Nicolaus de Lyra

Capitulum 10

Numérotation du verset Io. 10,1 

Amen amen dico vobis,
qui non intrat per ostium
in ovile ovium
sed ascendit
aliunde,
ille fur est et latro.
Numérotation du verset Io. 10,2 

Qui autem intrat per ostium
pastor est ovium.
Numérotation du verset Io. 10,3 

Huic1 ostiarius aperit2 et oves
1 huic Li449 ΩF Rusch Weber ] hinc Li449@ |
2 aperit Li449 Rusch Weber ] om. Li449@ |
vocem eius
audiunt.
Et proprias oves vocat nominatim
et educit eas.
Numérotation du verset Io. 10,4 

Et cum proprias oves emiserit
ante eas vadit
et oves illum sequuntur
quia sciunt vocem eius.
Numérotation du verset Io. 10,5 

Alienum autem non sequuntur
sed fugiunt3 ab eo quia non noverunt vocem alienorum.
3 fugiunt ΩF Li449@ Li449 ΩS ] effugiunt Rusch , fugient Weber
Numérotation du verset Io. 10,6 

Hoc proverbium
dixit eis4 Iesus.
4 eis ΩF Li449@ Li449 ΩS Weber ] illis Rusch
Illi autem non cognoverunt
quid loqueretur eis. Dixit ergo eis iterum Iesus:
Numérotation du verset Io. 10,7 

Amen amen dico vobis, quia5 ego sum ostium ovium.
5 quia ΩF Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,8 

Omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones
sed non audierunt eos oves.
Numérotation du verset Io. 10,9 

Ego sum ostium. Per me si quis
introierit
salvabitur
et ingredietur et egredietur
et pascua inveniet.
Numérotation du verset Io. 10,10 

Fur
non venit nisi ut furetur
et mactet et perdat. Ego veni ut vitam habeant
et abundantius
habeant.
Numérotation du verset Io. 10,11 

Ego sum pastor
bonus.
Bonus pastor
animam suam
dat6
6 dat ΩF ΩJ ΩS Weber , dat vel ponit Li449@: διδωσιν ( Papyrus45 ℵ* D sy s pbo bo )] ponit Li449 CorS1=Cor3 (grec.) Rusch: τίθησιν ( Nestlé )]
pro ovibus suis7.
7 suis ΩF ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,12 

Mercennarius autem8
8 autem ΩF ΩJ Li449@ Li449 ΩS Rusch ] om. Weber
et qui non est pastor
cuius non sunt oves proprie,
videt lupum venientem et dimittit oves et fugit. Et lupus rapit et dispergit oves.
Numérotation du verset Io. 10,13 

Mercennarius autem fugit, quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
Numérotation du verset Io. 10,14 

Ego sum pastor bonus
et cognosco
oves9 meas et cognoscunt me mee.
9 oves. ΩF Li449@ ΩJ* (rubr. cancel. et exp.) ΩS ] om. ΩJ² Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 10,15 

Sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem
et animam meam
pono pro ovibus meis10.
10 meis Li449@ Li449 ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,16 

Et alias oves habeo
que non sunt ex hoc ovili
et illas oportet me adducere,
et vocem meam
audient et fiet unum ovile et11 unus pastor.
11 et ΩF ΩJ Li449@ Li449 ΩS Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 10,17 

Propterea
me Pater diligit12 quia ego pono animam meam
12 Pater diligit ΩF ΩJ Li449@ Li449 ΩS Weber ] inv. Rusch Clementina
ut13 iterum sumam eam.
13 ut ΩF ΩJ Li449@ ΩS CorS1= Cor3 (G’) Weber ] et Rusch
Numérotation du verset Io. 10,18 

Nemo
tollit eam a me sed ego pono eam a meipso,
potestatem habeo ponendi animam meam14 et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum
14 animam meam Li449@ Li449 Rusch ] eam Weber , def. ΩF
accepi a Patre meo.
Numérotation du verset Io. 10,19 

Dissensio iterum15 facta est inter Iudeos propter sermones hos.
15 iterum Rusch Weber ] itaque Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 10,20 

Dicebant autem multi ex ipsis:
Demonium habet et insanit. Quid eum auditis?
Numérotation du verset Io. 10,21 

Alii16
16 Alii Rusch Weber ] + autem Li449@, alia autem Li449 , def. ΩF
dicebant: Hec verba non sunt demonium habentis. Numquid demonium potest cecorum oculos aperire?
Numérotation du verset Io. 10,22 

Facta sunt autem encenia
in Hierosolymis et hiems erat.
Numérotation du verset Io. 10,23 

Et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis.
Numérotation du verset Io. 10,24 

Circumdederunt ergo eum17 Iudei18
17 ergo eum ΩF ΩS ΩJ Rusch Weber ] inv. ΩF |
18 Iudei ΩF ΩJ Li449@ Li449 ΩS Weber ] videri Rusch |
et dicebant19 ei: Quousque animam
19 dicebant ΩF ΩJ ΩS Rusch Weber ] dixerunt Li449@ Li449
nostram tollis?
Si tu es Christus dic nobis palam?
Numérotation du verset Io. 10,25 

Respondit eis Iesus: Loquor vobis
et non creditis opera que ego facio in nomine Patris mei.
Hec testimonium perhibent de me.
Numérotation du verset Io. 10,26 

Sed vos non creditis
quia20 non estis ex ovibus meis.
20 quia ΩF Weber Rusch ] + vos Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 10,27 

Oves mee
vocem meam audiunt.
Et ego cognosco eas et sequuntur me.
Numérotation du verset Io. 10,28 

Et ego
vitam eternam
do eis
et non peribunt in eternum
et non rapiet eas
quisquam de manu mea.
Numérotation du verset Io. 10,29 

Pater meus quod21 dedit mihi
21 quod ΩF CorS1 Li449@ Li449 ΩJ ΩS Rusch Weber ] qui Cor3 (grec.)
omnibus maius est22.
22 omnibus maius est inv. ΩF ΩJ ΩS] maius omnibus est Li449@ Li449 Rusch Weber , maius est omnibus CorS1 , omnibus maior est Cor3 (al.) , qui maior est CorS1 (G’)
Et23 nemo potest rapere
23 Et ΩJ Li449@ Li449 ΩS Rusch Weber ] Ideo ΩF
de manu Patris mei.
Numérotation du verset Io. 10,30 

