
ut ponerent ante turbas.
Numérotation du verset
Lc. 9,17
Et manducaverunt omnes et saturati sunt.
Et sublatum est quod superfuit11 illis fragmentorum cophini duodecim.
11 superfuit
Rusch Weber
] superfluit
Catena
Numérotation du verset
Lc. 9,18
Et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli
et interrogavit illos dicens: Quem me dicunt esse turbe?
Numérotation du verset
Lc. 9,19
At illi responderunt et dixerunt: Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia propheta unus de prioribus surrexit.
Numérotation du verset
Lc. 9,20
Dixit12 illis: Vos autem quem me esse dicitis?
12 Dixit
Rusch
] + autem
Catena Weber
Respondens Simon Petrus dixit:
Christum Dei.
Numérotation du verset
Lc. 9,21
At ille increpans eos13 precepit ne cui dicerent hec14
13 eos Catena
Rusch
] illos Weber
|
14 hec Catena
Rusch
] hoc Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 9,22
dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et15 scribis et occidi et tertia die resurgere.
15 et Catena
Rusch
Weber]
om.
Li448@*
Numérotation du verset
Lc. 9,23
Dicebat autem ad omnes:
Si quis vult post me venire abneget semetipsum16
16 semetipsum
Li448 Rusch
] se ipsum
Li448@ Weber
et tollat crucem suam quotidie et sequatur me.
Numérotation du verset
Lc. 9,24
Qui enim voluerit animam suam salvam facere
perdet
eam17.
17 eam
Rusch
] illam Catena Weber
Nam
qui perdiderit animam suam
propter me salvam faciet illam.
Numérotation du verset
Lc. 9,25
Quid enim proficit homini si lucretur universum mundum se autem ipsum18 perdat et detrimentum sui faciat?
18 autem ipsum
Rusch Weber
] inv.
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 9,26
Nam qui me erubuerit et meos sermones19
19 meos sermones Li448
Rusch Weber
] inv.
Li448@
hunc Filius hominis erubescet
cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum.
Numérotation du verset
Lc. 9,27
Dico autem vobis vere sunt hic aliqui20 stantes
20 hic aliqui Li448
Rusch
] inv.
Li448@ Weber
ex vobis21 qui non gustabunt mortem
21 ex vobis
Rusch
]
om.
Catena Weber
donec videant regnum Dei.
Numérotation du verset
Lc. 9,28
Factum est autem post hec verba fere dies octo
et assumpsit Petrum
et Ioannem
et Iacobum22
22 et Ioannem et Iacobum Cor1LP (sic)
Rusch
Weber] inv. ΩS Li446 Li446@ Mt366 Mt366@ Ed1455
et ascendit in montem ut oraret.
Numérotation du verset
Lc. 9,29
Et facta23 est dum oraret species vultus eius altera
23 facta
Catena Rusch
] factum
Weber
et vestitus eius albus et fulgens24.
24 et fulgens
Rusch
] refulgens
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 9,30
Et ecce duo viri loquebantur cum illo.
Erant autem Moyses et Elias
Numérotation du verset
Lc. 9,31
visi25 in maiestate et dicebant excessum26
25 visi Li448
Rusch Weber
] nisi
Li448@
|
26 excessum ΩJ
Rusch Weber
] exitum
CorS1=Cor3
(greca littera exodon id est
EXITUM
)
|
eius quem completurus erat in Hierusalem.
Numérotation du verset
Lc. 9,32
Petrus vero27 et qui cum illo erant gravati erant somno et evigilantes28 viderunt maiestatem eius
27 vero
Li448@
(f. 84va)
Rusch Weber
] autem
Li448@
(f. 83va)
|
28 evigilantes
Rusch Weber
] vigilantes
Catena
|
et duos viros qui stabant cum illo.
