Nicolaus de Lyra

<57.3437b> Prologus ‘Lucas Syrus natione’

Numérotation du verset Lc. Prol.3437b,1 

Prologus beati Hieronymi in Lucam incipit. - Lucas, Syrus natione et1 Antiochenus2
1 et Rusch Bruyne ( 12 codd. ) ] om. Wordsworth |
2 Antiochenus Rusch ] Antiochensis ΩJ Bruyne Wordsworth |
arte, medicus, discipulus apostolorum,
postea3 Paulum secutus
3 postea Rusch Bruyne] + vero ΩJ Sarum Wordsworth (H Θ c Mai)
usque ad confessionem eius
serviens Domino sine crimine.
Nam neque uxorem umquam4 habens neque filios, septuaginta5 quatuor annorum
4 umquam ΩP Rusch ] om. ΩJ |
5 septuaginta] + et ΩJ |
obiit in Bithynia plenus Spiritu sancto. Qui cum iam essent scripta6 evangelia
6 essent scripta Rusch ] scripta essent , descripta essent ΩJ
per Mattheum quidem
in Iudea, per Marcum autem in Italia, sancto instigante
Spiritu in Achaie
partibus hoc scripsit
evangelium, significans etiam ipse in principio7
7 principio] + suo ΩJ
ante hoc8
8 hoc] lac. ΩJ
alia esse descripta. Cui extra ea
que ordo evangelice dispositionis
exposcit, ea maxime necessitas laboris fuit,
ut primum
grecis fidelibus omni prophetatione
venturi
in carnem9 Dei Christi manifesta esset humanitas
9 carnem] carne
ne iudaicis fabulis attenti10, in solo legis desiderio tenerentur vel ne11 hereticis fabulis et stultis sollicitationibus seducti exciderent12 a veritate elaboraret. Dehinc
10 attenti ΩJ Rusch ] intenti Cor3 (vel) |
11 vel ne Rusch ] inv. ΩJ |
12 seducti exciderent ] inv. |
ut in principio evangelii
Ioannis
nativitate presumpta,
cui evangelium scriberet
et in quo electus scriberet13 indicaret, contestans in se
13 et in ... scriberet] om.
completa esse14
14 esse] om.
que ab aliis
essent15 inchoata. Cui
15ab aliis – essent] erat ab aliis , inv. ΩJ
ideo post baptismum filii Dei a perfectione generationis in Christo implete et
repetende
a principio
nativitatis humane potestas permissa est,
ut requiescientibus16
16 requiescentibus] requirentibus
demonstraret in quo
apprehendens erat
per Nathan filium
introitu
recurrentis in Deum generationis admisso
inseparabilis17 Dei,
17 inseparabilis] indisparabilis ΩJ
ut predicans18 hominibus Christum suum opus perfecti19 hominis
18 ut predicans ] predicans in ΩJ |
19 opus perfecti ΩP] inv. ΩJ |
redire
in se per Filium faceret
qui per David patrem
venientibus iter
prebebat
in Christo20. Cui Luce non immerito etiam scribendorum actuum apostolorum21 potestas in ministerio datur,
20 Christo] Christum ΩJ |
21 a. ap.] inv. ΩJ |
ut Deo in Deum pleno
et filio proditionis22 extincto
22 proditionis] perditionis ΩJ
oratione ab ipsis23 apostolis facta forte dominice electionis numerus compleretur24. Sicque Paulus consummationem apostolicis actibus daret quem diu contra stimulum25 recalcintrantem Dominus elegisset. Quod et26 legentibus ac querentibus27 Deum etsi
23 ipsis] om. ΩJ ΩP |
24 numerus compleretur] completus numerus ΩP |
25 stimulum] stimulos ΩJ |
26 et] om. ΩP |
27 querentibus] requirentibus ΩJ ΩP |
per singula expediri a nobis utile fuerat, sciens tamen quod operantem agricolam oportet primum28 de fructibus suis edere, vitavimus publicam curiositatem
28 oportet primum ΩP] oporteat ΩJ
prol.|ne
non tam volentibus Deum demonstrare29 videremur quam fastidientibus prodesse. a
a <57.1> Prologus monarchianus in Lc. (Repertorium biblicum 620) ; cf. Wordsworth, 269-271 ; PL 30, 643-644  ; DE BRUYNE , Préfaces de la Bible latine: XIII (Evangelia) 6-3-L, p. 172.