Ego et Pater24 unum sumus.
24 Pater ΩF CorS1 (al. non hab. MEUS ) Li449@ Li449 ΩS Rusch Weber ] + meus ΩJ CorS1=Cor3 (grec.)
Numérotation du verset Io. 10,31 

Sustulerunt25
25 Sustulerunt ΩF Li449@ Li449 ΩS Weber ] + ergo ΩJ CorS1 (al. non hab. RURSUS ) Rusch Clementina , + ergo rursus CorS1, + rursus Cor3 (grec. vel RURSUS ), Tunc praem. Weber ( P )
lapides Iudei ut lapidarent eum.
Numérotation du verset Io. 10,32 

Respondit eis Iesus:
Multa bona opera26 ostendi vobis ex Patre meo.
26 bona opera ΩF Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Propter quod eorum opus me lapidatis?
Numérotation du verset Io. 10,33 

Responderunt ei Iudei: De bono opere non lapidamus te
sed de blasphemia
et quia tu homo cum sis facis teipsum Deum.
Numérotation du verset Io. 10,34 

Respondit eis Iesus: Nonne scriptum esta in lege vestra
0 Cf. Ps. 81, 6.
quia ego dixi dii estis?
Numérotation du verset Io. 10,35 

Si illos dixit
deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi
Scriptura
Numérotation du verset Io. 10,36 

quem27 Pater sanctificavit
27 quem ΩF ΩJ CorS1 =Cor3 (grec.) Rusch Weber ] quod CorS1
et misit in mundum.
Et28 vos dicitis quia blasphemo29 quia dixi Filius Dei sum.
28 Et ΩF Li449@ Li449 ΩJ* (rubr. cancel.) ΩS] om. ΩJ² CorS1 =Cor3 (ita omnino in greco) Rusch Weber |
29 blasphemo ΩF ΩS Wordsworth (P254) ] blasphemas ΩJ CorS1 (ita omnino in greco) Rusch Wordsworth (plerique codd.) Weber cum graec. |
Numérotation du verset Io. 10,37 

Si non facio opera Patris mei
nolite credere mihi.
Numérotation du verset Io. 10,38 

Si autem facio
et si mihi non vultis credere operibus credite
ut cognoscatis et credatis quia Pater in me est30 et ego in Patre.
30 Pater - in me est ΩF Li449@ Li449 ΩS] inv. ΩJ Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 10,39 

Querebant ergo eum apprehendere31
31 apprehendere ΩF Li449@ Li449 Rusch ] prendere Weber
et exivit de manibus eorum.
Numérotation du verset Io. 10,40 

Et abiit iterum trans Iordanem
in eum locum ubi erat Ioannes baptizans primum
et mansit illic.
Numérotation du verset Io. 10,41 

Et multi venerunt ad eum
et dicebant quia Ioannes quidem fecit signum32 nullum.
32 fecit signum ΩF Li449@ Li449 ΩS ΩJ ] inv. Rusch
Numérotation du verset Io. 10,42 

Omnia autem quecumque dixit Ioannes de hoc vera erant33 et multi crediderunt in eum.
33 erant ΩF Li449@ Li449 ΩJ ΩS Rusch Weber ] sunt Cor3 (al.)

