Capitulum 1
Numérotation du verset
Io. 1,1
In principio
erat
Verbum
et Verbum
erat apud Deum
et Deus erat Verbum.
Numérotation du verset
Io. 1,2
Hoc erat in principio
apud Deum.
Numérotation du verset
Io. 1,3
Omnia per ipsum facta sunt
et sine ipso
factum est nihil.
Quod
factum est1
1 Quod factum est
CorS2
(sic punctuandum est secundum Augustinum super Genesim ad litteram libro 5, capitulo 15)
Numérotation du verset
Io. 1,4
in ipso vita erat
et vita
erat lux hominum.
Numérotation du verset
Io. 1,5
Et lux in tenebris lucet et tenebre
eam non comprehenderunt.
Numérotation du verset
Io. 1,6
Fuit homo missus
a Deo
cui nomen
erat Ioannes.
Numérotation du verset
Io. 1,7
Hic venit in testimonium
ut
testimonium perhiberet
de lumine
ut omnes crederent
per illum.
Numérotation du verset
Io. 1,8
Non erat ille lux
sed
ut testimonium perhiberet
de lumine.
Numérotation du verset
Io. 1,9
Erat
lux
vera
que illuminat
omnem hominem
venientem in hunc2 mundum.
2 hunc ΩJ Li449@@ Li449@@£
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Io. 1,10
In mundo erat
et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit.
Numérotation du verset
Io. 1,11
In propria
venit
et sui eum non receperunt.
Numérotation du verset
Io. 1,12
Quotquot autem
receperunt eum
dedit eis
potestatem filios Dei fieri.
His
qui credunt
in nomine eius
Numérotation du verset
Io. 1,13
qui non ex sanguinibus,
neque ex voluntate carnis,
neque ex voluntate viri,
sed ex Deo
nati sunt.
Numérotation du verset
Io. 1,14
Et Verbum
caro
factum est et habitavit in nobis.
Et vidimus gloriam eius,
gloriam quasi unigeniti a Patre,
plenum
gratie
et veritatis. 3
3
<divisio.> Et Verbum / Et vidimus... plenum... veritatis ΩJ ΩS
@
]
ET VERBUM CARO ET VIDIMUS:
Paris. facit hic versum. Item ibi
PLENUM
etc. sed noster Ieronimus unus versus
ET VERBUM CARO
usque
IOHENNES
et hic
ET VIDIMUS
etc. interpositum est et sic li
PLENUM
nominativi casus est tamen Glossa interlinearis suplet: plenum scilicet vidimus et sic est accusativi casus.
CorS2
Numérotation du verset
Io. 1,15
Ioannes
testimonium perhibet
de ipso
et clamat dicens:
Hic
erat
quem dixi4:
4 dixi ΩJ
Li449@
Li449
Rusch
] + vobis
Weber
Qui post me venturus est5, ante me
5 venturus est ΩJ
Rusch Weber
] venit
Li449@ Li449
factus est,
quia prior me erat.
Numérotation du verset
Io. 1,16
Et de plenitudine eius nos6 omnes accepimus
6 nos ΩJ
Rusch Weber
]
om. Z CorS2
(al. correctio)
et7 gratiam8
7 et ΩJ
Rusch Weber
]
om.
Amitatinus Cava
CorS2
(al. correctio)
|
8 Et de plenitudine... gratiam] et de plenitudine nos omnes et gratiam
CorS2
(sic utraque correctio sed al. sine
NOS
et sine
ET
)
|
pro gratia.
Numérotation du verset
Io. 1,17
Quia lex per Moysen data est,
gratia9 et veritas
9 gratia
Li449@ Li449 Weber
] sed
praem. Rusch
, + autem ΩJ
per Iesum Christum
facta est.
Numérotation du verset
Io. 1,18
Deum
nemo vidit umquam.
Unigenitus Filius10 qui est in sinu Patris
10 Unigenitus Filius ΩJ²
Li449@
(
om.
Filius)
Li449 CorS2
(
UNIGENITUS
sine
NISI
sed intellige; suplet
SED
ad
UNIGENITUS
)
Rusch Weber
] nisi
praem.
ΩJ* (
NISI
rubr. cancel.
)
ipse
enarravit.
Numérotation du verset
Io. 1,19
Et
hoc
est testimonium
Ioannis
quando miserunt Iudei ab Hierosolymis
sacerdotes et Levitas
ad eum11 ut interrogarent eum:
11 eum ΩJ
Rusch Weber
] Ioannem
Li449@
Li449
Tu qui es?
Numérotation du verset
Io. 1,20
Et confessus est
et non negavit.
Et confessus est:
Quia non sum ego Christus.
Numérotation du verset
Io. 1,21
Et interrogaverunt eum:
Quid ergo?
Elias es tu? Et12 dixit: Non sum.
12 Et
CorS2
(al.
ET DIXIT NON SUM
)
Li449@ Li449
ΩL ΩJ ΩP
Rusch Weber
] Qui
CorS2
ΩJ
Propheta es tu?
Et respondit: Non.
Numérotation du verset
Io. 1,22
Dixerunt ergo13 ei: Quis es?
13 ergo ΩJ Li449
Rusch
Weber]
om.
Li449@
Ut responsum demus his qui miserunt nos? Quid dicis de te ipso?
Numérotation du verset
Io. 1,23
Ait: Ego
vox
clamantis
in deserto:
Dirigite
viam Domini
sicut dixit Isaiasa propheta.
0 Cf. Is. 40, 3.
Numérotation du verset
Io. 1,24
Et qui missi fuerant erant ex Phariseis.
Numérotation du verset
Io. 1,25
Et interrogaverunt eum et dixerunt ei: Quid ergo baptizas
si tu non es Christus,
neque Elias14 neque propheta?
14 neque Elias
Li449@
Li449
Rusch Weber
]
om.
ΩJ
Numérotation du verset
Io. 1,26
Respondit eis Ioannes dicens:
Ego baptizo in aqua.
Medius autem vestrum
stetit
quem vos nescitis15.
15 nescitis ΩJ
Li449@ Li449 Rusch
] non scitis
Weber
Numérotation du verset
Io. 1,27
Ipse est
qui post me venturus est16
16 venturus est ΩJ
Rusch Weber
] venit
Li449@ Li449
qui ante me factus est
cuius non sum dignus ego17
17 non sum dignus - ego]
inv. Li449@ Li449 Weber
, non sum dignus ΩJ
ut solvam eius corrigiam calciamenti.
Numérotation du verset
Io. 1,28
Hec in Bethania
facta sunt trans Iordanem ubi erat Ioannes baptizans.
Numérotation du verset
Io. 1,29
Altera die
vidit18 Ioannes
18 vidit
Split
Cava Φ ΩL ΩP ΩS
Rusch Clementina
] videt
Weber
, def. ΩF
Iesum venientem
ad se et ait: Ecce agnus Dei,
ecce19 qui tollit
19 ecce ΩJ ΩL ΩP
Li449 Rusch
Corpus antiphonalium officii (n° 2490)]
om. Li449@ Weber Wordsworth
(apparatus), def. ΩF
peccata20 mundi.21
20 peccata ΩJ
Li449@ Rusch
Gloria in excelsis Deo] peccatum
Li449 Weber
cum graec. , def. ΩF
|
21 Ecce... mundi] + Augustinus: « Nemo tollit peccata nisi solus Christus. Tollit autem et dimittendo que facta sunt et adiuvando ne fiant et perducendo ad vitam ubi omnino fieri non possunt »[Petrus Lombardus,
Sent. 4 d. 18 cap. 4,7 <<
AUGUSTINUS
,
Contra Iulianum,
CSEL 85/1, p. 222.31]. Ideo dicitur ter Agnus Dei in missa propter gratiam inundantem, iuvantem, consummantem
CorS2
|
Numérotation du verset
Io. 1,30
Hic est
de quo dixi:
Post me
venit vir
qui ante me factus est
quia22 prior me erat.
22 quia Li449
Rusch Weber
] qui ΩJ, def. ΩF
Numérotation du verset
Io. 1,31
Et ego nesciebam eum. Sed ut manifestetur in Israel23,
23 manifestetur in Israel
CorS1
ΩJ
Li449@ Li449 Rusch Clementina
] manifestetur Israeli
CorS1 Cor3
(moderni) , manifestaretur Israhel
Weber
propterea veni ego in aqua baptizans.
Numérotation du verset
Io. 1,32
Et testimonium
perhibuit Ioannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem
quasi columbam
de celo manentem24 super eum.
24 manentem
Rusch
] et
praem. Li449@ Li449
, et mansit ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Io. 1,33
Et ego nesciebam eum.
Sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum,
hic
est
qui baptizat
in Spiritu sancto.
Numérotation du verset
Io. 1,34
Et ego vidi
et testimonium perhibui quia hic est filius Dei.
Numérotation du verset
Io. 1,35
Altera25 die iterum stabat Ioannes
25 Altera die ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS
Rusch Wordsworth Weber
] + autem
CorS2 (
al.)
et ex discipulis eius duo.
Numérotation du verset
Io. 1,36
Et respiciens Iesum
ambulantem
dixit26:
26 dixit ΩJ
Rusch
] dicit
Li449@
Li449
Weber
Ecce agnus Dei.
Numérotation du verset
Io. 1,37
Et audierunt
eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
Numérotation du verset
Io. 1,38
Conversus autem
Iesus et videns eos sequentes se27 dicit eis:
27 se ΩJ Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
Quid queritis?
Qui dixerunt ei:
Rabbi -
quod dicitur interpretatum ‘magister’ -
ubi habitas?
Numérotation du verset
Io. 1,39
Dicit eis: Venite et videte.
Venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum28 manserunt29 die illo.
28 apud eum
Rusch Weber
]
om.
ΩJ
Li449@
Li449
|
29 manserunt
Rusch Weber
] + ibi ΩJ
Li449@
Li449
|
Hora autem erat quasi decima.
Numérotation du verset
Io. 1,40
Erat autem Andreas
frater Simonis
Petri, unus ex duobus qui audierant a30 Ioanne et secuti fuerant eum.
30 a ΩJ
Li449@
Li449
Rusch
] ab
Weber
Numérotation du verset
Io. 1,41
Invenit hic
primum fratrem suum Simonem et dicit31 ei: Invenimus
31 dicit ΩJ
Rusch Weber
] dixit
Li449@
Li449
Messiam -
quod interpretatum est32 Christus.
32 interpretatum est
Rusch
]
inv.
ΩJ
Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset
Io. 1,42
Et adduxit eum ad Iesum.
Intuitus autem eum Iesus
dixit: Tu es Simon
filius Ioanna33.
33 Ioanna ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS
Li449 Li449@ CorS2 (
utraque correctione
) Rusch Weber (S A M F Split D) Wordsworth
] Bariona
G,
Iona
Cava
Φ
CorS2 (
al.
) Clementina Weber (S Z)
n
CorS2 (
Ioanna vel Iona intellige: idem dicitur Ioanna et Iona
)
Tu vocaberis Cephas -
quod interpretatur Petrus.
Numérotation du verset
Io. 1,43
In crastinum
voluit exire
in Galileam et invenit Philippum
et34 dicit ei Iesus: Sequere me.
34 et ΩJ Li449
Rusch Weber
]
om. Li449@
Numérotation du verset
Io. 1,44
Erat autem Philippus a Bethsaida civitate
Andree et Petri.
Numérotation du verset
Io. 1,45
Invenit Philippus Nathanael
et dicit ei: Quem scripsit Moyses
in lege et propheteb invenimus Iesum filium Ioseph
0 Cf. Io. 5, 46.
a Nazareth.
Numérotation du verset
Io. 1,46
Et dixit ei Nathanael:
A Nazareth potest aliquid boni esse35?
35 Nazareth... esse] a Nazareth esse: uel de p’s. (?) in hystoria secundum Augustinum libro 3 capitulo 3 de Doctrina Christiana utroque modo potest dici interrogatione vel de p’s. (?)
CorS2
Dicit ei Philippus: Veni et vide.
Numérotation du verset
Io. 1,47
Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: Ecce vere Israelita in quo dolus non est.
Numérotation du verset
Io. 1,48
Dicit ei Nathanael: Unde me nosti?
Respondit Iesus et dixit36 ei: Priusquam te Philippus vocaret37 cum esses, sub ficu
36 dixit Li449 Li494@
Rusch Weber
] dicit ΩJ
|
37 te Philippus vocaret ΩJ
Rusch Weber
] Philippus te vocaret
Li449@
|
vidi te.
Numérotation du verset
Io. 1,49
Respondit ei Nathanael et ait: Rabbi tu es filius Dei,
tu es rex Israel.
Numérotation du verset
Io. 1,50
Respondit Iesus et dixit ei: Quia dixi tibi vidi te sub ficu credis?
Maius his videbis.
Numérotation du verset
Io. 1,51
Et dicit ei38: Amen amen dico vobis, videbitis celum apertum
38 dicit ei
Rusch Weber
] dixit eis ΩJ, dicit eis
Li449@ Li449
et angelos Dei descendentes et ascendentes39
39 descendentes - et - ascendentes
Rusch
]
inv.
ΩJ
Li449@ Li449Weber
super40 filium hominis.
40 super
Li449@
Li449
Rusch
] supra
Weber
Capitulum 1
Numérotation du verset
Io. 1,1
marg.|
{5.1015}
{1
}
In principio erat
verbum
.
Secundum quod patet ex predictis, intentio beati Ioannis est divinitatem Domini nostri Iesu Christi, principaliter declarare ad extinguendum heresim Hebionitarum ex tunc in surgentem, qui dicunt Christum purum hominem et per consequens ante Mariam nullo modo fuisse. Et ideo in hoc Evangelio sic procedit, quia primo divinitatem Christi per rationem quantum possibile est probat, secundo ipsam per miracula ab ipso facta manifestat in principio sequentis cap. ibi : Tertia die. Prima in duas : quia primo divinitatem Christi ostendit, secundo declarat qualiter hoc sibi innotuit, ibi. Et vidimus. Prima in duas, quia primo declarat ipsius filii Dei eternam generationem secundo temporalem ipsius incarnationem, ibi : Fuit homo. Prima in duas, quia primo determinat de ipso filio Dei quantum ad eius esse seu generari, secundo quantum ad eius operari, ibi. Omnia per ipsum. Circa primum quatuor declarat, primum est filii a patre eternam generationem, secundum est ipsorum personalem distinctionem ibi : Et verbum erat apud Deum. Tertium est patris et filii consubstantialitatem, {5.1016} ibi. Et Deus erat verbum. Quartum est ipsorum coeternitatem, ibi. Hoc erat in in principio apud Deum.
prol.|
Ad evidentiam istorum considerandum, quod beatus Ioannes in declaratione istorum utitur nomine verbi quod non invenitur nisi in creatura intellectuali, que est ad imaginem Dei facta, et ideo efficacius ducit in cognitionem creatoris quam cetere creature. Et ideo ad intellectum dicendorum aliqua sunt hic premittenda, primum est qualiter verbum in nobis invenitur, secundum qualiter in Deo ponitur, tertium qualiter proprietas filiationis in verbo divino reperitur, quia beatus Ioannes loquitur de filio Dei sub nomine verbi.