¶Codd. : <57.1> Rusch CorS1 ( incipit tantum ) Cor3 Bruyne Wordsworth  ; sparsim contuli: sine glossa:  ; glossatus: Cas574  ; post 57.2 positus: ; om. Clementina
29 volentibus Deum - demonstrare] inv. ΩJ

<58.3437> Prologi ‘Lucas Syrus natio’ expositio

Numérotation du verset Lc. Prol.3437,1 
marg.| {5.663} Lucas Syrus natio. Evangelio secundum Lucam B. Hieronymusprologum premittit. In quo primo exprimit B. Luce commendationem, secundo, suam excusationem ibi. Quod et legentibus. Circa primum premittitur commendatio B. Luce, quantum ad evangelium ab eo descriptum, secundo, quantum ad descriptionem Actuum apostolorum, ibi. Cui Luce nonimmerito etc. Prima dividitur in tres partes, quia primo ostenditur Luce scriptoris authoritas, secundo, scribendi necessitas {5.664} sive utilitas, ibi. Qui cum iam essent scripta. tertio, scribendi modus seu qualitas, ibi, Cui ideo post baptismum. Circa primum declaratur Luce authoritas ex patria, cum dicitur.
marg.| {1 } Lucas Syrus   natione   . Fuit enim antiquitus Syria valde nobilis provincia. Et a civitate propria, cum subditur.
marg.| {2 } Antiochensis. Fuit enim Antiochia valde nobilis civitas a Seleuco rege Asie edificata, et in nomine Antiochi patris sui denominata.
marg.| {3 } Arte medicus. Ut ex medicina corporali designaretur futurus medicus spiritualis animarum.
marg.| {4 } Discipulus Apostolorum. Quia ab ipsis didicit evangelium, secundum quod ipse dicit in prologo sui evangelii ut patebit infra.
marg.| {5 } Paulum   sequutus. Quia fuit comes individuus sue peregrinationis.
marg.| {6 } Usque ad   consummationem   eius. Per martyrium in urbe Roma.
marg.| {7 } Serviens domino. Fuit quantum ad exercitium boni.
marg.| {5.665} {1 } Sine crimine. Quantum ad evitationem mali, quia vixit sine peccato notabili saltem post suam conversionem. Quod declaratur per hoc quod subditur.
marg.| {2 } Nam neque uxorem unquam habens. Ex quo patet eius continentia.
marg.| {3 } Septuaginta et quatuor annorum obiit. In prologo super actus apostolorum dicitur. Octoginta quatuor annos etatis agens, etc. Et dicunt aliqui, quod istud contigit vitio scriptorum a principio, ex quo alii, libri sequentes in hoc sunt deficientes. Alii dicunt, quod in prologo super Actus apostolorum computantur omnes anni sue etatis, hic vero computantur tantum anni conversionis sue ad fidem Catholicam. Sed hoc non videtur probabiliter dictum, quia hic dicitur quod ante conversionem fuit arte medicus. Puer autem decem annorum tantum non potest illam artem scire, et multo minus exercere, quod tamen oportet dicere secundum istos.
marg.| {4 } Plenus spiritusancto. Ex quo patet eius felix consummatio.
marg.| {5 } Qui cum iam essent scripta. Hic consequenter ostenditur sue scripture utilitas, ac etiam necessitas, que fuit duplex. Una propter veros evangelistas, qui licet vera scripsissent, tamen aliqua de Christo omiserant, quorum notitia est valde utilis, immo necessaria, ut de conceptione et nativitate nostri Salvatoris, et etiam sui precursoris, que per Lucam fuerunt suppleta, ut patebit infra : ut sic quatuor evangeliste in describendo veritatem Evangelii concordarent, et tamen singuli aliqua propria dicerent. Secundo fuit necessitas propter pseudo evangelistas, qui sub nomine, discipulorum Christi, ut pote Thome et Matthie, scripserunt evangelia inferentes hereses, ut sub nomine discipulorum Christi seducerent simplices, quorum falsitas ex descriptione evangelii Luce deprehenditur. sicut et per alia evangelia a Mattheo Marco et Ioanne descripta. Hanc igitur sententiam ponit hic Hieronymus satis involute premittens quod Lucas scripsit post Mattheum et Marcum, cum dicitur. Qui cum iam essent scripta.
marg.| {6 } In Achaie partibus. Hoc est in Grecia.
marg.| {7 } Significans etiam ipse in principio, id est in prologo Evangelii ab eo descripti, ut patebit infra. Consequenter ponit causam secundam, quare scripsit scilicet ad excludendum hereses cum dicitur.
marg.| {8 } Cui extra. Idest, preter.