Capitulum 10

Numérotation du verset Io. 10,1 
marg.| {5.1183} Amen amen dico vobis. Hic ostenditur, quod doctrina Christi sit vivificativa. Et primo ostenditur hoc per verbum, secundo, per sensibile signum, quia consuetudo est huius evangeliste adiungere signum sensibile correspondens doctrine. Secunda se. cap. Erat autem quidam languens. Prima in duas quia primo ponitur Christi benignitas in docendo, secundo, Iudeorum malignitas ipsum persequendo, ibi : Facta sunt encenia. Prima in duas quia primo doctrina Christi ponitur, secundo, eius effectus ostenditur, ibi : Dissensio iterum. Prima adhuc in duas qui primo Salvator premittit quandam parabolam, secundo expositionem eius, ibi ; Hoc. proverbium. In parabola exprimitur conditio furis et pastoris ovium. Primo propter diversum ingressum ipsorum et hoc est quod dicitur.
prol.| {5.1184} {1 } Amen amen dico vobis qui non   intrat   per ostium. Non enim venit propter bonum, ideo querit indebitum ingressum.
marg.| {2 } Qui autem intrat per ostium, etc. Secundo ostenditur eorum distinctio per effectum cum subditur.
marg.| {3 } Huic ostiarius aperit. Quia scit eum benivolum ovibus.
marg.| {4 } Et oves vocem eius audiunt. Id est, cognoscunt quia bruta animalia suos benefactores recognoscunt, ut patet per experientiam, et per Isaiam prophetam 1.a. Cognovit bos possessorem suum, etc.
marg.| {5 } Et proprias oves vocat   nominatim   . Quia distincte eas cognoscit, quod non facit alienus.
marg.| {6 } Et educit eas. Ad pastum.
marg.| {7 } Et cum proprias oves emiserit ante eas vadit. Hunc enim modum habent pastores in terra illa, quod precedunt gregem sibilando voce et instrumento, ad cuius auditum oves diriguntur, ideo sequitur.
marg.| {8 } Et oves illum   sequuntur   . Alienum autem non sequuntur, id est, furem, {5.1185} sed fugiunt, et cetera. Secundum autem Chrysostomus Ovile, est ecclesia, oves sunt fideles ostium S. scriptura, secundum illud ad col. 4.o. Orantes simul pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi. Sic igitur continuatur litera ista precedentibus secundumChrysostomus Christus enim dixit Iudeos esse cecos in intellectu scripturarum. Quod ostendit ex hac parabola ex hoc, quod adventum Christi deberent considerare ex testimonio scripturarum quas habebant, quia Christus intravit per ostium, i. per determinationem sacre scripture, que tempus, locum, et modum veniendi determinavit, ut supra dictum est. 5.c. et ideo alii aliter intrantes sunt fures, sicut Mahumetus et Antichristus. Huic ostiarius a perit, i. Moyses cui data est primo sacra scriptura, propter hoc Salvator dixit supra 5.g. Si crederetis Moysi crederetis forsitan et mihi. Et oves illum audiunt, i. simplices, sicut fuerunt apostoli ei credentes. Et proprias oves vocat nominatim, hoc patet de apostolis, quibus distincta nomina imposuit. Et educit eas de tenebris ignorantie et culpe : Ante eas vadit per exempla operum secundum quod dicitur infra 13.e. Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego facio, ita et vos faciatis. Et oves illum sequuntur, per imitationem. Quia sciunt vocem eius, i. per fidem cognoscunt et approbant. Alienum autem non sequuntur, recipientes falsam doctrinam, quia non noverunt vocem alienorum. Sed contra dictum Chrysostomus potest argui, quia Christus exponendo hanc parabolam dicit se esse ostium. ergo sacra scriptura non est hic ostium. Potest dicit sustinendo dictum Chrysostomus quod Christus non vocat se solum ostium, sed etiam pastorem, ut patebit, et secundum hoc distinguitur ab ostio propter hoc sacra scriptura dicitur ostium hic inquantum Christus est pastor ovium, et respectu sui ingressus in mundum. Quod autem Christus dicit se esse ostium, hoc non est respectu sui ingressus in mundum, sed inquantum alii per ipsum habent ingressum in Deum. Secundum Augustinum ostium est Christus. Et continuatur litera sic precedentibus quia Iudei in preced. cap. dixerunt se videre sine Christo, et per consequens posse ad veritatem pervenire sine eo, propter hoc salvator in hac parabola ostendit hoc impossibile d. Qui non intrat in congregationem fidelium. per ostium, i. per Christum fur est, etc. Quod faciunt omnes infideles, et etiam mali fideles statum prelationis indebite assequentes. Qui autem intrat per ostium, i. per fidem Christi, et humilitatem, et alias virtutes eius, pastor est ovium, secundum veritatem. Huic ostiarius aperit, i. spiritussanctus revelat veritatem, ut possit oves pascere. Et oves vocem eius audiunt, i. doctrinam recipiunt. {5.1186} Et vocat eas nominatim condescendendo familiariter subditis. Et educit eas de tenebris ignorantie et culpe. Ante eas vadit, per exempla vite.
marg.| {1 } Hoc proverbium. Hic ponitur dicte parabole expositio. Et dividitur in duas, quia primo ostenditur necessitas exponendi secundo, subiungitur ipsa expositio, ibi. Dixit ergo. Circa primum sciendum, quod illa indigent expositione, que habent obscuritatem. Tale erat verbum Christi predictum, quia erat parabolicum, et ideo intellectus eius audientibus erat occultus et hoc est quod dicit evangelista. Hoc proverbium dixit eis Iesus. Proverbium dicitur, quando verbum ponitur pro verbo, sic est in parabola, quia per vocem unam rem significantem, aliud designatur.
marg.| {2 } Illi autem non   cognoverunt etc. Et sic patet necessitas expositionis.
marg.| {3 } Dixit ergo. Hic ponitur ipsa expositio parabole. Parabola autem duas partes habet. Una est, quod intrans aliunde, fur est et latro, et hoc primo exponitur. Secunda est quod intrans per ostium est verus pastor et hoc secundo exponitur, ibi. Ego sum pastor bonus. Prima in duas, quia primo ponitur prime par. expositio, secundo, eiusdem expositionis probatio. ibi. Ego sum ostium. in prima clausula fecit mentionem de ostio ovilis, et de fure ideo utrumque exponit di.
marg.| {4 } Amen   amen etc.   ego   sum   ostium   . Ratio huius predicta est.
marg.| {5 } Omnes   quotquot etc.   fures   sunt latrones. Hoc non est intelligendum de prophetis a Deo missis, sed de illis, qui venerunt capite proprio, sicut dicitur actuum 5.f. de Theoda et Iuda Galileo. Theodas enim ut dicit Iosephus fuit quidam magus, qui decepit multos de populo Israel, et duxit eos usque ad Iordanis fluvium, promittens eis dividere aquas, ut transirent sicco pede sicut patres eorum. Iudas autem Galileus tempore quo Christus fuit natus prohibebat populum Iudeorum profiteri Cesarem dominum, et reddere tributa et multi sequuti sunt eum.