prol.|
Circa primum sciendum, quod vox significativa dicitur verbum, sed hoc est tantummodo large et denominative, inquantum significat interioris mentis conceptum, sicut urina dicitur sana, inquantum est sanitatis indicativa, et ideo sicut proprie dicitur sanitas, quod per orinam designatur, ita illud proprie dicitur verbum, quod per vocem significatur hoc autem est interior mentis conceptus, secundum quod dicit Philosophus 1. Perihermenias. Voces sunt note, i. signa earum passionum que sunt in anima, et ideo conceptus mentis interior etiam antequam per vocem designetur proprie verbum dicitur, et hoc est quod dicit August. 15. de trini. Quisquis potest intelligere verbum, non solum antequam sonet, verum etiam antequam sonorum eius imagines cogitatione involvantur, potest videre aliquam illius verbi similitudinem, de quo dictum {5.1017} est : In principio erat verbum. Advertendum tamen, quod in nobis est duplex interior mentis conceptus, unus informis et imperfectus alius formatus et perfectus, cuius ratio est quia cognitio nostra procedit de fusum et imperfectum, et ideo de re primo habemus conceptum confusum et imperfectum, ut habetur 1. Physicorum, et talis conceptus non dicitur proprie verbum, sed cogitatio : Procedendo autem pervenimus ad habendum conceptum rei perfectum et determinatum qui a philosophis vocatur diffinitio, a sanctis autem dicitur proprie verbum, et hoc est quod dicit Augustinus 9. de Trinitate. Diffinitio temperantiam, et hoc est verbum eius et sic patet primum, scilicet quid sit verbum in nobis Circa secundum considerandum quod Deus est intellectualis nature, ut ab omnibus tam sanctis quam philosophis supponitur tanquam manifestum, et ideo in ipso ponitur verbum, non tamen ad similitudinem verbi large dicti, quod est ipsa vox significativa, vel conceptus rei imperfectus quia in Deo nihil est sensibile, nec etiam imperfectum, et propter hoc vox significativa que sensibilis est, et ipsa cogitatio, que licet sit intellectualis, tamen quia imperfectionem implicat non habet ibi locum. sed ibi ponitur verbum inquantum importat conceptum rei perfectum quia Deus unico actu intelligendi seipsum. et omnia alia concipit perfecte. Ex quo patet differentia verbi nostri ad verbum divinum, quia verbum nostrum in mente multiplicatur. Quot enim sunt ibi conceptus perfecti vel formati, tot sunt ibi verba in Deo autem est verbum unicum quia non potest ibi esse nisi unicus conceptus perfectissimus. Item verbum in nobis est accidens et quid transiens, quia non semper actu intelligimus. sed in Deo idem est quod substantia divina, quia non patitur admistionem alicuius accidentis seu cuiuscunque nature extranee. Est etiam verbum semper actu permanens et eternum, et sic patet aliqualiter secundum, scilicet qualiter in divinis ponatur verbum. Circa tertium sciendum, quod de ratione filiationis proprie dicte est quod ibi fit processus viventis a vivente secundum rationem similitudinis in identitate nature, saltem specifica, vel in propinquo genere quod patet, quia in rebus inanimatis quamvis unum procedat ab alio, sicut ignis ab igne, non tamen ignis productus ab alio igne dicitur eius filius. Similiter si res non viva procedant a vivente, non invenitur ibi ratio filiationis, sicut artificiatum procedit ab artifice non tamen dicitur eius filius, et ideo requiritur sicut dictum est processus viventis a vivente, Item hoc non sufficit nisi fit processus secundum similitudinem nature, quia pediculus procedens ab homine non dicitur eius filius, {5.1018} sed ille qui procedit ab eo similis in specie. Advertendum tamen, quod non est de perfecta ratione filiationis, quod natura specifica in patre et filio numero distinguatur, sed hoc contingit ex imperfectione illius nature, que propter sui limitationem in pluribus suppositis esse non potest una numero existens. Si igitur in divinis ponatur verbum distinctum personaliter a principio a quo procedit, sicut veritas rei se habet, ut magis patebit, infra consequenter oportet dicere, quod in ipso perfecte inveniatur ratio filiationis, quia Deus non solum est vivens, sed vita per essentiam, et ideo verbum in divinis necessario procedit sicut vivens a vivente, et in identitate nature, non solum specifica, sed numerali. Et procedit etiam secundum rationem similitudinis : quia de ratione verbi est, quod sit perfecta similitudo illius cuius est verbum, et ideo verbum in divinis et filius idem sunt per omnem modum, propter quod dicit August. 6. de Trinitate, Verbum solus filius accipitur, et eo dicitur verbum quo filius.
prol.|
His prelibatis procedendum est ad declarationem prime conclusionis quam inducit Ioannes ad probandum eternam filii generationem, ut predictum est. Nec debet aliquis admirari, quod tamen in istis steti, quia verba beati Ioannis continent sententiam maximam, imo nobis incomprehensibilem, ideo non potest paucis verbis etiam modicum declarari. In ratione autem ista beatus Ioannes supponit unum, quod ab omnibus supponitur tanquam manifestum, s. quod Deus principium simpliciter primum, et per consequens quod sit intellectualis natura, aliter non haberet notitiam sui et aliorum, quod est inconveniens maximum, et ideo quidquid est perfectionis in natura intellectuali, totum competit ei, modo tamen superexcellenti. In natura autem intellectuali perfectionis est, quod ibi sit verbum : quia hoc competit ei inquantum est in actu perfecto, ut patet per predicta, ergo in ipso Deo proprie et perfecte est verbum. Verbum autem de sua ratione dicit quid procedens ab eo cuius est verbum sicut conceptus a concipiente. Cum igitur verbum et filius idem sint, sequitur, quod ibi sit generatio filii a patre : ex quo est ibi processus verbi a dicente. Huius rationis Ioannes ponit tantummodo conclusionem, omittens istam deductionem, sicut frequenter faciunt philosophi tangendo solummodo unam propositionem sue rationis, et hoc modo dicit Ioannes.
prol.|
In principio erat verbum. Id est, in ipso Deo (qui ab omnibus supponitur primum principium) necessario est verbum proprie dictum, ut patet per predicta.
marg.|
{1
}
Et
verbum
erat apud
Deum
.
Hic consequenter probat patris et {5.1019} filii personalem distinctionem. Ad cuius intellectum sciendum quod persona est intellectualis nature incommunicabilis existentia. vel potius subsistentia. Verbum autem in divinis non potest esse accidens, ut patet ex predictis, et ideo oportet quod sit quid subsistens in divina natura. Est etiam incommunicabile, quia nec intellectus, nec natura capit, quod procedens sit idem per omnem modum cum eo a quo procedit, et ideo quia verbum in divinis procedit per actum realem, oportet, et inter ipsum principium a quo procedit, sit distinctio realis per proprietates suas alteri incommunicabiles, et ideo cum utrumque sit subsistens incommunicabile in natura divina, que est in supremo intellectualitatis, sequitur quod inter verbum et principium a quo est verbum, sit distinctio personalis. Et hoc est quod breviter tangit Ioannes, dicens. Et verbum erat apud Deum. Nulla enim dicitur proprie esse apud semetipsam, sicut nec aliquis est in seipso, ut dicitur quarto Physicorum. Et ideo inter verbum et principium, apud quod est verbum, s. patrem, est personalis distinctio. Non enim verbum procedit a patre per actionem transeuntem extra, sed manentem intra, et ideo verbum manet intra illud cuius est verbum, tamen ab eo distinctum, que distinctio personalis est, ut patet per predicta.
marg.|
{1
}
Et Deus erat verbum.
Hic consequenter probat patris et filii consubstantialitatem, verbum enim divinum est quid subsistens in natura divina, ut predictum est, natura autem divina non est multiplicabilis, quia nullo modo potest esse nisi una et simplicissima, et ideo oportet quod verbum et principium a quo est verbum sint idem penitus in natura, quamvis distinguatur ut predictum est in persona, et hoc est quod dicit Ioannes. Et Deus erat verbum. Ita quod ly Deus, ponatur a parte predicatis, dicendo sic : Verbum est Deus. Nomina enim est verba transposita idem significant, quasi dicat Ioannes, quamvis verbum sit apud Deum, non tamen est aliquid extranee nature, sicut est verbum nostrum, sed est nature divine, que indivisibilis est, ideo est eadem omnino in ipso et in patre.
marg.|
{2
}
Hoc est in principio.
Hic consequenter declaratur quartum, s. coeternitas patris et filii. Quod enim procedens sit posterius duratione eo a quo procedit, hoc contingit multipliciter. Uno modo, quia producens non habet a principio sue durationis potentiam productivam perfectam, sicut homo a principio pueritie non habet potentiam generandi perfectam. Et ideo eius filius necessario posterior est duratione. Alio modo contingit propter modum producendi, quia quando aliquid producitur per motum, qui motus est in tempore, oportet quod productum sit posterius producente duratione, quia productum primo habet esse in illo instanti, in quo terminatur ille motus. Tertio modo contingit hoc, quando aliquid producitur libere et non de necessitate nature, quia tale agens potest expectare ad producendum {5.1020} suum effectum, sicut creature producuntur a Deo cuius potentia est perfectissima, et sine transmutatione et motu, tamen non sunt ei coeterne, quia etsi ab eterno potuit producere creaturam, ut dicunt aliqui, tamen noluit. Nullo autem istorum modorum potest poni in divinis, quod filius sive verbum quod est idem, ut patet per predicta, sit posterior patre, quia in divinis nulla potest esse potentia productiva imperfecta, ut de se patet, nec verbum in divinis procedit per mutationem et motum, quia in divinis non habent locum, secundum quod dicit B. Iacob. Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Item filius procedit a patre de necessitate nature, quia Deus necessario intelligit se, et sic relinquitur, quod filius sit equalis patri in duratione, et hoc est quod breviter dicit beatus Ioannes. Hoc erat in principio apud Deum. Hoc, s. verbum de quo loquutus fuerat, erat apud Deum a principio eternitatis, et sic patet quartum, quod de verbo Dei fuerat, supra positum.
marg.|
{3
}
Omnia per ipsum facta sunt,
etc. Postquam Evangelista declaravit ipsius verbi esse, seu generari, hic consequenter declarat suum agere seu operari. Et dividitur in duas, quia primo declarat hoc quantum ad omnes creaturas in generali. Secundo, quantum ad homines in speciali, ibi. Et vita erat lux hominum. Prima in duas, quia primo declarat propositum quantum ad producendi actum, secundo, quantum ad producendi modum, ibi : Quod factum est. In prima parte ostendit, quod actus producendi ipsius verbi se extendit ad omnem creaturam in generali, quia creature producuntur a Deo sicut artificiata per artificem. Sapien. 7. cap. Omnium est enim artifex, etc. Cum Deus sit agens per intellectum. Quod autem producitur per artem seu intellectum, producitur per conceptum artis seu intellectus, sicut domus in re extra producitur a Domo que est in anima, septimo Metaph. Verbum autem in divinis idem est quod conceptus intellectus divini, ut supra dictum est, ergo omnia per ipsum producta sunt, et hoc est quod dicit Io. Omnia per ipsum facta sunt. Et quia posset aliquis credere, quod hoc signum omnia, distribueret solum pro creaturis corporalibus, eo quod in principio Genesis ubi agitur de prima rerum productione, non fit mentio nisi de corporalibus creaturis, ideo ad hoc excludendum additur.
marg.|
{4
}
Et sine ipso factum est nihil.
Quia etiam spirituales creature sunt a Deo sicut ab efficiente. Considerandum tamen, quod Manicheus dixit nihil hic teneri affirmative, et per hoc secundum ipsum intelliguntur creature corporales, que parum habent de entitate, et et propter hoc significantur hoc nomine nihil, eo modo loquendi, quo dicit Philosophus, secundo physicorum, quod illud quod est modicum nihil reputatur. Sic igitur exponit Manicheus dicens. Et sine ipso factum est nihil. Id est, sine verbo facta est corporalis creatura, quia dicit ipsam esse factum a principio malo. Posuit enim duo principia. Unum simpliciter bonum, aliud simpliciter malum, et ab isto dixit corporalem creaturam procedere. Sed istud patet esse {5.1021} falsum, quia ens et bonum convertuntur, et ideo quantum habet corporalis creatura de entitate, tantum de bonitate, et per consequens a principio bono procedit. Hoc etiam patet ex ordine rerum et connexione earum, quia universi corruptibiles creaturas et incorruptibiles videmus ad invicem connecti et in unum ordinari, et ideo concedendum est eas ab uno principio produci, et in unum finem reduci, propter quod philosophus. 12. Metaph. Ex connexione universi probat unitatem primi principii dicens. Entia nolunt male disponi, nec bona pluralitas principatuum, unus ergo principes. Pluribus etiam aliis modis error Manichei posset impugnari, sed omitto propter prolixitatem vitandam, et diffusius habet tractari 2. sententiarum. Alii autem dixerunt quod per nihil intelligitur diabolus, quam dicunt esse sine verbo factum. Sed hoc patet esse falsum quia diabolus non est natura malus. Si enim malum esset integrum, seipsum destrueret, et ideo natura ipsius bona est, et ideo facta est a verbo a quo omnia bona procedunt. Et ideo exponendum est ly nihil, sicut expositum est supra.
marg.|
{1
}
Quod factum est in ipso.
Ostenso, quod verbum sit causa productiva rerum, hic consequenter ostenditur per quem modum sit causa earum. Ad cuius intellectum sciendum, quod secundum Philosophum, 2. de anima, quatuor sunt gradus vite seu viventium. Vegetativum, sensitivum, motivum secundum locum, et intellectivum. Et inter istos gradus, intellectivum tenet summum locum, et ideo ea que sunt in aliquo secundum modum intelligibilem, sunt in eo secundum modum vitalem. Creature autem preexistunt in verbo, sicut in conceptu artis vel intellectus, ut patet ex predictis, et per consequens sunt in eo per modum vite intellective, quia intelligere verbi est suum esse, et suum vivere, et hoc est quod dicitur. Quod factum est in ipso, vita erat. Quia quod factum est in re extra, prius erat in verbo per ideam, que idem est quod essentia divina et vita. Et sic patet modus per quem creature procedunt a verbo, videlicet sicut artificiata ab artifice vel ab arte, propter quod dicit Boetius. 3. de consola. Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique imagine formans. Alio modo exponitur hoc, inquantum creature preexistunt in voluntate verbi. Ad cuius intellectum sciendum, quod secundum Philosophum, 1. de anima, illa dicuntur viventia que movent seipsa, hoc autem maxime competit voluntati que movet alias potentias ad agendum, et ideo ea {5.1022} que sunt in voluntate verbi dicuntur vita in ipso. Sic autem est de creaturis inquantum dependent a voluntate Dei, et sic exponitur illud. Quod factum est in ipso, vita erat. Quia iste creature antequam fierent, erant in voluntate verbi ad producendum eas vel non producendum, et sic patet modus per quem est causa productiva creaturarum, quia producit eas omnino libere. Per quod excluditur error aliquorum philosophorum dicentium ipsum Deum eas de necessitate producere. Quod patet falsum, quia voluntas non vult aliquid de necessitate, nisi illud bonum ad quod habet necessariam habitudinem. Voluntas autem divina cum sit infinita, non habet necessariam habitudinem, nisi ad bonum infinitum, et nihil vult de necessitate, nisi bonum proprium, et ideo nullam creaturam vult de necessitate, sed tantum contingenter et libere, et sic eam producit filius autem sive verbum in divinis aliter procedit a patre, scilicet naturali necessitate.
marg.|
{2
}
Et vita erat lux
hominum
.
Ostenso qualiter verbum se habet ad omnes creaturas in generali, hic consequenter ostenditur qualiter se habet ad homines in speciali. Ad cuius intellectum sciendum, quod animalia que sunt infra homines, habent aliqualem rerum sensibilium cognitionem, sicut asinus cognoscit stabulum suum et pabulum, et dominum proprium, et de similibus est simile iudicium, sed sola creatura intellectualis potest attingere ad cognoscendum ipsum Deum. Eo enim ipso, quod facta est ad imaginem Dei, est capax ipsius per cognitionem et amorem, ut dicit Aug. 14. de Trin. Veruntamen cognitio Dei et amor possunt dupliciter accipi. Uno modo pro cognitione et amore, qui possunt haberi ex naturalibus. Alio modo de cognitione et amore supernaturali, et secundum hoc litera ista potest dupliciter exponi, s. de cognitione naturali et supernaturali. Primo igitur exponitur de cognitione naturali. Sicut enim patet ex predictis, omnes creature sunt per verbum producte, verumtamen humana natura excellentior est in cognitione, inquantum virtute intellectus potest ad Dei cognitionem attingere, effectus in ipsum reducendo, per quem modum philosophi habuerunt cognitionem de Deo. Omnis autem cognitio fit in aliquo lumine et ideo natura humana super alias creaturas inferiores est a verbo specialiter illustrata, et hoc est quod dicitur. Et vita, id est ipsum verbum quod est vita, ut patet ex predictis.
marg.|
{3
}
Erat lux hominum.
In quantum attingit per naturam sibi datam a verbo, ad altiorem cognitionis gradum. Subdit autem modum dicens.
marg.|
{5.1023}
{1
}
Et
lux
in
tenebris lucet
.
