Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

Numérotation du verset Io. 11,1 

{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1046ra ; facsim., p. 251a} Erat autem1 quidam
1 autem Ω P156 ΩF ΩJ ΩS Rusch Weber ] om. CorS1 ω1 (441rb) ΩV* ΩL Linz449 Linz@449
languens Lazarus
a Bethania de castello Marie et Marthe sororum2 eius.
2 sororum ΩJ ω 1 (441rb) ΩV ΩS Li449@ Li449 Rusch ] sororis Cor2 V ² (non SORORUM ) Cor2 V (greci sic habent. Et licet genitivus in -ius apud latinos sit communis trium generum, tum apud grecos differt genitivus femini generis in -ius a masculino et neutro. Bene hic EIUS in greco est femini generis et SORORIS genitivi singularis et ita EIUS non refertur ad Lazarum sed ad Mariam) ΩL P156 Weber
Numérotation du verset Io. 11,2 

Maria autem erat que unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suisa
0 Cf. Io. 12, 3 ; Lc. 7, 38.
cuius frater Lazarus infirmabatur3.
3 infirmabatur P156 ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@Weber ] infirmatur Rusch
Numérotation du verset Io. 11,3 

Miserunt ergo sorores eius4 ad eum5 dicentes:
4 eius P156 ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber |
5 ad eum CorS2 (prima <correctio> et ubique AD EUM ) ΩS] ad Iesum CorS2 ( MISERUNT ERGO AD IESUM sic secunda correctio ex prima scrip<tione> sed ...) |
Domine, ecce quem6 amas infirmatur.
6 quem P156 ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449 Rusch Weber ] quam Li449@
Numérotation du verset Io. 11,4 

Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas hec non est ad mortem
sed pro gloria Dei
ut glorificetur Filius Dei per eum7.
7 eum P156 ΩF ΩJ ΩV ΩS Rusch ] eam ΩL ω1 Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 11,5 

Diligebat autem8 Iesus
8 autem ΩJ ΩS Li449@ Li449 Rusch Weber ] + ei? ΩV
Martham et sororem eius Mariam
et Lazarum.
Numérotation du verset Io. 11,6 

Ut ergo9 audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco
9 ergo ΩF ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] autem Li449@ P156
duobus diebus.
Numérotation du verset Io. 11,7 

Deinde post hec dixit10 discipulis suis: Eamus in Iudeam iterum.
10 dixit ΩV ΩJ ΩS CorS2 P156] dicit ΩL ω1 Li449@ Li449 Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 11,8 

Dicunt ei discipuli:
Rabbi, nunc querebant te Iudei lapidare11 et12 iterum vadis illuc?
11 Iudei lapidare Li449 P156 ΩV ΩJ ΩL ω1 ΩS Rusch Weber] inv. Li449@ |
12 et Li449@ etc.] + tu Catena (Li449 Ed1953) |
Numérotation du verset Io. 11,9 

Respondit Iesus: Nonne duodecim hore sunt13 diei? Si quis ambulaverit14 in die non offendit
13 duodecim hore - sunt ΩV ΩL ΩS] inv. P156 |
14 ambulaverit Li449@ ΩJ² ( in ras. ) ω 1 ΩS] ambulat ΩV ΩJ* ( ut vid. ) ΩL Wordsworth (D d l r δ περιπάτει H U X Π² 69. 131. etc.) |
quia lucem huius mundi videt.
Numérotation du verset Io. 11,10 

Si autem ambulaverit in15 nocte offendit
15 in P156 ΩF ΩJ ΩL ω 1 ΩS Li449@ Li449 CorS1 Rusch ] om. Weber | Si (Ut) autem... nocte CorS1=Cor3 (grec. omnino ita)
quia lux
non est in eo.
Numérotation du verset Io. 11,11 

Hec ait et post hec16 dicit eis17:
16 hec ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@Rusch ] hoc P156 Li449 Weber |
17 eis ΩJ ΩL ω 1 (441rb) Rusch Weber ] illis ΩV ΩS P156 Li449@ Li449 |
Lazarus amicus noster dormit
sed vado ut a somno excitem18 eum.
18 excitem ΩV P156 Li449@ Li449 ΩJ ω 1 (441rb) ΩS Rusch ] suscitem ΩL², exsuscitem ΩL * (in ras.) Weber
Numérotation du verset Io. 11,12 

Dixerunt ergo discipuli eius:
Domine, si dormit salvus erit.
Numérotation du verset Io. 11,13 

Dixerat autem Iesus de morte eius. Illi autem19 putaverunt quia de dormitione somni diceret.
19 autem ΩL ω 1 (441rb) Rusch Weber ] vero ΩJ ΩV ΩS Li449@ Li449 P156
Numérotation du verset Io. 11,14 

Tunc ergo dixit eis Iesus20: manifeste
20 dixit eis - Iesus ΩV ΩJ ΩL ΩS Li449@ Li449 ω 1 (441rb) P156 Weber ] inv. Rusch
Lazarus mortuus est.
Numérotation du verset Io. 11,15 

Et gaudeo propter vos ut credatis
quia non eram21 ibi,
21 quia ΩV ΩL ΩS P156 ] quoniam ω 1 Rusch Weber | non eram ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@ Li449 P156 Weber ] noveram Rusch
sed eamus ad eum.
Numérotation du verset Io. 11,16 

Dixit22 ergo Thomas, qui dicitur Didimus,
22 Dixit Li449@ ] Dicit Li449
ad condiscipulos23: Eamus et nos ut24 moriamur cum eo.
23 ad condiscipulos ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Li449 P156 Rusch Weber ] om. Li449@ |
24 ut CorS2 (vel) ΩJ ΩS Rusch ] et CorS2 ΩV ΩL ω1 P156 Li449 , om. Li449@ |
Numérotation du verset Io. 11,17 

Venit itaque Iesus et invenit eum
quatuor dies iam25 in monumento habentem.
25 quatuor dies - iam P156 ΩV ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@ Li449 Rusch ] inv. ΩJ
Numérotation du verset Io. 11,18 

Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam26
26 Hierosolymam P156 Li449@ ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch ] Hierosolyma Weber
quasi stadiis quindecim.
Numérotation du verset Io. 11,19 

Multi autem ex Iudeis venerant27 ad Mariam et Martham 28 ut consolarentur eas de fratre suo.
27 venerant Li449 ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] venerunt P156 Li449@ |
28 Mariam - et - Martham ΩV ΩJ ΩS Li449@ Li449 P156] inv. ΩL ω1 Rusch Clementina Weber |
Numérotation du verset Io. 11,20 

Martha ergo29 ut audivit quia Iesus venit occurrit illi,
29 ergo ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Rusch Weber ] autem P156 Li449@ Li449
Maria autem domi sedebat.
Numérotation du verset Io. 11,21 

Dixit ergo30 Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus.
30 ergo ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Rusch Weber ] autem P156 Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 11,22 

Sed et nunc scio
quia quecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus.
Numérotation du verset Io. 11,23 

Dicit illi31 Iesus: Resurget frater tuus.
31 Dicit illi ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] Dicit ei P156 Li449@ , dixit illi Li449
Numérotation du verset Io. 11,24 

Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo32 die.
32 novissimo ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] novissima Weber
Numérotation du verset Io. 11,25 

Dicit33 ei Iesus:
33 Dicit ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] Dixit Weber
Ego sum resurrectio et vita.
Qui credit in me etiam34 si mortuus fuerit
34 etiam ΩV ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449 P156 Rusch ] et Li449@ Weber
vivet.
Numérotation du verset Io. 11,26 

Et omnis qui vivit
et credit in35 me
35 in ΩF ΩJ ΩS Li449@ Li449 Weber ] om. ΩV
non morietur in eternum.
Credis hoc?
Numérotation du verset Io. 11,27 

Ait illi: Utique Domine ego credidi
quia tu es Christus Filius Dei36 qui in hunc37 mundum venisti.
36 Dei CorS2 (utraque correctio sine VIVI secundum grecum et anti.) ΩF ΩV ΩJ ΩL ΩS] + vivi Li449@ Li449 P156 |
37 hunc Li449@ Li449 ΩJ ΩL ω1 ΩS Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Io. 11,28 

Et cum hec dixisset abiit
et vocavit Mariam sororem suam silentio
dicens: Magister adest et vocat te.
Numérotation du verset Io. 11,29 

Illa ut audivit surrexit38 cito et venit39 ad eum.
38 surrexit CorS2 (al., Senonensis et anti., prima correctio) ΩF ΩV ΩS Li449@ Li449 ω 1 P156 Rusch ] surgit CorS2 (aliqui anti., secunda correctio) ΩJ ΩL Weber |
39 venit ΩV ΩJ ω 1 ΩL ΩS Li449@ Li449 ] veniebat CorS2 (Senonensis et anti. ) |
Numérotation du verset Io. 11,30 

Nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha.
Numérotation du verset Io. 11,31 

Iudei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam,
cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit40 secuti sunt eam dicentes:
40 exiit ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449@ Li449 ] exivit ΩV Rusch Weber
Quia vadit ad monumentum ut ploret ibi41.
41 ploret ibi ω1 ΩJ ΩL Li449@ Li449 Rusch Weber ] inv. ΩV ΩS P156
Numérotation du verset Io. 11,32 

Maria ergo42 cum venisset43 ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit44 ei: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus 45.
42 ergo P156 Li449@ Li449 ΩL ω 1 (441rb) Rusch Weber ] vero ΩF ΩJ ΩS, autem ΩV |
43 venisset ΩF ΩV ΩJ ω 1 ΩL ΩS Weber ] audisset P156 |
44 dixit ΩV ΩL ω1 ΩS P156 Li449@ Weber ] dicit Clementina (hapax) |
45 frater meus ( om. ΩV) non fuisset (esset ΩF ΩJ) mortus ΩF ΩV ΩS P156 Li449@ Li449 ] non esset mortuus frater meus ω 1 Rusch Weber |
Numérotation du verset Io. 11,33 

Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudeos qui venerant cum ea plorantes infremuit46 spiritu
46 infremuit ΩV ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] fremuit ΩF ΩJ ΩL ω 1 (441rb) Weber
et turbavit47 semetipsum48.
47 turbavit ΩJ ΩS Rusch Weber ] conturbavit ΩV |
48 semetipsum ΩJ ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] se ipsum ΩV ΩL ω 1 (441rb) Weber |
Numérotation du verset Io. 11,34 

Et dixit: Ubi posuistis eum?
Dicunt ei: Domine, veni et vide.
Numérotation du verset Io. 11,35 

Et lacrimatus est Iesus.
Numérotation du verset Io. 11,36 

Dixerunt ergo Iudei: Ecce quomodo amabat eum.
Numérotation du verset Io. 11,37 

Quidam autem ex ipsis dixerunt49: Non poterat hic
49 ex ipsis - dixerunt ΩV P156 Li449@ Li449 ω 1 (441rb) ΩS Rusch ] inv. ΩJ ΩL Weber
qui aperuit oculos ceci nati50 b facere ut et51 hic non moreretur?
0 Cf. Io. 9, 32.
50 nati ΩV Li449@ Li449 ΩJ* ω1 ΩS P156 Rusch ] om. Ω (rubr. cancel.) ΩL Weber |
51 et Li449@ Li449 ω1 (441rb) ΩL ΩS Rusch Weber ] om. P156 ΩV ΩJ |
Numérotation du verset Io. 11,38 

Iesus ergo
rursum fremens in semetipso
venit ad monumentum. Erat autem spelunca
et lapis superpositus erat52 ei.
52 erat ΩV ΩJ ΩL ω1 (441rb) ΩS P156 Rusch Weber ] om. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 11,39 

Ait Iesus: Tollite lapidem.
Dicit ei53 Martha soror eius qui mortuus fuerat: Domine, iam fetet.
53 ei ΩV ΩL ΩS] autem P156
Quatriduanus enim est 54.
54 enim est ΩF P156 Li449@ Li449 ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Weber ] inv. Rusch, est ΩV
Numérotation du verset Io. 11,40 

Dicit ei55 Iesus: Nonne dixi tibi quoniam56 si credideris videbis gloriam Dei?
55 Dicit ei ΩV ΩJ ω 1 ΩL Rusch Weber ] Dixit ei ΩS, Dixit enim P156 |
56 quoniam ΩJ ΩS] quia ΩV ( in ras. ) |
Numérotation du verset Io. 11,41 

Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem elevatis sursum oculis dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
Numérotation du verset Io. 11,42 

Ego autem sciebam quia57 semper me audis sed propter populum
57 quia ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Rusch Weber ] quoniam P156 Li449@
qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 11,43 

Hec cum dixisset58 voce magna clamavit:
58 dixisset ΩV ω 1 ΩL² ΩS] audisset ΩL*
Lazare, veni foras.
Numérotation du verset Io. 11,44 

Et statim prodiit
qui fuerat mortuus59 ligatus manus et pedes 60 institis
59 fuerat mortuus ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Li449@ Li449 P156 Weber ] inv. Rusch |
60 manus - et - pedes ΩV ΩJ ΩS Li449@ P156 ] inv. ΩL ω 1 Rusch Weber , manus Li449 |
et facies illius61 sudario erat62 ligata.
61 illius ΩJ ΩL ω 1 (441va) Rusch Weber ] eius ΩV ΩS Li449@ Li449 P156 |
62 sudario erat ω1 ΩL Rusch Weber ] inv. P156 |
Dicit eis Iesus63: Solvite eum et sinite64 abire.
63 Dicit eis Iesus P156 Li449@ ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS ] dicit ei Iesus Li449 , Dixit eis Iesus Rusch , dicit Iesus eis Weber |
64 sinite ΩV ω 1 ΩL ΩS] + eum P156 |
Numérotation du verset Io. 11,45 

Multi ergo ex Iudeis
qui venerant ad Mariam et Martham65 et viderant que fecit66 crediderunt in eum.
65 et Martham ΩF ΩV ΩJ*(rubr. cancel.) ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. P156 ΩJ² ΩL ω1 (441va) Weber |
66 fecit CorS2 (al. correc. trahunt IHESUS ) P156 Li449@ Li449 ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Weber ] + Iesus CorS2 (al. correc. apponunt) ΩS Rusch |
Numérotation du verset Io. 11,46 

Quidam autem ex ipsis
abierunt ad Phariseos et dixerunt eis que fecit Iesus.67
67 v. 46 om. ω 1 (441va)
Numérotation du verset Io. 11,47 

Collegerunt ergo68 pontifices et Pharisei concilium adversus Iesum69
68 ergo P156 ΩV ΩL ΩS Rusch Weber ] om. ω1 (442ra) |
69 adversus Iesum ΩF ΩV ΩS Li449@ Li449 P156] om. ω1 ΩJ Rusch Weber |
et dicebant: Quid facimus70?
70 dicebant Quid facimus ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] dixerunt Quid faciemus P156
Quia hic homo multa signa facit.
Numérotation du verset Io. 11,48 

Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum
et venient Romani
et tollent nostrum locum71 et gentem.
71 nostrum locum ΩV ΩL² ω 1 (442ra) P156 Rusch ] inv. ΩJ ΩS Li449@ Li449 , nostrum et locum ΩL* ( ET eras.) Weber
Numérotation du verset Io. 11,49 

Unus autem ex ipsis Caiphas nomine72
72 nomine CorS2 (al.) ΩV ΩJ ω1 (442ra) ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] om. CorS2 (al. sine) ΩL Weber
cum esset pontifex anni illius dixit eis: Vos nescitis quicquam
Numérotation du verset Io. 11,50 

nec cogitatis quia expedit vobis73 ut unus moriatur homo74 pro populo et non tota gens pereat.
73 vobis ΩM ΩF ΩV ΩJ ω1 ΩL ΩS P156 Clementina ] nobis Linz449 Linz449@ Rusch |
74 homo ΩM ΩF ΩV ΩJ ΩL ω 1 (442ra) ΩS Li449@ Li449 P156 Weber ] om. Rusch |
Numérotation du verset Io. 11,51 

Hoc75 autem a semetipso non dixit,
75 Hoc ΩM ΩV ω 1 ΩL ] Hec ΩS P156
sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus erat moriturus 76 pro gente.
76 erat moriturus ΩF ΩV ΩJ ΩS ] inv. ω 1 ΩL Li449@ (mortus erat) Li449 P156 Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 11,52 

Et non tantum pro gente
sed77 ut filios Dei qui erant dispersi congregaret78 in unum.
77 sed ΩF ΩV Li449@ Li449 ΩJ ω1 ΩL ΩS P156 Rusch ] + et Weber |
78 congregaret ΩF ΩV P156 ω 1 ΩL ΩS Rusch ] congregarent Li449@ |
Numérotation du verset Io. 11,53 

Ab illo ergo die
cogitaverunt ut interficerent eum79.
79 Ab illo ... eum ΩF ΩV ω 1 ΩL ΩS P156 Catena aurea Ttextus : ) Rusch Weber ] om. Catena aurea (Textus : Cbg133 La88 Li449 Mt366 R18 V796 etc.) | ut interficerent] occiderent Catena aurea (La88 Li449 Mt366 R18 V796 etc., occidere Fi263, interficere Fi263@)
Numérotation du verset Io. 11,54 