Numérotation du verset
Lc. 9,33
Et factum est dum29 discederent ab illo ait Petrus ad Iesum: Preceptor, bonum est nos hic esse
29 dum Li448
Rusch
] cum
Li448@ Weber
et faciamus hic30 tria tabernacula, unum tibi et unum Moysi et unum Elie
30 hic
Rusch
]
om.
Catena Weber
nesciens quid diceret.
Numérotation du verset
Lc. 9,34
Hec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos
et timuerunt intrantibus illis in nubem.
Numérotation du verset
Lc. 9,35
Et facta est vox31 de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus32 ipsum audite.
31 facta est - vox
Rusch
]
inv. Li448@ Weber
| facta est]
om. Li448
|
32 dilectus
Catena Rusch
] electus
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 9,36
Et dum fieret vox inventus est Iesus solus
et ipsi tacuerunt
et nemini dixerunt in illis diebus33 quicquam ex his que viderant.
33 illis diebus Li448
Rusch Weber
] inv.
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 9,37
Factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte
occurrit illi turba multa.
Numérotation du verset
Lc. 9,38
Et ecce vir de turba exclamavit dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi.
Numérotation du verset
Lc. 9,39
Et ecce spiritus apprehendit illum34 et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
34 illum
Rusch Weber
] eum
Catena
Numérotation du verset
Lc. 9,40
et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt.
Numérotation du verset
Lc. 9,41
Respondens autem Iesus dixit: O generatio infidelis et perversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum.
Numérotation du verset
Lc. 9,42
Et cum accederet elisit illum demonium et dissipavit.
Numérotation du verset
Lc. 9,43
Et increpavit Iesus spiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.
Numérotation du verset
Lc. 9,44
Stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus que faciebat Iesus35 dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos.
35 Iesus
Rusch
]
om. Cor1
LP
(sic) Catena Ed1455 Weber,
Quidam interponunt hic: Dixit Petrus: Quare nos non potuimus eicere illum? Quibus dixit: Quia huiusmodi orationibus et ieiuniis eicitur. Dixit autem etc. sed vacat
Cor1
LP
Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
Numérotation du verset
Lc. 9,45
At illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant eum interrogare36 de hoc verbo.
36 eum interrogare
Rusch
]
inv. Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 9,46
Intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset37.
37 maior esset Li448
Rusch Weber
] inv.
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 9,47
At Iesus videns cogitationes cordis illorum
apprehendens puerum statuit eum secus38 se
38 secus Li448
Rusch Weber
] penes
Li448@
Numérotation du verset
Lc. 9,48
et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum
in nomine meo me recipit,
et quicumque me recipit recipit eum qui me misit.
Nam qui minor est inter vos omnes39 hic maior est.
39 vos omnes Li448
Rusch
] inv.
Li448@ Weber
Numérotation du verset
Lc. 9,49
Respondens autem Ioannes dixit: Preceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eicientem demonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum.
Numérotation du verset
Lc. 9,50
Et ait ad illum Iesus: Nolite prohibere, qui enim non est adversum vos pro vobis est.
Numérotation du verset
Lc. 9,51
Factum est autem dum40 complerentur
40 dum Li448
Rusch Weber
] cum
Li448@
dies assumptionis eius
et ipse faciem suam firmavita ut iret Hierusalem41.
0 Cf. Is. 50, 7.
41 Hierusalem
Rusch
Weber] in praem. Catena
Numérotation du verset
Lc. 9,52
Et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi.
Numérotation du verset
Lc. 9,53
Et non receperunt eum42 quia facies eius erat euntis Hierusalem.
42 eum Li448 Rusch Weber] illum Li448@
Numérotation du verset
Lc. 9,54
Cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Ioannes dixerunt: Domine, vis
dicimus ut ignis descendat de celo
et consumat illos?
Numérotation du verset
Lc. 9,55
Et conversus increpavit illos et dixit: Nescitis cuius spiritus estis.
Filius hominis non venit animas perdere sed salvare43.