Licet enim ipsum verbum quod est lux per essentiam non possit esse forma intellectus nostri, tamen intellectus agens qui est potentia anime, est quedam lux derivata a divina luce, et ideo per ipsum potest homo ad divina cognoscenda quodammodo attingere, secundum quod dicitur Ps. 4.b. Multi dicunt, quis ostendit nobis bona ? Respondet. Signatum est super nos lumen vultus tui domine, quasi dicat in lumine intellectus agentis impresso a te animabus humanis, potest haberi cognitio tue bonitatis. Et hoc modo lux divina in tenebris lucet, in quantum natura humana de se est quedam tenebra, quia ex se lumen non habet, sed a verbo illustratur, eo quod luce ab ipso derivata modo predicto informatur. Veruntamen quia talis cognitio Dei que habetur ex naturalibus est defectiva, ideo sequitur.
marg.|
{2
}
Et
tenebre
eam non
comprehenderunt
.
Quia lux divina sive verbum quod idem est, cognitione naturali per essentiam non videtur, quia talis cognitio est tamen modo per effectus, qui non adequant virtutem prime cause, sed in infinitum distant ab ea, ideo per talem cognitionem non potest videri divina essentia. Alio modo exponitur litera de cognitione supernaturali. Homo enim ad quendam finem supernaturalem ordinatur, qui excedit lumen naturalis rationis, secundum quod dicit Apostolus 1. Cor. 2.b. Oculus non vidit, et auris non audivit, nec in cor hominis ascende. que preparasti diligentibus te Ad finem enim incognitum non potest homo moveri, quia incognita non possumus diligere, Secundum Augustinum et ideo homo ad finem suum consequendum indiget necessario illustratione supernaturali, ut in finem ultimum dirigatur. Deus autem paratus est hanc illustrationem hominibus dare, quia natura non deficit in necessariis, ut dicitur 3. de anima, Et si hoc verum est de natura naturata, multo fortius verum est de auctore ipsius nature, qui est natura naturans. Et ideo si homo faciat quod in se est, convertendo se ad Deum per cognitionem et amorem, prout potest ex naturalibus haberi, Deus supplet residuum, addendo nature perfectionem gratie, illustrans eum super naturali illustratione, et hoc est quod dicitur : Et vita erat lux hominum Id est, ipsum verbum non deficit illustrando homines per gratiam in cognitione supernaturalium. Et lux in tenebris lucet. Id est, in peccatoribus quia verbum quantum est in se illustrat eos luce gratie. Sed quod sunt tenebrosi, hoc est, quia se subtrahunt ab influentia divine lucis sive verbi, et ideo sequitur. Et tenebreeam non comprehenderunt. quia peccatores hanc lucem non consequuntur, non propter defectum lucis, ut dictum est, sed propter proprium defectum.
marg.|
{3
}
Fuit homo.
Postquam evangelista descripsit seu declaravit eternam verbi emanationem, et ipsius operationem, hic consequenter declarat eius temporalem incarnationem. Et dividitur in duas partes, quia primo agitur de missione precursoris, secundo de adventu redemptoris ibi ; Erat lux vera. Prima in duas, quia primo ponitur commendatio{5.1024} precursoris, secundo tollitur occasio erroris, ibi. Non erit ille lux. Circa primum commendatio precursoris ex quatuor describitur. Primo ex conditione naturali, cum dicitur. Fuit homo. id est, vivens vita hominis secundum dictamen recte rationis. Et rationabiliter precursor Salvatoris fuit homo et non angelus, quia sapientia divina disponit omnia suaviter, ut dicitur Sap. 8.a. quia facit omnia secundum modum convenientem et decentem, movendo quamlibet rem secundum quod nata est moveri, Homines autem communiter loquendo magis sunt apti recipere doctrinam hominis quam angeli. Tum propter similitudinem nature. Tum propter consuetudinem locutionis et vite, que requiruntur inter discipulum et doctorem. Si autem aliqui doceantur convenientius ab angelis, hoc est verum de excellentibus viris, et a communi vita hominum segregatis. Adventus autem redemptoris annunciandus erat omnibus communiter, non solum excellentibus, et ideo precursor adventum Christi prenuncians, magis idonee fuit homo quam angelus, veruntamen licet Ioannes fuerit homo ex conditione naturali, fuit tamen angelus ab officio et puritate virginali, secundum quod dicit Salvator Mt. 11.b. Hic est de quo scriptum est, scilicet, Malach. 3.a. Ecce ego mitto angelum meum, etc. Secundo describitur Io. commendatio ex divina autoritate, cum subditur.
marg.|
{4
}
Missus a Deo.
Quia non venit proprio capite. De hac missione Ioannis dicunt aliqui, quod fuit tantum per internam inspirationem, sed melius videtur, quod cum hoc fuerit per expressam Dei missionem et exteriorem apparitionem, quia ad ea que sunt multum ardua solent prophete sic mitti, ut patet ex decursu veteris Testa. Mysterium autem Christi inter omnia fuit maximum, quia ad ipsum fuit ordinatum totum vetus Testamentum, ut declaravi diffuse super epistolam ad Hebreos, et ideo non est verisimile, quin Io. fuerit ad hoc missus per expressam missionem Dei, et apparitionem exteriorem, licet modus huius apparitionis non sit scriptus : multa enim facta sunt circa mysterium Christi, que non sunt scripta, ut habetur in fine huius evangelii. Hoc idem videtur innuere quod ipse Ioannes dixit ut habetur infra eodem cap. Qui misit me baptizare in aqua, illi dixit ; super quem videris spiritum descendentem, etc. Tertio describitur commendatio Ioannis ex nomine cum dicitur.
marg.|
{5
}
Cui nomen erat Ioannes.
Istud nomen fuit sibi impositum non ex humana dispositione, sed divina preordinatione ; ut habetur Luc. 1.a. et ideo respondebat proprietati interne, scilicet plenitudini gratie. Ioannes enim interpretatur, in quo gratia, et ideo fuit idoneus ad precurrendum ante illum qui est autor gratie secundum quod dicitur infra eo. b. Gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Simile invenitur in veteri Testamento, quia Abraham, Isaac, et sic nominati sunt ex divina ordinatione, ad designandum eorum proprietatem. Quarto describitur eius commendatio ex officii, nobilitate, cum subditur.
marg.|
{5.1025}
{1
}
Hic venit ut testimonium perhiberet de
lumine
, id est
de filio Dei in mundum veniente, hoc autem testimonium perhibuit predicando eius excellentiam, ut habetur inf. eo. c. Ipse est, qui post me venturus est, cuius non sum dignus ut solvam corrigiam calceamenti eius : Similiter testimonium perhibuit baptizando in aqua, ut per hoc designaret illum, qui erat venturus baptizare spiritusancto, propter quod forma baptismi Ioannis erat in nomine venturi, ut habetur Act. 19.a. Sicut enim prophete antiquitus denunciabant aliquando futura, non solum verbis, sed etiam factis. Quod patet de Ieremia, quia posuit catenam in collo suo, ut verbo et facto prenunciaret captivitatem futuram regis et civitatis, ut habetur 27.a. Sic Ioannes Bap. predicando et baptizando annunciavit adventum redemptoris, Finis autem sui officii tangitur, cum subditur.
marg.|
{2
}
Ut omnes crederent per illum.
Non dicit in illum, quia ad hoc finaliter predicabat, ut populus crederet in Christum venturum. Notandum etiam quod illud quod dicitur hic ; Omnes crederent per illum. Refertur ad illud, quod supra dictum est. Fuit homo missus, quia hic loquebatur generaliter omnibus non sic autem loquitur angelus, sed solum excellentibus, ut supra dictum est.
marg.|
{3
}
Non erat ille lux.
Hic tollitur occasio erroris. Ex hoc enim quod evangelista dixerat de Ioanne tot magnifica, posset aliquis credere, quod eius adventus sufficeret ad salutem generis humani, sicut et de ipso multi sunt opinati ipsum esse Christum propter excellentiam sue sanctitatis, propter quod sacerdotes Iudeorum miserunt ab Ierosolymis interrogantes, si ipse esset Christus, ut habetur eo. ca. et ideo evangelista ostendit quod eius adventus non erat sufficiens ad salvandum humanum genus, dicens : Non erat ille lux. Qui posset mentes hominum luce gratie illustrare, sed tantum erat precursor huius lucis, ideo subditur.
marg.|
{4
}
Sed ut testimonium perhiberet de lumine.
Modus autem testificandi iam predictus est in parte immediate precedenti. Sed contra hoc videtur esse illud quod dicitur Ephes. 5.b. Eratis aliquando tenebre, nunc autem lux in domino, et sic ratio lucis convenit cuilibet iusto et per consequens Ioanni. Dicendum quod lux gratie dupliciter accipitur in scriptura. Uno modo per essentiam, et sic soli Deo convenit et appropriatur filio in divinis, sicut et alia pertinent ad notitiam, et ideo proprietas huius lucis de Ioanne negatur, sed de Christo affirmatur, ut statim patebit. Alio mondo accipitur lux per participationem, et hoc bene convenit Ioanne et aliis sanctis, et sic loquitur apostolus in autoritate predicta.
marg.|
{5
}
Erat lux vera.
Postquam evangelista declaravit missionem precursoris, hic consequenter agit de adventu redemptoris. Et dividitur in tres, quia primo ostenditur necessitas huius adventus. Secundo inde consequens fructus, ibi. Quotquot autem. Tertio veniendi modus, ibi. Et verbum caro factum est. Circa primum considerandum, {5.1026} quod ratio naturalis est defectiva in cognitione divinorum, quia non attingit ad eorum cognitionem, nisi per effectus qui distant a Deo in infinitum. Item revelatio de divinis in veteri testa. erat imperfecta, quia sub velaminibus et figuris, propter quod ante Christi adventum homines multipliciter errabant circa cognitionem divinorum, ut patet inspicienti illius temporis decursum, et ideo adventus Christi in mundum fuit necessarius ad illuminandum homines in cognitione divinorum, secundum quod ipsemet dicit infra 18.g. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Ideo videmus quod post eius adventum idololatria cessavit, quasi per totum mundum, sicut fuerat per Zachariam prophetam predictum cap. 13.a. Et erit in die illa, dicit dominus disperdam nomina idolorum de terra. Quod autem Christus sit lux sufficiens ad talem illuminationem, ostendit triplici ratione. Prima ratio procedit ex lucis huius veritate. Secunda ex ipsius presentialitate. Tertia ex evidenti eius manifestatione. Secunda tangitur ibi. In mundo erat. Tertia, ibi. Mundus per ipsum factus est. Circa primum advertendum, quod aliquid dicitur verum tripliciter. Uno modo quia distinguitur contra falsum. Secundo, quia distinguitur contra figurale, inquantum figura recedit a perfecta rei veritate. Tertio, quia distinguitur contra participes, quia illud quod est tale per participationem, deficit a perfectione illius quod est tale per essentiam. Lumen ergo rationis naturalis in cognitione divinorum primo deficit a ratione vera lucis, quia etsi per eam philosophi habuerant de Deo aliquam cognitionem, fuit tamen admixta erroribus multis, propter quod dicitur ad Roma. 1.c. Cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Et hoc patet in Aristotele, qui inter alios philosophos dicitur verius scripsisse, et tamen in pluribus deviavit a veritate, sicut patet de mundi eternitate, de intelligentiarum numero et earum felicitate, quorum persequutionem causa brevitatis omitto. Lumen vero cognitionis divinorum quod fuit in veteri Test. deficit a ratione vere lucis, quia licet habuerit veritatem absque admixtione falsitatis, tamen ipsa erat figuralis et quasi umbra veritatis. Lumen vero cognitionis evangelice tertio modo deficit a perfecta lucis veritate, quia licet vera et aperta sit, tamen est participata. Lux autem divina hoc modo dicitur vera, quia est lux per essentiam. Et ex hoc sequitur quod ipsa sit sufficiens ad omnium illuminationem, quia quod est tale per essentiam, est causa omnium aliorum, sicut ignis est causa caliditatis in omnibus aliis, ut habetur 2. Metaph. Talis autem lux approbatur filio, ut dictum est. Et sic patet prima ratio sue efficacie ad illuminationem gratie, que tangitur cum dicitur. Erat lux vera que illuminat omnem hominem venientem. sine falsitate, sine umbra et sine participatione, sed lux per essentiam, ideo sequitur.
marg.|
{5.1027}
{1
}
Que illuminat omnem hominem.
Quantum in se est, quia si aliqui non sunt illuminati, hoc est, quia se subtrahunt ab influentia huius lucis. Potest hoc etiam intelligi de lumine naturalis rationi, qui se extendit ad omnes etiam peccatores, et est quedam participatio divine lucis, ut patet ex predictis.
marg.|
{2
}
Venientem in hunc mundum.
Per hoc non est intelligendum quod homines ante fuerunt, in alia vita unde venerunt in mundum istum. Vel quod anime fuerint a principio mundi create, sicut intellexerunt aliqui heretici, sed evangelista utitur tali modo loquendi, ad denotandum, quod anima intellectiva datur ab extrinseco per creationem. Et dicitur hic ipse homo, eo. modo quo pars principalior res dicitur, ipsa res, ut habetur 10. Ethic.
marg.|
{3
}
In mundo erat.
Hic tangitur secunda ratio ad idem ex presentialitate. Ad cuius intellectum sciendum, quod aliquid dicitur esse alicubi tripliciter. Uno modo per potentiam, sicut rex est in toto regno. Alio modo per presentiam sicut rex est in aula sua, quia omnia que sunt ibi patent eius aspectui. Tertio modo per essentiam, sicut rex est in loco suo determinato, cui proportionatum est corpus eius. Deus autem presens est ubique hoc triplici modo, quia eius virtus ad omnia se extendit, et quia omnia sunt nuda et aperta oculis eius, et etiam quia presens est ubique per essentiam. Quod patet, quia non solum dat esse rebus, sed eas messe conservat, coniungens principia rerum ad invicem. Hoc autem non potest esse per aliquod quod sit medium inter ipsum et creaturam, quia nullum est tale medium. Et ideo oportet quod hoc faciat per seipsum ubique presentialiter et per essentiam existentem. Et sic patet quod cum divina lux sit idem quod ipse Deus, quod ipsa sit efficax ad predictam illuminationem, propter suam presentialitatem. Et hec ratio breviter tangitur, cum dicitur. In mundo erat. Nomine enim mundi intelligitur, universitas creaturarum.
marg.|
{4
}
Et mundus per ipsum factus est.
Hic ponitur tertia ratio ad idem ex evidentia lucis divine, quia etsi non sit evidens in se, est tamen evidens in suo effectu, s. in universitate creaturarum a Deo productarum, ex quarum pulchritudine et ordine lux divina etiam potest {5.1028} in naturali ratione cognosci, secundum quod dicitur Sap. 13.b. A magnitudine specie creaturarum, poterit creator horum visibiliter cognosci. ad Rom. 1.c. invisibilia Dei a creatura mundi, i. ab homine, per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur, et cetera. Et hec ratio tangitur cum dicitur. Et mundus per ipsum factus est. Quia nomine mundi omnis creatura intelligitur, ut dictum est, que ducit in cognitionem creatoris sicut effectus in cognitionem sue cause.
marg.|
{5
}
Et mundus eum non cognovit.
Hic removet quandam obiectionem, quia contra predicta posset obiici per hoc quod videmus multos homines non habere cognitionem Dei. Et ipse respondet quod hoc non est ex defectu lucis, sed magis ex malitia hominum ab ea se avertentium, dic. Et mundus eum non cognovit. Nomine mundi intelliguntur peccatores mundialiter viventes, et ideo aliter accipitur mundus quam in parte precedenti, quia ibi accipitur pro essentiis rerum, hic pro malitiis hominum.
marg.|
{6
}
In propria venit, id est
in mundum, quem ipse fecerat venit per carnis assumptionem, et sic fuit ibi novo modo. Vel aliter. In propria venit, id est in Iudeam, que dicebatur terra Dei, ut patet in pluribus locis vet. Testam.
marg.|
{7
}
Et sui eum non receperunt, id est
Iudei, quia in vet. Testamento dicuntur populus peculiaris ipsius Dei, quia pauci de Iudeis comparative crediderunt Christo, secundum quod fuerat predictum Isa. 8.c. quod esset futurus in lapidem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israel.
marg.|
{8
}
Quotquot autem receperunt eum.