marg.| {9 } Ea que ordo Evangelice, id est preter illam causam scribendi illud evangelium, que fuit ut veritas evangelii in quatuor evangeliis ordinaretur propter quod mysterium in scriptura sacra multipliciter designatur.
marg.| { 10 } Ea maxime necessitas laboris, scilicet Luce scribentis.
marg.| { 11 } Fuit ut laboraret qualiter manifesta esset humanitas Christi Dei. Quia est verus homo et verus Deus.
marg.| { 12 } Primum Grecis fidelibus. Scilicet esset manifesta dicta Christi humanitas.
marg.| { 13 } Omni prophetatione venturi in carnem. Quia omnes prophete de eius adventu prophetaverunt, secundum quod dicitur Act. 10.g. Huic omnes prophete testimonium perhibent.
prol.| {5.666} { 14 } Ne Iudaicis fabulis attenti, in solo legis desiderio tenerentur. Credentes esse salutem in legis observatione.
marg.| { 15 } Ne hereticis fabulis et stultis sollicitationibus seducti. Per pseudo evangelistas vel alios hereticos.
marg.| { 16 } Exciderent a veritate. Quia primi credentes de Grecia erant in fide teneri, et ideo indigebant per evangelium Luce (qui Greca lingua scripsit) in fide solidari. Consequenter Hier. ponit causam primam scribendi evangelium, scilicet ut ea que omissa erant ab aliis complerentur, et hoc est quod dicitur.
marg.| { 17 } Dehinc ut in principio evangelii Ioannis, scilicet Baptiste precursoris domini.
marg.| { 18 } Nativitate presumpta, id est in principio Evangelii Luce posita.
marg.| { 19 } Cui evangelium scriberet, scilicet Theophilo episcopo in hoc quod evangelium suum incepit a sacerdotio.
marg.| { 20 } Et in quo electus scriberer indicaret, id est in quo animali electus esset ad scribendum evangelium, scilicet in figura bovis, quod est animal immolaticium.
marg.| { 21 } Contestans in se, id est in evangelio ab eo descripto. Et bene dicit in se et non a se, per hoc insinuans quod scriptura sui evangelii esset Deo attribuenda tanquam principali scriptori.
marg.| { 22 } Completa esse que ab aliis essent inchoata. Licet enim Mattheus de nativitate Salvatoris scripserit, non tamen ita perfecte sicut Lucas. Mattheus etiam et Marcus conceptionem et nativitatem precursoris tacuerant, quam Lucas expressit, et in multis aliis dicta eorum complevit.
marg.| { 23 } Cui ideo. Hic consequenter describitur modus scribendi evangelium Luce seu qualitas. In describendo enim Christi Genealogiam Mattheus inchoavit ab Abraham usque ad Christum descendendo. Lucas autem ordine retrogrado inchoavit a Christo ascendendo, non solum usque ad Abraham sed etiam ad Deum, ut patebit inf. 3. ca. Cuius ratio fuit, quia sicut Mattheus ostendebat modum qualiter Deus venit in mundum carnem assumendo a patribus descendentibus ita Lucas ostenderet quomodo per benedictam Christi incarnationem reducimur in Deum per veram fidem que etiam fuit in patribus veteris Testamenti, licet non ita explicita sicut est in fidelibus novi Testamenti, Hanc autem sententiam ponit. B. Hieronymusmultum intricate, sed ego accipiam verba eius non secundum ordinem scripture sed sententie. Cui, scilicet Luce. potestas permissa est. idest, concessa, a perfectione generationis in Christo implete, idest, scribere perfecte Genealogiam in Christo impletam, quia ibi terminatur descendendo. Et repetende a principio nativitas humane potestas permissa est. Idest, retrogrado modo scribere Genealogiam predictam, in qua incipit ab humanitate Christi. Post baptismum filii Dei. Quia post baptismum Christ immediate scripsit Genealogiam predictam, ut habetur infra 3. ca. Ioannis, id est propter causam que statim dicetur predicto modo descripsit Genealogiam. Ut requirentibus. idest, scire desiderantibus. Demonstraret in quo apprehendens erat, id est ipsum Deum in quo terminat Genealogiam, in cuius apprehensione per apertam visionem consistit beatitudo. Introitu admisso generationis indisparabilis Dei. Id est, {5.667} ipsius Christi qui secundum Deitatem est indispar a patre, quia sicut est ei equalis. Quem Christum. Ponit in introitu, id est in principio Generationis, id est Genealogie ab eo descripte. Recurrentis in Deum. Quia ad ipsum terminatur, ut dictum est. Per Nathan filium. Sicut enim Mattheus ponit Salomonem filium David in Genealogia Christi ab eo descripta, ita Lucas ponit Nathan filium David duplici tam. Una est, quia Nathan dicitur fuisse filius David adoptivus, nos autem reducimur in Deum per hoc quod efficimur filii Dei adoptivi, et ideo Lucas qui scribit Genealogiam ascendendo in Deum. descripsit eum per Nathan filium adoptivum. Alia causa est, quia Nathan interpretatur donum, et ideo figurat Christum. qui est filius naturalis, et per hoc quod fuit in nobis datus a patre, efficimur filii Dei adoptivi, quia per eum tanquam per mediatorem reducimur in Deum patrem, ideo subditur. Ut predicans, scilicet ipse Lucas. Hominibus Christum suum. Quia datus est hominibus a patre pro eorum salute. Opus perfecti hominis, id est conditione nature humane in statu innocentie que fuit perfecta virtutibus, et scientiis. Recurrentis in filium, id est redire in dignitatem pristina a qua ceciderat. Faceret per filium, id est per Nathan figurative, ratione predicta, sed per Christum effective, qui est Dei filius secundum naturam divinam et filius David secundum carnem. Qui per David patrem venientibus in Christo, id est descendentibus usque ad Christum per generationes. Iter prebebat in Christo, id est viam et modum veniendi usque ad Christum.