43 et dixit ... salvare
Catena Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Lc. 9,56
Et abierunt in aliud castellum.
Numérotation du verset
Lc. 9,57
Factum est autem, ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris.
Numérotation du verset
Lc. 9,58
Et ait illi Iesus: Vulpes foveas habent et volucres celi nidos,
Filius autem hominis non habet ubi caput suum44 reclinet.
44 suum Catena
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Lc. 9,59
Ait autem ad alterum: Sequere me.
Ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire et45 sepelire patrem meum.
45 et Catena
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Lc. 9,60
Dixitque ei Iesus: Sine ut mortui
sepeliant
mortuos suos.
Tu autem vade et46 annuntia regnum Dei.
46 et Catena
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Lc. 9,61
Et ait alter: Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt.
Numérotation du verset
Lc. 9,62
Ait ad illum Iesus: Nemo mittens manum suam ad47 aratrum et aspiciens48 retro aptus est regno Dei.
47 ad
Rusch
] in Catena Weber
|
48 aspiciens
Rusch Weber
] respiciens
Catena
|
Capitulum 9
Numérotation du verset
Lc. 9,1
marg.|
{5.819}
{1
}
Convocatis autem.
Descripta predicatione Christi per seipsum, hic consequenter describitur predicatio facta per missionem discipulorum. Et quia predicator verbi divini post descensum per predicationem ad proximum, debet per orationem ascendere in Deum, sicut et in scala Iacob Angeli descendebant, et ascendebant, ut habetur Genes. 28. Ideo salvator primo mittit discipulos predicare. Secundo docet eos orare. 11.c. Adhuc circa primum premittitur missio Apostolorum. Secundo, subditur quia primo describitur Apostolorum missio. Secundo, eorum reversio, ibi : Et reversi Apostoli. Prima adhuc in duas, in partem principalem, et incidentalem, que incipit ibi : Audivit autem Herodes. Circa primam partem datur autoritas Apostolis predicandi, et potestas. miracula faciendi ad confirmationem sue doctrine, et sic mittuntur predicare. Et patet sententia huius partis ex dictis Matthe. 10.
prol.|
{5.820}
{2
}
Audivit autem.
Hec est pars incidentalis, quia per predicationem Apostolorum facta Christi predicantium Herodes audivit famam de miraculis Christi, et desiderabat videre ipsum, magis ductus curiositate videndi miracula quam devotione, propter quod Christus noluit in presentia eius aliquod miraculum facere, ut habetur infra, 23. Rationes vero quare aliqui credebant Christum esse Ioannem de quibus fuit iste Herodes, alii Eliam, alii Ieremiam, alii unum ex prophetis antiquis, tacte fuerunt breviter Mt. 16.
marg.|
{3
}
Et reversi Apostoli.
Hic describitur reversio Apostolorum de predicatione, circa quod ostenditur benignitas Christi ad Apostolos. primo eos benigne recipiendo. Secundo eos ad maiora incitando, ibi : Et factum est cum solus esset. Prima in duas, quia primo, describitur benignitas Christi ad Apostolos. Secundo ad populos ibi : Quod cum cognovissent turbe. Circa primum dicitur. Et reversi Apostoli narraverunt quecunque fecerunt. Licet enim non indigeret tali narratione cum omnia sciret per se ipsum, et hoc etiam Apostolis esset notum, tamen retulerunt ei per modum amicabilis collationis discipulorum cum magistro.
marg.|
{5.821}
{1
}
Et
assumptis
.
Ut requiescerent segregati a tumultu populorum, et se recolligerent in oratione, sicut fuerunt dispersi in predicatione.
marg.|
{2
}
Quod cum
cognovissent turbe
.