marg.| {6 } Sed non   audierunt   eos oves   , id est fideles in ovili ecclesie permanentes, quia ipsi perierunt et sequaces eorum, ut dicitur Act. 5.g.
marg.| {7 } Ego sum. Hic probat utrumque dictum in dicta expositione. Et primo quod sit ostium, quia officium ostii est salvare ea que sunt intra domum et quod per ipsum sit ingressus et egressus, et sic de Christo, quia per ipsum fideles salvantur et servantur, secundum quod dicitur Act. 4.b. Neque enim est aliud nomen sub celo datum hominibus in quo oportet nos salvos fieri, et hoc est quod dicitur.
marg.| {8 } Per me si quis introierit salvabitur. Similiter per ipsum est ingressus ad fidem et egressus de miseria ista ad gloriam, et sic inveniunt pascua eterne viriditatis, et hoc est quod dicitur.
marg.| {5.1187} {1 } Ingredietur. Hic ad fidem.
marg.| {2 } Et   egredietur   . Ex hoc mundo ad gloriam.
marg.| {3 } Et   pascua   , id est quia beati reficiuntur interius in aspectu divinitatis, et exterius in aspectu humanitatis Christi per quem sunt salvati, ideo dicit pascua in plurali. Consequenter probat secundum, s. quod alii fuerant fures, quia non venerunt ad salutem populi, sed magis ad eius destructionem, et hoc est quod dicitur.
marg.| {4 } Fur non. Usurpando quod non est suum, sicut illi venerunt usurpando quod non erat eis debitum.
marg.| {5 } Et mactet. Quia multi de populo occisi sunt corporaliter et etiam spiritualiter credentes persuasioni illorum.
marg.| {6 } Ego veni. Non sicut ipsi.
marg.| {7 } Et   vitam habeant   . Per gratiam in presenti.
marg.| {8 } Et abundantius habeant. Per gloriam in futuro, quia gloria est gratia consummata.
marg.| {9 } Ego sum pastor. Hic exponit secundam parabole partem, s. quod sit bonus pastor intrans per ostium. Et dividitur in duas, quia primo proponit intentum, secundo probat propositum, ibi. Ego sum pastor. Circa primum ponit conditiones boni et mali pastoris, quia bonus pastor debet habere affectionem ad gregem, intantum quod pro eo si necesse esset sustineat mortem et hoc est quod dicitur.
marg.| { 10 } Bonus pastor. Ad cuius intellectum sciendum, quod res melior non est exponenda periculo pro viliori, sed magis econverso, Vita autem hominis melior est simpliciter quam vita omnium brutorum animalium, et ideo licet pastor brutorum debeat aliquem laborem pro salute sui gregis sustinere, non tamen debet se morti exponere. Anima autem humana nobilior est corpore, ideo econtrario pastor animarum pro grege suo debet vitam corporalem exponere. Ulterius tangit conditionem mali pastoris.
marg.| { 11 } Mercenarius autem. Mercenarius dicitur a mercede, et talis est qui officio prelationis attendit commodum rei temporalis, quod dicitur merces. Gloria autem celestis non dicitur proprie merces, sed tantummodo large inquantum omne quod redditur in premium laboris dicitur merces. Ratio autem huius est, quia hereditas distinguitur a mercede proprie dicta, sicut filius cui debetur hereditas distinguitur ab operario conducto cui debetur merces. Gloria autem celestis redditur fidelibus sicut hereditas filiis, propter quod non habet rationem mercedis. Et ideo ille est verus pastor qui attendit ad premium glorie, mercenarius autem qui attendit ad commodum rei terrene. {5.1188} Et quia non est pastor, ideo sequitur.
marg.| { 12 } Cuius non sunt oves. Sed tantum usurpative. Quod probat per effectum cum dicitur.
marg.| { 13 } Videt   lupum venientem   , id est tyrannum subditos ad peccandum inducentem, vel hereticum falsa doctrina eos corrumpentem.
marg.| { 14 } Et dimittit oves et fugit. Non resistendo per censuram ecclesiasticam tyrannice oppressioni, nec per sanam doctrinam heretice pravitati.
marg.| { 15 } Et lupus rapit. Ad malum pertrahendo.
marg.| { 16 } Et dispergit   oves   . Ab unitate ecclesie separando.
marg.| { 17 } Mercenarius autem, id est auxilium debitum subtrahit.
marg.| { 18 } Quia mercenarius est, id est solum curans de commodo temporali.
marg.| { 19 } Et non pertinet ad eum de ovibus. Quia non habet affectum debite ordinatum ad eas.
marg.| { 20 } Ego sum. Hic probat quod dixerat per duo signa. Primum est Mutua cognitio pastoris et ovium. Quod provenit ex hoc, quod pastor frequenter et sollicite oves visitat et sic cognoscit in particulari conditiones earum. Similiter oves ex frequenti imaginatione beneficii pastoris ipsum attendunt, et sic specialiter recognoscunt ipsum. Sic est de Christo, et vere fidelibus. ergo est pastor verus hoc est quod dicitur. Ego sum pastor bonus. Et signum huius subditur.
marg.| { 21 } Et cognosco meas. Non solum notitia visionis, quia omnia nuda sunt et aperta oculis eius, ut dicitur Hebr. 4.d. sed etiam notitia approbationis.
marg.| { 22 } Et cognoscunt me mee. Quia vere fideles cognoscunt beneficia Christi.
marg.| { 23 } Sicut   novit   me   pater   . Ly sicut non importat equalitatem, sed quandam assimilationem longinquam. Vel sic ly sicut, non est nota equalitatis, sed similitudinis, quia patris et filii est una notitia considerando filii divinitatem, secundum vero humanitatem videt patrem clare et continue. Non sic autem fideles possunt habere oculum mentis ad beneficia divine gratie, quia talis attentio mentis aliquando necessario interrumpitur propter statum presentis vite. Secundum signum veri pastoris est affectio quam ostendit ad oves, que non potest esse maior quam se exponere pro ovibus, sic est de Christo et fidelibus ideo dicit.
marg.| { 24 } Et   animam meam pono   pro   ovibus meis   . Quia anima Christi pro fidelibus fuit separata a corpore et oblata Deo patri cum dixit. In manus tuas commendo spiritum meum, Lc. 23. Et ne crederetur, quod solum pro Iudeis deberet mori propter hoc quod dicit, Mt. 15.c. Non sum missus nisi ad oves, que perierunt domus Israel, ideo hoc removet dicens.
marg.| {5.1189} {1 } Et alias oves habeo que non sunt ex hoc ovili, id est synagoga Iudeorum, sed de populo gentili.
marg.| {2 } Et illas oportet me adducere. Quod factum est per predicationem apostolorum, ut habetur Act. 13.a. Christo principaliter operante in eorum predicatione secundum quod dicitur Mar. ult. d. Illi autem profecti predicaverunt ubique domino cooperante, etc.