Hic consequenter ponitur adventus Christi utilitas sive fructus. Et dividitur in duas, quia primo ostenditur propositum, secundo removetur quoddam dubium, ibi. Qui non ex sanguinibus. Circa primum sciendum quod sicut verbum incarnatum est vere filius Dei naturalis, ita illi qui fiunt membra eius per fidem formatam, efficiuntur filii adoptivi. Et in hoc apparet utilitas nobis proveniens ex suo adventu. Et hoc est quod dicitur. Quotquot autem receperunt. credendo.
marg.|
{9
}
Dedit eis potestatem filios Dei fieri.
Per regenerationem baptismi, qui non datur nisi profitentibus fidem Christi per se si sint adulti vel per alium si sint parvuli.
marg.|
{5.1029}
{1
}
Qui non ex sanguinibus.
Hic consequenter removet dubium quia posset forte aliquis credere, quod hec generatio esset per modum generationis carnalis ideo hoc removet, dicens : Qui non ex sanguinibus, etc. Licet enim sanguis in Latino plurale non habeat, habet tamen in Greco, et ideo translator, ut sequeretur veritatem textus non curavit de regulis grammatice transferens in plurali. Ex sanguinibus. Ad generationem enim carnalem concurrit duplex sanguis, quia ex parte matris requiritur sanguis menstruus pro materia, ex parte viri requiritur semen in quo consistit virtus formativa, hoc autem semen est residuum alimenti sanguinei, quia nutritiva ministrat materiam ipsi generative, hoc tamen residuum, quod transit in semen dealbatum est propter maiorem digestionem. Istos igitur sanguines excludit evangelista a generatione spirituali, dicens : Qui non ex sanguinibus nati sunt.
marg.|
{2
}
Neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri.
Per carnem hic intelligitur femina, que parum participat de ratione respectu viri, propter hoc nominatur caro Gen. 2.d. 2. Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro. etc. Copula autem masculi et femine requiritur in carnali generatione, sic in omni alia actione naturali requiritur coniunctio activi et passivi, et hec copula maris et femine excluditur a generatione spirituali, cum dicitur : Neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri. Aliter potest exponi, ita quod per voluntatem carnis intelligatur concupiscentia large loquendo de voluntate prout accipitur pro appetitu sensitivo. Per voluntatem viri intelligatur appetitus intellectivus, quia uterque appetitus concurrit in generatione carnali hominis, Appetitus sensitivus, ut movens, intellectivus ut consentiens. et hoc removetur a generatione spirituali, cum dicitur : Neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri. qualiter autem fiat generatio ista ostenditur, cum dicitur.
marg.|
{3
}
Sed ex Deo nati sunt.
Inquantum homines a Deo recipientes gratiam, trahuntur quodammodo ad naturam divinam, quia per donum gratie efficiuntur consortes divine nature ut habetur 2. Pe. 1.e. Per quem maxima et preciosa nobis promissa donavit ut per hec efficiamini {5.1030} divine consortes nature. Ex predictis patet, quod filii carnales contrahunt quandam maculam et feditatem ex modo sue generationis, non sic autem filii spirituales, sed magis nobilitatem.
marg.|
{4
}
Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis.
Hic consequenter ostendit modum verbi in mundum venientis, quia non venit ubi prius non erat, sed quia novo modo incepit esse, sicut rex qui prius est in aliqua civitate per suam potentiam tantum, quando venit illuc personaliter incipit esse novo modo scilicet, per sui presentiam sic Dei filius qui prius erat in mundo per potentiam, presentiam et essentiam, ut patet per predicta, venit ibi novo modo, scilicet, per carnis assumptionem. Et hoc est quod dicitur. Et verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Ex hoc verbo, verbum caro factum est : Euchites accepit occasionem errandi dicens quod ex verbo et carne facta est una natura sicut et una persona. Sed hoc manifeste patet falsum et impossibile, quia illa natura esset composita ex verbo et natura humana, et verbum veniret in compositionem alterius, hoc autem est impossibile, quia omne quod componitur alteri, est aliquo modo in potentia, potentia autem nullo modo potest esse in verbo, cum sit actus purus, ergo, etc. Item si esset possibile unam naturam ex ambabus fieri, illa tamen non esset natura humana, nec divina, quia natura composita ex duabus non est aliqua illarum, sed aliquid aliud resultans ex ipsis, ut patet de mixto ex elementis, quia mixtum non est aliquod elementorum, nec ipsa simul sumpta, quia tunc mixtum non esset aliquid unum, et ideo si ex verbo et carne fieret una natura, sequeretur quod Christus non esset homo neque Deus contra scripturam novi et veteris Testamenti. Propter quod Arrius dixit, quod ex carne et verbo non est facta una natura, sed ipsum verbum carnem assumpsit, non tamen animam, quia verbum supplet locum anime secundum ipsum, sed istud dictum implicat contradictionem, quia caro non est in specie carnis, nisi per animam ut habetur 4. Meteororum.
prol.|
Et ideo dicere, quod verbum assumpsit carnem et non animam implicat contradictionem. Nec valet, quod dicit verbum supplere locum anime quia caro illa etiam secundum ipsum non est informata per verbum, sed tantum assumpta. Et si diceret ipsam per verbum informari, hoc tamen est impossibile. Item sequeretur quod Christus {5.1031} non esset homo, ut patet manifeste, propter quod Apollinaris dixit quod verbum assumpsit carnem, quia secundum ipsum assumpsit animam sensitivam, que dat esse carnis, non tamen assumpsit animam intellectivam cum verbum sit maxime intellectivum, et ideo in Christo solummodo ponebat intellectum verbi. Sed hoc patet falsum, quia licet iste in Christo posset salvare carnem, non tamen carnem humanam, quia caro non dicitur humana nisi per animam intellectivam, etiam secundum ponentes pluralitatem formarum. Item Christus non esset homo, cum homo in specie humana reponatur per animam intellectivam, sed magis esset animal brutum, quia anima sensitiva non reponit nisi in specie bruti. Hec autem omnia contra fidem sunt et sacram scripturam, et ideo sunt tanquam heretica et reprobata. Et licet pluribus aliis viis possent predicta improbari, tamen propter prolixitatem vitandam omitto, propter quod dicendum quod cum dicitur. Verbum caro factum est. per carnem intelligitur natura humana, sicut frequenter in sacra scriptura, unde dicitur Isa. 40.b. Omnis caro fenum, etc. Et quod per carnem intelligatur natura humana, patet per illud quod subditur : Vere fenum est populus Caro igitur ista, i. natura humana assumpta est a verbo, non in unitate nature, sed in unitate suppositi vel persone. Et ideo est sensus, Verbum caro factum est. Ac si diceretur. Deus homo factus, quia licet fieri repugnet Deo vel verbo absolute, potest tamen dici de eo ratione nature humane adiuncte, ut diffusius declaratur 3. sententiarum, quia per tale fieri non habetur quod Deus de novo incipiat esse, quod est impossibile, sed quod incipiat esse homo, quod est possibile, quia suppositum divinum est infinite subsistentie, et ideo potest naturam in se ipso sustentare, ut diffusius declaratur 3. sententiarum. Considerandum tamen, quod evangelista non sine ratione dicit, verbum esse carnem factum magis, quam hominem, quia per hoc evitatur error illorum, qui dixerunt naturam humanam, habere in Christo hypostasim propriam. Si enim dixisset, verbum factum est homo, cum homo significet naturam humanam in supposito, dedisset occasionem cogitandi, quod natura humanam Christo subsisteret in propria hypostasi. Similiter magis dixit, verbum factum est carnem quam animam, ne daretur occasio cogitandi, quod illa unio esse tantum secundum actum anime, per cognitionem et amorem, non tamen in unitate suppositi.
marg.|
{1
}
Et vidimus.
Postquam evangelista declaravit verbi emanationem, et eius incarnationem, hic consequenter ostendit qualiter ipse et alii apostoli habuerunt de hoc cognitionem. Et dividitur in duas partes, quia primo ponit innotescendi modum. Secundo, manifestat ipsum, ibi. Et de plenitudine. Prima in duas secundum duplicem modum innotescendi quem ponit. Secunda, ibi. Ioannis testimonium perhibet. Primus autem innotescendi modus, est per visum. Sciendum tamen, quod videre aliquando accipitur non solum pro visione corporali, sed etiam pro cognitione intellectuali, per quem modum dicimus : Vides tu hoc, i. intelligis ? et hoc est, quia visus est spiritualior inter alios sensus et plures rerum differentias nobis demonstrat, ut habetur 1. Metaph. Et ideo nomine visus utimur aliquando in his que pertinent ad intellectum. Utroque modo videndi habuit Ioannes et alii apostoli notitiam verbi incarnati, quia cum ipso fuerunt corporaliter conversati, et sic viderunt sensibiliter opera virtutem totius creature excedentia, sicut est suscitatio mortui, illuminatio ceci, et consimilia : {5.1032} ex quibus visu mentis perceperunt eius divinitatem in carne latentem. Viderunt etiam hoc mentaliter per internam inspirationem, quando aperuit eis sensum, ut intelligerent scripturas, ut habetur Luc. ult. d. Et hoc est quod dicitur. Et vidimus gloriam eius, id est excellentiam omnem creaturam excedentem, propter quod subditur exponendo predictam gloriam.
marg.|
{2
}
Quasi unigeniti a patre.
Id est, naturaliter ab eo procedentis, et per consequens eandem naturam numero cum ipso habentis. Hoc enim viderunt apostoli primo per patris testimonium in transfiguratione, in qua fuit Ioannes cum Petro et Iacobo, ut habetur Matt. 17.a. Et ideo tunc audivit vocem patris dicentis de Christo. Hic est filius meus, dilectus, etc. Secundo viderunt hoc per angelorum obsequium, quia angeli ministrabant ei sicut superiori, ut habetur Matthei 4.b. Supra naturam angelicam nihil est nisi natura divina. Tertio viderunt hoc per hoc, quod creature etiam visibiles obediebant ei ad nutum, sicut domino et creatori, propter quod dixerunt Mt. 8.d. Qualis est hic ? quia venti et mare obediunt ei. Quarto hoc viderunt per docendi et operandi modum. Moyses enim et alii prophete non dabant populo precepta, sed de preceptis Dei ipsum instruebant, et ideo dicebant : Hec dicit dominus, vel aliquid simile. Similiter de Moyse scriptum est. Locutus est dominus ad Moysen, etc. Christus autem tanquam Deus a propria autoritate loquens dabat doctrinam suam, ut patet Mt. 5.g. ubi dicitur : Ego autem dico vobis, unde in fine illius sermonis dicitur, quod erat docens sicut potestatem habens. Et similiter perpenderunt per operandi modum, quia etsi alii fecerunt miracula, hoc fuit tantum deprecando. Christus autem etsi in miraculis faciendis aliquando oraverit, ut in suscitatione Lazari. Io. 11.e. tamen communiter miracula faciebat imperando, ut patet ex decursu evangelii. Per quod ostendebatur quod illa faciebat virtute propria sicut Deus propter quod dicitur Lc. 6.c. quod virtus exibat de illo, et sanabat omnes : Sequitur.
marg.|
{3
}
Plenum
gratie.
Et hoc primo propter gratiam unionis. Ille enim perfectissime est plenus gratia, qui perfectissime Deo coniungitur, natura autem humana in Christo non solum coniuncta est Deo per cognitionem, et amorem sicut in aliis, sed per realem unionem, et hec dicitur in Christo gratia unionis, per quam homo dicitur Deus, et econverso per communicationem idiomatum. Dicitur autem talis unio gratia, inquantum divina liberalitate et misericordia facta est. Secundo propter gratiam habitualem, que plenius fuit in Christo, quam in aliis, propter hoc dicitur inf. 3.e. quod datus est ei spiritus non ad mensuram, quia non solum habuit plenitudinem sufficientie, sed etiam redundantie in alios, quia est caput non solum hominum, sed etiam angelorum. Quod autem virgo Maria et aliqui alii sancti leguntur pleni gratia, ut dicitur de Maria Lc. 1. et de Stephano Act. 6.b. Hec tamen est alia plenitudo. Plenum n. opponitur vacuo, et ideo tot modis dicitur plenum, quot modis dicitur vacuum. Dicitur autem vacuitas gratie. Uno modo propter virtutis defectum circa proprium subiectum, et tali vacuo opponitur plenitudo gratie sanctorum. Alio modo dicitur vacuitas gratie, eo quod non redundat ad corpus, et tali vacuo opponitur plenitudo Marie inquantum gratia eius aliquo modo redundabat ad corpus, supernaturaliter concipiendo, plenitudo tamen Marie non se extendit ad alios, ita quod sit gratie datrix, sed solum inquantum est gratie imperatrix : Christi autem plenitudo ad alios se extendit, et sic opponitur vacuo, non solum respectu sui, sed etiam aliorum, quia fuit in Christo plenitudo gratia, non solum respectu sui, sed etiam respectu aliorum.
marg.|
{5.1033}
{1
}
Et veritatis.
In quantum in ipso fuit veritas divina, sive increata per unionem nature, similiter in anima Christi fuit plenitudo veritatis inquantum habuit notitiam omnium que cognoscit Deus notitia visionis. Similiter fuit in Christo plenitudo veritatis, inquantum implevit omnes figuras et promissiones legis Mosaice.
marg.|
{2
}
Ioannes testimonium perhibet.
Hic ponit secundum modum. quo innotuit Ioanni et apostolis aliis verbum incarnatum, et hic modus fuit per auditum, quia audivit a Ioanne testimonium de Christo quod erat efficax, propter Ioannis mirabilem nativitatem, et propter excellentem vite sue sanctitatem. Et hoc est quod dicit : Ioannes testimonium perhibet de ipso. Et benedicit, perhibet, ad ostendendum quod eius testimonium fuit continuatum, quia non solum semel, sed pluries testificatus est de Christo. Et ideo dicit, perhibet, ad denotandum continuationem huius testimonii. Secundo ostenditur istud testimonium clarum, cum subditur.
marg.|
{3
}
Et clamat dicens.
Quia Ioannes non loquebatur de Christo in occulto, sicut faciunt illi qui habent doctrinam suspectam, sed in palam coram populo. Dicitur autem hoc testamentum certum et verum, quia eodem modo testificatus est prius de Christo in absentia, et post in presentia, quod notatur cum dicitur.
marg.|
{4
}
Hic erat quem dixi.
Scilicet, ante, et idem modo dico. Ulterius ostenditur, quod de Christo dixit, cum dicitur.
marg.|
{5
}
Qui post me venturus.
Patet quod Ioannes non loquitur de adventu Christi in mundum, quia iam erat natus, et fere triginta annorum, sed loquitur de adventu ad predicandum et mysterium nostre redemptionis complendum.
marg.|
{6
}
Ante me factus est.
Ex hoc loco arguit Arrius, quod verbum secundum naturam verbi sit factum, quia non est dubium, quod Ioannes precessit Christum secundum carnem. Et ideo cum dicitur Ante me factus est. de natura verbi intelligendum est. Sed litera sequens hoc destruit per hoc quod subditur.
marg.|
{7
}
Quia prior me erat.