Hic consequenter describitur benignitas Christi erga populos. Primo recipiendo eos curialiter : quod notatur cum dicitur : {5.822} Et excepit illos. Secundo, quia pavit eos spiritualiter. Ideo subditur.
prol.|
Et loquebatur eis de regno Dei. Tertio, quia curavit languidos generaliter, cum subditur. Et eos qui cura indigebant, sanabat. Quarto, quia famelicos pavit corporaliter, ut patet in litera sequenti, cuius expositio patet ex dictis Mt. 14.
marg.|
{5.823}
{1
}
Et factum est.
Hic consequenter ostenditur benevolentia Christi ad discipulos. incitando eos ad meliora, videlicet ad martyrium, quod est precipuus actus charitatis, secundum quod dicit Salvator Io. 15.b. Maiorem hanc dilectionem nemo habet, quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Primo igitur invitat eos ad martyrium verbo. Secundo, facto, ibi : Factum est autem dum complerentur. Prima in duas : quia primo, incitat eos verbo ad martyrium. Secundo, ostendit martirii premium, ibi : Dico autem vobis. Circa primum premittitur Christi {5.824} duplex interrogatio, et duplex discipulorum responsio : Videlicet quid vulgares de Christo dicerent. Et quid Apostoli de hoc sentirent, et patet sententia ex dictis Mt. 16. Sciendum tamen quod interrogatio Christi non procedebat ex ignorantia, sed ut ex responsione discipulorum qui credebant ipsum esse veraciter Christum Dei filium efficacius incitaret eos ad martyrium exemplo eiusdem animati, qui cum esset tante dignitatis, voluit pro nobis mortem pati, ideo subditur.
marg.|
{2
}
Hoc dicens quia oportet filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, etc. Patet sententia ex dictis Mt. 16. excepto quo subditur.
marg.|
{5.825}
{1
}
Nam qui me
erubuerit
.
Non audens confiteri Christum et veritatem evangelii.
marg.|
{2
}
Hunc
filius hominis erubescet
.
Non reputans eum de suis. Ratio autem huius est, quia non solum credere est necessarium ad salutem, sed etiam confiteri ore, secundum quod dicitur Ro. 10.b. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem. Hec tamen confessio pertinet ad preceptum affirmativum. Quod licet obliget semper non tamen ad semper, sed pro loco et tempore, occurrente casu in quo ex omissione confessionis fidei subtraheretur honor debitus Deo. Ut si quis interrogatus de fide taceret, quando ex sua taciturnitate crederetur ab aliis ipsum fidem non habere vel ipsam fidem falsam esse vel ob eius taciturnitatem alios averti contingeret a fide, et sic peccaret mortaliter, et per consequens inter Dei filios non esset computandus.
marg.|
{3
}
Dico autem
vobis
.
Hic consequenter ostendit martyrii premium{5.826} ut magnitudo premii auferat terrorem supplicii. Et primo describitur illa ostensio. Secundo emulationis discipulorum repressio, ibi : Et factum est in sequenti die. Circa primum sciendum, quod in hoc ostendit premium martyrii, inquantum ostendit se tribus discipulis suis in forma gloriosa, quando transfiguratus fuit coram eis quia ad consimilem gloriam resurgent corpora martyrum, secundum quod dicit Apostolus ad Phil. 3.d. Salvatorem expectamus Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostre configuratum corpori charitatis sue. Et patet sententia huius partis ex dictis Mt. 17. exceptis que sequuntur.
marg.|
{4
}
Et facta est dum oraret.
Non est intelligendum, quod quantitas vel figura faciet Christi fuerit mutata, sed a gloria anime tunc redundavit in corpus ipsius claritas, que est proprietas corporis gloriosi.
marg.|
{5
}
Et
vestitus
eius albus refulgens.
Ut claritas vestis corresponderet claritati corporis.
marg.|
{5.827}
{1
}
Erant
autem
Moyses et Elias visi in maiestate.