marg.| {3 } Et vocem meam audient. Quia Iudeis repellentibus fidem Christi gentiles eam devote receperunt ad predicationem apostolorum, secundum quod habetur Act. 13.g. ubi dicitur quod Paulus et Barnabas dixerunt Iudeis. Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repellitis illud, et indignos vos iudicatis vite eterne, ecce convertimur ad gentes, sic enim nobis precepit dominus. Et sequitur : Audientes ergo gentes gavise sunt, et glorificabant verbum domini.
marg.| {4 } Et fiet unum ovile. Id est, una ecclesia ex Iudeis et gentilibus collecta.
marg.| {5 } Et unus pastor, scilicet Christus. Alii autem non sunt nisi vicarii illius pastoris. Qualiter autem sit intelligendum verbum Christi preallegatum Mt. 15. ibi fuit expositum. Subditur autem adhuc de afflictione illius pastoris ad oves, cum dicitur.
marg.| {6 } Propterea me diligit pater, id est ex dilectione patris est. quod me ad salutem ovium destinavit. Vel aliter. Propterea me pater diligit, s. quia adimplebo eius voluntatem in mea passione pro ovibus, ideo subditur. Quia ego pono animam meam. Sciendum tamen, quod affectus amoris patris ad filium etiam secundum humanitatem non venit ex passione, sed magis precessit, sed aliquis effectus qui est amoris sequutus, s. glorificatio corporis Christi in eius resurrectione, ideo subditur. Et iterum sumam eam. Et quia voluntarie passus est, ideo subditur.
marg.| {7 } Nemo tollit eam a me, scilicet violenter. Non est sic intelligendum quin ex vulneribus, et passione mortuus sit, sed quia poterat persequutores suos impedire, et uno verbo prosternere.
marg.| {8 } Sed ego   pono   eam a meipso. Eam a meipso interfectores non impediendo.
marg.| {9 } Potestatem habeo ponendi   eam   , id est deponendi, non a supposito {5.1190} verbi, quia quod semel assumpsit nunquam deposuit, sed a corporea quo fuit separata in triduo, quamvis esset unita verbo.
marg.| { 10 } Et potestatem habeo iterum. Non ad suppositum a quo nunquam fuit separata, sed ad corpus cui fuit reunita.
marg.| { 11 } Hoc mandatum, scilicet ut impleam eius voluntatem in mea passione pro omnium salute.
marg.| { 12 } Dissensio   iterum   facta est inter. Hic ponitur effectus doctrine Christi, qui fuit diversus in bonis et malis, quia boni per eius doctrinam in fide sunt confirmati, et mali eam pervertentes divino iudicio sunt in malis obdurati, et hoc est quod dicitur. Dissensio iterum facta est inter Iudeos propter sermones hos. Dicit iterum, quia alias inter eos fuerat dissensio ex consimili causa, ut dictum est, sup. c. 7.
marg.| { 13 } Dicebant autem multi ex ipsis. Obstinati in malis.
marg.| { 14 } Demonium habet et insanit. Miracula enim que faciebat attribuebant demoni, similiter verba eius, que non intelligebant, credentes, quod sicut arreptitius loqueretur, ideo sequitur. Quid eum auditis. Econtrario vero.
marg.| { 15 } Alii dicebant, scilicet boni et devoti.
marg.| { 16 } Hec verba non. Quasi si arreptitii aliquando loquantur ardua, tamen sunt falsa, et ad malum inducentia : Christus autem habebat verba vite eterne, quod probant ulterius per factum dicentes.
marg.| { 17 } Numquid demonium potest. Quasi dicat Non, licet enim demones possint aliqua miracula facere, in quantum in tempore imperceptibili a nobis coniungunt propria activa propriis passivis, sicut rane facte sunt a magis Pharaonis, secundum quod dicit August. tamen non possunt facere ea que excedunt totam facultatem nature, cuiusmodi est illuminatio ceci.
marg.| { 18 } Facta sunt. Descripta benignitate Christi in docendo, hic consequenter describitur Iudeorum malignitas ipsum persequendo, et primo verbis, secundo factis, ibi. Sustulerunt, ergo lapides. Prima in duas quia primo ponitur Iudeorum interrogatio maligna, secundo Christi responsio vera, ibi. Respondit ei Iesus. Circa primum describitur eorum interrogatio quantum ad tempus et locum, et interrogandi modum. Tempus tangitur, cum dicitur.
marg.| { 19 } Encenia, etc, id est festum dedicationis templi. Encenia enim idem {5.1191} est quod innovationes, et dicitur ab eo, quod est in, et cenos novum, quod sit, quando aliqua res nova suo usui applicatur, in dedicatione autem templum applicatur usui. Sciendum tamen quod festum non erat prime dedicationis, que facta est a Salomone, quia illa facta est 10. die Septembris in autumno, ut habetur 3Rg. 8.a. Nec etiam secunde dedicationis, que facta est sub Zorobabel templo reedificato, quia illa facta est in Martio tempore vernali. Sed fuit festum illius dedicationis seu innovationis, que facta est sub Iuda Machabeo, quando purificatum fuit templum ab Antiocho Epiphane prophanatum. ut habetur 1. Mach. 4.g. que purificatio facta fuit, 35. die noni mensis apud Iudeos, ut habetur 1. Machab. 4.g. qui pro maiori parte communiter concurrit cum Decembri apud nos, et ideo ad hoc denotandum additur.
marg.| {1 } Et hyems erat. Et sic patet tempus. Locus autem designatur cum dicitur.
marg.| {2 } Et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. Nomine templi intelliguntur atria, et loca ad domum domini pertinentia. Erat autem quidam locus edificatus ubi Salomon stabat ad orandum, qui dicebatur regis oratorium. Sed contra hoc videtur, quod omnia qua edificaverat Salomon in templo fuerunt combusta per Chaldeos, ut habetur 4. Regum ultimo cap. Dicendum, quod alia porticus fuit reedificata in templo ad similitudinem prioris, et ideo retinuit nomen precedentis, sicut frequenter fit in edificiis reparatis, et hic interrogationis locus. Subditur etiam interrogandi modus.
marg.| {3 } Circundederunt ergo eum   Iudei   . Ut citius eum in verbis caperent.
marg.| {4 } Et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis. Id est, crucias, dimittendo nos in suspenso, per hoc innuentes, quod vellent eius dicto stare, et eum libenter sicut Christum recipere, cum tamen haberent contrarium in corde.
marg.| {5 } Si tu es Christus. Non querunt, si tu es filius Dei, quia de hoc non curasset Pilatus, qui erat gentilis, apud quem intendebant eum accusare, sed querunt : Si tu es Christus. Id est, unctus, que unctio debebatur regibus, et per consequens si respondisset se esse Christum, statim accusassent eum presidi, ut rebellare volentem contra imperatorem Romanum, cui subditi erant Iudei, et aspirare ad regnum. Eadem etiam de causa dixerunt.
prol.| {5.1192} {6 } Dic nobis palam. Ut possent habere contra eum testimonium.