Iesus autem non 80 palam ambulabat apud Iudeos
80 autem non ΩF ΩV , autem iam non Brescianus ΩP ΩS , ergo iam non Wordsworth (vet. lat. versiones) ΩM CP601 (LXXXVIIa), ergo iam non in ω 1 ΩJ ΩL ΩR Li449@ Li449 P156 Rusch Weber, grecus: Ὁ οὖν Ἰησοῦς / Ἰησοῦς οὖν οὐκέτι παρρησίᾳ
sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem81 que dicitur Ephrem
81 civitatem ΩV P156 ΩJ ω1 ΩL ΩS Catena Catena@ Rusch Weber] civitate Li449@
et ibi morabatur cum discipulis suis82.
82 suis ΩV P156 ΩJ ω1 ΩL ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 11,55 

Proximum autem83 erat84 Pascha Iudeorum
83 autem ΩL ΩS Rusch Weber ] om. CorS2 ( PROXIMUM ERAT sine TUNC ) ΩV, tunc CorS2* (sine) |
84 erat CorS2 ΩV ΩS Rusch Weber ] + tunc CorS2* ( sine ) , dies festus CorS2* (sine) |
et ascenderunt85 multi Hierosolymam86 de regione ante Pascha ut sanctificarent se ipsos.
85 ascenderunt ΩM ΩV ΩL Catena Catena@ ΩS Rusch Weber ] ascenderant P156 |
86 Hierosolymam ΩM Li449@ ΩJ ΩL ΩS Rusch ] Hierosolyma Weber |
Numérotation du verset Io. 11,56 

Querebant ergo
Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes87:
87 stantes ΩM ΩJ ΩS Li449@ Li449 ] docentes ΩV
Quid putatis quia non venit88 ad diem festum?
88 venit ΩM ΩV ΩS P156 Li449@ Li449 ΩL ΩJ Rusch ] veniat Weber
Numérotation du verset Io. 11,57 

Dederant enim89 pontifices et Pharisei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut apprehendant90 eum. 91
89 Dederant enim ΩV ΩJ ΩS P156 Catena ] Dederunt enim Catena@(Cbg133 Li449) , Dederant autem ΩL Rusch Weber |
90 ut apprehendant ΩM ΩJ ΩV ΩP ΩR² ΩS (et a.) Weber ] ut apprehenderent P156 Rusch , ut apprehendat Li449@ ΩL ΩR* |
91 v. 56-57: om. ω 1 (443ra) |