Scilicet ipsius Christi, qui tunc apparuit in claritate gloriosa, ut dictum est.
marg.|
{2
}
Et dicebant excessum eius quem completurus erat,
etc. Id est passionem eius futuram quam sustinuit ex maxima charitate : Que dicitur hic excessiva, non quia excesserit modum virtutis, sed quia excellentissimum eius gradum attingebat.
marg.|
{3
}
Petrus vero et qui cum illo erant.
Nam in presentia maiestatis opprimitur fragilitas humana.
marg.|
{4
}
Et nemini dixerunt in illis diebus.
Et hoc ex precepto Domini, {5.828} ut patet Mt. 17. ubi precepit eis dicens. Nemini dixeritis visionem, donec filius hominis a morte resurgat.
marg.|
{5
}
Factum est
autem
in
sequenti die
.
Hic consequenter reprimitur discipulorum emulatio. Et primo facto. Secundo, verbo, ibi : Intravit autem cogitatio. Circa primum sciendum, quod eo quod Christus duxit Petrum, Iacobum, et Ioannem seorsum ab aliis ad videndum gloriam sue maiestatis, ut predictum est, alii discipuli (qui nondum erant in bono confirmati) aliquid humanum passi, moti fuerunt quodam zelo invidie contra tres predictos, et ideo potestas eiiciendi demones fuit eis subtracta, et ideo non potuerunt curare demoniacum eis oblatum, ut patet in litera, ut hoc advertentes resilirent a tali emulatione, et ideo in fine dicitur eis.
marg.|
{5.829}
{1
}
Ponite vos in cordibus vestris sermones istos. Scilicet ad imitandum.
marg.|
{2
}
Filius
enim
hominis,
futurum
est, ut tradatur in
manus hominum
. Ad sui
humiliationem secundum
illud.
Philip. 2.a. Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, etc. Quasi dicat. Non debetis per ambitionem invicem emulari, sed magis in vobis humiliari. Cetera que in hac parte exponenda sunt, patent ex dictis Mt. 17.
prol.|
{5.830}
{3
}
Intravit
autem
cogitatio in eos, quis
eorum
maior esset.
Et non solum cogitatio interior, sed etiam contentio exterior, secundum quod habetur Marci. 9.e. ubi dicitur. Si quidem inter se in via disputaverant, quis eorum maior esset. Quod reprimit Salvator verbo et exemplo pueri positi in medio. Et patet sententia ex dictis Mt. 18. et Mar. 9.
marg.|
{4
}
Respondens
autem
Ioannes dixit. Preceptor vidimus,
etc. Hic ex incidenti respondet sibi facte questioni. Et patet sententia ex dictis. Marc. 19.
marg.|
{5.831}
{1
}
Factum est
autem
dum
complerentur
dies assumptionis.
Superius Salvator excitavit discipulos ad martyrium verbo, hic hoc idem facit facto. Et dividitur in duas. Quia primo facit quod dictum est. Secundo, removet aliqua a suis sequacibus, ibi : Factum est autem Circa primum dicitur : Factum est autem dum complerentur dies assumptionis eius. Id est passionis, per quam transiturus erat et assumendus ad gloriam patris, secundum quod habetur infra : 24.d. Oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam.
marg.|
{2
}
Et ipse firmavit faciem suam.
Id est, firmiter disposuit.
marg.|
{3
}
Ut iret in
Ierusalem
.
Constanter et prompte ad sustinendum mortem, ut suo exemplo discipulos animaret.
marg.|
{4
}
Et misit nuncios ante conspectum suum, et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum. Ut adventus eius non lateret.
marg.|
{5
}
Ut pararent illi.
Scilicet hospitium.
marg.|
{6
}
Et
non receperunt
eum,
quia
facies eius.