marg.| {7 } Respondit eis Iesus. Hic ponitur Christi responsio, in qua primo ostenditur Iudeorum malignitas, secundo discipulorum Christi benignitas, ibi : Oves mee. In prima ergo parte dicitur sic.
marg.| {8 } Loquor vobis et non creditis. Quasi dicat vos queritis verba exprimentia, quod ego sim Christus, non ad veritatem intelligendum, sed magis ad calumniandum, quia si illa dicerem, non crederetis, quod probat consequenter dicens.
marg.| {9 } Opera que ego facio in nomine patris mei, hec testimonium perhibent de me. Sicut enim supra dictum est 4. cap. efficacissimum argumentum ad probandum veritatem excedentem naturalem facultatem intellectus, sunt opera miraculosa, et tamen illis non credebant, cum tamen fierent ad declarationem deitatis Iesu Christi. Causa autem incredulitatis eorum subditur, cum dicitur.
marg.| { 10 } Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. Id est, innocentes et humiles, sed superbi et maligni, et ideo Dei iudicio excecati. Considerandum, quod in hac responsione Christus non dixit expresse se esse Christum quem querebant, sed dixit aliquid equivalens, vel maius, ut responderet veritatem, et excluderet calumnie malitiam.
marg.| { 11 } Oves mee. Hic consequenter ostendit discipulorum suorum benignitatem di. Oves mee. Id est, humiles, quibus revelatur veritas, ut habetur. Mt. 11.d.
marg.| { 12 } Vocem meam audiunt. Credendo corde, et obediendo opere.
marg.| { 13 } Ego cognosco eas. Non solum notitia visionis, sed etiam notitia approbationis ad vitam eternam.
marg.| { 14 } Et sequuntur me. Hic in presenti per gratiam, et in futuro per gloriam, ideo sequitur.
marg.| { 15 } Et ego vitam eternam do eis. Loquitur enim hic de illis, qui sunt oves eius non solum secundum presentem iustitiam, sed etiam secundum predestinationem divinam, que frustrari non potest.
marg.| { 16 } Et non rapiet eas   quisquam   de manu mea, etc. Per violentiam, quod probat tali ratione.
marg.| { 17 } Pater meus, quod dedit mihi, maius   omnibus   est. Id est, ipsa deitas, quam habeo a patre, quia omnia excedit in infinitum.
marg.| { 18 } Et nemo potest rapere de manu patris mei. Cum enim sit infinite potentie, nihil potest ab eo auferri per violentiam.
marg.| {5.1193} {1 } Ego et pater unum sumus. In virtute et potentia, sicut in Deitate, ut supra dictum est, ergo nemo potest rapere oves de manu mea. Notandum autem, quod ex hoc verbo Salvatoris : Ego et pater unum sumus. Excluduntur duo errores contrarii circa articulum sanctissime Trinitatis. Sabellius enim posuit in Deo unitatem persone sicut et essentie, et hoc removetur cum dicitur : Ego et pater unum sumus. Si n. pater et filius essent una persona, dixisset sum in singulari. Arrius autem econtrario posuit diversitatem essentiarum, sicut et personarum. Et hoc excluditur per hoc, quod dicitur unum. Si enim pater, et filius haberent diversas essentias, non diceret unum neutraliter, sed plura.
marg.| {2 } Sustulerunt ergo lapides. Hic consequenter ostenditur malignitas Iudeorum in facto. Et dividitur in tres, quia primo Christus refrenat eorum sevitiam, secundo excludit impositam sibi blasphemiam, ibi : Responderunt ei Iudei. Tertio fugit propter eorum obstinatam malitiam, ibi : Querebant ergo. In prima igitur parte dicitur sic : Sustulerunt ergo lapides Iudei, ut lapidarent eum. Moti livore invidie non amore iustitie, absque legis ordine, ut sup. dictum fuit in casu simili. 8.c.
marg.| {3 } Respondit eis Iesus. Dulciter eos reprimendo.
marg.| {4 } Multa bona opera. Scilicet, veritatem docendo, infirmos curando, et alia miracula faciendo.
marg.| {5 } Propter quod eorum opus. Cum tamen ex hoc me honorare deberetis.
marg.| {6 } Responderunt. Hic consequenter excludit blasphemiam sibi impositam. Et dividitur in duas, quia primo huiusmodi blasphemia imponitur, et secundo excluditur, ibi. Respondit. In prima ergo parte dicitur sic : Responderunt ei Iudei.
marg.| {7 } De bono opere. In dictis eorum patet contradictio, quia loquebantur sicut furiosi, testificantur enim eum facere bona opera in miraculis, cum dicunt. De bono opere, scilicet quod facis, et tamen dicunt hic eum blasphemum, cum dicitur. Sed de blasphemia. Ista enim sunt incompossibilia, quia miracula Christi fiebant ad testimonium bonitatis eius, et ideo cum essent bona opera et divina, non poterant fieri ad testificandum aliquod falsum, quod tamen esset si ille esset blasphemus, ad cuius testimonium fierent. Ista autem cecitas in eis procedebat ex eo quod solum humanam naturam in Christo considerabant, ideo subditur. Quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
marg.| {8 } Respondit eis. Hic consequenter Iesus excludit crimen blasphemie {5.1194} sibi impositum, et hoc dupliciter, primo excludit illud per scripturam, secundo per rationem, ibi. Si non facio. Circa primum sciendum, quod sacra scriptura cum sit a Deo inspirata, non potest esse falsa. Ipsa autem attribuit deitatem hominibus sanctis, et prophetis et ipsi Christo, aliter tamen, quia deitatem participative tantum attribuit aliis a Christo, sicut iudices locum Dei tenentes dicuntur dii. Ex. 22.b. Dominus domus applicabitur ad Deos, et ibid. d. Diis non detrahes, etc. Christo autem attribuit deitatem proprie dictam, secundum quod habetur Iere. 22.a. Ecce dies veniunt dicit dominus, et suscitabo David germen iustum, sequitur postea. Hoc est nomen quod vocabunt eum dominus iustus noster, et ubi habemus dominus, ponitur nomen domini tetragrammaton in Heb. quod nullo modo attribuitur alicui nisi Deo vero, ideo patet, quod sicut scriptura ve. Test. attribuit aliis a Christo deitatem participative dictam, ita ipsi Christo deitatem proprie dictam. Secundum hoc igitur exponenda est litera : Respondit eis Iesus. Declarando se non esse blasphemum, dicendo se esse Deum vel Dei filium naturalem, quod idem est. Quod probat per scripturam. dic.
marg.| {9 } Nonne   scriptum   est, etc. Quia ego dixi dii estis, hoc habetur in Ps. 81.b. et dicitur de iudicibus et prophetis, ideo subditur.
marg.| { 10 } Si illos   dixit deos   . Participative.
marg.| { 11 } Ad quos   sermo   Dei   factus   est. Sicut fuerunt prophete et iudices.
marg.| { 12 } Et non potest   solvi scriptura   . Id est, non potest dici, quod contineat falsum.