Capitulum 11

Numérotation du verset Io. 11,1 
marg.| {5.1197} Erat   autem   . Postquam evangelista ostendit in Christo virtutem vivificativam ex eius verbo, hic consequenter hoc idem ostendit sensibili signo in mortuo virtute eius resuscitato. Et dividitur in tres, quia evangelista primo describit infirmitatem Lazari incurabilem, secundo eius mortem in dubitabilem, ibi. Ut ergo audivit. Tertio eius suscitationem mirabilem, ibi : Iesus autem ut vidit. Prima in duas, quia primo eius infirmitas describit, secundo Christo nunciatur, ibi : Miserunt ergo : In prima ergo parte dicitur sic.
marg.| {1 } Erat   autem   , etc. Ex quo patet incurabilitas infirmitatis via nature. Infirmitas enim curabilis non dicitur proprie languor.
marg.| {2 } Lazarus. Scilicet, nomine.
marg.| {3 } A Bethania. Nomen est ville in qua erat infirmus.
marg.| {4 } De castello Marie. Quia in predicta villa erat illud castrum. in quo manebant iste domine cum Lazaro eorum fratre. Et quia multe mulieres vocabantur nomine Marie, ideo ad distinguendum istam ab aliis, subditur.
marg.| {5 } Maria   autem   erat que   unxit dominum   . Utrum autem hec Maria fuerit illa peccatrix de qua scribitur Luce 7.f. que lavit pedes domini, et unxit unguento, sancti varie loquuntur. Hieronym. autem et Chrysostomus dicunt istam fuisse aliam, unde illa dicitur peccatrix, hec sancta et honesta, et propter hoc nomen illius Luc. 7. tacetur. istius autem nomen hic exprimitur. Et tunc dicunt isti, quod ambe mulieres fecerunt simile : Sed illa fecit hoc ex peccatorum suorum compunctione, ista autem ex Christi devotione. Gre. et Aug. de consensu evangelistarum dicunt contrarium. Dicit tamen Aug. quod ista Maria bis unxit dominium, ex hoc loco sumens {5.1198}argumentum, quia hic dicitur quod unxit, loquendo de preterito et se. c. similiter dixit, quod unxit caput do. di. igitur, quod prima unctio fuit ex contritione, quam Lucas narrat diffuse, et hic breviter repetitur secunda autem fuit ex devotione, que se. ca. describitur. Consuetudo etiam ecclesie tenet, quod eadem mulier fuit de qua narrat Lucas tacito eius nomine, et que hic dicitur soror Lazari. Nec mirum, quia officium ecclesiasticum a sancto Greg. ordinatum est qui fuit huius opinionis.
marg.| {6 } Miserunt   . Hic consequenter infirmitas Lazari Christo nunciatur per internuncium, et hoc est quod dicitur. Miserunt ergo sorores, curationem fratris desiderantes.
marg.| {7 } Ad eum,   dicentes   . Non dicunt veni, quia amanti sufficit necessitatem nunciare amici.
marg.| {8 } Audiens, etc. Scilicet, respondendo per nuncium.
marg.| {9 } Infirmitas. Non est per hoc intelligendum, quod Lazarus non fuerit mortuus, ut dixerunt aliqui, quia hoc esset destruere veritatem evangelii, cum infra eo. c. dicat Salvator. Lazarus mortuus est. Sed pro tanto dicitur. Hec infirmitas non est ad mortem, quia non tendebat ad mortem ibi sistendo, sed propter resurrectionem sequentem ut inde glorificaretur Deus per ostensionem sue virtutis, et in Christo declararetur virtus deitatis, ideo se. Sed pro gloria Dei, ut glorificetur filius Dei per eum.
marg.| { 10 } Diligebat. Hoc additur ad ostendendum, quare non oportuit. quod Martha et Maria irent ad Christum, personaliter : sicut fecit Regulus, de quo supra dictum est 4.c. f. quia Christus erat familiaris Lazaro et eius sororibus, quia ibi frequenter hospitabatur. { 11 }   Ut   ergo   . Hic consequenter describitur mors Lazari. Et dividitur in duas, quia primo describitur huius mortis expectatio. Secundo expectate denunciatio, ibi : Deinde post hec. Circa primum sciendum, quod Christus audita infirmitate Lazari non statim ivit ad eum, ne a Iudeis eius miracula {5.1199} impugnantibus, et virtuti demonum ea imponentibus posset dici, quod illa infirmitas et mors sequens fuisset tantum secundum apparentiam et illusionem factam a Christo per artem magicam, et hoc est quod dicitur. Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidemmansit in eodem loco etc. Trans Iordanem.
marg.| {1 } Duobus diebus. Expectando mortem Lazari, sic quod esset quatriduanus antequam illuc veniret, ad maiorem miraculi certitudinem.
marg.| {2 } Deinde post hec. Hic consequenter ponitur mortis Lazari denunciatio. In qua denunciatione Salvator sic procedit quia primo propositum eundi in Iudeam predicit, secundo causam subiungit, ibi. Hec ait, tertio ad locum predictam pervenit, ibi : Venit itaque Iesus. In prima ergo parte dicitur sic, Deinde post hec. Scilicet expectationem mortis Lazari predictam.
marg.| {3 } Dicit discipulis suis : Eamus   in Iudeam   . Hoc autem predixit eis preter consuetudinem, quia sciebat eos inde terreri, ut minus iacula ferirent que previderentur.
marg.| {4 } Dicunt ei discipuli. Timentes in Iudeam reverti.
marg.| {5 } Rabbi, nunc. Hoc habitum est ca. preced. Et tu iterum vadis illuc. Quasi dicat Non est tibi nec nobis securum.
marg.| {6 } Respondit Iesus. Eos assecurando.
marg.| {7 } Nonne duodecim hore diei sunt ? Quasi dicat si voluntatem habebant tu ne me lapidandi, modo tamen non facient, quia mutato tempore potest voluntas mutari. Erat enim proverbium apud Iudeos, et adhuc est apud nos, quod loquendo de mutatione propositi, dicitur, duodecim hore sunt diei, et ideo Salvator usus est tali modo loquendi. Et ostendit ulterius, quod deberent esse securi, dicens.
marg.| {8 } Si quis ambulaverit in die. Id est, sancte et iuste. Vel aliter. In die. Id est, mecum qui sum lux mundi, faciens diem divine gratie.
marg.| {9 } Non offendit. Id est. securus debet esse.
marg.| { 10 } Quia   lucem   huius mundi videt. Id est, meipsum qui possum eum salvare. Vel aliter. Lucem, id est, iustitiam ad quam attendit.
marg.| { 11 } Si   autem   ambulaverit   in   nocte   . Id est, sine presentia mea, vel sine iustitia.
marg.| { 12 } Offendit. Id est, debet sustinere penam offense debitam.
marg.| { 13 } Quia lux   non   est in eo. Id est, iustitia ; vel ego qui sum lux. quasi dicat Christus, quandiu vobiscum sum presentialiter, non debetis timere Iudeos, quia Christus etiam in captione suos discipulos salvavit dicens : Sinite hos abire, ut habetur infra 18.b. sed post mortem meam periculum erit vobis inter iudeos ambulare.
prol.| {5.1200} { 14 } Hec ait. Hic consequenter exprimit causam quare volebat ire in Iudeam, scilicet propter Lazari suscitationem. Et dividitur in duas quia primo denunciat mortem Lazari, tamen occulte, secundo, exprimit eam manifeste, ibi. Tunc ergo ait. Circa primum dicitur sic. Hec ait, que immediate predicta sunt.
marg.| { 15 } Et post hec dicit   eis :   Lazarus amicus noster dormit. Mortem eius vocat dormitationem, quia cito erat surrecturus.
marg.| { 16 } Sed vado, ut a somno excitem   eum   . Quia facile imo facilius est Christo suscitare mortuum, quam alteri dormientem Hanc causam sui itineris, dixit ad assecurandum discipulos, quasi dicat non debetis. timere quia non vado ad disputandum cum Iudeis, sicut ante sed ad Lazarum suscitandum.
marg.| { 17 } Dixerunt ergo discipuli eius,   Domine   si dormit salvus erit. Quasi dicat Ex quo dormit, signum est sue curationis non est necesse, quod vadas illuc, nondum enim erant ad plenum assecurati per verba Christi nec mirum, quia adhuc erant infirmi, et imperfecti.
marg.| { 18 } Dixerat autem Iesus de morte eius. Eam exprimens per dormitionem, ratione predicta.
marg.| { 19 } Illi autem puta : etc. Sed videtur mirabile, quod intellexissent Christum velle ire tam longam viam ad excitandum hominem de somno. Dicendum, quia adhuc erant rudes, et in timore positi, ut patet ex predictis, et ideo male capiebant verba Christi. Vel dicendum, quod Christus consueverat eis parabolice loqui, et ideo nesciebant quid per excitationem a somno intelligeret, suspicantes ne forte parabolice loqueretur.
marg.| { 20 } Tunc ergo. Hic consequenter exprimit mortem Lazari manifeste, dicens.
marg.| { 21 } Lazarus mor etc. Non de morte eius absolute, sed.
marg.| { 22 } Propter vos. Ut videntes eius resuscitationem, in fide confirmemini. Vel sic. Et gaudeo : Scilicet, quia non eram ibi, non propter me, sed propter vos, quia ex presentia mea mors eius fuisset impedita. cum mors habere locum non debeat ubi est vita, et per consequens eius resuscitatio non esset, que tamen est utilis vobis.
marg.| { 23 } Dixit ergo Thomas, qui dicitur Dydimus. Id est, dubius.
marg.| { 24 } Ad   condiscipulos   suos eamus et nos ut moriamur   cum   eo. Iste erat magis timidus quem alii quasi dicat exponamus nos periculo. Vel secundum alios dicebat hoc magna dilectione, quasi dicat melius est nobis cum illo mori, quam sine illo vivere.