Et per consequens habuit esse ante Ioannem ideo si de factione nature loqueretur, aliter ordinasset literam, dicens : Prior me erat, quia ante me factus est. Et ideo sic debet intelligi : Ante me factus erat. Id est, mihi prelatus. Cuius rationem assignat dicens : Quia prior me erat. non secundum humanitatem, sed secundum divinitatem, in qua est ab eterno. Potest etiam aliter exponi referendo {5.1034} hoc ad Christum secundum humanam naturam.
prol.|
Ad cuius intellectum, sciendum quod puer est in fieri secundum cursum nature usque ad nativitatem. Christus autem ab instanti conceptionis habuit corpus omnibus lineamentis distinctum et animam omnibus virtutibus et scientiis perfectam, quamvis nondum habuerit perfectam corporis quantitatem. Et hoc fuerat predictum Iere. 31.d. Novum faciet dominus super terram, mulier circundabit virum, quia Christus ab instanti conceptionis fuit vir perfectus modo dicta. Constat autem, quod Christus fuit ante conceptus quam Ioannes fuerit natus, ut patet Luc. 1.d. Et ideo hoc modo litera predicta potest exponi. Ante me factus est. ut per factum esse, intelligatur perfectio, quia hoc designat talis locutio, sicut fieri imperfectionem designat, quia Christus etiam secundum humanam naturam ante perfectus fuit quam Ioannes, ut patet per predicta.
marg.|
{8
}
Et de plenitudine,
etc. Positis duobus modis quibus verbum incarnatum eis innotuit, hic consequenter utrumque modum manifestat. Et primo manifestat primum qui est per visum, ut dictum est. Secundo secundum qui est per auditum, ibi : Et hoc est testimonium. Ad intellectum primi sciendum quod hec verba que sequuntur, non sunt verba Ioannis Baptiste, licet hoc dicat Origenes, sed sunt verba Ioannis evangeliste declarantis modum quo cognoverunt verbum incarnatum per visum, secundum August. et Chrysost. Dixerat enim supra. Vidimus eum plenum gratie et veritatis. posset aliquis querere, qualiter hoc vidistis ? ideo declarat qualiter hoc cognoverunt quasi respondens tacite questioni. Et dividitur in duas, quia primo declarat qualiter cognoverunt eum plenum gratie. Secundo qualiter cognoverunt eum plenum veritatis, ibi : Deum nemo vidit. Dicit igitur primo. Benedixit quod vidimus eum plenum gratie, quia de plenitudine eius nos omnes accepimus. Hoc potissime apparuit in spiritus sancti missione super apostolos in die Pentecostes ex cuius plenitudine linguis omnium loquebantur, ut dicitur Act. 2.a. et ideo experientia quodammodo cognoscebant ipsum Christum esse plenum gratie. Et hoc est quod dicitur. Et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Ista dictio copulativa, et non continuatur litere immediate precedenti que continet verba Ioannis Baptiste, sed verba Ioannis evangeliste quando supra dixerat. Et vidimus eum quasi unigenitum a patre plenum gratie, et veritatis quia hic declarat modum per quem hoc cognoverunt, ut dictum est, scilicet, per acceptionem spiritussancti de eius plenitudine, ideo sequitur.
marg.|
{5.1035}
{1
}
Et gratiam pro gratia.
Prima enim gratia datur sine meritis, quia ante gratiam non potest homo mereri, sed habita prima gratia potest homo mereri de condigno augmentum gratie. Et ideo secunda gratia datur quodammodo pro prima, quia datur pro meritorio opere procedente ex ipsa.
prol.|
Aliter potest hoc exponi et magis proprie ad literam de lege nova et veteri, ita quod lex vetus dicitur gratia prima, magna enim gratia fuit dare legem specialem populo dure cervicis, et alia beneficia illi populo collata, propter quod dicitur in Psalm. 147.b. Non fecit taliter omni nationi, etc. Quia tamen ista lex erat imperfecta, loco illius data est lex nova que est perfecta et maior gratia. Et sic exponitur illud : Et gratiam pro gratia. quasi dicat Non solum accepimus de plenitudine Christi in receptione spiritussancti, sed cum hoc accepimus gratiam pro gratia, id est, legem novam loco veteris, propter quod subditur quasi exponendo.
marg.|
{2
}
Quia lex per Moysen,
etc. Dicitur autem lex nova respectu veteris veritas, quia illa fuit figura et umbra illius. Dicitur etiam gratia respectu eius, quia quamvis lex vetus ex liberalitate divina fuerit illi populo data, propter quod potest dici gratia large, eo modo loquendi quo quodlibet donum gratis datum dicitur gratia, {5.1036} non tamen conferebat gratiam iustificantem sicut facit lex nova.
marg.|
{3
}
Deum nemo vidit unquam.
Hic declarat Ioannes, qualiter cognoverunt Christum fuisse plenum veritate, videlicet per doctrinam Christi qui docuit eos de secretis divinitatis, que comprehendi non possunt nisi ab eo in quo est plenitudo veritatis. Et hoc est quod dicitur : Deum nemo vidit unquam. Non accipitur hic nemo pro ullo homine, quia sicut in sacra scriptura aliquando accipitur homo pro omni creatura, eo quod habet aliquam convenientiam cum omni creatura, propter quod dicitur Mar. ult. d. Predicate evangelium omni creature, ita nemo aliquando accipitur pro nulla creatura. Est igitur sensus : Deum nemo vidit unquam. id est, nulla creatura potest visione comprehensionis videre divinam essentiam : Et subdit a quo comprehendatur.
marg.|
{4
}
Unigenitus filius
qui est in sinu
patris
.
Id est, in intrinsecis divinitatis ipse comprehendit eam, qui habet eandem notitiam cum patre, et ideo potest de hoc alios plenius instruere. Ideo sequitur.
marg.|
{5
}
Ipse enarravit.
Sicut patet ex decursu evangelii, et Apostolos de secretis divinitatis docuit ut de mysterio Trinitatis, et de multis aliis que non fuerunt ita explicite tradita in lege et prophetis, sicut Christus explicavit.
marg.|
{6
}
Et hoc est
testimonium
.
Postquam evangelista declaravit modum quo habuerunt notitiam de plenitudine Christi per visum, hic consequenter{5.1037} declarat alium modum quo idem cognoverunt per auditum, videlicet per Ioannis testimonium. Et dividitur in duas partes, quia primo manifestat testimonium Ioannis factum in Christi absentia. Secundo testimonium Ioannis de Christo in eius presentia, ibi : Altera die. Primo testimonium dedit Ioannes interrogatus. Et dividitur in duas, quia primo fuit interrogatus de persona. Secundo de officio, ibi : Et qui missi fuerant. Prima adhuc in duas : quia primo ponitur testimonium Ioannis per modum negationis. Secundo per modum affirmationis, ibi : Dixerunt ergo ei. Prima adhuc in tres secundum tres questiones factas ipsi Ioanni, et tres responsiones correspondentes. Secunda ibi : Et interrogaverunt. Tertia, ibi : Propheta. Circa primum advertendum, quod tempore predicationis Ioannis erat famosa opinio, et maxime in Ierusalem ubi vigebat studium legis et prophetarum, quod tempus adventus messie esset de proximo. Primo, quia videbant ab eis ablatum esse regnum ut declaravi super Mattheum et Danielem, et hoc fuerat eis datum pro signo adventus messie Gen. 49.b. Non auferetur sceptrum de Iuda, etc. Secundo, quia videbant completas hebdomadas dictas a Daniele de adventu sanctisanctorum que complete fuerunt in nativitate Christi, ut declaravi super Danie. 9. vel secundum alios (qui dicunt eas fuisse completas. 19. anno Tyberii Cesaris, in passione Christi) viderunt eas cito complendas propter quod messiam de proximo expectabant : Ex altera parte Ioannis baptiste mirabilem nativitatem, et eius excellentem sanctitatem, et ideo fuerunt moti ad opinandum ipsum esse Christum propter quod miserunt solennes nuncios ad Ioannem, volentes super hoc scire veritatem. Veruntamen Chrysostomus dicit quod maliciose venerunt. Sed Origenes dicit simplici animo venerunt ad querendum veritatem. Et hoc videtur verius, quia in modo querendi exhibuerunt Ioanni maximam reverentiam. Et hoc ex quatuor, ut patet in litera. Primo ex personis mittentibus ad ipsum nuncios, et hoc notatur cum dicitur.
marg.|
{1
}
Quando miserunt Iudei.
Id est, illi de tribu Iuda, qui erant nobiliores in populo. Secundo, ex loco missionis, cum dicitur.
marg.|
{2
}
Ab
Ierosolymis
.
Que erat civitas sacerdotalis et regia, et quia studium legis et prophetarum et cultus divinus vigebant ibi : Similiter ipsa erat caput regni. Tertio ex parte nunciorum cum subditur.
marg.|
{3
}
Sacerdotes et Levitas ad eum.
Que erant solennes persone et maxime quia illi sacerdotes et levite qui fuerunt missi, erant de secta Phariseorum, ut dicitur infra eo. c. et isti erant magis religiosi et famosi in toto populo illo. Quarto, ex modo interrogandi cum subditur.
marg.|
{4
}
Ut interrogarent eum : Tu qui es ?
Quasi volentes in hoc acquiescere dictis eius. Et subditur Ioannis responsio.
prol.|
{5.1038}
{5
}
Et
confessus
.
Scilicet veritatem.
marg.|
{6
}
Et
non
negavit.
Usurpando sic divinum officium. Hoc enim esset negare ipsum Christum qui est ipsa veritas. unde sequitur.
marg.|
{7
}
Et
confessus
est quia non sum ego
Christus
.
Et in hoc respondit intentioni eorum. Ad hoc enim querebant. Tu quis es ? ut responderet eis si esset Christus, vel non.
marg.|
{8
}
Et
interrogaverunt
eum quid ergo.
Hic consequenter ponitur secunda quinto. Sicut enim adventus Christi fuerat promissus Iudeis, ita et adventus Elie, ut habetur Malach. ult. b. Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam ; etc. Et ideo audientes quod non esset Christus, interrogaverunt consequenter si ipse esset Elias. Et subditur Ioannis responsio cum dicitur.
marg.|
{9
}
Et dixit. Non sum.
Sed videtur esse contra illud quod dicit Salvator de Ioanne Mt. 11.b. Ipse est Elias. Dicendum quod ipsi querebant de persona Elie et ideo ad eorum questionem respondit quod non erat Elias in persona licet esset Elias in spiritu propter similitudinem vite in austeritate, et doctrine veritate et in officio quia erat precursor primi adventus Redemptoris, sicut Elias erit precursor secundi. Et hoc modo Salvator vocat Ioannem Eliam, et sic non est contradictio.
marg.|
{
10
}
Propheta.
Hic ponitur tertia quinto. Erat enim famosa opinio tunc temporis apud aliquos Iudeos, quod ante Christum veniret unus magnus propheta pro eo quod scriptum est Deu. 18.d. Prophetam suscitabit dominus Deus de fratribus vestris, etc. Que quidem authoritas secundum veritatem intelligenda est de Christo ad literam, licet Iudei intelligerent eam de alio propheta. Et ideo interrogaverunt eum si esset ille propheta de quo dicta est scriptura predicta unde in Greco hic non ponitur propheta absolute, sed cum articulari dictione, que denotat prophetam dictum antonomasice subditur Ioannis responsio.
marg.|
{
11
}
Et
respondit
Non.
Non enim negavit se esse prophetam absolute, nec prophetam missum ante Christum, quia negasset veritatem, sed negavit se esse illum prophetam de quo loquitur illa scriptura preallegata que ad literam est de Christo intelligenda, ut dictum est. Aliter exponit hoc Greg. dicens, quod negavit se esse prophetam tamen, quia erat plenus quam propheta. Sed prima expositio videtur melior et litere propinquior quia minus includitur in maiori. Si enim fuit plus quam propheta, sequitur quod fuit propheta.
marg.|
{
12
}
Dixerunt.
Hic ponitur testimonium Ioannis per modum affirmationis, quia audientes nuncii Iudeorum, quod de omnibus responderet negative, voluerunt aliquid affirmative dictum ab eo reportare. et hoc est quod dicitur : Dixerunt ergo eis quis es tu. Quid dicis de teipso ? Affirmative subditur Ioannis responsio, in qua dat testimonium Christo, asserens se esse eius precursorem di.
marg.|
{
13
}
Ego vox
clamantis
etc. Id est, ego sum ille de quo scriptura dicit. {5.1039} Esa. 40.a. ut allegatum est, quod debet clamare in deserto Iudee ut homines se prepararent ad adventum Christi in mundum. Et bene designatur Ioannes in proprietate vocis, quia erat annunciator verbi divini, id est, Christi. qui est verbum patris secundum divinitatem ut supra dictum est. Vox enim humana est verbi mentalis expressiva.
marg.|
{1
}
Et qui missi
fuerant
, erant ex Phariseis. Et interrogaverunt
eum
, et dixerunt.
Hic declaratur testimonium Ioannis factum ad Interrogationem eius de officio. Et dividitur in tres partes, quia primo ponitur nunciorum interrogatio, secundo Ioannis responsio, ibi. Respondit eis. tertio, quedam respectu precedentium conclusio. ibi. Hec in Bethania. Circa primum considerandum, quod sicut dictum est : Pharisei inter alios Iudeos videbantur magis religiosi, propter quod dicebantur Pharisei a Phares, quod est divisio, quia in habitu, in gestu, et victu erant ab aliis quodammodo distincti in signum maioris religionis propter quod ostendebant se magis zelare pro ritu legis, propter quod audientes a Ioanne, quod non erat aliquis trium predictorum quos expectabant tanquam personas solemnes, quesierunt ab eo quare baptizabat inducendo novum ritum, et hoc est quod dicitur. Et qui {5.1040} missi fuerant erant ex Phariseis Et interroga etc. Et patet litera ex dictis.
marg.|
{2
}
Respondit eis Ioannes.
Hic ponitur responsio Ioannis, in qua perhibet testimonium de Christo dicens, quod sicut precurrebat predicationem Christi sua predicatione et denunciatione, ita baptismum Christi precurrebat suo baptismate, sicut et prophete antiquitus aliquando denunciabant futura non solum verbis, sed etiam factis, ut supra dictum est et hoc est quod dicitur hic. Respondit eis Ioannes dicens. Ego baptizo in aqua lavando tantum corpus, ad designandum illum qui suo baptismate lavabit animas, unde subditur.
marg.|
{3
}
Medius autem vestrum stetit.
Id est, communiter vivens inter homines. Christus enim vitam communem inter omnes duxit, ut patet ex decursu evangelii.
marg.|
{4
}
Quem vos nescitis.
Scilicet quantum ad divinitatem imo ipsum simpliciter negaverunt coram Pilato.
marg.|
{5
}
Ipse est qui post me,
etc. Hoc exponatur sicut supra expositum est.
marg.|
{6
}
Cuius non sum dignus, et
cetera
.
Cum Christus calciamenta non portavit quod patet ex hoc quod dicitur Luce. 10.a. portare calciamenta {5.1041} apostolis inhibuit ipse fecit quod docuit, ut habetur Act. 1.a. ideo patet hic quod hec erat Metaphorica locutio. Cuius non sum di etc. Quia Ioannes in hoc dicit se non esse dignum exhibere Christo etiam minimum obsequium, hoc exprimens secundum communem modum loquendi. Cum enim aliquis parvitatem suam et alterius excellentiam vult exprimere, solet communiter dicere, non sum dignus tangere sotulares eius, vel aliud huiusmodi. Nec mirum, si hoc Ioannes dixit, quia homo quantumcunque magnus Deo comparatus, nihil est nisi pulvis et cinis per hoc etiam ostendit Ioannes ipsis Phariseis, quod officium alienum non usurpabat, sed tantum suum proprium officium scilicet precursoris exercebat.
marg.|
{1
}
Hec in Bethania facta sunt.
Hic ponitur quedam conclusio ad maiorem expressionem predictorum videlicet determinatio loci : forte enim adhuc vivebant aliqui qui interfuerant testimonio Ioannis, et ideo ex conditione loci voluit eos evangelista reducere ad memoria facti, dicens. Hec in Bethania facta sunt. Advertendum, tamen, quod hec Bethania non est illa que est prope Ierusalem sita, ubi Lazarus fuit suscitatus, sed est alia villa eodem nomine vocata sita supra Iordanem, ex altera tamen parte fluminis scilicet in sorte duarum tribuum et dimidie, et ideo ad hoc designandum subditur.
marg.|
{2
}
Trans Iordanem ubi erat Ioannes baptizans.
Origenes tamen dicit, quod ibi dicitur Bethabora, que erat villa ultra Iordanem sed vitio scriptorum fuerit corruptum.
marg.|
{3
}
Altera die.
Hic consequenter explicat testimonium Ioannis de Christo in eius presentia : et hoc dupliciter primo generaliter coram turbis secundo, specialiter coram aliquibus discipulis Ioannis, ibi. Altera die stabat. Prima in tres quia primo ponitur Ioannis testificatio secundo excluditur testificantis suspicio, ibi. Hic est de quo dixi. tertio subiungitur testimonii confirmatio. ibi. Et testimonium perhibuit. In prima parte dicitur sic. Altera die. Ex hoc patet quod Ioannes pluries testimonium ferebat ipsi Christo etiam qualibet die, quia ad hoc totum officium eius et predicatio ordinabatur.
marg.|
{4
}
Vidit Ioannes Iesum.