Ex modo incedendi apparebat, ut iter eius esset in Ierusalem ad festum. Paschale, in quo et Christus passus est, Samaritanis autem displicebat, quod aliqui irent in solemnitatibus Ierusalem causa orationis, quia dicebant, quod locus {5.832} orationis erat apud eos in monte Garizim, ut habetur Ioannis quarto. Item quia ex vestimentis Christi, et discipulorum eius cognoverunt Samaritani, quod erant. Iudei : quia Iudei erant distincti ab aliis Gentilibus in vestibus, ut habetur. Nume. 15.d. Iudei autem erant Samarisanis odiosi, eo quod contemnebant eos nolentes comedere et bibere cum eis secundum quod habetur Ioannis quarto b. Non enim coutuntur Iudei Samaritanis.
marg.|
{7
}
Domine, vis dicamus ut ignis
descendat
etc. Propter malitiam suam secundum Ambr. Hoc bono zelo dixerunt, licet indiscrete. Et allegaverunt simile de Elia, unde sequitur : Sicut Elias fecit, ut habetur 4. Re. 1.c. Beda vero dicit, quod hoc dixerant impatientes, sicut adhuc carnales volentes vindicari. Et ideo reprehenduntur a Christo de indiscretione secundum Ambr. et de impatientia secundum Bed. cum subditur :
marg.|
{8
}
Nescitis cuius spiritus estis.
Quia in novo testamento (quod est lex amoris, non timoris sicut vetus testamentum) procedendum est suaviter et benigne, unde subditur.
marg.|
{9
}
Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
Statim inferendo penam mortis sicut vos vultis. Et in hoc datur exemplum prelatis, ut non statim cum impetu peccata puniant, sed magis tempus et locum expectent.
marg.|
{5.833}
{1
}
Factum est
autem
.
Postquam Christus incitavit discipulos ad sequendum ipsum etiam usque ad martyrium, hic consequenter removet aliqua a volentibus sequi ipsum. Primum, est cupiditas terrenorum, cum dicitur. Vulpes foveas habent, etc. Secundum, est carnalitas propinquorum, cum dicitur. Sine ut mortui sepeliant mortuos suos. Et patet sententia istorum duorum ex dictis Mt. 8.c. Tertium est inutilis dilatio, que notatur cum dicitur.
prol.|
{5.834}
{2
}
Et ait alter :
sequar
te
domine permitte mihi primum
.
Sic faciunt qui inutiliter ingressum religionis vel executionem melioris vite differunt. Et hoc removetur exemplo convenienti cum subditur.
marg.|
{3
}
Nemo
mittens manum suam
.
Arator enim retro respiciens facit sulcum tortuosum aut inutilem, sic accipiens melioris vite statum et habens affectum redeundi ad pristinum statum : et predicator verbi divini retardans opus predicationis pro amicis carnalibus vel terrenis negociis, ineptus est regno Dei adipiscendo vel possidendo.
Numérotation du verset
Lc. 9,moraliter
marg.|
{5.819}
{1
}
Convocatis
autem
Iesus duodecim Apostolis dedit illis,
etc. Hec autem facit predicatoribus evangelii, si faciant, quod in se est eis dando potestatem eiiciendi demones spiritualiter de cordibus hominum et sanandi languores vitiorum.
marg.|
†
Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram,
etc. Hoc faciunt qui se divine providentie committunt, rationabiliter tamen ne Deum tentent.
prol.|
{5.820} †
Et quicunque non,
etc. Per quem significantur leves motus impotentie, qui solent etiam in viris perfectis ex hoc subito surgere, qui statim sunt excutiendi per virtutem patientie.
marg.|
{2
}
Audivit
autem
.
Per istum significantur curiosi, qui facta mirabilia bonorum videre querunt et audire, sed non imitari.
marg.|
{3
}
Et reversi.
Per hoc ostenditur quod predicatores post predicationis discursum redire debent ad contemplationissecretum, et opera sua coram Deo discutere, ut de bonis gratias agant, et de defectibus veniam petant.
Numérotation du verset
Lc. 9,moraliter
marg.|
{5.821} †
Et
loquebatur
.