marg.| { 25 } Venit itaque Iesus et invenit   eum   quatuor dies. Hic consequenter agitur de adventu Christi ad Lazarum : Et dividitur in duas, {5.1201} quia primo agitur de eius perventione, secundo, de eius susceptione, Martha ergo. In prima ergo parte dicitur sic : Venit itaque Iesus et invenit eum quatuor dies iam in monumento habentem. Quatuor dicit ad certitudinem mortis, quia licet sint alique infirmitates latentes, quibus videtur aliquis mortuus ad tempus, hoc tamen non durat per quatuor dies. Dicit etiam in monumento, scilicet in terra reclusus, quia dato quod fuisset ibi positus unius, nihilominus in tanto tempore fuisset ibi mortuus.
marg.| {1 } Erat autem Bethania iuxta Ierosolymam quasi stadiis quindecim. Que valent leucam, excepto uno stadio.
marg.| {2 } Multi   autem   ex Iudeis   venerant   ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Tum quia erant nobiles domine Tum quia erat satis prope, ut patet ex dictis.
marg.| {3 } Martha ergo. Hic agitur de Christi susceptione, et primo quo ad Martham secundo quo ad Mariam ibi : Et cum hec dixisset. Prima in duas, quia primo Christus a Martha devote suscipitur. Secundo fratris sui suscitatio ei promittitur, ibi : Dixit illi Iesus. In prima parte dicitur sic. Martha ergo ut audivit, quia Iesus venit, ipsa enim habebat curam domus, et ideo primo nunciatus est ei adventus Christi per aliquem, qui adventum Christi prevenerat.
marg.| {4 } Occurrit illi. Reverenter et devote.
marg.| {5 } Maria autem domi sedebat. Cum Iudeis qui venerant ad eas.
marg.| {6 } Dixit ergo Martha ad   Iesum   . Domine si fuisses hic, frater meus   non   fuisset mortuus. Ex quo apparet, quod credebat ipsum posse preservare fratrem suum a morte, tamen imperfecte credebat, quia videtur innuere, quod non posset Christus tantum absens quantum presens.
marg.| {7 } Sed et nunc scio, quia   quecunque   poposceris a Deo dabit tibi Deus. Videtur per hoc non fuisse edocta plene de eius deitate quia non dixisset, quecunque poposceris, sed dixisset, quecunque iusseris fient.
marg.| {8 } Dicit illi Iesus. Hic suscitatio fratris sui ei promittitur, cum dicitur.
marg.| {9 } Resurget frater tuus. Sed illa intellexit hoc de resurrectione futura. Ideo subditur.
prol.| {5.1202} { 10 } Dicit ei Martha : Scio   quia   resurget   in novissimo die. Ex quo patet, quod erat de secta Phariseorum, quantum ad hoc, quod confitetur resurrectionem futuram, et non de secta Saduceorum, qui hanc negant.
marg.| { 11 } Dicit ei Iesus. Explicans intentionem suam de resurrectione fratris sui propinqua.
marg.| { 12 } Ego sum resurrectio. Scilicet causaliter. Tum quia resurrectio Christi est causa nostre resurrectioni. Tum quia resurrectio generalis futura fiet virtute Christi vocantis mortuos ad iudicium.
marg.| { 13 } Et vita. Per essentiam, propter quod sum causa vite omnibus viventibus, et possum dare vitam mortuis, quia quod est tale per essentiam est causa omnium aliorum que sunt per participationem, ut habetur 2. Metaph.
marg.| { 14 } Qui credit in me. Sicut predestinatus.
marg.| { 15 } Etiam si mortuus fuerit. Per lapsum in peccatum mortale.
marg.| { 16 } Vivet. Finaliter vita gratie.
marg.| { 17 } Et omnis qui vivit, et credit in me. Fide formata.
marg.| { 18 } Non morietur in eternum. Id est, morte eterna, licet moriatur morte temporali, ad solvendum debitum nature.
marg.| { 19 } Credis hoc. Non petit hoc quasi ignorans, sed querens eius confessionem ad meritum, quia ore fit confessio ad salutum, ut habetur Rom. 10.b.
marg.| { 20 } Ait illi : Utique domine. Quia per Christi verba erat instructa in fide plenius quam ante, quod patet ex eius sequenti confessione in qua primo exprimitur ipsius Christi dignitas sacerdotalis et regia, cum dicitur.
marg.| { 21 } Ego credidi,   quia   tu es Christus. Id est, unctus unctio autem debebatur regibus et sacerdotibus, secundo Christi divinitas, cum dicitur.
marg.| { 22 } Filius Dei. Scilicet naturalis : tertio incarnationis veritas, cum subditur.
marg.| { 23 } Qui in hunc mundum venisti. Non per loci mutationem, sed per carnis assumptionem.
marg.| { 24 } Et cum hec dixisset. Hic agitur de susceptione Christi quo ad Mariam, quia Martha a Christo edocta statim.
marg.| { 25 } Abiit, et vocavit Mariam sororem suam. Ut audiret bonos rumores quos ipsa a Christo audierat.
marg.| { 26 } Silentio. Propter Iudeos presentes, quorum aliqui contra Christum machinabantur, dicens.
marg.| {5.1203} {1 } Magister adest, et   vocat   te. Licet non sit supra, expressum quod Christus vocaret Mariam, tamen hoc est credendum quia non est probabile quod Martha in hoc mentiretur, sed propter brevitatem evangelista illud omisit, quia sufficit ex verbo Marthe exprimere.
marg.| {2 } Illa ut audivit, etc. venit ad eum. Ex magna devotione.
marg.| {3 } Nondum enim venerat Iesus in   castellum   . Ostendens quod ad miracula facienda non se ingerebat, et ut ex adventu Iudeorum cum Maria ad ipsum, magis celebre et notorium esset miraculam.
marg.| {4 } Iudei ergo. Et patet litera usque, ibi. dicentes.
marg.| {5 } Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi. Credebant enim eum esse subito motam ex compassione fratris sui, quia non audieram verbum Marthe ut dictum est.
marg.| {6 } Maria etc.   cecidit   ad pedes eius. Quod non fecerat Martha. Ex quo patet, quod Maria magis amabat Iesum et reverebatur.
marg.| {7 } Et dixit ei : Domine si fuisses hic. Exponitur sicut supra.
marg.| {8 } Iesus ergo. Hic consequenter agitur de Lazari suscitatione. Et dividitur in duas, quia primo ponitur suscitationis actus, secundo sequens effectus, ibi : Multi ergo ex Iudeis. Prima in tres, quia primo describitur affectio Christi ad Lazarum, secundo sequens inde murmuratio Iudeorum, ibi : Dixerunt ergo. Tertio Christus suscitat mortuum, ibi, Iesus ergo rursum etc. Affectio Christi ad Lazaram ostenditur primo ex signo, cum dicitur ; Iesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Iudeos qui venerant cum ea plorantes. Ex morte amici.
marg.| {9 } Infremuit   spiritu,   et   turbavit semetipsum   . Fremitus consurgit ex indignatione : iste enim Christi fremitus procedebat ex indignatione eius contra diabolum, per cuius suggestionem mors intravit in mundum, quem erat cito debellaturus, turbatio autem illa procedebat ex compassione Lazari et sororum eius. Sciendum tamen, quod iste passiones et consimiles non erant in Christo vitiose, sed magis virtuose quia non erant prevenientes iudicium rationis, sed magis sequentes et per ipsum excitate, sicut dicit Philosophus 4. Eticho. quod passio ire excitate per virtutem fortitudinis, adiuvat ad actum eius fortius exequendum. Secundo ostenditur affectio Christi ex verbo, cum dicitur. Ubi posuistis eum, etc. Tertio ex facto cum subditur.
marg.| { 10 } Et lachrymatus est. Ex pietate videns locum sepulture, per {5.1204} hoc etiam ostendit veritatem humane nature. Paris enim periculi est discredere veram humanitatem in Christo, sicut et deitatem, et ideo ubi Christus ostendit suam deitatem, adiungebat aliqua ad declarandum suam humanitatem, et econverso, et hoc patet in eius nativitate, quando iacens in presepio, ut homo infirmus. stellam fecit radiare in celo, ut Deus, Similiter in passione, quando ipso morientes ex natura passibili sol obscuratus est invisibili virtute Dei. Et hic similiter in suscitatione Lazari quatriduani, quod erat maxime virtutis turbatus est et flevit, ad declarandum veritatem humanitatis.
marg.| { 11 } Dixerunt. Hic ex affectu Christi ostenditur sequens murmuratio. Iudei enim viderunt Christum tristari, et per consequensarguebant, quod mors illa contra voluntatem Christi simpliciter accidisset, quia tristicia est de his que nobis nolentibus acciderunt, ut dicit Augu. 14. de civitate Dei, et per consequens concludebant. quod non potuisset Lazarum preservasse a morte, et hoc est quod dicitur : Dixerunt ergo Iudei : Ecce quomodo amabat eum. Quia videbant evidens signum innuentes per hoc quod libenter si posset preservasset eum a morte, et ex hoc ulterius miraculum ceco nato illuminato volebant annihilare, et in alium retorquere, dicentes.
marg.| { 12 } Non poterat hic qui aperuit oculos. Quasi dicat, ex quo non potest hoc, nec illud potuit, nec fecit. Isti non expectabant sufficienter, sed iudicabant ante tempus quia Christus plus fecit. Plus enim est mortuum suscitare, quam mortem infirmantis impedire.
marg.| { 13 } Iesus   ergo   . Hic consequenter ponitur Lazari suscitatio. Et ponuntur hic quinque per ordinem facientia ad miraculi certitudinem et magnificentiam. Partes patebunt prosequendo. Primum est descriptio sepulchri, quod erat spelunca cavata in rupe magna, et profunda, ita quod poterant poni plura ibi corpora scilicet corpora eorum qui fuerunt eiusdem parentele, unde frequenter dicitur in libris Reg. Sepultus est in sepulchro patrum suorum. Sic igitur erat factum sepulchrum Lazari, et de super grandi lapide claudebatur. Ex quo patet vera mors Lazari, quia si fuisset ibi positus vivus, et sanus, infra quatriduum fuisset mortuus ex loci corruptione, et hoc est quod dicitur. Iesus ergo. Indignatus contra maliciam Iudeorum de factis suis inique murmurantium, et talis indignatio est virtuosa quia sicut ad virtuosum pertinet applaudere bono, ita, et indignari contra malum. { 14 }   Venit. Dicitur enim sepultura {5.1205}monumentum, quasi monens montem, quia monet viventes, ut precogitent mortem.