Presentialiter quia testimonium quod est per visum est efficacissimum.
marg.|
{5
}
Venientem ad se.
Hoc non est intelligendum de adventu Christi ad baptismum, sed post, quod patet ex hoc quod sequitur infra quod Ioannes ante iam viderat spiritum descendentem super eum quod factum fuit in baptismo, et ideo patet quod Christus post baptismum{5.1042} venit ad Ioannem, ut testimonium Ioannis pluries latum et presentialiter esset efficacius. Subditur autem testimonium Ioannis de Christo dupliciter. Primo quantum ad eius veram humanitatem, in qua pro nobis immolatus est cum dicitur.
marg.|
{6
}
Ecce agnus Dei.
Id est, a deo missus, immolandus, ut hostia acceptissima : Circa quod considerandum, quod licet alia animalia immolarentur in lege, ut bos, vitulus, capra et huiusmodi tamen Christus magis vocatur agnus quam cetera immolaticia, duplici de causa. Prima est quia inter omnes figuras veteris testamenti agnus paschalis expressius figurabat passionem Christi, quia ille agnus erat sine macula : et per eius immolationem filii Israel liberati sunt a servitute Aegyptica, sicut per passionem Christi, qui peccatum non fecit, sumus liberati a servitute diaboli. Secunda causa est, quia iuge sacrificium quod figurabat perpetuitatem beatitudinis, fiebat de agno, sicut et Christus est nostra beatitudo. Secundo fert testimonium Ioannes de Christo quantum ad eius divinitatem, cum subditur.
marg.|
{7
}
Qui tollit peccata
mundi
.
Quia tollere peccatum est proprium ipsius Dei. Dicitur autem hic peccatum ponendo singulare pro plurali, secundum modum Idiomatis Hebrei, ut patet Ex. 8.f. Venit musca gravissima, i. multitudo muscarum. Vel aliter dicitur peccatum in singulari, licet ille agnus tulerit omnia peccata, tamen speciali modo pro peccato originali occisus est.
marg.|
{8
}
Hic est de quo dixi.
Hic consequenter tollitur suspicio testis. Iesus enim erat cognatus Ioannis ex parte matris et ideo si hoc testimonium dixisset tantum postquam Iesus fuit ei notus, possent aliqui habere testimonium eius suspectum, et ideo testimonium Ioannis de Christo fuit aliquo modo antequam notitiam determinatam haberet de ipso, quia primo in generali fuit revelatus adventus Christi propinquus de futuro ipsi Ioanni, et fuit sibi preceptum a domino, ut baptizaret in nomine venturi et predicaret eius adventum et prepararet populum et tunc incepit ferre testimonium de Christo in generali, dicens quod cito esset venturus tamen nesciebat quis esset determinate, sed tunc datum fuit sibi signum cognoscendi ipsum scilicet per apparitionem spiritussancti super eum, et hoc est quod dicitur. Hic est de quo dixi Quasi dicat non modo incipio ferre testimonium de ipso, sed antequam cognoscerem ipsum.
marg.|
{9
}
Post me,
etc. Exponatur sicut supra.
marg.|
{
10
}
Et ego
nesciebam
eum.
Quantum ad personam determinatam.
marg.|
{
11
}
Sed ut
manifestetur
Israel.
Id est ipsi Israeli.
marg.|
{5.1043}
{1
}
Propterea veni ego in aqua
baptizans
.
Quia totum officium Ioannis baptizando et predicando erat ordinatum ad manifestationem Christi, sed contra illud quod dicitur hic. Et ego nesciebameum. Videtur esse illud quod habetur Mt. 3.d. quod Ioannes prohibebat Iesu venientem ad baptismum, dicens : Ego a te debeo baptizari ergo ut videtur ante baptismum ipsum cognovit. Dicendum, quod in baptismo cognovit eum dupliciter. Primo per relationem divinam, quando venit ad baptismum Ioannis, et tunc dixit ei Ioannes illud Mt. 3.d. Ego a te debeo baptizari Secundo cognovit eum, quando spiritussanctus descendit, super eum in signo visibili a deo prius sibi dato ut dictum est. Et ideo cum dicitur hic. Et ego nesciebam eum. Refertur ad tempus precedens baptismum quo Ioannes non cognoscebat Iesum quantum ad personam terminatam.
marg.|
{2
}
Et testimonium
perhibuit
Ioannes,
dicens
.
Hic ponitur testimonii Ioannis confirmatio per signum sibi divinitus datum de Christo a principio, quod postea vidit in ipso, et hoc est quod dicitur. Et testimonium perhibuit Ioannes, dicens.
marg.|
{3
}
Quia vidi
spiritum
etc.
mansit super
.
Hoc fuit quando Ioannes baptizavit Iesum, ut habetur Mt. 3.
marg.|
{4
}
Et ego
nesciebam
eum.
Istud refertur ad tempus precedens baptismum, ut dictum est. Aug. autem refert nesciebam, ad potestatem excellentie in baptismo quam sibi Christus retinuit. Que consistit in quatuor. Primum est, quod ipse solus baptismum institueret. Secundum est, quod effectum baptismi sine baptismo conferre posset. Tertium est quod meritum passionis eius in baptismo efficaciam haberet. Quarto quod ab aliquo tempore baptismus conferretur in nomine ipsius, sicut habetur Act. 19.a. quasi dicat ego nesciebam, quod hanc excellentiam predictam in baptizando sibi retineret, unde subditur postea. Hic est {5.1044} qui baptizat. solus quantum ad istam excellentiam. Prima tamen expositio magis videtur consonare litere : ita quod, illud, nesciebam eum, referatur ad tempus precedens baptismum Christi, quando Ioannes non cognoscebat Christum adhuc in persona determinata, ut predictum est, sed tantum in generali, et cum hoc fuit sibi datum signum cognoscendi eum determinate in futuro per apparitionem spiritussancti in signo visibili. Ideo subditur :
marg.|
{5
}
Sed qui misit me.
Id est, Deus per expressam missionem et apparitionem, ut supra dictum est.
marg.|
{6
}
Baptizare in aqua.
Quia baptismus Ioannis gratiam non conferebat, sed baptismum Christi significabat, et ad ipsum disponebat.
marg.|
{7
}
Ille mihi dixit Super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum. In signo visibili columbe.
marg.|
{8
}
Hic est qui baptizat in spiritusancto.
Quod est proprium ipsius Dei scilicet salvare animas per gratiam spiritussancti.
marg.|
{9
}
Ego vidi.
Spiritum sanctum predicto modo descendentem super Iesum.
marg.|
{
10
}
Et testimonium perhibui quia hic est filius Dei.
Scilicet naturalis, et per consequens habens eandem virtutem eum patre.
marg.|
{
11
}
Altera die.
Hoc explicat testimonium Ioannis de Christo factum coram discipulis Ioannis specialiter. Et dividitur in duas quia primum ponit huius testimonium. Secundo testimonii fructum, ibi. Et audierunt. In prima parte dicitur sic. Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo. Dicit altera die, ad denotandum quod Ioannes pluries et frequenter ferebat testimonium de Christo, ut supra dictum est. Per hoc quod subditur.
marg.|
{
12
}
Stabat Ioannes.
Ostenditur, quod ipse paratus erat ad exercendum suum officium, testificando de Christo, baptizando, et docendo. Unde subditur.
marg.|
{5.1045}
{1
}
Et respiciens Iesum
ambulantem
.
Scilicet prope locum ubi stabat Ioannes, quia Christus postquam baptizatus est a Ioanne, ad tempus moratus est prope locum, et factus est Ioanni familiaris, ut sic Ioannes frequenter diceret testimonium de Christo in sua presentia, et sic ab aliis cognosceretur, unde subditur.
marg.|
{2
}
Ecce agnus Dei.
Breviter repetit evangelista testimonium quod fuerat superius dictum, ideo omittit illud quod supra dictum est. Qui tollit peccata mundi. Et exponatur sicut supr. expositum fuit.
marg.|
{3
}
Et
audierunt
.
Hic ponitur fructus predicti testimonii. Et dividitur in tres, quia primo ponitur fructus sequens ex Ioannis testificatione. Secundo ex discipuli conversi predicatione, ibi. Erat autem Andreas. Tertio ex Christi vocatione, ibi. In crastinum. Fructus autem primus fuit conversio discipulorum Ioannis ad Christum, que fuit inchoata per Ioannem inquantum discipuli testimonium eius reverenter audierunt, et tanquam verissimum executi sunt in opere, et hoc est quod dicitur. Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Iesum, desiderantes ei adherere et eius doctrine audire, sed ista conversio consummata est per ipsum Christum. Unde subditur :
marg.|
{4
}
Conversus autem
Iesus,
etc. Ex sua benignitate et misericordia.
marg.|
{5
}
Videns
eos
sequentes
se, dicit eis : Quid
queritis
.
Q. Paratus sum ad voluntatem vestram, nec petit hoc ex ignorantia, ut aliquid addiscat, sed ut eorum responsione convenientius eos dirigat, sicut Gen. 3.b. dixit dominus {5.1046} Adam ubi es ? ut ex sua responsione convenientius argueret ipsum. Sequitur.
marg.|
{6
}
Qui
dixerunt
ei : Rabbi quod
dicitur interpretatum magister
.
Istud quod dicitur interpretatur magister, non est de verbis eorum sed est verbum evangeliste interpretantis nomen Hebr. quod est Rabbi, unde dixerunt : Rabbi ubi habitas ? querentes domum eius tanquam studiosi discipuli, ut possent frequenter cum eo et ab eo instrui.
marg.|
{7
}
Dicit eis : Venite et videte.
Liberaliter condescendens petitioni eorum. Sed quia dictum est de domo Christi, hic videtur contradicere ei quod dicitur Mt. Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet. Dicendum, quod in Mattheo dicitur non habuisse proprium domicilium, non tamen negatur quin habuerit sicut hospes domum accommodatam pro tempore ad manendum. Sic enim frequenter fuit in domo Marthe, et eodem modo ad tempus mansit prope Ioannem, post baptismum suum, rationibus predictis, tamen in hospitio alieno, quod patet ex hoc quod non erat de loco illo, sed de Nazareth. Sequitur.
marg.|
{8
}
Venerunt et viderunt ubi maneret.
Sicut hospes, ut dictum est.
marg.|
{9
}
Et apud eum
manserunt
etc. Audientes verba vite ab eo.
marg.|
{
10
}
Hora
autem
erat quasi decima.
Id est, prope vesperam. Ex quo patet ardor eorum ad audiendum Christum, quia cum hora vespertina soleant homines reverti ad propria domicilia, tamen omnibus dimissis manserunt cum ipso usque in crastinum, desiderio audiendi ipsum.
marg.|
{
11
}
Erat
autem
Andreas
.
Hic consequenter ponit fructus provenientes ex {5.1047} discipuli conversione, quia audita Christi doctrina statim ivit ad querendum fratrem suum ad audiendum Iesum Christum, et hoc est quod dicitur. Erat autem Andreas etc. sequuti fueranteum. Scilicet Christum. Nomen autem alterius discipuli hic tacetur, quia modus scribentium est tacere proprias laudes vel saltem loqui de se sicut de alio, sicut infra ultimo. g. dicit Ioannes evangelista de se ipso. Hic est discipulus ille, etc. non exprimendo nomen suum. Et eodem modo loquitur hic, quia probabiliter creditur, quod ipsemet fuerit cum Andrea, quia circumstantias loci et temporis describit quasi ille qui presentialiter vidit. Potest etiam aliter dici, quod solus Andreas nominatur, eo quod antiquior et principalior erat, unde et hanc prerogativam habuit, quod fuit primus Christi discipulus, quia de duobus primo adherentibus Christo ipse fuit principalis et primus, et sicut Stephanus fuit primus martyr. Sequitur.
marg.|
{1
}
Invenit hic primum fratrem Simon :
Non invenit eum a casu : sed diligenter quesitum, desiderans eum habere fratrem in religione fidei, sicut et in propinquitate carnali, contra illos qui proprios amicos retrahunt ab ingressu religionis, unde sequitur.
marg.|
{2
}
E dicit ei,
etc.
Christus
.
Id est, unctus quia Christus est rex et sacerdos unctus in humana natura plenitudine gratie, sicut reges et sacerdotes in veteri testamento inungebantur corporali unctione. Et bene dicit. Invenimus. quia sufficienter erat instructus a Christo per testimonia legis et prophetarum, quod ipse erat vere Christus. Et quia consummatio boni odoris est per Christum, ideo sequitur.
marg.|
{3
}
Et adduxit ad Iesum.
Tum quia non confidebat de se, quod posset eum sufficienter instruere ideo libenter ad magistrum redibat habita occasione.
marg.|
{4
}
Intuitus autem eum Iesus.
Non solum exterius, sed etiam interius videns eius devotionem, quia intuetur cor.
marg.|
{5
}
Dixit Tu es Simon.
Id est, vere obediens quasi dicat nomen tuum est proprietati tue consonum.
marg.|
{6
}
Filius Ioanna.
Mt. 16.c. dicitur. Bariona, i. filius Ioanna. Dicendum, quod idem est nomen patris Petri Iona et Ioanna, aliqualiter tamendiversificatum, sicut in latino, Nicolaus et Colinus. Vel aliter dicendum quod pater Petri erat binomius, et sic Iona et Ioanna sunt duo nomina. Hoc videtur ex eorum interpretatione, quia Iona interpretatur columba, Ioanna, in quo gratia. Dicit ergo filius Ioanna quasi dicat hoc cognomen consonat tuo nomini quia ille qui est vere obediens est filius gratie spiritussancti qui per columbam designatur.
marg.|
{7
}
Tu vocaberis Cephas.
Id est, capitaneus. Et idem sonat hoc nomen Petrus, quia fundamentum habet quodammodo proprietatem capitis, unde Mt. 16.c. quando dictum est ei a Christo : Tu es Petrus etc. non fuit nominis nova impositio, sed nominis prius impositi commemoratio vel confirmatio, quia hic sibi fuit impositum secundum Augustinum Aliqui tamen alii dicunt e converso, quod tunc fuit sibi impositum, sed hic predictum fuit sibi imponendum propter quod dicitur. Tu vocaberis. {5.1048} Quasi loquens de futuri nominis impositione. Notandum etiam quod mutatio nominis facta a Deo semper facta est ex aliqua gratia speciali, quam a Deo consecutus est ille cuius nomen mutatur. Sicut Iacob vocatus est Israel, eo quod vidit dominum Gen. 32.f. Et Adam vocatus est Abraham, quando facta fuit sibi promissio de semine, in qua benedicende erant omnes gentes terre illius Gen. 17.a. Et eodem modo hic Simon vocatus est Cephas, ex hoc quod vocatus fuit ad Christi fidem, et vocandus de proximo ad apostolatum et principatum apostolorum, et Mt. 16.c. vocatus est Petrus quod idem est, ut dictum est propter fidem et Christi confessionem, qua dixit. Tu es Christus filius Dei vivi. Sed contra illud quod dicitur hic de vocatione Petri et Andree, videtur illud esse quod habetur Mt. 4.d. Ambulans Iesus iuxta mare Galilee, vidit duos fratres, Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius, mittentes rete in mare : et vocavit eos. Ex quo patet, quod fuerunt vocati de navi. Dicendum quod vocati fuerunt ad fidem et ad Christi aliqualem familiaritatem iuxta Iordanem secundum modum qui hic scribitur, sed postea super mare Galilee fuerunt vocati ad apostolatum, et ideo tunc relictis retibus et navi sequuti sunt eum non amplius ad propria reversuri.
marg.|
{8
}
In crastinum.