Ostendens quod inter religiosos non debet esse locutio de fabulis, sed de sacris scripturis. †
Et eos
etc. Et sicut fecit corporaliter, sic debent predicatores et doctores facere spiritualiter. Et hoc est contra illos, qui multum occupantur circa unam personam consilio spirituali non multum indigentem, et circa {5.822} peccatores multum indigentes parvam aut nullam adhibent curam. †
Et accedentes duodecim
dixerunt illi
:
Dimitte turbas
.
Per quinque panes, quinque libri Moysi. Per duos pisces, Prophete, et agiographa. per 12. cophinos, novi testamenti doctrina, per Apostolos, scripta et predicata designantur, quibus fideles spiritualiter nutriuntur.
Numérotation du verset
Lc. 9,moraliter
marg.|
{5.823}
{1
}
Et interrogavit illos dicens
quem
me
dicunt
esse turbe.
Hoc autem quesivit, ut falsas opiniones a suis discipulis removeret, et de veritate melius informaret. sic doctor Evangelicus debet errores destruere, ut melius possit astruere veritatem.
prol.|
{5.824}
{2
}
Hoc
dicens
: Quia oportet
filium
hominis multa pati, et reprobari a senioribus
etc. Predixit suam passionem, et consequenter induxit ad ipsius imitationem dicens.
marg.|
† Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, etc. Consimiliter boni prelati inducunt subditos ad bonum per exemplum sui.
Numérotation du verset
Lc. 9,moraliter
marg.|
{5.825} †
Factum est autem post hec verba.
Per Petrum in fide ferventissimum significatur fidei fervor. Per Iacobum inter Apostolos primo martyrizatum, constantie vigor. Et per Ioannem virginem munditie decor. Ista tria conscendere faciunt cum {5.826} Christo montem contemplationis, et ibi videre speciem future beatitudinis. Et Moysen et Eliam cum Iesu loquentes, id est, concordiam legis et prophetarum cum evangelio. Et audire verbum illud mentis auditu. hic est filius meus dilectus, etc. et dicere per experientiam dulcedinis divine Bonum est nos hic esse.
Numérotation du verset
Lc. 9,moraliter
marg.|
{5.829} †
Magister,
obsecro
te,
respice
in filium meum.
Iste non plene credebat : ideo dictum fuit ei.
marg.|
†
O generatio infidelis et perversa.
Et per eius filium demoniacum significatur peccator a pueritia male nutritus, propter quod difficilior est cura eius, ideo dicitur, quod Apostoli non potuerunt eum curare. Et cum adduceretur ad Christum, demon allisit eum, et graviter afflixit. Per quod significatur, quod quando peccator maxime diuturnus vult reverti ad Deum diabolus sibi suscitat graves afflictiones ad ipsum impediendum. {5.830} Per hoc autem, quod Christus increpavit demonem affligentem, et non afflictum hominem, significatur, quod medicus animarum debet fovere naturam, et vitium increpare.
marg.|
{3
}
Intravit autem in eos cogitatio quis eorum maior esset. At Iesus videns cogitationes cordis illorum apprehendens.
Per puerum quem Iesus accipiens statuit iuxta se, significatur innocens secularis, quem Christus vocat ad observantiam vite regularis. Et de isto dicitur, quod licet sit minor in mundo, tamen est de maioribus in celo.
marg.|
†
Preceptor vidimus quendam in nomine,
etc. Per hanc eiectionem {5.831} (licet aliquando fiat a malis hominibus ut dicitur Matthei septimo) significatur opus bonum de genere, non tamen prohibendi sunt hoc facere. Proverb. tertio b. Noli prohibere eum qui benefacit. si vales, et ipse bene fac. Licet enim opus tale non sit meritorium sine charitate, tamen est dispositivum ad emendationem {5.832} vite.