marg.| {1 } Erat autem spelunca. Modo predicto facta.
marg.| {2 } Ait   Iesus   . Hic ponitur secundum, s. lapidis amotio, cum dicitur.
marg.| {3 } Tollite   lapidem etc.   Domine   iam   . Quasi dicat licet aliquando suscitati sint mortui recenter, tamen quod iam quatriduanus ex fetore solutus resuscitetur, non est sic auditum. Et hoc verbum videtur processisse ex admiratione Marthe et eius ignorantia, quia eiusdem virtutis est suscitare mortuum utroque modo. Ideo sequitur.
marg.| {4 } Dicit ei Iesus. Corrigendo eius, dictum.
marg.| {5 } Nonne   dixi tibi, etc.   videbis gloriam   Dei. Id est, gloriosam eius virtutem in suscitatione fratris tui.
marg.| {6 } Tulerunt ergo   lapidem   . Ad preceptum Christi.
marg.| {7 } Iesus   autem   . Hic ponitur tertium, s. Christi oratio in Lazari suscitatione quod facit ad declarationem miraculi, quia Iudei Christo imponebant quod faciebat miracula virtute demonis, quod ostenditur falsum per hoc, quod in faciendo orat Deum, et hoc est quod dicitur Iesus autemelevatis. Ut ostenderet nobis formam orandi, que est per elevationem mentis in Deum.
marg.| {8 } Dixit :   Pater, gratias   . Deus enim pater celestis magnificentissimus, et ideo ex gratiarum actione de preteritis ad prestanda beneficia sequentia provocatur, hoc enim est proprium magnifici, ut habetur 4. Etich.
marg.| {9 } Ego   autem sciebam   . In his enim que Christus absolute volebat, deliberativa voluntate conformabatur divine voluntati, et sic exaudiebatur. Sciendum tamen, quod orare patrem convenit Christo ratione humanitatis in qua est minor patre, non autem ratione divinitatis. in qua est ei equalis.
marg.| { 10 } Sed propter. Multi enim ex Iudeis dicebant, quod in Beelzebub faciebat signa, quod removet conformando voluntatem suam cum voluntate divina.
marg.| { 11 } Hec   cum   dixisset   . Hic ponitur quartum scilicet. Lazari vocatio. eum dicitur. Hec cum dixisset voce magna clamavit. Hoc facit ad declarationem {5.1206} miraculi, quia si dixisset in silentio, possent dicere adversarii quod verba magica dixisset, vel interposuisset. Per hoc etiam tollitur error eorum qui dicebant animas defunctorum latitare in sepulchris, et ideo clamavit Iesus voce magna in suscitatione Lazari, quasi animam revocans a longinquo scilicet ab inferno, ut ad corpus rediret.
marg.| { 12 } Et statim prodiit qui fuerat mortuus. Hic ponitur quintum scilicet Lazari suscitatio, cum dicitur : Et statim prodiit qui fuerat mortuus. Quia virtus divina operatur in instanti.
marg.| { 13 } Ligatus pedes et manus. Hic declaratur virtus divina non solum suscitando mortuum, sed etiam faciens ex ire ligatum, per hoc etiam apparet certitudo miraculi, inquantum exivit Lazarus eo modo quo fuerat in sepulchro positus.
marg.| { 14 } Dixit eis Iesus : solvite. Hoc precepit aliis, licet posset facere per seipsum, ut accedentes deprope et tangentes ex visu et tactu essent testes miraculi efficaciores, sicut supra dictum est de amotione lapidis.
marg.| { 15 } Et sinite abire. Ut ostendatur vere suscitatus et non phantastice, per opera vite cuiusmodi est ambulatio, et comestio, et consimilia, ideo infra dicitur se. a. quod Lazarus erat unus de discumbentibus.
marg.| { 16 } Multi ergo. Hic ponitur suscitationis effectus dupliciter. Primo quo ad presentes. Secundo quo ad absentes, ibi : Collegerunt ergo. Effectus miraculi circa presentes ostenditur ex hoc, quod viso predicto miraculo multi eorum crediderunt Christo, nec mirum, quia illud signum fuit divine virtutis manifeste ostensivum, que non potest adesse ad testificandum aliquod falsum, et hoc est quod dicitur : Multi ergo ex Iudeis qui venerant ad Mariam et Martham, et viderant que fecit Iesus, crediderunt in eum. Et patet. Sequitur.
marg.| { 17 } Quidam autem ex ipsis abierunt ad Phariseos, et dixerunt eis que fecit Iesus. Dicunt doctores aliqui, quod hoc fecerunt bono zelo moti, volentes ex miraculo viso refrenare iram eorum contra Iesum, tanquam irrationabilem, alii dicunt, quod male moti hoc fecerunt quia sicut ex signis visis boni, et electi convertuntur, ita frequenter mali obdurantur, et hoc magis videtur ex litera sequenti, ubi agitur de congregatione Phariseorum ad tractandum de morte Christi.
marg.| {5.1207} {1 } Collegerunt. Hic ponitur effectus suscitationis Lazari respectu absentium, quia audita suscitatione Lazari, ex ira et invidia moti sunt ad tractandum de morte Christi. Et dividitur in tres, quia primo ponitur eorum congregatio, secundo, congregatorum dubitatio, ibi. Et dicebant, tertio dubii determinatio, ibi. Unus ex ipsis. In prima ergo parte dicitur. sit. Collegerunt ergo Pontifices. qui erant maioris authoritatis et magis. literati.
marg.| {2 } Et Pharisei. Qui videbantur pre aliis religiosi, ex quibus factum eorum gravius erat.
marg.| {3 } Concilium. Scilicet adversus Iesum. Hoc non est ex textu, sed subintelligitur. Circa hoc notandum, quod Pontifices erant de tribu Levi : Pharisei autem pro magna parte erant de tribu Symeon, quia ex illa tribu habuit ortum secta Phariseorum, ideo in figura huius predictum fuit Genes. penult. a. Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia, in concilium eorum non veniat anima mea.
marg.| {4 } Et dice, Hic ponitur eorum dubitatio quid facerent de Iesu, quia habebant rationes ad utramque partem. Ex evidentia enim miraculorum cogebantur dicere.
marg.| {5 } Quia hic homo multa signa facit. Et ex hoc sequitur, quod erat ei credendum magis quam Moysi, quia Moyses non tot nec tanta signa fecit, et maxime quando populus ei primo credidit, imo valde pauca, ut patet Ex. 4. Et sic habebant argumentum ad ipsum recipiendum et honorandum tanquam verum Christum, sed e converso arguebant ad contrarium, dicentes.
marg.| {6 } Si dimittimus eum sic, omnes   credent   in   eum   . Sicut in Christum et quia Christo debebatur regimen secundum scripturas quas male intelligebant de temporali regno, ideo ex hoc videbatur sequi contra imperatorem Romanum rebellio, qui tunc temporis dominabatur eis. et hoc videbatur propinqua occasio destructionis civitatis et templi per potestatem Romani imperii, que tunc erat maxima, et ideo ipsi non habebunt aliquam virtutem resistendi, et hoc est quod dicitur.
marg.| {7 } Et   venient Romani   . In tanta fortitudine, quod non poterimus resistere.
marg.| {8 } Et tollent nostrum locum : Id est, civitatem et templum.
marg.| {9 } Et   gentem   . Captivando populum, et sic patet quod passio timoris subvertebat in eis iudicium rationis.
marg.| { 10 } Unus   autem   ex ipsis. Hic ponitur dubii determinatio. Et dividitur in tres, quia primo dubium determinatur, secundo determinatio approbatur, ibi : Ab illo autem die. tertio a Christo evitatur, ibi : Iesus ergo iam non in palam. Prima in duas, quia primo ponitur Caiphe determinatio, secundo, huius determinationis expositio, ibi : Hoc autem a semetipso. In prima igitur parte dicitur sic. Unus ex ipsis Caiphas nomine : Non est de textu, sed intelligitur nomen eius propter authoritatem sui officii, unde subditur.
marg.| { 11 } Cum   esset   Pontifex   anni illius. Dominus autem preceperat esse tantum unum summum sacerdotem, et per totam vitam suam, quo moriente{5.1208} alius sibi succederet, unde et in morte eius revertebantur fugitivi, sed propter cupiditatem et ambitionem suam statuerunt inter se illi qui erant de genere sacerdotali, ut quolibet anno unus esset qui illo officio fungeretur. Aliam autem rationem assignat Iosephus di. A tempore Herodis Ascalonite qui auxilio Romanorum occupavit regnum Iudee, sacerdotium communiter vendebatur, et sic propter maius lucrum temporale summus sacerdos frequenter mutabatur.
marg.| { 12 } Dixit eis. Propter authoritatem officii sic loquutus est dicens.
marg.| { 13 } Vos nescitis   quidquam   nec   cogitatis   . Quasi dicat prima facie quilibet intelligens videre potest, quod ad mortem huius hominis debemus laborare. Cuius ratio est, quia bonum commune magis est eligendum quam bonum particulare. Si autem homo iste dimittatur, bonum totius populi dissipabitur, ut patet per predicta secundum eorum estimationem, et sic concludit, quod sit agendum ad mortem Christi, etiam si ex parte eius non inveniatur aliqua causa, et hoc est quod dicitur.
marg.| { 14 } Expedit   vobis   ut unus   moriatur homo   . Etiamsiesset bonus et iustus.
marg.| { 15 } Pro populo. Id est, pro conservatione populi.