Hic consequenter ponitur fructus proveniens ex Christi vocatione. Et dividitur in duas, quia primo describitur ipsius Philippi vocatio. Secundum, ex hoc sequens Nathanaelis conversio, ibi. Invenit Philippus. Circa primum sciendum, quod Christus venit ad baptismum Ioannis, ut virtutem regenerandi tribueret a quis : et ut baptismum Ioannis, et eius doctrinam approbaret, et ut de Christo, per Ioannis testimonium latum in Christi presentia, populus ipsum cognosceret propter que Christus ad tempus moratus est prope locum illum, ut supra dictum est et ideo hoc peracto voluit redire in Galileam, ubi fuerat nutritus, et in illo reditu vocatus est Philippus et hoc est quod dicitur hic. In crastinum autem. Scilicet post vocationem Petri.
marg.|
{9
}
Voluit exire in Galileam.
Si enim mansisse prope Iordanem, postquam fuit cognitus a populo, omnes cucurrissent ad eum, et dimisissent Ioannem. Quod patet ex effectu, quia duo ex principalioribus discipulis Ioannis secuti sunt iam eum, ut dictum est, et ideo volens deferri Ioanni, et dare nobis exemplum fugiendi applausum populi, inde recessit. sequitur.
marg.|
{
10
}
Invenit Philippum,
Non a casu, vel quasi ignotum, sed ex sua preordinatione, ut eum vocaret ad fidem, et illuminaret, unde sequitur.
marg.|
{
11
}
Et dicit ei Iesus sequere me.
Quod autem Philippus secutus est eum, statim credens, non mirum, quia vox Christi non solum habebat vim movendi auditum, sed etiam animum potest etiam probabiliter dici, quod Philippus erat iam edoctus de Christo ab Andrea et Petro, unde subditur. Erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andree et Petri. Quasi reddatur ratio quare statim secutus est Christum, ex hoc quod erat villa Andree ex Petri, ex quo probabile est, quod docuerant ipsum.
marg.|
{6.5.1049}
{1
}
Invenit Philippus.
Hic ponitur consequenter Nathanaelis conversio, que ostenditur primo inchoata per Philippum, et secundo consummata per Christum, ibi : Vidit Iesus. Circa primum considerandum, quod Philippus a Christo instructus, ivit ad querendum Nathanaelem fratrem suum, desiderans eum habere fratrem in fide, sicut in carne, et hoc est quod dicitur hic : Invenit Philippus Nathanaelem. Non a casu invenit eum sed diligenter quesitum, ut dictum est. Iste autem Nathanael erat homo literatus, et edoctus in lege et prophetis, et ideo Philippus quamvis esset parum literatus a principio, tamen iam erat instructus a Christo in scripturis legis et prophetarum loquentibus de ipso, ideo annunciando Christum fratri suo, quem sciebat literatum, incepit a testimonio legis, et Prophetarum dicens.
marg.|
{2
}
Quem scripsit Moyses in lege.
Hoc habetur Gen. pen. b. Non auferetur sceptrum de Iuda, etc. Et Deut. 18.c. Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, etc. Que ad literam de Christo sunt intelligenda, ut patet per predicta.
marg.|
{3
}
Et
prophete
.
Omnes enim prophete de Christo loquuntur. quia ad Christum omnes eorum prophetie principaliter ordinabantur.
marg.|
{4
}
Invenimus Iesum.
Quasi dicat. Hoc nomen congruum est prophetis, quia promittunt Messiam Salvatorem : Hoc etiam nomen ponitur expresse de Christo, Habacuch ult. e. Ego autem in domino gaudebo et exultabo in Deo Iesu meo. Et in Apocryphis Esdre. Et erit post annos hos, et morietur Iesus filius meus, et convertetur seculum.
marg.|
{5
}
Filium Ioseph.
Philippus hic loquitur secundum communem modum loquendi, quia putabatur eius filius, ut habetur Luce 3 : Hoc etiam consonat scripture, que clamat ubique Christum descendere de stirpe David, de cuius tribu erat Ioseph, propter quod et Christi genealogia per ipsum computatur, ut patet Mt. 1. et Luce 3.c. Quamvis enim non fuerit pater Christi, fuit tamen in matrimonio coniunctus matri eius, que erat eiusdem tribus, prout diffusius declaravi super Mt.
marg.|
{6
}
A Nazareth.
Locus etiam iste consonat scripture loquenti de Christo. Esa. 11.a. ubi dicitur sic secundum Hebraicam veritatem. Egredietur virga de radice Iesse et Nazareus de radice eius ascendet Et ideo Nathanael videns hanc consonantiam. statim respondit.
marg.|
{7
}
A
Nazareth
potest
aliquid
esse.
Affirmative Secundum Augustinum Aliter exponitur hoc secundumChrysostomus negative et dubitative. Quia (sicut dictum est) iste Nathanael erat legisperitus, et ideo vidit quod duo prima non habeant calumniam scilicet nomen proprium quod est Iesus et genus scilicet David. Sed de loco videbatur esse contra Scripturam Mt. 5.a. ubi expresse dicitur Christum nasciturum in Bethleem. Et tu Bethleem Ephrata parvulus in milibus Iuda. Ex te enim egredietur {5.1050}qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio a diebus eternitatis. Propter quod legis scribe responderunt Herodi querenti ubi Christus nasceretur, quod Bethleem erat nativitatis sue locus ut habetur Mt. 2.a. Et dictum suum confirmaverunt per scripturam predictam Miche. 5. Et propter hoc Nathanael concessis duobus primis tanquam manifeste veris, querit dubitative de tertio dicens. A Nazaret potest aliquid boni esse ? Et quia Philippus non erat perfecte instructus, ideo duxit eum ad Iesum, ut ab illo plenius audiret, propter quod sequitur.
marg.|
{8
}
Dicit ei Philippus
veni
.
Id est, addiscere ab eo. Notandum hic, quod secundum veritatem evangelii Christus natus fuit in Bethleem, ut habetur Mt. 2.a. et Luc. 2.a. sicut fuerat predictum per prophetam, sed conceptus et nutritus in Nazaret, ut habetur Luc. 2.f. et 4.d. et propter hoc vocatur a prophetis Nazareus et sic patet concordia prophetarum.
marg.|
{9
}
Vidit Iesus.
Hic describitur conversio Nathanaelis, consummata per Christum, ubi Christus ostendit se verum esse Messiam promissum ex tribus signis, quia legisperiti signa querebant, ut dicitur 1Cor. 1.d. Iudei signa petunt. Et in pluribus locis in evangelio petierunt signa a Christo. Secundum ponitur ibi : Respondit Iesus. Tertium ibi : Respondit Nathanael. Primum signum fuit manifestatio occulti, presentis, scilicet intentionis cordis, et puritatis conscientie ipsius Nathanaelis, que non poterant esse nota nisi virtute divina, et hoc est quod dicitur hic : Vidit Iesus Nathanael venientem ad se. Non solum vidit exterius, sed etiam vidit cor ipsius interius, unde sequitur.
marg.|
{
10
}
Et dicit de eo. Ecce vere
Israelita, in
quo dolus
non
est.
Quia sine intentione doli et falsitatis veniebat, ut veritatem cognosceret.
marg.|
{
11
}
Dicit ei
Nathanael
.
Hic ponitur secundum signum, quod est revelatio occulti preteriti. Videns autem Nathanael quod conditionem sue mentis expresserat, que sivit unde ipsam sciebat, dicens.
marg.|
{
12
}
Unde me nosti ?
Respondit
Iesus et dixit ei.
Per revelationem alterius occulti.
marg.|
{
13
}
Prius
quam
Philippus te vocaret
cum
esses sub ficu, vidi te.
Idest, cognovi propositum cordis tui : ad literam prius loquuti fuerant ad invicem de Christo ipse et Philippus sub ficu, in tali distantia quod Christus eos non poterat videre oculo corporali, nec aliquis alius erat presens qui potuisset ei referre, et ideo propter hoc signum et precedens Nathanael statim confessus est ipsum esse Christum, unde sequitur.
marg.|
{
14
}
Respondit ei
Nathanael,
et ait : Rabbi, tu es rex
Israel
.
Id est, ille qui expectatur, ut sit rex Israel. Expectant enim omnes Iudei Messiam temporalem regem futurum. Et hoc modo videtur loqui isti Nathanael, quia non habebat adhuc cognitionem perfectam de Christo. Non enim videtur intellexisse tunc ipsius divinitatem, quia non dixisset : Tu es rex Israel, sed potius, mundi. Et per hoc quod dicitur : Tu es filius. non {5.1051} fuit confessus eius divinitatem, sicut postea confessus est eam Petrus dicens, Tu es Christus filius Dei vivi. Matt. 16.c. Et propter hanc confessionem dictus est beatus a Christo, sed intellexit hanc filiationem per quandam excellentiam.
marg.|
{1
}
Respondit Iesus.
Hic ponitur tertium signum, quod revelatio occulti futuri. Modus enim cognitionis humane est, ut ab imperfecto, ad perfectionem ducatur ordinate, ut patet 1. Physi. Et quia gratia perficit naturam, ideo consimilis ordo est in cognitione gratie, quia primo est imperfectior, et postea ad perfectionem deducitur, propter quod Christus ipsum Nathanaelem iam Christum cognoscentem quantum ad gratie excellentiam, ulterius deducit eum ad cognoscendum suam divinitatem per obsequium angelorum sibi exhibendum tanquam superiori. Nulla enim natura est super angelicam nisi divina, et hoc est, quod dicitur, Respondit Iesus. Credis, s. me esse Christum, quantum ad excellentiam gratie.
marg.|
{2
}
Maius his videbis.
Cognoscendo virtutem divine substantie.
marg.|
{3
}
Et dicit ei, scilicet
Philippo et Nathanaeli.
marg.|
{4
}
Amen amen dico vobis.
Amen, idem est quod fideliter, et ideo {5.1052} ubi duplicatur, est signum maxime certitudinis et firmitatis.
marg.|
{5
}
Videbitis celum apertum, id est
obsequium divinitatis in humana natura latentis. Si enim queratur, ubi hoc viderunt ? Potest dici, in ascensione Christi, ut habetur Act. 1.b. Cumque intuerentur in celum euntem illum, ecce duo viri astiterunt, etc. id est duo angeli in specie virorum. Similiter in resurrectione viderunt apostoli angelos stantes supra sepulchrum Christi, et in passione apparuit angelus de celo confortans eum Luc. 22.e. Queritur etiam hic. Quare Nathanael non fuit vocatus ad apostolatum, cum a Christo super alios fuerit commendatus, ut patet ex predictis. Dicendum, quod Christus voluit primos fundatores ecclesie simplices homines eligere, ne prima conversio hominum ad fidem humane sapientie ascriberetur, sed divine, et propter hoc iste Nathanael et Nicodemus, de quo habetur inf. 3.a. Non sunt instituti apostoli, quia erant homines literati, fuerunt tamen a principio ad fidem vocati, nec si a principio omnes fuissent simplices, crederentur per oppositum per ignorantiam decepti. Postquam vero fides Catholica fuit radicata. Paulus vocatus est ad apostolatum, quamvis literatus esset. Unde dicitur 1. Corint. 1.d. Videte vocationem vestram fratres, quia non multi sapientes, etc.
Numérotation du verset
Io. 1,moraliter
marg.|
{5.1015}
{1
}
In
principio
erat
verbum
.
Ioannes Evangelista tam sublimiter loquitur de divinis, quod multa de dictis eius exponere moraliter nescio humanis actibus explicando, propter quod aliqua convertam ad fidem, et aliqua aliis exponenda dimittam. Sicut dixi in expositione literali, hic ponuntur quinque de divinis personis. Primum est, intrinseca verbi processio, cum dicitur. In principio erat verbum. Secundum est, verbi et patris personalis distinctio, {5.1016} cum dicitur. Et verbum erat apud Deum. Tertium est, eorum substantialis distinctio, cum dicitur : Et Deus erat verbum. Quartum est, coeterna duratio, cum dicitur. Hoc erat in principio apud Deum. Quintum, indivisa operatio, cum dicitur. Omnia per ipsum facta sunt. Primum eliditur presumptio philosophorum, qui nihil volunt recipere nisi probatum fuerit humana ratione que tamen est valde deficiens, nam rem sensibilem et parvam, ut folium arboris, vel aliquod huiusmodi humana ratio non comprehendit, {5.1017} quantum ad eius omnes conditiones, s. quare sit talis figure, coloris, et huiusmodi, propter quod medici de virtute ipsius sanativa dicunt quod est a tota specie, nescientes eam nominare, eo quod eam non comprehendunt, propter quod dicitur Ecclesiast. 1.b. Cuncte res difficiles non potest eas homo explicare sermone. Per secundum excluditur error Sabellii, qui sicut {5.1018} in divinis est una essentia, ita dixit patris et filii unam esse personam, quod est falsum, quia nulla res gignit seipsam, et ideo inter patrem et filium est distinctio personalis, et eadem ratione inter verbum et eius cuius est verbum, quia eo filius quo et verbum. Per tertium repellitur error Arrii, qui dixit, quod pater et filius essentialiter distinguuntur, sicut et personaliter, quod est erroneum, quia sic filius non esset Deus proprie, sed tamen participative, {5.1021} cum essentia divina sit indivisibilis, et de ipso dicitur. 1. Io. 5.d. Ut cognoscamus verum Deum, et simus in filio eius vero est, verus Deus et vita eterna. Per quartum reprobatur error Ebionitarum, qui dixerunt Christum ante Mariam non fuisse, et sic eum non fuisse ab eterno, cum tamen Christus, dicat de seipso, infra 8.d. Principium, qui et loquor vobis. Et ibidem g. Antequam Abraham fieret, ego sum. Per quintum excluditur error Manichei, qui posuit duo principia unum boni, et alterum mali, et hec inferiora corruptibilia dixit esse a Deo malo, et per consequens non sunt a verbo secundum ipsum.
Numérotation du verset
Io. 1,moraliter
marg.|
{5.1022}
{1
}
Quod factum est in ipso vita erat.
Nam omnis creatura in verbo preexistit intelligibiliter. Intelligere vero est vivere, et intellectio vita.
marg.|
{2
}
Et vita erat lux hominum.
Id est, verbum est manifestativum omnium que ab hominibus cognoscuntur. Per quod tollitur error dicentium, quod divina providentia se non extendit ad hec inferiora, in quorum persona dicitur. Iob. 22.c. Circa cardines celi perambulat, nec nostra considerat. Quod reprobatur ibidem, cum subditur. Quorum sententia longe sit a me. Philosophus etiam 1. de anima reprehendens Empedoclem, habet pro inconvenienti, quod aliquid cognoscamus, et sit Deo ignotum.
Numérotation du verset
Io. 1,moraliter
marg.|
{5.1023}
{1
}
Et lux in
tenebris
lucet.
Id est, in peccatoribus quantum est de se, sicut cecus lucem solis non videt ipsum illustrantem.
marg.|
{3
}
Fuit homo missus a Deo.
Per Ioannem precursorem domini {5.1024} significatur predicator evangelii, ideo dicitur hic homo, id est, vivens secundum dictamen rationis, et non vita bestiali.
marg.|
{5
}
Cui nomen erat Ioannes.
Qui interpretatur in quo est gratia Ad hoc enim quod predicator convenienter, et utiliter annunciet verbum Dei, requiritur gratia Spiritussancti.
Numérotation du verset
Io. 1,moraliter
marg.|
{5.1025}
{1
}
Hic venit in testimonium, ut testimonium
perhiberet
de lumine.
Id est, de Christo qui est lux per essentiam, ideo in predicatore debet esse huius lucis participatio per bonam vitam et famam, quia sicut dicit Gregor. homil. 38. Cuius vita dispicitur, restat ut eius predicatio contemnatur.
prol.|
{5.1026}
{2
}
Ut omnes crederent per illum.
Debet enim intendere salutem auditorum, et non propriam laudem vel questum.
marg.|
{3
}
Non
erat ille lux, sed ut
testimonium
perhiberet de lumine.
Quia predicator non docet interius mentem illustrando, sed Deus. Ideo sequitur.
marg.|
{5
}
Erat lux vera, que illuminat omnem hominem
venientem
in
hunc
mundum.
Lumine gratie quantum est de se, sed mali non illuminantur, {5.1027} eo quod ponunt obicem huic illuminationi, de quibus dicitur Iob 24.b. Ipsi fuerunt rebelles lumini.
Numérotation du verset
Io. 1,moraliter
marg.|
{5
}
Et mundus eum non
cognovit
.