marg.| { 13 } Quem   pater sanctificavit   , id est meipsum, i. sanctum generavit ab eterno secundum deitatem. Vel. Sanctificavit, id est plenitudine gratie adimplevit, quantum ad humanitatem.
marg.| { 14 } Et misit in   mundum   . Ad salvandum ipsum, sicut erat per prophetas predictum.
marg.| { 15 } Vos   dicitis   quia   blasphema,   quia dixi filius Dei sum. Quasi dicat irrationabiliter loquimini, quia scriptura sacra, que solvi non potest, expresse loquitur de divinitate mea, ut patet per predicta.
marg.| { 16 } Si non   facio   . Hic consequenter excludit crimen blasphemie sibi impositum per rationem. Circa quod sciendum, quod omnia determinantur proprio opere, ut habetur 4. Meteororum, ideo per propriam operationem certificamur de natura rei. Christus autem faciebat opera divinitatis propria, s. miracula totam facilitatem creature transcendentia, et etiam virtute propria, quia non solum faciebat illa obsecrando divinam potentiam, sed etiam aliquando imperando. Ex quo concluditur, {5.1195} quod in eo vere erat natura divina, et per consequens non erat blasphemus dicendo se esse Deum, vel Dei filium et hoc est quod dicitur : Si non facio opera patris mei. Ideo concludit ex operibus.
marg.| {1 } Ut   cognoscatis etc.   et ego in patre. Inquantum est una natura amborum sicut et una operatio. {2 }   Querebant   ergo. Hic consequenter ponitur fuga Christi propter eorum obstinatam malitiam, quia nec verbis eius, nec operibus inducebantur ad credendum, sed tanquam obstinati querebant eum apprehendere ad occidendum. {3 }   Et   exibant   de   manibus   eorum   . Virtute divina transiens per ipso, sicut supr. dictum fuit 8. ca. {4 }   Et abiit   iterum   et mansit illic. Scilicet, ad tempus ut populi venientes ad ipsum recordarentur de testimonio Ioannis qui dixerat de eo. Ecce agnus Dei. Et de testimonio Dei, patris cuius vox audita fuerat in baptismo Christi. Hic est filius meus dilectus, et sic habita collatione priorum et novissimorum confirmarentur in fide ipsius ideo sequitur. {5 }   Et multi venerunt ad eum. Credentes.
marg.| {6 } Et   dicebant   . In argumentum sue fidei.
marg.| {7 } Quia Ioannes qui signum fecit   nullum   . Signa enim reservabantur Christo sicut in principaliori, tamen propter sanctitatem vite credebant Ioanni. Et quia in Christo videbant dictum eius impleri, ideo sequitur.
marg.| {8 } Omnia autem quecunque dixit   Ioannes   de hoc vera   erant   . Et concluditur fructus huius collationis, cum dicitur.
marg.| {9 } Et multi. Circa predicta in hoc c. queritur. Utrum licitum sit pastori ecclesie in persecutione fugere ? Et arguitur primo quod sic, quia alique sancti leguntur hoc fecisse, sicut Thomas Cantuariensis fugit de Anglia tempore persecutionis sue ecclesie, quod non fecisset nisi licitum fuisset ergo, etc. Item Salvator dixit apostolis Mt. 10.c. Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Et sic videtur, quod fugere tempore persecutionis non solum sit licitum. sed etiam meritorium cum Salvator discipulos ad hoc hortetur. Contrarium arguitur, per hoc quod in hoc c. dictum est ; Mercenarius, et qui non est pastor videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, quod exponens Greg. dicit quod ille qui fugit tempore persecutionis merito perdit meritum pastoris, quod non esset verum, si fugere esset sibi licitum. Responsio dicendum quod nomine lupi venientes super oves, aliquando intelligitur diabolus per {5.1196} tentationes fideles infestans, aliquando hereticus per falsam doctrinam corrumpens, aliquando tyrannus violentia armorum persequens. Si primo et secundo modo accipiatur lupus non est licitum pastori fugere, quia cum talibus lupis non est resistendum corporaliter, sed magis spiritualiter per devotam orationem, et sanctam predicationem et doctrinam et ideo per talia est eis statim viriliter resistendum. Aliter enim si daretur eius ingressus non resistendo, accideret maius periculum, propter quod dicit beatus Iacob. 4.b. Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Et hoc idem posset dici de heretico, quia fugit illum, qui per sanam doctrinam detegit ipsius falsitatem, propter quod Simon Magus fugiebat Petrum de civitate in civitatem, ut dicitur in Itinerario Clementis. Si accipiatur lupus tertio modo, tunc est distinguendum, quia aut persecutio personalis est, aut communis. Si personalis, ita quod est contra pastorem tamen et non contra gregem sibi commissum, tunc pastori est fugiendum, nec tunc dimittit gregem in persecutione, quia tunc persecutio non est contra gregem, ut dictum est, et hoc modo Paulus apostolus fugit de Damasco, ut habetur Actu. 9.e. Si autem sit persecutio communis contra gregem. et pastorem, adhuc distinguendum est, quia aut est unus solus pastor, aut multi. Si unus tamen non est sibi licitum fugere, et gregem dimittere, quia hic esset mercenarius, et non pastor, secundum quod dicit Salvatur. Si autem sunt multi pastores quibus ecclesia indigeat, tunc aliqui debent remanere, et aliis fugere ut sic grex remanes in illa ecclesia, sufficienter custodiatur, et utilitati ecclesie de aliis provideatur, et si non possit determinari de communi concordia, vel alia convenienti via qui remaneant, et qui fugiant, possent super hoc invocata spiritussancti gratia fortes mitti, secundum quod dicit Aug. in epistola ad Honoratum. Si inter Dei ministros sit disceptatio qui eorum tempore persecutionis maneant, et qui eorum fugiant, ne fuga vel morte omnium ecclesia deseratur, si hec disceptatio aliter non poterit terminari quantum mihi videtur, qui maneant, et qui fugiant, sorte legendi sunt. Ad primum dicendum, quod sancti fugerunt in casibus licitis predicto modo, unde in legenda sancti Thome dicitur sic, quod in principio persecutionis fugit, quia nondum innotuerat ad plenum causa ecclesie, et personalis persecutio videbatur. Eodem modo dicendum est ad secundum, quod salvator hortatur discipulos fugere in casibus licitis predictis.
Numérotation du verset Io. 10,moraliter 
marg.| {5.1183} {1 } Amen amen dico vobis. Per ovile ovium potest intelligi claustrum regularium, cuius ostium est melioris vite propositum firmum : ostiarius autem est spiritussanctus qui spirat ipsum. In trans autem aliunde est ingrediens religionem, cum proposito lautioris vel honorabilioris vite, sicut sunt aliqui pauperes et de humili plebe, qui querunt ingredi religionem magnas possessiones habentem, non ut serviant Christo devote, sed magis ut Christus eis serviat de bonis illius ecclesie, et isti sunt fures et latrones per vitium proprietatis : et mactant et perdunt quia dignitates vel officia ambiunt, et sic ulterius dissensiones faciunt, per quos corrumpitur charitas fraterna, in que consistit {5.1184} spiritualis vita. 1Io. 3.c. Qui non diligit manet in morte.