marg.| { 16 } Et   non   tota   gens   pereat   . Sed maneat in vita, Hic patet manifeste quod passio invidie et livoris contra Christum, et passio timoris perdendi gentem et locum subvertebant in eis rationis iudicium, quia in nullo casu licitum est interficere innocentem, per hoc enim non procuratur bonum commune, sed magis destruitur, propter quod Dei iudicio factum est, quod illud malum quod credebant per mortem Christi evadere, s. destructionem loci et gentis, per mortem Christi incurrerunt, quia in penam huius peccati Romani per Titum et Vespasianum locum et gentem destruxerunt anno 42. post passionem Christi, sicut fuerat a Daniele prophetatum 9.g. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo, etc. et a Salvatore predictum Luc. 19.f. Videns civitatem sanctam Ierusalem, etc.
marg.| { 17 } Hoc a   semetipso   . Hic ponitur predicte determinationis expositio, que quidem expositio est Ioannis Evangeliste ostendentis qualiter Caiphas predictam determinationem protulit. Quamvis enim esset intentio Caiphe dare solum consilium de Christi morte per temporalis periculi evasionem circa populum Iudeorum, tamen verbum eius sic sonabat quod Christus erat moriturus pro gente et populo, et quod sic fuit prolatum fuit prophetia quodammodo de futuro, quod Christus erat moriturus pro salute spirituali, et non solum Iudeorum. sed etiam omnium gentium qui credituri erant in ipsum, et hoc est quod dicitur. Hoc a semetipso etc. supple predictum verbum hoc modo protulit, sed per motionem alterius
marg.| { 18 } Sed cum esset   Pontifex   . Quia ipso ignorante dictum propheticum protulit, non ratione sui meriti, sed dignitatis officii.
marg.| { 19 } Quia   Iesus   moriturus erat   pro gente. Scilicet Iudeorum quia multi de Iudeis salvati sunt super ipsum.
marg.| { 20 } Et, etc.   sed ut   filios   . Non quia adhuc essent filii Dei actu, sed in potentia ad actum reducenda, quia erant predestinati.
marg.| { 21 } Qui erant dispersi. Per diversos ritus gentilium.
marg.| {5.1209} {1 } Congregaret   in unum. Id est, in unam ecclesiam ex Iudeis et gentibus constitutam, ut esset unum ovile, sicut est unus pastor, ut supra dictum est precedenti cap. propter quod Gen. pen. g. dicitur de Christo. Ipse erit expectatio gentium non solum Iudeorum. Nec hoc est contra illud quod dicit Salvator Mt. 15.c. Non sum missus nisi ad oves que perierant domus Israel. Quia ibi salvator loquitur de sua missione ad predicandum in persona propria. Propter quod apostolus dicit Rom. 15.b. Dico enim dominum Iesum Christum ministrum fuisse circunsionis.
marg.| {2 } Ab illo. Hic ponitur determinationis Caiphe approbatio quamvis esset iniqua, quia omnes alii erant affectati ad procurandum mortem sicut et ipse, et hoc est quod dicitur : Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum. Licet enim ante habuissent voluntatem interficiendi ipsum. ut patuit per predicta, tamen ex consilio Caiphe diffinierunt hoc ad implere quam citius possent.
marg.| {3 } Iesus   ergo   . Hic consequenter ponitur huius determinationis declinatio non enim adhuc erat tempus passionis Christi a Deo preordinatum, et Iudei querebant occidere eum, ut visum est, ideo recessit ad tempus et hoc est quod dicitur. Iesus ergoiam non in palam ambulabat apud Iudeos. Quamvis enim inter eos exiens posset eorum impetum refrenare tamen voluit ad tempus latere et se occultare, rationibus predictis cap. 8. et 10. ubi similiter agitur de sua occultatione.
marg.| {4 } Sed abiit in   regionem   iuxta   desertum   . Ubi pauci de Iudeis erant.
marg.| {5 } In civitatem que   dicitur   Ephrem. Que erat parva et parum populata.
marg.| {6 } Et ibi morabatur cum   discipulis   suis. Usque ad tempus propinquum sue passionis.
marg.| {7 } Proximum autem   erat Pascha Iudeorum   . Hoc subditur ad ostendendum, quod Christus parvo tempore in illa civitate se occultavit quia ante Pascha in Ierusalem venit.
marg.| {8 } Et ascenderunt multi Ierosolymam de regione. Quia tenebantur de tota Iudea ad solennitatem venire.
marg.| {9 } Ante Pascha, ut   sanctificarent   seipsos. Orationibus et sacrificiis, ad digne comedendum agnum paschalem, et si hoc fiebat de agno figurali multo magis se debet homo sanctificare orationibus et bonis operibus ad digne recipiendum verum agnum immaculatum corpus Iesu Christi.
marg.| { 10 } Querebant ergo Iesum   . Ut audirent eius doctrinam, de cuius miraculis audierant famam.
marg.| { 11 } Et colloquebantur ad invicem. Quia mirabantur, quod in tanta congregatione non venerat ad docendum, ideo querebant. Quid putatis. Et subdit evangelista quasi respondens questioni eorum.
marg.| { 12 } Dederant autem   . Et patet litera. Propter hoc enim ab eis licet ab ingratis et obstinatis recesserat usque ad tempus sue passionis dispositum. Circa predicta in hoc ca. queritur utrum Caiphas erat vere propheta ? Et arguitur primo, quod sic, quia Balaam dicitur vere propheta, ut habetur. Num. 24. et tamen fuit malus homo. donum enim prophetie aliquando malis hominibus conceditur ergo malitia Caiphe non impedivit in eo veritatem prophetie. Item in litera dicitur hic, quod prophetavit quod Iesus esset moriturus pro gente et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret, et hoc verbum evangeliste videretur falsum quod nullo modo est dicendum, nisi Caiphas fuisset vere propheta. Contrarium arguitur per hoc quod ipse dixit falsum, dicens illis qui de morte Christi tractabant. Expedit vobis ut unus homo moriatur. Mors enim Christi non fuit expediens illis qui eam procuraverunt falsitas autem non subest prophetie, ergo, etc. Responsio dicendum, quod ad {5.1210} rationem veri prophete duo requiruntur. Primum est quod habeat veram cognitionem de aliquo occulto respectu aliorum hominum cum quibus conversatur, propter hoc dicitur propheta quasi proculsans ut supra dictum est inquantum cognoscit ea que longinqua sunt a cognitione aliorum, propter quod si alicui fiat apparitio, indicans aliquid occultum non dicitur propheta, si illud sit ei cognitum. Sic Pharao vidit spicas designantes qualitatem futurorum annorum, et Nabuchodonosor statuam designantem mutabilitatem regnorum, neuter tamen fuit propheta, sed Ioseph et Daniel qui de occultis illis cognitionem habuerunt propter quod dicitur Dan. 10.a. intelligentia opus est in visione. quia non potest dici propheta sine intellectuali cognitione sola enim visio imaginaria non facit prophetam, ut visum est. Secundo requiritur, quod ipsa cognitio fiat mediante spiritu bono. maligni enim spiritus aliquando revelant hominibus ea que sunt aliis occulta, non tamen ex hoc dicuntur veri prophete, sed solum cum additione diminuente sicut in sacra scriptura dicuntur frequenter aliqui prophete Baal, vel prophete excelsorum talis enim non dicitur propheta absolute, sicut nec homo mortuus dicitur homo propter additionem diminuentem. prophetia enim vera computatur inter spiritussancti dona. Cum ergo queritur de Caipha dicendum quod non fuit vere propheta, quia nullam cognitionem habuit in secreto dominice passionis quod esset futura pro spirituali salute humani generis, sed tantum intendebat dare consilium de morte Christi propter timorem Romanorum. Veruntamen secundum quod hic dicunt Chriso. et Aug. Spiritussanctus in prolatione sui consilii sic movit linguam eius, quod ipse ignorante verba que protulit significabant Christi mortem esse futuram pro spirituali hominum salute non tamen potest dici vere propheta, ex hoc quod verbum propheticum ignorans protulit, alio linguam eius ad hoc movente. Sicut nec asina Balaam potest dicit animal rationale ex hoc quod verba rationabilia protulit ut patet Nu. 22.e. quia illa non processerunt ex interiori conceptione, seu propria cognitione, sed magis ex divina motione secundum quod ibidem. dicitur. Aperuit dominus asine, etc. Licet enim Caiphas tunc de morte Christi cogitaverit, et alios per suum consilium ad hoc inducere voluerit, quod fuit ex propria conceptione et diabolo hoc suggerente, quod tamen consilium suum sic protulit, quod per verba illa significaretur passio Christi pro futura spirituali hominum salute, hoc nullo modo ab eo fuit, ut dictum est, quia quantum ad hoc solum, verbum illud erat propheticum ideo per hoc non potest dici propheta. Ad primum dicendum, quod non est simile de ipso Balaam, quia quamvis fuit malus, habuit tamen veram cognitionem occultorum, ut ibidem dicitur. Dixit vir cui obturatus est oculus, qui visiones omnipotentes videt. Caiphas autem talem cognitionem non habuit, ut visum est et ideo negatur ab eo prophetia non propter suam malitiam, sed propter cognitionis defectum. Ad secundum dicendum verbum evangeliste est verum si bene intelligatur non enim dixit, quod Caiphas esset propheta, sed quod prophetizavit, i. verbum propheticum protulit non tamen a semetipso sicut evangelista dicit, sed spiritusancto linguam eius movente ipso ignorante propter quod non habuit vere rationem prophete. Argumentum etiam in contrarium est solvendum, quia sicut dictum est, Caiphas illud verbum protulit per motionem spiritussancti a quo nullum est falsum et ideo Caiphas dicendo. Expedit vobis ut unus moriatur homo, etc. verum dixit, si bene intelligatur quod mors Christi quantum est in se, fuit expediens omnibus etiam illis qui de eius morte tractaverunt. quamvis aliqui eorum per suam malitiam eius utilitatem recusaverunt, sicut et alii peccatores in peccato mortali decedentes.