Id est, homines mundialiter viventes qui suum intellectum et affectum defigunt in terrenis, et sic avertuntur a divinis.
marg.|
{6
}
In propria venit et sui eum non receperunt.
Licet autem omnes{5.1028} Christiani sint sui, magis tamen proprie clerici, qui dicuntur a cleros quod est sors, eo quod sunt de sorte Dei, et tamen eorum multi non recipiunt ipsum, sed magis abiiciunt quam laici.
marg.|
{8
}
Quotquot autem receperunt eum.
Per fidem charitate formatam.
marg.|
{9
}
Dedit eis potestatem filios Dei fieri his, qui credunt. Per adoptionis gratiam.
Numérotation du verset
Io. 1,moraliter
marg.|
{5.1029}
{1
}
Qui non ex sanguinibus.
Nam hec filiatio non est per participationem esse nature humane, sed magis divine, secundum quod dicitur 2. Pet. 1.a. Qui vocavit nos propria gloria et virtute, per quem maxima et preciosa nobis promissa donavit, ut per hec efficiamini divine consortes nature.
prol.|
{5.1030}
{4
}
Et verbum caro factum est.
Et sic Deus voluit esse particeps humane nature, et hec mutua participatio debet esse ratio maxime dilectionis, licet no sit similis utrobique, quia verbum assumpsit humanam naturam veram, sed Dei filii adoptivi non recipiunt sic divinam, sed participationem per gratiam.
Numérotation du verset
Io. 1,moraliter
marg.|
{5.1031}
{1
}
Et vidimus gloriam eius.
Nam fideles vident eam nunc per {5.1032} speculum et in enigmate, postea vero videbunt clare et manifeste.
Numérotation du verset
Io. 1,moraliter
marg.|
{5.1033}
{2
}
Ioannes testimonium perhibet de ipso.
Hic ponitur ipsius Ioannis modus testificandi, per quem significatur modus predicandi, qui debet esse cum affectu magno et etiam in publico. Ideo subditur.
marg.|
{3
}
Et clamat dicens.
Habentes enim doctrinam suspectam, magis {5.1034} docent occulte et sine clamore.
marg.|
{4
}
Hic erat quem dixi, qui post me venturus est, ante me factus est.
Quia predicator querere debet honorem Christi, et virtutem predicationis attribuere sibi, ideo subditur.
marg.|
{8
}
Et de plenitudine eius nos omnes accepimus. Ex nobis nihil habentes.
Numérotation du verset
Io. 1,moraliter
marg.|
{5.1035}
{1
}
Et gratiam pro gratia.
Id est, nobis dedit gratiam, ut per eam gloriam consequamur, que est gratia consummata.
marg.|
{2
}
Quia lex per
Moysen
etc. a peccatis cohibens, sed non gratiam iustificantem prebens, nam hoc Christo reservabatur. Ideo subdit.
marg.|
† Gratia et veritas per Iesum Christum facta etc. Comprehensive.
prol.|
{5.1036}
{4
}
Unigenitus qui est,
etc. Id est, sibi consubstantialis, ipse vidit isto modo. Ideo subditur.
marg.|
{5
}
Ipse enarravit.
Scilicet mysteria in lege et prophetis sub velaminibus pronunciata. Et hoc fuit signum, quod vos deduceret ad claram visionem divinorum.
marg.|
{6
}
Et hoc est testimonium Ioannis.
Quod perhibuit coram legis {5.1037} peritus in quo testimonio negavit se esse Christum et hoc veraciter quantum ad interrogantium intentionem. Et de duobus primis patet quia Ioannes non erat Christus, nec Elias in persona{5.1038} Similiter de tertio nam intendebant querere si Ioannes erat de numero prophetarum antiquorum aliter enim respondere fuisset falsum, sed asseruit se esse vocem, i. verbi divini nunciatorem quod erat verum et humile responsum. Et in hoc docuit doctores catholicos veraciter et humiliter respondere.
Numérotation du verset
Io. 1,moraliter
marg.|
{5.1039} †
Quid ergo baptizas, si tu non,
etc. Quasi dicat Tu tibi usurpans officium alienum.
prol.|
{5.1040}
{2
}
Respondit.
Non reddendo iniuriam pro iniuria, sed humiliter et vere di.
marg.|
†
Ego baptizo in aqua.
Corpora tantum lavando, ad significandum illius baptismum, qui lavat animas in spiritusancto.
Numérotation du verset
Io. 1,moraliter
marg.|
{5.1041}
{1
}
Hec in Bethania facta sunt.
Que interpretatur domus obedientie, ideo per hoc significatur, quod Ioannes ex obedienti a Dei venerat Christum nunciare immolandum pro redemptione mundi.
marg.|
{
10
}
Et ego nesciebam eum.
Ante revelationem mihi factam anno {5.1042} quintodecimo Tiberii Cesaris, ut habetur Luce 3.a. que quidem revelatio facta facit Ioanni in deserto, ut habetur ibidem et per hoc significatur, quod revelationes divine fiunt habitantibus in deserto penitentie. Psal. 82.a. in terra deserta invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
Numérotation du verset
Io. 1,moraliter
marg.|
{5.1043}
{
11
}
Altera die iterum stabat Ioannes,
etc. Sicut dictum est, per {5.1044} Ioannem predicator evangelii designatur, et ideo per hoc quod dicitur hic, stabat, significatur quod predicator evangelii debet esse constans in predicatione verbi divini.
Numérotation du verset
Io. 1,moraliter
marg.|
{5.1045}
{1
}
Et
respiciens
Iesum ambu
: Per quod significatur quod predicator evangelii debet diligenter considerare processum vite Christi et non solum considerare, sed etiam predicare. Ideo subditur.
marg.|
†
Dixit. Ecce agnus Dei.
Eius innocentiam predicando et obedientiam usque ad mortem, et audientes debent devote recipere talem predicationem, quod significatur per hoc quod subditur.
prol.|
{5.1046}
{3
}
Et audierunt eum duo discipuli
loquentem
et sequuti sunt Iesum.
Et dominus Iesus ad tales convertitur per clementiam, et recipit per gratiam, et instruit eos ad necessaria ad salutem. Per Andream vero et Philippum quia Christo edocti fuerunt de salute fratrum suorum solliciti, significantur illi qui proximos suos quantum bono modo possunt inducunt ad sequelam Christi multos qui non solum non inducunt, sed proposse avertunt.
Numérotation du verset
Io. 1,moraliter
marg.|
{5.1051}
{4
}
Amen
amen
dico vobis.
Per quos significatur predicatores, qui{5.1052} dicuntur ascendere super filium hominis, quando predicant Christi Deitatem, et descendere, quando pro eius amore querunt revelare proximi necessitatem.
Numérotation du verset
Io. 1,ADDITIO I.
marg.|
{5.1051} In c. 1. Ioannis. Ubi dicitur in postil. Et hoc patet in Aristo. qui inter alios Philos. videtur verius scripsisse, etc.
prol.|
Licet Arist. non demonstraverit mundi novitatem, non tamen concludit contrarium, sed secundum mentem eius hoc tanquam problema neutrum reliquit, ut patet per rationes eius in de celo et mundo intuenti, in quo non videtur a veritate deviasse. Nam cum Philosophica investigatio solum rationi naturali innitatur secundum quam mundum incepisse non est scibile, nec demonstrabile, prout S. Tho. plene tradit in 1. par. q. 46. ar. 2. in corpore. q. idcirco non demonstrando mundi novitatem non deviat a ratione. Similiter circa intelligentias separatas conatus est adinvenire numerum correspondentem numero celestium motuum per hoc non excludens quin plures possunt esse substantie intellectuales separate, orbes non moventes, ut patet processum suum in hac materia bene advertenti. Similiter circa felicitatem non videtur a veritate deviasse. Nam in 1. et ult. Ethic. ubi de felicitate tractat, non loquitur nisi de felicitate politica, seu de felicitate speculativa, que in hac vita per naturam haberi potest, non autem de felicitate supernaturali, de qua apostolus ait 1. Cor. 2.b. et etiam Eso. 64.b. Quod oculus non 6 etc. Talis enim felicitas speculationem naturalem transcendit.
Numérotation du verset
Io. 1,ADDITIO 2
marg.|
In eo. c. Ubi dicitur in postil. Plenum enim opponitur vacuo. Hec distinctio Postil. de pleno et vacuo non bene videtur consonare rationi ; nec proposito adaptari. Primum patet, nam licet vacuum opponatur pleno, non tamen tot modis dicitur vacuum sicut dicitur plenum, nam vacuum opponitur pleno per modum{5.1052} privationis, privatio autem sicut cecitas non dicitur tot modis sicut usus. Secundum patet. Nam secundum illam distinctionem non esset distinguendum inter plenitudinem gratie unius sancti et aliam. De quolibet enim sanctorum verum est dicere, quod non patitur virtutis defectum, cum omnes virtutes sin connexe. Nec dicendum videtur, quod in sanctis sit vacuitas gratie, eo quod eorum gratia non redundat ad corpus, sicut supernaturaliter concipiat.
prol.|
Sed ad declarationem huius attendendum est, quod licet in sacra scriptura multis et diversis attribuatur plenitudo gratie seu spiritu, non tamen uniformiter seu equaliter in singulis intelligenda est huiusmodi plenitudo sed in quolibet eorum exprimitur, vel saltem innuitur illud respectu cuius talis plenitudo gratie attribuatur, 5g. cum legitur de Beseleel Ex. 31.a. Replevi eum spiritu domini, etc. Ibid. subiungitur. In omni opere ad excogitandum. In quo declaratur, quod talis plenitudo refertur ad omnia artificialia perfecte disponenda seu exercenda. Cum autem legitur de Stephano Act. 6.b. Plenus gratia et fortitudine. Ibidem declaratur ad quid referenda est hac plenitudo, s. ad facienda signa et prodigia, et ad fortitudinem martyrii exercendam, Similiter cum dicitur de B.5 Plena gratia. Lc. 1.c. referenda est, illa plenitudo seu extendenda ad tantam plenitudinem, ut dicebat genitricem filii Dei. Decebat enim fecundam esse gratia, que autorem gratie non solum in mente sed in ventre amplectabatur. Unde in gl. super illud verbum, gratia plena. quasi dicat quedam ara et dos sponsi ostendit, quod fecunda sit gratiis. Cum autem de apostolis dicitur. Repleti sunt omnes spiritusancto. Act. 2.a. Talis plenitudo seu repletio extendenda est ad hoc, quod essent {5.1053} sufficientes ad fundandum fidem Christi universaliter in orbe per plenitudinem fidei et charitatis, et donum linguarum, et huiusmodi, prout ibid. declaratur, per signa visibilia hanc invisibilem plenitudinem demonstrantia. Cum autem de Christo diceretur. Plenum gratie et veritatis, extendenda est talis plenitudo prout decet filio Dei naturali unigenito, que quidem extensio etiam secundum humanitatem ineffabilis est quodammodo infinita, tanquam non ad mensuram data, ut infr. 3.d. Quam quidem extensionem plenitudinis gratie Christi Evangelista satis innuit cum dicit : Quasi unigeniti a patre. Super quod verbum Aug. dicit. Super omnem naturam et conservorum nostrorum claritatem evangelista mentem erigens, ad ipsum nos bonorum produxit verticem. quasi dicat evangelista, non ut prophete aut alterius hominis vel angeli alicuius superiorum virtutum, sed quasi ipsius dominatoris, ipsius regis ipsius naturalis filii unigeniti. Hec Aug.
Numérotation du verset
Io. 1,ADDITIO 3
marg.|
In eo. c. Ubi dicitur in postil. Cuius non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti.
prol.|
De hac materia, s. de calciamentis Christi, vide supra in add. Mar. 1. ubi de hoc large tractatur.
Numérotation du verset
Io. 1,REPLICA.
marg.|
Io. 1.c. Ubi dicitur, Mundus per ipsum factus est. Postillator dicit Aristo. errasse de mundi eternitate, intelligentiarum numero, et felicitate, etc. Burgen. assumit Arist. in sui defensionem, asserens eum non errasse, quia innitebatur rationi naturali secundum quam mundum incepisse non est sensibile. Relinquit igitur tanquam problema neutrum. Sed mirum de Burg. quod se opponit schole Pariensi sine necessitate et fine ratione. Venerabilis enim Gulielmus episcopus Parisiensis cum schola ibidem, prohibet Catholicos cum Aristotele in his erroribus et aliis in suis libris repertis sentire, et presertim quia secundum Arist. omne verum vero consonat. Suum autem problema quod dicit neutrum, non consonat ei quod Catholice est verum, igitur problema suum falsum. Item ipse idem Arist. in multis locis probat et putat demonstrare statum in causis. Standum igitur erit in omni genere causarum in aliqua prima causa in genere causarum finalis et efficientis. Apud Arist. assignatur unus princeps in 12. Metaph. quem in 8. Physicorum nominat primum motorem. Ab hoc quidem ante dicit derivatum cunctis esse, et celum et totam naturam dependere. Unum igitur solum ab Arist. ponitur independens, et quamvis secundum B. Aug. 1. de Trin. difficile sit plene intelligere creationem secundum viam naturalis cognitionis, non est tamen impossibile suppositis principiis et dictis Philosophorum, et aliis similibus. Nec per rationes abducor {5.1054} a veritate, ut sentiam cum Aris. mundi creationem fore problema neutrum sine errore, quia omnes rationes possibiles fieri contra veritatem fidei sunt sophistice. Dicit enim B. Hildinus 14. de Trin. Respuit captiosas et inutiles questiones Philosophie, fides constans, nec humanarum ineptiarum fallaciis succumbens, spolium se prebet veritas falsitati. Mirum igitur de Burg. qui Aristo. veritatem dubitantem, propter tales rationes captiosas dicit non errasse. Quamvis enim per demonstrationem veritas aliqua non sit scibilis propter sophisma, tamen sine errore dicitur dubitabilis et neutra.
prol.|
In eo. c. ubi dicitur. Plenum gratie et veritatis. Postil. volens declarare differentiam plenitudinis gratie Christi et aliorum, dicit plenum opponitur vacuo. Idcirco quot modis dicitur unum, tot et reliquum, et cetera. Burg. dicit illam distinctionem non consonare rationi. Secundo dicit eam proposito non bene adaptari. Primum ostendit ex eo, quod plenum et vacuum opponuntur privative. Privatio vero non dicitur tot modis quot habitus. Hic dico primum, quod antecedens est falsum, et consequentia non valet. Nam secundum modum gradualis habitus accipiuntur modi graduales privationis. Habitui enim simpliciter perfecto opponitur privatio simpliciter, habitui autem partiali opponitur partialis privatio. Nam sicut unus est magis videns quam alius, et sicut unus est magis sciens quam alius, ita unus est magis ignarus alio, etc. Patet igitur, quia dato quod plenum et vacuum opponerentur privative, adhuc quot modis dicitur unum, tot modis dicitur et reliquum. Antecedens autem est contra Arist. 4. Physic. qui vult vacuum potius esse ens prohibitum quam privativum. Nam si esse privativum, esset locus carens contento cum aptitudine habendi, prout dixerunt antiqui quos reprobat Arist. ubi supra. Quo ad secundum Burg. vult ostendere quod postil. distinctionem talem non bene applicat, ex eo quia videtur (ut dicit Burgen.) secundum illam applicationem non esse distinguendum inter plenitudinem unius sancti et alterius, quia nullus sanctus virtutis patitur defectum, cum virtutes sint connexe. Burg. sic replicat quasi Postillator non intellexerit vel intelligere noluerit. Nam Postillator loquens de defectu virtutis, non loquitur de habitu, sed de gradu. Omnibus enim virtutibus simul concurrentibus in uno secundum naturam habituum, stat defectus in omnibus secundum gradum, et hoc oportet Burg. concedere nisi velit incidere cum Begardorum in clementinis ad nostram, de hereticis dando gradum virtutum, ultra quem quis non possit proficere, cum tamen ipse Burg. dicat Christum experimentaliter profecisse. Luc. 2.g. Carens igitur aliquo gradu, quem tamen posset habere, secundum illam carentiam et privationem potest dici vacuus, si saltem vacuum et plenum sint privative opposita prout Burg. vult.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_1)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_1)
Notes :