Numérotation du verset
Lc. 9,moraliter
marg.|
{4
}
Et misit nuncios ante conspectum suum, et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum, ut pararent illi. Et non receperunt eum, quia. Per Iacobum et Ioannem, qui adhuc imperfecti erant significantur homines imperfecti querentes nimis dure vindicari, sed magister perfectionis prohibuit hoc fieri.
Numérotation du verset
Lc. 9,moraliter
marg.|
{5.833} †
Dixit
quidam
etc.
quocunque
ieris.
Iste non veraciter loquebatur ideo sibi dicitur.
marg.|
†
Vulpes
foveas habent
.
Id est dolosi habent cautelas, ad quas refugiunt, ne in suis maliciis comprehendantur.
marg.|
†
Et
volucres celi nidos
.
Id est superbi querunt in altis elevari.
marg.|
†
Filius autem.
Id est, qui secundum dictamen rationis vivit {5.834} talia non querit.
marg.|
†
Sine ut
mortui
.
Moraliter mortui sepeliunt mortuos, quando peccatores in peccatis suis mutuo se celant, et operiunt, semetipsos.
marg.|
{3
}
Nemo
mittens
. Beda.
Si autem secuturus dominum discipulus quia domi renunciare velit arguitur quid fiet illis, qui nulla utilitatis gratia visitant sepius domos illorum, quos, mundo reliquerunt.
Numérotation du verset
Lc. 9,ADDITIO I.
marg.|
{5.833} In ca. 9. ubi dicitur in postilla. Sicut et in Scala Iacob angeli descendebant et ascendebant.
prol.|
Quod inducit de Scala Iacob, non facit ad propositum suum. Nam ibi per oppositum legitur, scilicet quod angeli ascendebant et descendebant per eam secundum quam considerationem predicator prius debet orare, et sic in Deum ascendere, quam per predicationem ad proximum descendat. Et hic est modus rationabilior. Nam oratio potius respicit futurum quam preteritum. Iuxta illud Mt. 7.a. Petite et accipietis. {5.834} Quod consonat universalis ecclesie consuetudini, secundum que predicatores verbi divini et etiam auditores prius orant. Unde non est necessarium, quod hec visio Scale Iacob applicetur distinctioni posti. sed potius applicanda est predicationis processui.
prol.|
REPLI. In ca. 9. ubi postil. facit aggressum et divisionem huius capituli, dicens : Christus primum mittit apostolos ad predicandum, secundo docet eos ad orandum, ut predicator verbi Dei primo per predicationem descendat ad proximum : secundo, per orationem ascendat ad Deum, sicut in Scala Iacob vidit Angelos descendentes ; et {5.835}ascendentes etc. Istud exemplum Burg. egre ferens, dicit scribi per oppositum Gen. 28.c. Sed vide ibi correctum, et etiam dicit ordinem illum esse rationabilem, quod predicator primum ascendat per orationem quam descendat per predicationem. Sed non videtur conveniens talis ordo, nam qui constituitur predicator, debet primum, exercere officium ad quod institutus est, et sic primo aliis proficere iuxta materiam institutionis et consequenter ad Deum instituentem converti in oratione. Et quia facit iuxta institutionem suum debitum, orare debet post ut sortiatur effectum. quilibet enim non solum predicator, prius debet se exercere {5.836} in campo actionis quam ad contemplationem accedat. Nisi enim prius cum Lia contraxerit, ad amplexus Rachelis pervenire non meretur. Cui non obstat usus ecclesie, qui predicationi premittit orationem, nam talis oratio est petitio suffragii : Illa autem que est portio contemplationis, est sursum actio desiderii, sicut predicationi premittitur studium, ut reprimatur presumptio, sic et oratio pro adiutorio, que ad contemplationem non pertinet, que est ascensus scale, etc. Contemplatio enim orat pro gratia sursum actionis, sed actio orat pro remotione impedimenti frustrationis : Contemplatio in solo Deo quietatur, actio pro se et aliis sollicitatur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_9)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_9)
Notes :