marg.| {2 } Qui   autem intrat   per   ostium   . Id est, habens sanctum propositum in ingressu, et ipsum continuans in progressu.
marg.| Pastor   est   ovium   . Id est, dignus regere monasterium. Et talis promotio est a spiritussancto, ideo subditur.
marg.| {3 } Huic ostiarius aperit. Id est, spiritussanctus.
marg.| {4 } Et   oves vocem eius audiunt   . Id est, humiles et devoti ad nutum obediunt ei.
marg.| {5 } Et proprias   oves vocat nominatim   . Diligentem curam de ipsis gerendo.
marg.| {6 } Et   educit eas   . Ad pastum eterne viriditatis per degustationem celestium, sibi subditos verbis et exemplis inducendo, ideo subditur
marg.| Ante eas vadit. Viam ostendendo.
marg.| {8 } Et oves illum   sequuntur   . Doctrinam pastoris imitando.
Numérotation du verset Io. 10,moraliter 
marg.| {5.1185} † Alienum autem non sequuntur. Per alienum potest intelligi {5.1186} diabolus a consortio Dei, et sanctorum alienatus quem non sequuntur boni religiosi eius suggestionibus assentiendo, sed fugiunt dissentiendo.
Numérotation du verset Io. 10,moraliter 
marg.| {5.1187} { 11 } Mercenarius, etc. Hic est, qui presidendo claustralibus querit honorem proprium, et promotionem carnalium amicorum.
prol.| {5.1188} { 13 } Videt lupum   venientem   . Id est, aliquem malum gregem suum in fide vel moribus corrumpentem.
marg.| { 14 } Et dimittit oves, et fugit, etc.   Gregor. Fugit non mutando locum, sed subtrahendo solacium.
Numérotation du verset Io. 10,moraliter 
marg.| {5.1193} {1 } Ego et pater unum sumus. Aug. Utrumque audiet unum, et sumus, et a charybdi et scylla liberaberis. Quod dicit, unum, liberat te ab Arrio, quod dicit sumus, a Sabellio.
prol.| {5.1194} {2 } Sustulerunt ergo lapides Iudei, ut lapidarent. Hylarius. Nunc hereticorum furor iam domino in celis sedente, pari infidelitate dictis non obedientes odium impietatis exercent, verborum lapides iaciunt, et si possent de throno suo eum in crucem detraherent.
Numérotation du verset Io. 10,ADDITIO I. 
marg.| {5.1195} In cap. 10. ubi dicitur in postilla. Omnes quotquot vene. fures sunt et latrones.
prol.| Quod autem hec verba Christi non possunt intelligi de prophetis seu patriarchis et huiusmodi satis est manifestum, illi enim non ut perderent oves seu ut eas furarentur venerunt. Sed attendendum est quomodo verba Christi dicentis universaliter ; Omnes quotquot venerunt fures sunt, etc. Salvari possint sic, ut sub hac universalitate non comprehendantur etiam iusti a Deo missi. Nam secundum apostolum ad Heb. 2.b. Qui omnia dicit, nihil excipit, sed continuando hec verba ad immediate precedentia sitis habetur, quod hec universalitas non comprehendit omnes quotquot venerunt simpliciter, sed tantum illos qui venientes non intraverunt per ostium. Unde cum Christus dixit : Ego sum ostium ovium. Statim subiunxit. Quotquot ve. etc. Ut intelligatur illa universalitas solum comprehendere illos qui non per ostium venerunt. Et hoc videtur dicere Aug. in hoc loco, ubi ait : Intellige ergo quotquot venerunt preter me, non autem preter illum prophete venerunt, quia cum illo venerunt, etc. et infr. Precesserunt enim iusti in eum credentes venturum, quomodo credimus in eum qui iam venit : Tempora enim variata sunt, non fides, hec Aug.
Numérotation du verset Io. 10,ADDITIO 2 
marg.| In eod. cap. Ubi dicitur in postilla. Hereditas differt a mercede proprie dicta.
prol.| Premia sanctorum in utraque testamento frequenter merces dicitur unde Gen. 15.a. Merces tua magna est nimis, et Isa. 40.c. Ecce merces eius cum eo : Et Mt. 5.b. Merces vestra copiosa est in celis. Et 1. Co. 3.c. Unusquisque mercedem accipiet secundum proprium laborem. Quem modum loquendi etiam doctores catholici tenent, unde Aug. dicit. Visio est tota merces, et sic de multis aliis, Inconveniens igitur videtur {5.1196} dicere, quod gloria celestis non dicatur proprie merces cum sic communiter appelletur a patriarchis, prophetis, evangelistis, apostolis atque doctoribus Sed melius videtur dicendum, quod gloria celestis in comparatione meritorum quibus eam quis de communi lege adipiscitur, potest, dupliciter considerari Uno modo secundum congruitatem, que attenditur secundum equalitatem proportionis, et sic iusti proprie merentur gloriam celestem, unde et proprie debet dici merces : Alio modo secundum condignitatem, que attenditur secundum proportionem equalitatis, et isto modo sancti non merentur gloriam celestem, unde ad Ro. 8.d. Non sunt condigne passiones huius seculi ad futuram gloriam que revelabitur in nobis. Qua consideratione gloria celestis non dicitur merces, sed potius hereditas, eo quod filius ad hoc quod debeat succedere in bonis paternis, non requiritur, quod hoc mereatur ex proprio labore, sed sufficit quod legitime succedat patri. Unde primo modo loquendo gloria celestis proprie dicitur merces. Et isto modo debere intelligi auctoritates hoc asserentes, secundo vero modo debent intelligi auctoritates nominantes celestem gloriam hereditatem, ut in Psalm. 36.c. Iusti autem hereditabunt terram, et sic de aliis.
prol.| REPL. In ca. 10. Postil. distinguit mercedem ab hereditate. Bur. occasionem querens dicit premia sanctorum dici merces in utroque testamento inepte concludens ex hoc quod hereditas proprie debet dici merces : Et distinguens de merito congrui et condigni se involvens, concedit quod in postil. redarguit, scilicet, distinctionem hereditatis et mercedis. Unde sciendum, quod ubi in sacra scriptura vita beata merces dicitur, non esse proprie intelligendum, sed transsumptive, ut puta sicut merces in humanis datur in humanis pro opere, ita in divinis non secundum proprietatem, sed similitudinem. Merces enim eterna non habet ortum proprie ex opere, sed operis acceptabilitate, et hoc secundum congruitatem. Congruum : n. est cum homines faciunt, quod possunt, quod Deus ea acceptet, et gratiam conferat, unde fiat condignitas in opere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_10)

Notes :