marg.| {1 } Cui Luce. Posita commendatione B. Luce in scribendo evangelium, hic consequenter ponitur eius commendatio in scribendo Actus apostolorum, cum dicitur. Cui Luce non immerito, id est non irrationabiliter, sed ex magna ratione.
marg.| {2 } Etiam   scribendorum   Actuum   apostolorum potestas   in   ministerio datur   . Quia sicut supra dictum est, fuit discipulus apostolorum et specialiter Pauli, cuius fuit comes individuus, et sic vidit facta eius, de quibus liber Actuum apostolorum pro maiori parte loquitur que certius potuit scribere tanquam visa. In principio tamen illius libri sit mentio de Christi ascensione et Matthie electione, et hoc est quod dicitur.
prol.| {5.668} {3 } Ut Deo in Deum   pleno   . Christus autem dicitur Deus in Deo, quia filius semper est in patre quantum ad ipsam Deitatem, quantum vero ad humanitatem fuit plene cum Deo patre, quando in humanitate gloriosa assumptus est ad dexteram patris, de quo sit mentio in principio libri.
marg.| {4 } Et filio perditionis extincto, id est Iuda proditore, de cuius morte ibidem agitur ante electionem Matthie.
marg.| {5 } Oratione ab ipsis apostolis facta, sorte dominice electionis numerus compleretur. Quia in electione Matthie apostoli premissa oratione dederunt fortes, et cecidit sors super Matthiam et sic completus fuit numerus apostolorum duodecim a Christo electorum, de quorum numero Iudas ceciderat.
marg.| {6 } Sicque Paulus. Quia in actibus eius iste liber terminatur.
marg.| {7 } Quem diu contra stimulum recalcitrantem dominus   elegisset   . Quia dum persequeretur Christum in membris suis, fuit a Christo electus, ut habetur Act. 19.
marg.| {8 } Quod et legentibus. Post Luce commendationem, hic Hieronymus ponit suam excusationem ad hoc quod ita breviter transierat, quod fecit ad vitandum prolixitatem et curiositatem, et hoc est quod dicit : Quod etsi, id est quamvis. Legentibus ac requirentibus Deum expediri a nobis utile fuerat. idest, per nos enucleari.
marg.| {9 } Per singula, id est particulatim et plenius.
marg.| { 10 } Sciens tamen. Scilicet ego Hieronymus.
marg.| { 11 } Quod operantem agricolam, id est doctorem.
marg.| { 12 } Oporteat primum de fructibus suis edere, id est de doctrina sua fructum percipere, quod fit quando auditores proficiunt.
marg.| { 13 } Vitavimus publicam curiositatem ne non   tam volentibus Deum demonstrare   videremur i. tantum. Demonstrare, id est plane ostendere. Deum, id est veritatem de divinis. Quod, id est quantum, Fastidientibus prodidisse, id est scribere ab libitum et voluntatem curiosorum, qui attediantur in auditu utilium, et magis in subtilibus et parum utilibus delectantur. Videtur tamen in aliquibus salva reverentia B. Hieron. ipsam sententiam que plane et lucide dici posset, verbis obscuris et intricatis obumbrasse.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. Prol.3437), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_Prol.3437)

Notes :