<57.5898> Prologus ‘Facies bovis’ Nicolai de Lyra
Numérotation du verset
Lc. Prol.5898,1
marg.|
{5.663}
Facies bovis a sinistris ipsorum qua
. Sicut fuit dictum in principio evangelii secundum Mattheum, Ezechieli prophete in visione animalis quatuor facies habentis, designatum fuit Christi Evangelium fore quadrifarie describendum, videlicet a Mattheo in facie humana, a Marco in facie leonina, a Luca in facie bovina, a Ioanne in facie aquilina, et ideo in verbo proposito circa Evangelium Luce quatuor designantur, primum est elegantia styli, cum dicitur.
Facies.
Numérotation du verset
Lc. Prol.5898,2
marg.|
Materia libri, cum subditur
Bovis.
Ordo Evangelii, cum dicitur
A sinistris.
Prefixio numeri, cum additur
Ipsorum qua.
Numérotation du verset
Lc. Prol.5898,3
marg.|
Circa primum considerandum, quod facies est elegantior et nobilior pars corporis, et ideo convenienter per faciem notitia et elegantia scripture designatur que in Evangelio Luce specialiter reperitur, ut patet intuenti, propter quod dicit B. Hier. Sermo autem Luce tam in Evangelio quam in Actibus Apostolorum comptior est et seculari redolet eloquentia, propter quod de hoc potest dici illud quod scribitur Apocalyp. 1. Facies eius sicut sol lucet in virtute sua, quia sicut claritate solis refulget tota mundi machina, sic ex descriptione Evangelii secundum Lucam tam eleganter tradita, refulget et relucet tota universalis ecclesia.
Numérotation du verset
Lc. Prol.5898,4
marg.|
Circa secundum considerandum, quod licet Lucas Evangelista describat totum decursum Evangelii incipiens a Christi miraculosa conceptione, per transiens per eius nativitatem, conversationem, mortem, et resurrectionem, terminans eius Evangelium in eius ascensione, ut sic ab eodem inciperet Actus apostolorum, in quo terminaverat Christi Evangelium, tamen eius principalis intentio est circa Christi mortem et passionem describendam, propter quod ipse Lucas designatur in facie bovis quod est animal immolaticium secundum traditionem legis, propter quod suum evangelium incepit a sacerdotio Zacharie, ad quod officium spectas immolare.
prol.|
Et ideo materia principalis huius libri designatur in facie bovis, quia sicut dictum est. Lucas principaliter describit Iesum Christum pro nobis immolatum propter quod de hoc potest exponi quod scribitur Prover. 14. Ubi plurime sunt segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. In Evangelio enim continentur segetes plurime, videlicet domini {5.664} nostri Iesu Christi verba que sunt animarum pabula, ibi etiam manifesta est fortitudo bovis. Virtus enim fortitudinis est circa terribilia bone mortis, fortis enim impavidus est circa bonam mortem, ut dicitur 4. Ethic. mors autem Christi non solum fuit bona, sed etiam preciosissima, fuit etiam circa maxime terribilia, et ideo virtus fortitudinis Christi hominis maxime apparuit in ipsa. Et quia Lucas pre ceteris describit hanc mortem et passionem, ut dictum est, ideo de eius Evangelii descriptione convenienter dicitur quod ibi est manifesta fortitudo bovis, quia ibi maxime relucet fortitudo Christi hominis pro nobis immolati ad modum bovis.
Numérotation du verset
Lc. Prol.5898,5
marg.|
Circa tertium considerandum quod facies bovis erat tertia in situ illius animalis habentis quatuor facies. Facies enim hominis erat prima, quia in recto aspectu prophete sita, et per consequens facies leonis secunda que erat in dextera, quia pars dextera prior est et potior sinistra, et sic facies bovis que describitur in sinistra parte erat tertia, prout in principio Matthei plenius fuit declaratum, et sic inter quatuor Evangelia Evangelium Luce tenet tertium quod notatur, cum dicitur. A sinistris. In figuram huius diciturIudi. 7.d. quod Gedeon habebat in dextera tubam, et in sinistra lampadem. Per Gedeon vero Mattheus evangelista potest intelligi, quia Gedeon interpretatur circumiens in utero, et Mattheus describit Christum natum de utero virginali. Per tubam vero in eius dextera existentem, intelligitur evangelium Marci, quod est quasi quidam rugitus leonis qui assimilatur sono tube terribilis. Per lampadem in sinistra existentem, intelligitur evangelium Luce quod procedit lucide et clare et ideo de hac sinistra potest exponi quod scribitur Prov. 3. In sinistra illius divitie et gloria. In evangelio enim Luce virtutum divitie continentur actualiter et gloria virtualiter, quia per exercitium virtutum acquiritur gloria beatorum.
Numérotation du verset
Lc. Prol.5898,6
marg.|
Circa quartum considerandum, quod licet plures scripserint evangelia, tamen quatuor sunt approbata, ut dicitur in prologo super Mattheum, et hoc propter figuram sacramenti ostensi Ezechieli prophete in animali habente quatuor facies, et in rota quatuor facies habente, Ezec. 1. Et iste quaternarius figuratus est in multis quaternariis, ut declaratum fuit diffusius in principio evangelii secundum Marcum. Et ultimo designatur manifeste Apoc. 4. in quatuor animalibus oculatis ante et retro, quia evangeliste respiciunt ad tempus preteritum et futurum De quibus animalibus ibidem subditur, quod requiem non habebant die ac nocte, dicentia « Sanctus Sanctus Sanctus Dominus Deus Omnipotens, cui est honor et gloria in secula seculorum, Amen. »
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. Prol.5898), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_Prol.5898)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Lc. Prol.5898), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=57&chapitre=57_Prol.5898)
Notes :