Numérotation du verset Io. 11,moraliter 
marg.| {5.1197} {1 } Erat   autem   . Per quem significari potest gravem tentationem patiens. Per eius sorores significantur persone pro eius alleviatione devote Christum deprecantes, que non semper exaudiuntur, sed talis patiens aliquando per actum peccati mortalis mori permittitur ab eo qui est tante bonitatis et potentie quod scit et potest bona de malis elicere. Per Iesum autem qui{5.1198} salus interpretatur, predicator vel confessor, salutem animarum sitiens significatur, qui peccatorem non solum mortuum reperit per culpam, sed etiam aliquando fetentem per infamiam, et sepultum sub lapide per obstinationem, et tamen Deo principaliter operante sic per bonam monitionem reducit eum ad vitam gratie, quod non solum tollitur obstinatio et mors culpe, sed etiam infamie fetor, et suavis odor redditur bone fame.
ADDITIO.
marg.| {5.1209} In ca. 11. ubi dicitur in postilla. Infirmitas curabilis non dicitur proprie languor.
prol.| Languor non designat infirmitatis incurabilitatem quinimmo debilitatem{5.1210} tantum significat, que contingit quandoque sine gravi infirmitate. Unde aliquando additur huic termino languor dicto significans magnitudinem eius, unde 2. Par. 24.g. Dimiserunt eum in languoribus magnis. Si enim languor de se significaret incurabilitatem {5.1211} infirmitatis superflue adderetur magnum, cum quilibet infirmitas in curabilis est magna. Nec facit ad propositum utrum infirmitas Lazari esset curabilis via nature, vel non, quia miraculum Lazari ex resuscitatione maxime insolita singulariter predicatur non autem de curatione infirmitatis. Christus enim innumerabiles infirmitates curaverat, ut patet in processu evangeliorum de quibus tamen non sic solennizatur. Curatio enim infirmitatum non est in tanto gradu miraculorum sicut resuscitatio mortui presertim quatriduani, ut S. Tho. in 1. parte, q. 105. art. ult. in cor. questio.
Numérotation du verset Io. 11,ADDITIO 2 
marg.| In eo. cap. Ubi dicitur in postil. Circa hoc notandum, quod pontifices erant de tribu Levi :
prol.| Licet tam sacerdotes quam Levite omnes erant Levite ratione generis cum tam Aaron, a quo sacerdotes descendebant, quam alii eiusdem tribus a Levi patriarcha descendissent, tamen soli Levite, qui non erant sacerdotes retinuerunt sibi nomen generis, unde Nu. 18.c. Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis, etc. In quo ca. pluries vocat Levitas prout distinguuntur a sacerdotibus Aaronitis, ut ibidem patet et sic in multis aliis locis, unde sic loquendo de sacerdotibus et Levitis, s. prout ab invicem distinguuntur, tenendum est quod Levite non fuerunt participes in fabricatione seu adoratione vituli, quod fuit maximum peccatum inter cetera a populo Israelitico commissa, ut Exo. 32.g. Similiter nec particeps fuerunt in occisione Christi, licet in utroque scelere sacerdotes de principalibus fuerunt specialiter, secundum opinantes quod Aaron idololatrasset in illo facto primum patet Ex. 32.f. ubi cum Moyses volens vindictam facere in populo idololatrante clamasse. Si quis est Domini, adiungatur mihi. Statim subditur. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi. Et sic patet quod Levite in illo actu domino adheserunt. Quod etiam habetur in gl. Deut. 33. ubi sic. Quomodo fecerunt vitulum aureum Levite accincti gladiis iubente Moyse a porta usque ad portam idololatras interfecerunt. Sed constat quod Aaron de principalibus fuit in illo crimine, prout ibidem patet, s. secundum predictos opinantes. Addunt etiam Hebrei prout Rabbi Moyses tradit in suo Deut. tit. de idololatria c. 1. quod licet populus Israeliticus pluries idololatrasset, ut in multis et variis sacre scripture locis habetur Levite tamen nunquam idololatrarunt, et sic patet primum secundum vero habetur expresse in gl. Deu. ubi sup. ubi super illud verbum quod legitur de Levi. Iudicasti eum ad aquas contradictionis, sic ait. Aqua populi sunt qui contradicentes clamaverunt Crucifige crucifige eum, et sanguis eius super nos et super fi. no. Ad cumulum enim perfectionis Levi adiungit. Qui dixit patri suo, etc. Hec in gl. Ex qua manifeste habetur, quod Levi separatus fuit ab illis qui clamabant. Crucifige, etc. et per consequens a crimine quod ceteri Israelitici commiserunt in occisione Christi, in quo principes sacerdotum et huiusmodi fuerunt manifeste participes. Veritas huius gl. ex serie litere evangeliste potest haberi, ubi in materia passionis Christi in qua de omnibus statibus Hebreorum expressa fit mentio, s. de pontificibus sacerdotibus et summis sacerdotibus scribis et Phariseis, et huiusmodi. De Levitis tamen nullus evangelistarum in hac materia legitur facere mentionem, ut patet discurrenti quatuor evangelia in materia passionis. Constat etiam, quod in aliis evangelicis historiis, ubi Levite {5.1212} interveniunt mentio fit de eis prout a sacerdotibus distinguuntur ut sup. 1.b. Miserunt Iudei sacerdotes et Levitas, etc. et sic in aliis, et sic patet secundum. Ex quibus sequitur, quod prophetia Iacob Gen. pen. a Symeon et Levi fratres, etc. per postil. allegata, si ad passionem Christi applicetur intelligenda est de Symeone a quo Pharisei et huiusmodi descenderunt, et de Levi in persona sacerdotum tamen seu pontificum ab Aarone descendentium, non autem Levitis prout, a sacerdotibus distinguuntur. Prophetia vero Moysi applicande est tribui Levi, prout distinguitur a sacerdotio, qui immunes fuerunt, ut iam dictum est tam a peccato vituli quam ab occisione Christi et secundum Heb. etiam a quacunque idololatria.
prol.| Si autem contra predicta obiiciatur de hoc quod dicitur in prophetia Moysi Deut. ubi sup. Qui dixit patri suo et matri sue nescio vos et fratribus suis ignoro illos, etc. Ex quibus videtur, quod Levite patres et matres similiter et fratres et filios habebant idololatras seu procurantes occisionem Christi. Dicendum, quod quia Levite admiscebantur cum aliis tribubus in matrimoniis, sicut et alie tribus inde potuit sepe contingere, quod Levite haberent matres et patres matrum ex aliis tribus similiter et nepotes, s. filios sororum, qui dicuntur fratres unde de Abraham et Loth nepote suo dicebatur. Fratres enim sumus, ut Gene. 13.b. Similiter et filios filiarum que contraxerant in alia tribu et tales sunt quasi filii, unde de talibus verificatur prophetia Moysi predicta, s. Qui dixit patri suo et matri sue, et cetera. Eo quod proprii Levite, s. de genere Levitarum per masculinam lineam descendentes, separaverunt se e predictis consanguineis de tribubus alienis descendentibus in predictis duobus casibus, ut Deo adhererent, prout gl. predicte testantur, quibus litera consonat ut dictum est.
REPLICA.
marg.| In ca. 11. Ubi dicitur. Lazarus languor dicit postilla ex hoc infirmitatem fuisse per naturam incurabilem, quia infirmitas curabilis proprie non dicitur languor Burg. dicit quod languor non dicit incurabilitatem, quia illi termino additur alius terminus significans magnitudinem 2. Par. 24. ubi dicitur. Magnus languor. Ibi dico, quod magnus refertur ad intensionem doloris, quia multi morbi incurabiles sunt parui doloris, ut Phtisis, Hydropysis, etc. Quidam autem intensivi doloris sunt sicut febres et huiusmodi, cum igitur in scriptura languori additur magnitudo, languor pertinet ad incurabilitatem, magnitudo ad doloris intensionem.
REPLICA.
marg.| In eo. c. Ubi dicitur. Collegerunt pontifices et pharisei concilium dicit, postilla pontifices fuisse de tribu Levi Phariseosautem ut plurimum de tribu Symeon, iuxta illam prophetiam Iacob dicentis, Symeon et Levi fratra vasa iniquitatis bellantia, in consilium eorum non veniet anima mea. Burg. Fortasse de tribu Levi, per magnam digressionem vult salvare Levitas, ut distinguuntur contra sacerdotes qui ab Aaron descenderunt dicens eos nunquam idololatrasse, nec in morte Christi consensisse. Quod si verum est, sicut non credimus, rationabiles fuisset Levitas ut sic distinctos etiam a vindicta mortis Christi preservare, vel saltem ad fidem Christi pre aliis converti, quod factum non est : de conversione enim Iudeorum legimus de sacerdotibus conversis Act. 6.b. Multa turba sacerdotum obediebat fidei de Levitis nihil in speciali presumo igitur contra Burg. quia frustra eos excusat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Io. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 11/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=58&chapitre=58_11)

Notes :